Authors/Buridan/Quaestiones in analytica priora/Liber 1/Q39

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search
Q38 Q40
Latin English
Quaestio 39a UTRUM ISTA CONSEQUENTIA SIT BONA 'AD A ESSE SEQUITUR B ESSE; ERGO AD A ESSE POSSIBILE SEQUITUR B ESSE POSSIBILE'
Tricesima nona quaestio est utrum ista consequentia sit bona 'ad A esse sequitur B esse; ergo ad A esse possibile sequitur B esse possibile'.
1. Arguitur quod non: quia in Barbara ad praemissas esse veras sequitur conclusionem esse veram, et tamen ad praemissas esse possibiles non sequitur conclusionem esse possibilem; quia statim ponitur instantia: nam ista est possibilis 'omne currens est equus', et etiam ista est possibilis 'omnis homo est currens', et tamen conclusio non est possibilis, scilicet quod omnis homo est equus.
2. Item, bene sequitur 'omnis homo est albus; ergo nullus homo est niger', et tamen non sequitur 'omnis homo potest esse albus; ergo nullus homo potest esse niger'.
3. Item bene sequitur 'omnis propositio est affirmativa; ergo nulla propositio est negativa', et tamen non sequitur si prima potest esse vera quod secunda possit esse vera.
4. Item, etiam sequitur 'album est non album; ergo homo est asinus', quia prima est impossibilis, etiam gratia formae, et ad impossibile sequitur quodlibet; et tamen non sequitur 'album potest esse non album; ergo homo potest esse asinus', quoniam antecedens est verum et consequens est falsum.
Oppositum determinat Aristoteles, in primo huius.
Debetis scire quod illa consequentia habet vigorem iuxta istam regulam 'possibili posito inesse nullum sequitur impossibile', et ideo primo de ista regula videndum est. Aliqui enim intellexerunt istam regulam tam in sensu diviso quam in sensu composito, ita quod dixerunt quod quaecumque propositio de possibili quae est vera, si mutetur in propositionem de inesse, illa propositio de inesse erit possibilis, ut si ista est vera 'homo potest currere', sequitur quod ista est possibilis 'homo currit'.
Tamen credo quod ista indigent modificationibus. Unde pono istam conclusionem, quod non omnem propositionem de possibili veram possumus mutare in propositionem de inesse possibilem, retentis eisdem terminis et eadem quantitate propositionis. Quod probo: quia haec est vera 'omnis gradus zodiaci potest esse eleuatus super nostrum hemisphaerium', et tamen haec est impossibilis 'omnis gradus zodiaci est eleuatus super nostrum hemisphaerium'.
Item, non solum est instantia in huius modi propositionibus universalibus, sed etiam in particularibus vel indefinitis, propter contrarietatem vel oppositionem inter subiectum et praedicatum: quia haec est vera 'album potest esse nigrum', et tamen haec est impossibilis 'album est nigrum'.
Adhuc est alia instantia, propter repugnantiam alicuius positi in praedicato pertinens ad verbum praesentis temporis. Verbi gratia, 'materia huius aeris potest stare sub forma aquae quae nondum est'; haec est vera, et tamen haec est impossibilis, quod materia huius aeris stat sub forma aquae quae nondum est. Similiter, haec est vera 'tu potes currere in tempore futuro', et tamen haec non est possibilis 'tu curris in tempore futuro'.
Et ideo, propter istas tres instantias, debet dici quod si propositionem universalem de possibili divisam debemus mutare in propositionem de inesse, oportet quod mutetur non secundum se totam simul, sed secundum suas singulares. Verbi gratia, Aristoteles dixisset quod haec est vera 'omnis homo potest mori', et tamen haec est impossibilis 'omnis homo moritur'; sed bene de quolibet seorsum formatur propositio possibilis, quia haec est possibilis 'Socrates moritur', et haec est possibilis 'Plato moritur', et sic de aliis. Ita etiam, in argumento quod fiebat, cum ista sit vera 'omnis gradus zodiaci potest esse eleuatus super nostrum hemisphaerium', quolibet gradu seorsum ostenso talis propositio erit possibilis 'iste gradus zodiaci est super nostrum hemisphaerium', et iste ... ', et sic de singulis, ita quod quilibet singularis semper demonstretur, quicumque postuletur, et non omne simul.
Deinde, propter secundam instantiam quae fiebat, dicendum est quod in propositionibus particularibus vel indefinitis non oportet semper retinere eosdem terminos ponendo illam de possibili inesse; immo si sit repugnantia terminorum, oportet loco subiecti accipere pronomen demonstrativum et demonstrare illud pro quod subiectum supponebat. Verbi gratia, cum haec sit vera 'album potest esse nigrum', demonstrato eo pro quo 'album' supponit ista erit possibilis 'hoc est nigrum'.
Sed adhuc propter eandem secundam instantiam, dicendum est quod non semper sufficit sic facere. Immo si in praedicato implicetur condicio habens repugnantiam ad praesentem exsistentiam, tunc oportet auferre illam implicationem. Quia si materia huius aeris potest stare sub forma aquae quae non est, tunc ista est possibilis quod ipsa erit sub forma aquae quae non est, sed haec non est possibilis quod ipsa est sub forma aquae quae non est.
Hoc viso de sensu diviso, debetis scire quod praedicta regula debet intelligi de sensu composito. Omnes enim bonae consequentiae sic se habent quod si antecedens est possibile, consequens est possibile. Tamen non debetis dicere quod in syllogismo oporteat conclusionem esse possibilem si praemissae sint possibiles. Quia, sicut arguebatur, bona est ista consequentia, et bonus syllogismus, scilicet 'omne currens est equus, omnis homo est currens; ergo omnis homo est equus'; praemissae sunt ambae possibiles et conclusio est impossibilis. Ideo oportet notare quod totale antecedens in syllogismo est una copulativa constituta ex duabus praemissis. Ideo si illa copulativa sit possibilis, oportet conclusionem esse possibilem; modo quamvis illae duae praemissae essent possibiles, tamen copulativa ex eis composita non esset possibilis.
Similiter non debetis credere quod ista sit bona regula 'si antecedens potest esse verum, consequens potest esse verum'. Quia, sicut arguebatur, haec est bona consequentia 'omnis propositio est affirmativa; ergo nulla propositio est negativa', et tamen antecedens potest esse verum et consequens non potest esse verum. Et ideo multum refert dicere quod propositio sit possibilis et quod propositio possit esse vera; multae enim sunt propositiones possibiles quae non possunt esse verae. Verbi gratia, 'omnis propositio est particularis', 'nulla propositio est negativa'; illae sunt possibiles, et non possunt esse verae. Ex eo enim haec est possibilis 'omnis propositio est particularis' quia qualitercumque significat esse, ita potest esse.
1. Istis igitur visis, rationes faciliter soluuntur. Prima ratio bene arguebat quod non oportet si praemissae sint possibiles quod conclusio sit possibilis. Tamen necesse est si totale antecedens est possibile quod consequens sit possibile, saltem si formetur.
2. Ad aliam, concedo quod bene sequitur 'omnis homo est albus; ergo nullus homo est niger; ideo concedo quod si prima est possibilis, secunda est possibilis. Sed tu arguebas de sensu diviso; unde concedo quod non sequitur 'omnis homo potest esse albus; ergo nullus homo potest esse niger'.
3. Alia ratio, quae arguebat de posse esse verum, soluta est per positionem.
4. Ad ultimam, concedo quod bene sequitur 'album est non album; ergo homo est asinus'; ideo concedendum est quod si prima sit possibilis, secunda sit possibilis. Tamen, in sensu diviso, non sequitur si album possit esse non album quod homo possit esse asinus.
Et sic terminetur quaestio.

Notes