Authors/Buridan/Quaestiones in analytica priora/Liber 1/Q40

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search
Q39 Q41
Latin English
Quaestio 40a UTRUM DE ALIIS MODALIBUS FIANT SYLLOGISMI SICUT FIUNT DE ILLIS DE POSSIBILI, DE NECESSARIO VEL DE CONTINGENTI
Consequenter quaeritur, quadragesimo, utrum de aliis modalibus, scilicet de quibus non tractavit Aristoteles, sic fiant syllogismi sicut fiunt ex illis de possibili, de necessario vel de contingenti.
Et arguitur primo quod non: quia si de eis fierent boni syllogismi, videtur quod de eis Aristoteles debuisset tractare (alias sua scientia fuisset diminuta), et tamen de eis non tractavit; igitur ... et caetera.
Oppositum arguitur: quia ita invenitur dici de omni et dici de nullo in illis modalibus de quibus non tractavit Aristoteles sicut in illis de possibili vel de necessario; igitur ita possunt fieri syllogismi de illis sicut de istis.
Debetis scire quod, ut communiter dicitur, modi, seu determinationes innatae determinare totam propositionem appropriate reddunt propositiones modales. Unde cum ita bene propositio dicatur vera vel falsa, scita vel dubia, opinata vel apparens, sicut dicitur possibilis vel necessaria, ideo illae determinationes positae in propositionibus reddunt propositiones modales. Sed videtur mihi quod isti modi 'uerum' et 'falsum' non applicantur communiter nisi quantum ad propositiones compositas, ut dicendo 'Socratem currere est verum', 'Socratem legere est falsum'; non enim consuevimus dicere 'Socrates vere currit', 'Socrates false ambulat'.
Et ideo breviter pono istam propositionem pro conclusione, quod syllogismi ex propositionibus compositis de vero, ordinando modos et figuras quantum ad dictum, valent sicut syllogismi de inesse, propter istam regulam 'si praemissae sunt verae, conclusio erit vera si sit formata cum praemissis'. Unde bene sequitur 'uerum est omne B esse A et verum est omne C esse B; ergo verum est omne C esse A'.
Sed ex propositionibus compositis de falso valent syllogismi sicut de inesse hoc mutato quod sumantur dicta contradictoria illis de inesse. Et causa est quia si illae contradictoriae sunt falsae, oportet illas de inesse esse veras quibus essent contradictoriae. Verbi gratia, sequitur 'falsum est quoddam B non esse A et falsum est quoddam C non esse B; ergo falsum est quoddam C non esse A', ex quo sequitur quod omne C est A; ideo haec conclusio universalis affirmativa bene sequebatur ad illas duas praemissas de falso.
Nunc venio ad alios modos de quibus formantur propositiones compositae et divisae. Dico 'compositae' sicut 'scio hominem esse animal', 'hominem esse lapidem est creditum', vel 'apparens', et sic de aliis; sed dico 'divisae' sicut 'hominem scio esse animal', 'asinus apparet mihi esse homo', 'deus creditur esse trinus', et caetera.
Tunc pono unam conclusionem, quod ex praemissis compositis de 'scito', 'credito' et 'opinato', et huius modi, non valent syllogismi sicut valent de necessario aut de possibili. Quia non sequitur 'scitum est a te omne B esse A et scitum est a te omne C esse B; ergo scitum est a te omne C esse A'; quia possibile est quod tu scias praemissas potentes inferre conclusionem, et tamen nihil consideravisti de conclusione, vel licet de ea consideraveris, tamen adhuc dubitas eam, quia forte praemissas, quas tu bene scis, nondum ordinasti in syllogismo, vel si ordinasti, tamen tu potes adhuc dubitare an sit syllogismus necessaria consequentia. Verum est tamen quod si praemissas ordinaveris in syllogismo, et consideraveris de conclusione, et sciveris syllogismum esse necessariam consequentiam, sequitur quod tu statim scies conclusionem. Et sic debet intelligi dictum Aristotelis, primo Posteriorum: quia licet maior cognoscatur prius tempore quam conclusio, tamen minor simul tempore cum conclusione cognoscitur.
Concedendum est etiam quod ad praemissas de 'scito' sequitur conclusio de inesse, licet non de 'scito'. Quia bene sequitur 'scio omne B esse A, scio omne C esse B; ergo omne C est A', propter hoc quod ad praemissam de 'scito' sequitur una de inesse, ut 'scio A esse B; ergo A est B'. Sed sic non est de 'opinato', 'apparenti' vel 'credito'.
Postea dico de sensu diviso. Et pono istam conclusionem, quod de sensu diviso valet prima figura si maior sit modalis et minor de inesse. Sequitur enim conclusio modalis per dici de omni vel de nullo, ut 'omne B opinor esse A, omne C est B; ergo omne C opinor esse A'. Sed si minor sit modalis et esset de 'scito', adhuc sequitur conclusio ut prius; patet enim: quia ad istam minorem de 'scito' sequitur minor de inesse. Sed si minor esset de istis modis 'credo', 'opinor', 'dubito', 'apparet', et caetera, non valeret syllogismus. Quod declaro: quia fieret syllogismus sic 'omnem hominem opinor esse sanum, asinum opinor esse hominem; ergo asinum opinor esse sanum'. Possibile est enim quod praemissae sint verae et conclusio falsa in tali casu: quia si opinor hanc propositionem 'omnis homo est sanus', ego habeo de omni homine opinionem quod ipse sit sanus. Deinde ponamus quod asinus induatur tunica Socratis et capucio eius, et de nocte videam eum a longe, tunc possibile est quod eum opinor esse hominem, ita quod dicerem 'hoc opinor esse hominem', et tamen hoc est asinus; ergo, per syllogismum expositorium, asinum opinor esse hominem, et sic minor esset vera, et tamen cum hoc casu stat quod nullum asinum opinor esse sanum, quia de nullo termino supponente pro asino consideravi hoc esse sanum; et sic patet quod syllogismus non valuit. Etiam si maior est de 'scito', tamen non plus valet quam prius si minor esset de 'credito' vel 'opinato'.
Ultimo circa illud est notandum quod nullum est inconveniens quod eandem rem simul scias esse hominem et credas non esse. Quia omne risibile tu scis esse hominem, et sic Socratem scis esse hominem, et tamen eundem Socratem tu credis esse asinum si sit indutus pelle asini; quia hoc credis esse asinus et hoc est Socrates, igitur et caetera.
De secunda figura ponitur una conclusio quod si negativa sit de modo negato et affirmativa sit de modo affirmato, sequitur conclusio de inesse, ut 'omne B opinor esse A, nullum C opinor esse A; ergo nullum C est A'. Deinde, in tertia figura si maior sit modalis et minor de inesse, sequitur conclusio modalis, ut 'omne C opinor esse A et omne C est B; ergo B opinor esse A. Et posset probari per syllogismum expositorium, et quia per conversionem minoris fieret prima figura.
Multae conclusiones possent poni, quas diligentes possunt considerare.
Secundum haec dicta procedit ratio ante oppositum.
Et sic patet quaestio.

Notes