Authors/Buridan/Quaestiones in analytica priora/Liber 2/Q8

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search
Q7 Q9
Latin English
Quaestio 8a UTRUM SYLLOGISMUS CIRCULARIS SIT BONUS SYLLOGISMUS
Quaeritur octauo utrum syllogismus circularis sit bonus syllogismus.
1. Arguitur quod non: quia quod non est syllogismus non est bonus syllogismus; sed syllogismus circularis non est syllogismus; igitur et caetera. Ego probo minorem: quia plures syllogismi non sunt syllogismus, sicut neque plures homines sunt unus homo, neque plures propositiones una propositio, ut habetur primo Elenchorum; et tamen syllogismus circularis est plures syllogismi: quia oportet primo facere unum syllogismum et secundo ex conclusione et conversa unius praemissae vel propositionis facere alterum; igitur ... et caetera.
2. Item, nullus est bonus syllogismus in quo committitur aliqua fallacia; sed in syllogismo circulari committitur fallacia; igitur ... et caetera. Probo minorem: quia committitur fallacia petitionis principii: quia vel in primo syllogismo vel in secundo oportet procedere ex minus notis, cum in secunda figura fiat reuersio super praemissas primae, quae est minus nota.
3. Item, boni syllogismi debent esse alicuius utilitatis; sed syllogismus circularis nullius est utilitatis; igitur ... et caetera. Probo minorem: quia non valet ad demonstratorem, cum impossibile sit circulo demonstrare, ut habetur primo Posteriorum et propter hoc non potest fieri demonstratio; nec etiam utilis est dialectico, quia dialecticus debet procedere ex praemissis probabilibus et conclusione notioribus, aliter peteretur principium; modo hoc non est possibile in syllogismo circulari quia si praemissae primi syllogismi sunt probabiliores conclusione, erit e converso in secundo syllogismo.
Item, si syllogismus circularis valeret, aut valeret gratia formae aut solum gratia materiae; sed neutro illorum modorum; igitur ... et caetera. Probo minorem: primo quod non valeat gratia formae, quia non valet nisi in terminis convertibilibus, ut uult Aristoteles, et consequentia formalis debet similiter tenere in omnibus terminis; nec est dicendum quod valeat solum gratia materiae: primo quia tunc non pertineret ad istum librum, secundo quia Aristoteles tractat de ipso in terminis communibus, scilicet in istis terminis 'A', 'B', 'C', et sic Aristoteles non solet tractare nisi de consequentiis formalibus.
Oppositum videtur velle hic Aristoteles.
Primo oportet supponere quid nominis. Propter quod notandum est quod nullus syllogismus secundum se et absolute sumptus dicitur 'circularis', sed in comparatione ad alium syllogismum priorem. Unde syllogizare circulariter in ordine ad aliquem syllogismum priorem est ex conclusione primi syllogismi et conversa unius praemissarum suarum inferre aliam praemissam, et hoc per bonam formam syllogisticam. Et dicitur 'circularis' ad similitudinem circuli, in quo continve procedendo reuertitur unde movebatur. Et ex hoc iam manifestum est quod syllogismus circularis est unus syllogismus, et non plures syllogismi, licet exigat priorem syllogismum, respectu cuius dicatur 'circularis'.
Sed statim oriuntur dubitationes. Prima est utrum possibile sit syllogizare circulariter ex una conclusione et una praemissa absque eius conversione ad aliam praemissam inferendam. Secunda dubitatio est utrum in omnibus terminis contingat syllogizare circulariter vel solum in convertibilibus, ut videtur velle Aristoteles. Tertia dubitatio est utrum in omni figura et in omni modo possibile sit ad quamlibet praemissarum inferendam syllogizare circulariter. Quarta dubitatio est cuius utilitatis sit syllogismus circularis, scilicet utrum proficiat demonstratori vel dialectico.
Ad primam, statim respondendum est quod numquam per aliquam praemissam et conclusionem primi syllogismi potest inferri alia praemissa per syllogismum formalem absque eius conversione.
Quod declaratur. Quia primo syllogismo exsistente in prima figura, si fieret syllogismus ex maiore et conclusione, resultaret secunda figura ex ambabus affirmativis vel ex ambabus negativis, et sic non valet syllogismus; sed si ex minore et conclusione fieret syllogismus, resultaret tertia figura, quae non potest concludere universalem; ideo non potest concludere maiorem primi syllogismi, quoniam maior in prima figura erat universalis. Et haec omnia poterit videre qui formabit syllogismos.
Deinde, primo syllogismo exsistente in secunda figura, si ex maiore et conclusione fieret syllogismus, resultaret prima figura ex minore negativa, et sic non valet syllogismus; sed si ex minore et conclusione fiat syllogismus, resultabit tertia figura, quae non infert universalem; ideo non infert maiorem primi syllogismi, quia in secunda figura semper maior est universalis.
Deinde, primo syllogismo exsistente in tertia figura, si ex conclusione et maiore fieret syllogismus, resultaret secunda figura ex ambabus affirmativis vel ex ambabus negativis, et sic non valet syllogismus; sed si ex conclusione et minore fieret syllogismus, resultaret prima figura habens maiorem particularem quae dispositio non valet.
Et haec omnia, sicut dixi, clara erunt formanti syllogismos. Et ideo ad circulandum oportet semper cum conclusione capere conversam unius praemissae, et non illam praemissam.
Ad secundam dubitationem, dicendum est quod ad syllogizandum circulariter oportet praemissam universalem convertere simpliciter; et haec conversio non valet nisi in terminis convertibilibus.
Sed tu instabis, quia Aristoteles procedit in istis terminis 'A', 'B', 'C', qui tamen non sunt ad invicem convertibiles. Ad hoc respondendum est sicut Aristoteles dixit in libro Posteriorum de geometria, et declaratur in terminis geometrialibus. Quia geometer non demonstrat nec intendit demonstrare de linea quam scribit in pariete, cum ipsa non sit recta, sed capit eam pro recta; et ipse demonstrat et intendit demonstrare de linea quae per illam lineam exemplarem scriptam in pariete intelligitur. Et sic Aristoteles in proposito non demonstrat nec intendit demonstrare de istis litteris 'A', 'B', 'C', sed de aliis terminis, qui per has litteras intelliguntur.
Et cum hoc potestis dicere quod syllogismi circulares valerent gratia formae in omni materia dum tamen converteremus et convertere possemus universalem affirmativam simpliciter. Sed tamen concedendum est quod illa conversio non est bona nec formalis; quo tamen non obstante et primus syllogismus et secundus erunt formales, sed aliquis eorum non erit ex veris nisi termini sint convertibiles, et hoc solum intendebat Aristoteles.
Ad tertiam dubitationem, dico quod quandocumque conclusio est particularis, tunc praemissa universalis non potest syllogizari circulariter. Quia oporteret illam conclusionem particularem fieri praemissam; sed ex particulari praemissa non potest sequi universalis conclusio.
Dico etiam quod si primus syllogismus sit negativus, praemissa eius affirmativa non potest circulariter demonstrari vel syllogizari in syllogismo formali. Quia oporteret conclusionem, quae est negativa, fieri praemissam; et ex praemissa negativa non sequitur conclusio affirmativa per syllogismum formalem, nisi forte hoc sit variato termino penes finitum et infinitum, sicut alias dicebatur. Verum est tamen quod Aristoteles ponit unum modum syllogizandi praedictam negativam circulariter, de quo modo videbitur in alia quaestione.
Ad ultimam dubitationem, dico quod contingit demonstrare circulariter tam in vero syllogismo quam in alio, propter hoc quod dictum fuit in libro Posteriorum; et ideo ad hoc est utilitas huius potestatis.
Et secundum quae sunt dicta, solutiones rationum patent.
Et sic est finis quaestionis.

Notes