Authors/Buridan/Summulae de dialectica/Liber 1/Cap3

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search
Cap2 Cap4


Latin English
SDD 1.3: DE PROPOSITIONE
SDD 1.3.1 DE DEFINITIONE PROPOSITIONIS
Propositio est oratio verum vel falsum significans.
Hoc tertium capitulum est de propositione et eius divisione secundum substantiam, quantitatem et qualitatem, et continet septem partes principales. Prima est descriptio propositionis, secunda est divisio propositionis in categoricam et hypotheticam, tertia est definitio subiecti et praedicati, quae sunt partes propositionis categoricae, quarta est divisio propositionis categoricae secundum eius substantiam, quinta est divisio propositionis categoricae secundum eius quantitatem, sexta est divisio ipsius secundum eius qualitatem, septima est de quaesitivis correspondentibus dictis divisionibus; secunda incipit ibi "propositionum alia categorica", tertia ibi "subiectum est", quarta ibi "propositionum categoricarum alia de inesse", quinta ibi "propositionum categoricarum alia universalis", sexta ibi "item propositionum categoricarum", septima ibi "divisa propositione".
Prima pars describit propositionem, dicens quod propositio est oratio uerum vel falsum significans. Et auctor apposuit istam clausulam "indicando", quae non debet apponi, sicut in fine praecedentis capituli dictum fuit; ideo etiam Aristoteles eam non apposuit.
Notandum est etiam quod ibi definitur propositio vocalis, quia ibi ponitur 'oratio' tamquam genus, quae prius definita est quod ipsa est uox significativa ... et caetera. Ideo bene dicit auctor quod est significans verum vel falsum, quia significat propositionem mentalem, quae est vera vel falsa. Sed propositio mentalis non sic oportet quod significet verum vel falsum: propositio enim mentalis significans quod deus non est non significat falsum, sed est falsa; nihil enim praeter operationem animae nostrae significat ista oratio 'deus non est' plus uel minus vel aliud quam ista oratio 'deus est'. Sed istae orationes uocales bene significant apud animam illos conceptus complexivos quos addit secunda operatio intellectus supra simplices et categoricos conceptus.
Notandum est tertio quod ibi describitur 'propositio' prout synonyme dicitur cum 'enuntiatione', et non prout distinguitur contra 'conclusionem' et 'quaestionem'.
1.3.2 DE CATEGORICIS ET HYPOTHETICIS PROPOSITIONIBUS
(1) Propositionum alia categorica, alia hypothetica. (2) Categorica est illa quae habet subiectum et praedicatum principales partes sui, (3) ut 'homo currit'; in hac enim propositione hoc nomen 'homo' est subiectum, 'currit' vero praedicatum et quod coniungit unum cum altero est copula. Quod patet resoluendo sic: 'homo currit', id est 'homo est currens'; hic enim 'homo' subiicitur, 'currens' vero praedicatur et hoc verbum 'est' copulat unum cum altero. (4) Et dicitur 'categorica' a 'categorizo, -zas', quod idem est quod 'praedico, -cas', unde 'categorica', id est 'praedicativa'.
Haec secunda pars habet quattuor clausulas principales. Prima est divisio propositionis in categoricam et hypotheticam, quae erit manifesta si prius visum fuerit quid sit categorica et quid hypothetica.
Secunda clausula describit propositionem categoricam quod ipsa est cuius partes principales sunt subiectum et praedicatum. Et per hoc apparet bene distinctio eius ab hypothetica, quia principales et maiores partes hypotheticae non sunt subiectum et praedicatum, sed plures propositiones, quarum quaelibet est composita ex subiecto et praedicato modo illo qui postea magis videbitur.
Tertia clausula exponit dictam descriptionem propositionis categoricae, exemplificando de ista propositione 'homo currit', in qua hoc nomen 'homo' est subiectum et hoc verbum 'currit' est praedicatum. Circa quod notandum est, sicut statim innuit auctor, quod verbum non est praedicatum proprie loquendo, sed est copula praedicati cum subiecto vel implicans in se simul copulam et praedicatum. Nam hoc uerbum 'est' tertium adiacens est copula et quod sequitur est praedicatum. Sed hoc verbum 'est' secundum adiacens, ut cum dico 'homo est', vel etiam quodlibet aliud verbum, implicat in se copulam cum praedicato vel cum parte principaliori praedicati; ideo ad explicandum subiectum, praedicatum et copulam, tale verbum debet resolvi in hoc uerbum 'est' tertium adiacens, si propositio sit de inesse et de praesenti, et in participium illius verbi, ut 'homo currit' id est 'homo est currens', similiter 'homo est' id est 'homo est ens'.
Sed tunc occurrunt dubitationes. Prima est quid significet talis copula. Secunda dubitatio est utrum illa copula sit pars principalis propositionis categoricae. Tertia dubitatio est de ista propositione 'legens et disputans est magister vel baccalarius' utrum sit categorica vel hypothetica; et videtur quod sit hypothetica, quia ibi sunt duo subiecta et duo praedicata. Quarta dubitatio est similiter de ista propositione 'homo qui est albus est coloratus'; videtur enim esse hypothetica quia ibi sunt duo subiecta et duo praedicata et duae copulae, et quia videtur aequivalere isti 'homo est coloratus qui est albus', quae tamen est hypothetica ut videtur.
Ad primam dubitationem dicendum est quod propositio vocalis debet significare propositionem mentalem, sicut ante dictum est. Propositio autem mentalis consistit in complexione conceptuum, et ideo praesupponit in mente conceptus simplices et superaddit conceptum complexivum quo intellectus affirmat vel negat unum illorum conceptuum de reliquo. Illi ergo conceptus praesuppositi sunt subiectum et praedicatum in propositione mentali, et vocantur 'materia' propositionis mentalis, quia praesupponuntur formae communi propositionis sicut materia in generatione substantiali praesupponitur formae. Ille autem conceptus complexivus dicitur 'copula', et est tamquam formale in propositione categorica mentali. Et tunc apparet quod subiectum et praedicatum propositionis vocalis significant in mente subiectum et praedicatum propositionis mentalis. Haec autem copula 'est' significat conceptum complexivum affirmativum, et haec copula 'non est' significat conceptum complexivum negativum; et intellectus non potest formare illum conceptum complexivum nisi formatis illis qui sunt subiectum et praedicatum, quia non est possibilis complexio praedicati ad subiectum sine praedicato et subiecto. Et hoc significabat Aristoteles dicens quod 'est' significat compositionem quandam quam sine compositis non est intelligere.
Ad secundam dubitationem dicendum est quod illa copula vere est pars principalis propositionis categoricae, quia sine illa non potest esse propositio categorica, et habet se per modum formae ad subiectum et praedicatum, et forma est principalis pars compositi. Ideo bene suppleuerunt secundam clausulam dicentes quod propositio categorica est illa quae habet subiectum et praedicatum et copulam principales partes sui.
Ad tertiam dubitationem dicendum est quod illa propositio est categorica; non enim continet duas categoricas, cum ibi non sit nisi una copula, nec sunt ibi plura subiecta nec plura praedicata, quoniam hoc totum 'legens et disputans' est unicum subiectum, licet hypotheticum, scilicet copulatum, et hoc totum 'magister vel baccalarius' est unicum praedicatum consimiliter, licet disiunctum.
Ad quartam dubitationem dicendum est quod illa est una categorica, quia est ibi unum praedicatum, scilicet 'coloratus', quod mediante una copula dicitur de toto residuo tamquam de subiecto, scilicet de hoc toto 'homo qui est albus'; nam hoc totum 'qui est albus' est tamquam determinatio huius subiecti 'homo'. Nec est simile de ista 'homo est coloratus qui est albus', quia ibi sunt seorsum duo praedicata, quae dicuntur, etiam seorsum, de suis duobus subiectis, et non est ibi aliquod praedicatum quod mediante una copula dicatur de toto residuo. Et licet aequivaleant in veritate, tamen non aequivalent apposito signo universali: quoniam posito casu quod omnes homines albi currant et quod multi sint alii qui non currant, haec est vera 'omnis homo qui est albus currit', et valet istam 'omnis homo albus currit'; sed haec est falsa 'omnis homo currit qui est albus', quia valet istam 'omnis homo currit et ipse est albus'.
Quarta clausula exponit quod propositio dicitur 'categorica' id est 'praedicativa'. Dicitur autem 'praedicativa' ex eo quod praedicatum est de eius partibus principalibus et maioribus, in quas propositio categorica immediate dividitur, quod non est ita de hypothetica.
SDD 1.3.3 DE SUBIECTO ET PRAEDICATO PROPOSITIONUM
Subiectum est de quo aliquid dicitur; praedicatum est quod dicitur de alio, scilicet de subiecto.
Haec tertia pars est definitio subiecti et praedicati, quae ad invicem dicuntur correlative: idcirco per invicem definiuntur, sicut dicit Porphyrius oportere fieri de genere et specie, quod quo modo debeat intelligi debet manifestari in libro Praedicamentorum vel in nono Metaphysicae.
Sed notandum est quod circa subiecta et praedicata propositionum multae incidunt dubitationes. Primo enim est magna dubitatio de propositionibus in quibus ante verbum ponitur terminus copulatus aut disiunctus quid ibi debeat poni subiectum, ut 'omnis homo vel asinus currit', secundo de illis in quibus ponitur duplex 'est' et hoc pronomen 'qui', ut 'omnis homo qui ambulat movetur', tertio de illis in quibus ante verbum ponitur terminus obliquus, ut 'cuiuslibet hominis asinus currit' vel 'omnem equum homo est videns', quarto an negationes et signa posita ante verbum vel post sint de integritate subiectorum vel praedicatorum.
De prima dubitatione videtur mihi esse dicendum quod hoc totum 'homo uel asinus' est subiectum in ista propositione 'omnis homo vel asinus currit', et hoc totum 'homo et asinus' in ista propositione 'omnis homo et asinus currit', quia de illo toto dicitur hoc praedicatum 'currens' mediante hac copula 'est', ideo huic toti convenit definitio subiecti.
Sed tunc dubitant aliqui quanta sit talis propositio et quid ibi distribuatur. Ad quod ego respondeo quod talis propositio est distinguenda secundum compositionem et divisionem. Nam si inter istum terminum 'homo' et istum terminum 'asinus' ponatur signum divisionis, ut punctum vel pausa, ut 'omnis homo . vel asinus currit', tunc est propositio divisa, et est sensus ille quem omnes aliquando concedunt, scilicet 'omnis homo est qui vel asinus currit', vel potest sensus dari per unam hypotheticam, scilicet 'omnis homo currit vel asinus currit'. Unde notandum est quod saepe categorica potest exponi per hypotheticam, ut 'tantum homo est animal', 'Socrates desinit currere', 'Socratem contingit currere', et sic de multis aliis. Si autem non sit signum divisionis, tunc hoc totum simul 'homo vel asinus' distribuitur, sub hoc sensu 'omne quod est homo vel asinus currit'. Et ita, de copulato subiecto, haec propositio sine signo divisionis 'omnis homo et asinus currit' valet istam 'omne quod est homo et asinus currit'; sed si signum divisionis ponatur, tunc est incongrua, sicut ista 'Socrates et Plato currit'; oportet enim dicere 'omnis homo et asinus currunt'.
Sed quanta est talis propositio 'omnis homo vel asinus currit'? Ego dico quod si sit composita, ipsa est simpliciter universalis, quia totum subiectum simul distribuitur. In sensu autem diviso ipsa est partialiter universalis et partialiter indefinita, quia non totale subiectum est distributum, sed una pars est distributa et alia pars remanet indefinita. Et hoc non est inconveniens de propositionibus quarum subiecta sunt composita ex pluribus substantivis, sive rectis sive obliquis, ut 'cuiuslibet hominis asinus currit' vel etiam 'hominis quilibet asinus currit'; prima enim est universalis quantum ad obliquum et indefinita quantum ad rectum, et secunda e converso. Haec autem est simpliciter universalis 'quilibet hominis asinus currit', quia totale subiectum simul distribuitur, et similiter ista 'quilibet asinus hominis currit', quia aequivalent et quantum ad congruitatem, ex grammatica, et quantum ad veritatem vel falsitatem, ex logica.
De secunda dubitatione credo quod in ista 'omnis homo qui est albus currit' hoc totum 'homo qui est albus' est subiectum et 'currens' praedicatum, et hoc verbum 'est' implicitum in hoc verbo 'currit' est copula. Sed in ista propositione 'omnis homo currit qui est albus' credo quod sunt duo subiecta et duo praedicata, et quod propositio est hypothetica, sicut post dicetur.
Tertiam dubitationem ego tractavi expresse et diffuse primo Peri Hermeneias, in sexta quaestione, ad quam recurrat qui voluerit. Credo enim quod in ista 'hominis asinus currit' hoc totum 'hominis asinus' est subiectum, quia de hoc toto dicitur manifeste hoc praedicatum 'currens' mediante hoc verbo 'est' implicito in hoc verbo 'currit'. Sed de ista propositione 'omnem equum homo est videns' ego credo quod 'homo' est subiectum, et hoc verbum 'est' est copula, et 'equum' est pars praedicati, sed hoc totum 'equum videns' est praedicatum; 'equum' enim habet conexionem et constructionem cum 'uidens', et non cum 'homo', ad faciendum unum extremum propositionis. Nec obstat si 'equum' ponatur ante verbum, quia aliquando totum praedicatum ponitur ante verbum, et non solum pars eius, ut 'omnis homo animal est' vel etiam 'omnis homo animal non est'.
De quarta dubitatione dicitur communiter quod negationes negantes non sunt de integritate subiecti vel praedicati, sed tenent se ex parte copulae; sed negationes non cadentes super copulam sed solum infinitantes aliquos terminos ex parte subiectorum vel praedicatorum sunt bene de integritate subiectorum vel praedicatorum propositionum.
De signis universalibus et particularibus solet dici quod ipsa posita ex parte subiectorum non sunt de integritate illorum subiectorum, ut in hac propositione 'omnis homo currit', iste terminus 'homo' est subiectum, et non hoc totum 'omnis homo'; et similiter si ponantur a parte praedicati positi ante copulam, ipsa non sunt de integritate praedicati, ut 'homo omne animal est'. Quia aliter propositiones contradictoriae non essent de eodem subiecto et eodem praedicato, quod esset contra proprietatem contradictionis; nam istae sunt contradictoriae 'omnis homo currit' et 'aliquis homo non currit', 'omnis homo animal non est' et 'aliquis homo omne animal est'. Sed si signum ponatur a parte praedicati post copulam, ipsum est de integritate praedicati, quia ut contradictoriae sint de eodem praedicato, oportet in sumendo contradictoriam totum quod est a parte praedicati remanere idem; verbi gratia, istae contradicunt 'omnis homo est omnis homo' et 'quidam homo non est omnis homo', et similiter istae 'nullus homo est nullus homo' et 'quidam homo est nullus homo'.
SDD 1.3.4 DE PROPOSITIONIBUS DE INESSE ET MODALIBUS
(1) Propositionum categoricarum alia de inesse, alia de modo, sive modalis. (2) Categorica de inesse est illa quae est de simplici inhaerentia subiecti cum praedicato, ut 'homo est animal', 'hominem currere est possibile'. (3) Categorica de modo, sive modalis, est illa quae est de inhaerentia modificata subiecti cum praedicato, ut 'hominem necesse est esse animal' vel 'antichristus potest esse homo'. (4) Propositionum de inesse, quaedam sunt de praesenti, ut 'homo est currens', quaedam de praeterito, ut 'homo fuit currens', quaedam de futuro, ut 'homo erit currens'.
Ista quarta pars continet quattuor clausulas. Prima est divisio propositionis categoricae penes eius substantiam, id est penes eius formaliorem partem, scilicet copulam, quae manifesta erit ex sequentibus clausulis.
Secunda clausula describit propositionem categoricam de inesse. Et capitur hic 'propositio de inesse' large, prout extendit se ad propositiones de futuro et de praeterito; nam sic propositio de inesse distinguitur contra illas de modo. Et est propositio de inesse illa in qua praedicatum simpliciter, sine modificatione, enuntiatur de subiecto, ut 'homo est currens'.
Tertia clausula describit propositionem modalem, dicens quod propositio modalis est illa in qua praedicatum denotatur inesse subiecto non simpliciter, sed cum modificatione et determinatione, ut possibiliter, contingenter vel necessario inesse. Et de his latius, in octauo capitulo, dicetur.
Quarta clausula adhuc subdividit propositionem de inesse penes eius copulam. Nam alia habet copulam praesentis temporis, et illa dicitur 'de praesenti', ut 'homo est currens', 'homo est mortuus', alia habet copulam praeteriti temporis, et illa dicitur 'de praeterito', ut 'homo fuit albus', 'homo cucurrit', id est 'homo fuit currens', alia habet copulam futuri temporis, et illa dicitur 'de futuro', ut 'homo erit mortuus', 'homo curret', id est 'homo erit currens'.
Circa istam quartam clausulam notandum est quod aliquando copulae in propositionibus categoricis sunt compositae, copulative vel disiunctive, ex diversis copulis, et tunc tales propositiones non sunt simpliciter de praesenti, de praeterito vel de futuro, vel de modo, sed hypothetice. Verbi gratia, aliquae habent copulam hypotheticam propositionum de inesse, ut 'B est vel fuit A', 'B est vel erit A', et talis est de praesenti et praeterito disiunctim vel de praesenti et futuro disiunctim; aliquae habent copulam hypotheticam propositionum de modo, ut propositiones de contingenti; aliae habent copulam propositionum de inesse et de modo simul, ut 'B est vel potest esse A', et talis non est simpliciter de modo vel de inesse, sed de praesenti et possibili disiunctive. Et tales sunt categoricae, propter unitatem subiecti et unitatem praedicati, nec tales sunt de extremo hypothetico sed de utroque extremo simpliciter categorico, sed sunt de copula hypothetica.
SDD 1.3.5 DE QUANTITATE PROPOSITIONUM
(1) Propositionum categoricarum alia universalis, alia particularis, alia indefinita, alia singularis. (2) Propositio universalis est illa in qua subiicitur terminus communis signo universali determinatus, ut 'omnis homo currit'. (3) Terminus communis est qui aptus natus est praedicari de pluribus, ut 'homo' de Socrate et Platone. (4) Signa universalia sunt haec 'omnis', 'nullus', 'nihil', 'quilibet', 'uterque', 'neuter', et consimilia. (5) Propositio particularis est illa in qua subiicitur terminus communis signo particulari determinatus, ut 'quidam homo currit'. (6) Signa particularia sunt haec 'aliquis', 'quidam', 'alter', 'reliquus' et similia. (7) Propositio indefinita est illa in qua subiicitur terminus communis sine signo, ut 'homo currit'. (8) Propositio singularis est illa in qua subiicitur terminus discretus, sive singularis, vel terminus communis cum pronomine demonstrativo, ut 'Socrates currit' vel 'iste homo currit'. (9) Terminus singularis est qui aptus natus est de uno solo praedicari, ut 'Socrates' vel 'Plato'.
Ista quinta pars continet novem paruas clausulas. Prima est divisio propositionum categoricarum penes earum quantitatem, et erit manifesta per sequentes clausulas.
Secunda clausula est definitio propositionis universalis. Circa quam dubitatur: quia ista est sine signo universali 'non homo currit', et ista etiam 'nemo currit', et tamen sunt universales; istae autem sunt cum signis universalibus 'non omnis homo currit' et 'non nullus homo currit', et tamen non sunt universales, sed particulares.
Respondetur quod haec dictio 'non', vel sibi aequivalens, si sit negans, cadens super copulam, praeposita termino communi non aliunde distributo distribuit ipsum; ideo aequivalet signo universali negativo. Ideo haec est universalis 'non homo currit' si negatio sit negans, scilicet cadens super copulam; et similiter haec propositio 'nemo currit' est universalis, quia negatio implicita in 'nemo' est negans secundum communem usum istius dictionis 'nemo'. Sed haec oratio 'non homo currit' esset indefinita si haec dictio 'non' esset solum infinitans hanc dictionem 'homo'. Similiter etiam dicendum est quod negatio cadens super copulam praeposita signo distributivo aufert eius distributionem et reddit eam propositionem particularem; ideo istae sunt particulares 'non omnis homo currit' et 'non nullus homo currit', quia signa effecta sunt tamquam particularia. Et ideo evidentior esset haec descriptio propositionis universalis 'propositio universalis est illa in qua subiicitur terminus communis distributus'.
Tertia clausula describit terminum communem, sed hoc pertinet ad tractatum de praedicabilibus.
Quarta clausula exemplificat de signis universalibus, inter quae enumerat hoc nomen 'nihil', quod secundum veritatem non est signum distributivum, sed implicat in se terminum categorematicum cum negatione negante; idem enim valet 'nihil currit' sicut 'nullum ens currit' vel 'nulla res currit'.
Quinta clausula est descriptio propositionis particularis, quae est manifesta si signum universale cum negatione praeposita vocemus 'signum particulare'; sic enim istae sunt particulares, ut dictum est, 'non omnis homo currit' et 'non nullus homo currit'.
Sexta clausula exemplificat de signis particularibus. Et est notandum quod ista nomina 'aliquid', 'quoddam', 'omne' et 'quidquid', et alia huius modi, substantivata in neutro genere non sunt signa tantum, sed implicant in se cum signis terminos categorematicos; resoluuntur enim 'aliquid' id est 'aliqua res', 'nihil' id est 'nulla res', 'quidquid' id est 'quaecumque res', 'quodlibet' id est 'quaelibet res'.
Septima clausula est definitio propositionis indefinitae, quae est manifesta nisi quia ante dictum est quod aliquando propositio de subiecto complexo est partialiter universalis et partialiter indefinita vel particularis, ut haec propositio 'cuiuslibet hominis asinus currit' est universalis quantum ad obliquum et indefinita quantum ad rectum, et ista e converso 'hominis quilibet asinus currit'. Et si quaeras an magis debeat dici universalis quam indefinita vel e converso, ego respondeo quod potius debet denominari a recto, prout totum solemus denominare a parte principaliori; ideo prima dicetur indefinita de obliquo distributo et secunda dicetur universalis de obliquo indefinito; neutra tamen est simpliciter universalis vel simpliciter indefinita.
Octaua clausula est descriptio propositionis singularis, quae forte sufficeret dicendo quod propositio singularis est illa in qua subiicitur terminus singularis, sine ulteriore additione. Quia secundum Porphyrium congregatum ex termino communi et pronomine demonstrativo est terminus singularis, ut 'hoc album' et 'hoc veniens'.
Nona et ultima clausula est descriptio termini singularis, quae debet manifestari in tractatu de praedicabilibus.
SDD 1.3.6 DE QUALITATE PROPOSITIONUM
Item, propositionum alia affirmativa, alia negativa; affirmativa est illa in qua praedicatum affirmatur de subiecto, ut 'homo currit', negativa est illa in qua praedicatum negatur de subiecto, ut 'homo non currit'.
Ista sexta pars dividit propositionem categoricam secundum eius qualitatem, et satis est manifesta hoc notato quod haec dictio 'non', uel expressa vel in aliquo termino implicita, solet vocari 'negatio'. Unde hoc nomen 'negatio' est aequivocum: aliquando enim accipitur pro totali propositione negativa, et aliquando pro praedicta dictione 'non'. Cum ergo formale propositionis sit copula verbalis, si negatio, scilicet haec dictio 'non', cadat super copulam, propositio dicitur 'negativa', et si non, tunc dicitur 'affirmativa'.
Et tunc circa hoc notandum est quod negatio nihil operatur super praecedentia eam. Ideo non potest esse propositio negativa nisi negatio praecedat verbum quod est copula vel quod implicat copulam. Et si immediate praecedat copulam, tunc semper reddit propositionem negativam, ut 'homo non currit', et si praecedat totam propositionem, ut 'non homo currit', tunc vel intelligitur cadere solum super subiectum, et ipsum infinitare, et tunc est propositio affirmativa de subiecto infinito, et valet istam 'aliquid quod non est homo currit', uel intelligitur cadere super totam propositionem, et per consequens super copulam, et tunc reddit propositionem negativam et distribuit subiectum et praedicatum, et ideo valet istam 'nullus homo currit', et etiam istam 'omnis homo non currit'.
Sed tu quaereres "quem sensum de praedictis sensibus debet habere ista 'non homo currit' de virtute sermonis, an debeat dici affirmativa vel negativa?". Respondeo quod proprius sensus est quod negatio cadat super omne quod invenit post se si sit sermo continuus, ideo secundum proprium sensum est negativa. Sed secundum voluntatem loquentis vel pactum inter disputantes, vel per signum divisionis aut pausam inter 'non homo' et 'currit', propositio concedenda est affirmativa de subiecto infinito.
1.3.7 DE DIVISIONE PROPOSITIONUM
Divisa propositione tripliciter, sciendum est quod triplex est quaesitivum per quod quaerimus de ipsa propositione, scilicet 'quae', 'qualis', 'quanta'. 'Quae' quaerit de substantia propositionis, ideo respondetur 'categorica' vel 'hypothetica', 'qualis' quaerit de qualitate, ideo respondetur 'affirmativa' vel 'negativa', et 'quanta' quaerit de quantitate, ideo respondetur 'universalis', 'particularis', 'indefinita' vel 'singularis'. Unde versus "quae ca vel hyp, qualis ne vel aff, u quanta par in sin".
Haec ultima pars est tota clara si suppleatur versus sic: ad 'quae' respondetur 'ca', id est 'categorica', vel 'hyp', id est 'hypothetica', ad 'qualis' respondetur 'ne', id est 'negativa', vel 'aff', id est 'affirmativa', ad 'quanta' respondetur 'u', id est 'universalis', vel 'par', id est 'particularis', vel 'in' id est 'indefinita', vel 'sin', id est 'singularis'.

Notes