Authors/Buridan/Summulae de dialectica/Liber 3/Cap4

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search
Cap3 Cap5


Latin English
SDD 3.4: DE AD ALIQUID SDD 3.4.1
(1) Ad aliquid vero talia dicuntur quaecumque hoc ipsum quod sunt aliorum dicuntur vel quo modo libet aliter ad aliud; (2) vel sic: ad aliquid sunt quibus hoc ipsum esse est ad aliquid quodam modo se habere. (3) Prima autem harum descriptionum bene convenit omnibus terminis de praedicamento ad aliquid, sed non est eis propria; sed secunda est eis propria. (4) Ex quo infertur quod quicumque definite novit unum relativorum definite novit reliquum.
Hoc quartum capitulum est de praedicamento ad aliquid. Quod dividitur in sex partes: prima est de definitionibus relativorum, secunda est de eorum speciebus, et aliae quattuor sunt de eorum proprietatibus. Secunda incipit ibi "species relativorum", tertia ibi "proprietates", quarta ibi "secunda proprietas", quinta ibi "tertia proprietas", sexta ibi "quarta proprietas".
Circa totum istud capitulum, notandum est primo quod in unaquaque coordinatione praedicamentali ponendum est unus genus generalissimum, quod est unus terminus in illa coordinatione communissimus et praedicabilis de omnibus aliis sicut superius de suis inferioribus. Et tunc est dubitatio quid sit ille terminus in ista coordinatione praedicamentali, an sit iste terminus 'relatio' vel iste terminus 'ad aliquid'.
Ad hoc ego respondeo quod iste terminus 'relatio' non est illud genus generalissimum, immo iste terminus 'ad aliquid'. Quia genus significative sumptum debet praedicari universaliter de omnibus suis speciebus, etiam significative sumptis, ut quod omnis homo est substantia, et omnis linea est quantitas, et omne secare est agere, et sic de aliis. Modo sic non praedicatur iste terminus 'relatio' de terminis huius praedicamenti, quia non est verum quod omnis pater est relatio, quia homo et equus essent relationes, quia sunt patres. Item, omne idem vel diversum esset relatio, quia tunc omne ens est relatio. Sed iste terminus 'ad aliquid' sic praedicatur de omnibus terminis huius praedicamenti. Nam omnis pater est ad aliquid pater, et omne duplum est ad aliquid duplum, et omne idem vel diversum est ad aliquid idem vel diversum, et sic de aliis; unde etiam et homo, si est pater uel dominus, est ad aliquid pater vel dominus.
Unde notandum est quod modus proprius praedicandi a quo sumitur hoc praedicamentum est praedicari de primis substantiis vel de aliis subiectis suis cum ista additione 'ad aliquid', ut quod iste est ad aliquid pater, vel ad aliquid dominus, vel ad aliquid similis, et caetera. Sic autem non praedicantur termini aliorum praedicamentorum; non enim dicimus quod iste sit ad aliquid homo vel asinus, vel quod iste sit ad aliquid bicubitus, aut albus, aut sedens, aut uestitus, et sic de aliis.
Tunc ergo videndum est quid debeamus intelligere per 'relationem' et 'relativum' et 'absolutum'. Et ego dico quod sicut motus est actus quo movens movet et mobile movetur, et visio est actus quo videns videt et uisibile videtur, ita, loquendo proprie, 'relatio' est actus quo referens refert et relatum refertur. Referens autem et comparans est anima nostra, quae intelligit hoc in comparatione ad illud. Duplici enim conceptu potest anima intelligere res. Uno modo sine comparatione earum ad invicem, et sic mediantibus talibus conceptibus imponit anima ad significandum istos terminos 'homo', 'album', 'bicubitum'; tales ergo conceptus vocandi sunt 'absoluti', proprie et primo, et consequenter termini vocales illis conceptibus subordinati etiam dicuntur termini 'absoluti'.
Alio autem modo anima intelligit res in ordine ad invicem, comparando hanc ad illam, et tales conceptus vocantur proprie 'relativi', et 'relationes', quia eis anima refert et comparat res ad invicem. Et mediantibus illis conceptibus imponuntur ad significandum termini uocales quos vocamus consequenter 'terminos relativos', seu 'respectivos', sicut sunt isti termini 'pater', 'filius', 'duplum', 'dimidium', et caetera. Ideo manifestum est quod 'absolutum' et 'relativum', sive 'respectivum', non sunt differentiae rerum extra significatarum, sed sunt differentiae primo conceptuum, secundo vocum significativarum mediantibus illis conceptibus impositarum. Ideo hoc nomen 'relatio' bene praedicatur de terminis huius praedicamenti materialiter sumptis, sed non sumptis personaliter, vel significative; ideo non est genus ad illos terminos.
His dictis, manifestum est quod in hac prima parte sunt quattuor clausulae, scilicet duae descriptiones de 'ad aliquid', et comparatio earum ad invicem, et unum correlarium. Et est totum bene difficile, sicut notat Aristoteles in Praedicamentis, in fine huius capituli, dicens "fortasse autem difficile est de huius modi rebus confidenter dicere nisi saepe pertractata sint; dubitare autem de singulis non est inutile". Ideo etiam non intendo nisi dubitative de isto praedicamento loqui; et si quae appareant bene dicta, recipiantur, et si quae male, repellantur.
Nunc ergo videnda est differentia inter illas duas descriptiones, quas notat Aristoteles multum differre; et deberunt ex hoc esse manifestae tres primae clausulae. Et primo videtur mihi esse dicendum quod, sicut in quantitate dictum fuit quasdam esse quantitates per se et alias per accidens, ita proportionabiliter dicendum est de ad aliquid. Quaedam enim dicuntur per se ad aliquid, quia sunt termini qui sunt proprie de praedicamento ad aliquid, ut 'duplum', 'dimidium' et caetera. Alia sunt per accidens de praedicamento ad aliquid, quia sunt termini subiecti de quibus vere praedicantur termini exsistentes proprie de praedicamento ad aliquid. Et huius modi sunt, simpliciter et universaliter, omnes termini, saltem pro aliquo vel aliquibus supponentibus; quia de omnibus terminis vere praedicantur isti termini 'idem' vel 'diversum', 'causa' vel 'causatum', 'prius' vel 'posterius', et si unus homo est pater, alter est filius, si unus dominus, alter seruus, et caetera. Vult ergo dicere Aristoteles quod prior descriptio convenit omnibus terminis qui dicuntur ad aliquid, sive per se sive per accidens; ideo non est propria terminis qui proprie sunt de isto praedicamento, nam hoc ipsum quod est homo est alicuius pater vel alicuius filius, alicuius dominus vel alicuius seruus, et hoc ipsum quod est album est ad aliquid simile vel ad aliquid dissimile.
Sed secunda descriptio non convenit nisi terminis qui sunt proprie de isto praedicamento. Et tunc, ut hoc magis appareat, oportet exponere illam definitionem sic quod per 'hoc ipsum' intelligamus praedicationem essentialem, et non denominativam, scilicet quod omnis terminus qui proprie est de isto praedicamento praedicatur de se ipso essentiali praedicatione cum ista additione 'ad aliquid', ut quod pater est ad aliquid pater, et filius est ad aliquid filius, et idem est ad aliquid idem, et prius est ad aliquid prius, et posterius est ad aliquid posterius. Quod enim haec praedicationes sint essentiales apparet: quia conceptus relativus non solum est alicuius conceptus, sed alicuius ad aliquid conceptus; ideo terminus relativus, de propria significatione et impositione, connotat ad aliquid, et ideo ista additio 'ad aliquid', super terminum relativum cadens, non est nisi expressio connotationis illius termini, et non addit connotationem alienam super illud terminum, et ideo est praedicatio essentialis. Sic autem non est de aliis terminis; bos enim non dicitur ad aliquid bos, et si dicatur alicuius bos, hoc significat quod est alicuius possessio; et non est praedicatio essentialis, quia esset bos quamvis non esset alicuius possessio, et si manus vel caput dicitur alicuius manus vel caput, hoc significat quod est alicuius pars, et est praedicatio denominativa, et non essentialis, quia esset manus licet non esset alicuius pars, scilicet si esset abscissa et deus conservaret eam in vita, sed non est possibile per aliquam potentiam quod pars esset pars nisi esset alicuius totius pars, propter hoc quod hoc nomen 'pars' est proprie de praedicamento ad aliquid.
Et si aliquis obiiciat quod ita etiam non esset motus nisi esset alicuius motus, nec albedo nisi esset alicuius albedo, nec album nisi esset albedine album, nec motum nisi esset motu motum, et sic de aliis, respondetur quod hoc consequenter convenit nominibus abstractis et suis concretis ad invicem, sive in substantiis sive in aliis. Unde et homo diceretur humanitate homo, et humanitas hominis humanitas, et ens entitate ens, et entitas entis entitas; et quia hoc ita est commune, ideo huius modi habitudo non determinat terminum ad aliquod praedicamentum.
Sed tunc iterum est magna dubitatio, de quarta clausula. Aliqui enim exponunt eam quod necesse est utrumque relativorum definiri per reliquum. Et hoc non videtur mihi verum; quia si ignoro quid nominis tam huius termini 'pater' quam huius termini 'filius', et peto quod me doceas quid est pater, vel quid ego debeo intelligere per istum terminum 'pater', et tu dicas mihi quod pater est qui genuit filium, ego statim dico "nescio quid intelligis per 'filium" ', et si dicas iterum quod per 'filium' debeo intelligere illum quem pater genuit, tu non docebis me, quia nescio quid intelligerem per 'patrem'. Unde manifestum est quod si tu definires istos terminos 'hemiolium' et 'subhemiolium' per invicem, dicendo quod hemiolium est proportio ad subhemiolium, tu nihil doceres eum qui est hemiolium. Sed ad istum sensum debemus intelligere quod unum relativorum definitur per reliquum quia definitur per eius substratum, ut quod hemiolium est proportio trium ad duo et subhemiolium est proportio duorum ad tria, et pater est animal quod ex semine suo genuit alterum animal et filius est animal ex semine alterius animalis genitum, et sic de aliis. Oportet enim definiendo terminum relativum exprimere eius substratum et substratum correlativi et habitudinem secundum quam impositum est nomen relativum ad significandum.
Sed tunc quo modo dixit Aristoteles "qui definite novit unum definite novit reliquum". Respondetur quod haec propositio sub his verbis non est necessaria, de proprietate sermonis. Sed ad istum sensum ponitur quod qui novit unum relativorum definite, statim potest etiam faciliter cognoscere alterum definite, quia non oportet nisi convertere habitudinem. Verbi gratia, supposito quod 'duplum' et 'dimidium' dicuntur correlative, scito quod duplum est proportio duorum ad unum, statim potest sciri quod dimidium est proportio unius ad duo, et supposito quod 'pater' et 'filius' dicantur correlative, scito quod pater est animal quod ex semine suo genuit alterum animal, scitur faciliter et infertur quod filius est animal genitum ab animali ex semine suo, et sic de aliis. Et forte quod ad hoc notandum locutus est Aristoteles in his verbis "si quis aliquid eorum quae sunt ad aliquid definite sciat, et illud ad quod dicitur definite sciturus est", id est sciet.
SDD 3.4.2
Species relativorum solent distingui tres, scilicet relativa aequiparantiae, relativa superpositionis et relativa suppositionis. Relativa aequiparantiae secundum easdem rationes dicuntur; ideo sunt eorundem nominum, ut simile simili simile, amicus amico amicus, uicinus vicino vicinus, contrarium contrario contrarium, et caetera. Relativa superpositionis dicuntur secundum rationem alicuius excellentiae, ut pater ad filium, dominus ad seruum, duplum ad dimidium, prius ad posterius, superius ad inferius, et caetera. Relativa suppositionis sunt quae correlative dicuntur ad relativa superpositionis, ut filius ad patrem, seruus ad dominum, et caetera.
Ista secunda pars est evidens sine glossa, nisi quia aliquis diceret quod Aristoteles aliter distinguit modos relativorum in quinto Metaphysicae. Sed dicendum est quod in illo quinto Aristoteles determinat de substantia, de qualitate, de quantitate et de ad aliquid non praecise ut sunt distincta praedicamenta, sed distinguit aequivocas acceptiones illorum nominum. Unde in qualitate ipse ponit differentias substantiales, quae non sunt de praedicamento qualitatis; et ita etiam ibi ipse non distinguit terminos proprie de praedicamento ad aliquid, sed etiam posuit ibi terminos non exsistentes proprie de praedicamento ad aliquid, ut 'agens' et 'passum', 'activum' et 'passivum'.
SDD 3.4.3
Proprietates eorum quae ad aliquid dicuntur assignantur quattuor. Prima est quod in relatione est contrarietas, quia virtus est contraria vitio, cum tamen sint ad aliquid.
Credo quod ista non sit proprietas terminorum proprie exsistentium de praedicamento ad aliquid. Quia si aliquibus conveniat, non tamen omnibus nec solis; et tamen proprium non dicitur nisi quod convenit aut omni et non soli, aut soli licet non omni, aut omni et soli, ut uult Porphyrius.
Iterum, etiam ego credo quod nulli termini de praedicamento ad aliquid sint proprie et simpliciter contrarii. Nam illud quod dicitur de uirtute et vitio non est ad propositum, quia illi termini non sunt proprie de praedicamento ad aliquid, sed qualitatis. Si autem dicatur quod isti termini 'magnum' et 'paruum', vel 'simile' et 'dissimile', sint contrarii, hoc non est simpliciter verum, cum idem dicatur simul magnum et paruum, licet respectu diversorum. Bene tamen verum est quod idem non dicitur simul magnum et paruum respectu eiusdem, nec aequale et inaequale. Sed haec non est oppositio simpliciter, sed est oppositio relativa.
Ideo tandem ego dico quod Aristoteles in ponendo istam proprietatem, uel condicionem, relativorum locutus est secundum famositatem et extendendo istum terminum 'ad aliquid' ad ea quae per accidens possunt dici ad aliquid, cum tamen proprie sint de aliis praedicamentis; vel accepit 'contrarietatem' pro 'oppositione relativa'.
SDD 3.4.4
Secunda proprietas assignatur quod relativa suscipiunt magis et minus, ut quod hoc illi dicitur aliquando magis simile et aliquando minus simile; sed hoc non convenit omnibus relativis, quia non dicimus magis aut minus duplum vel triplum.
Ista condicio relativorum exponitur de terminis relativis qui praedicantur de subiectis suis cum additione illorum adverbiorum 'magis' et 'minus'. Et apparet quod non meretur dici proprietas terminorum de praedicamento ad aliquid, quia nec eis omnibus convenit, nec eis solis, sed est quaedam passio vere attributa aliquibus terminorum relativorum.
SDD 3.4.5
(1) Tertia proprietas assignatur quod omnia relativa ad convertentiam dicuntur cum suis correlativis, ut seruus domini seruus et dominus serui dominus, et maius minore minus et minus maiore minus. (2) Sed non semper convertentia est secundum eundem casum, ut sensus sensati sensus, sensatum sensu sensatum.
Ista quinta pars habet duas clausulas. Prima est assignatio tertiae proprietatis, secunda distinguit diversos modos convertendi.
Quantum ad primam, notandum est quod hic non intendit Aristoteles de convertentia, seu convertibilitate, terminorum secundum praedicationem universalem de invicem, quem ad modum dicimus definitionem converti cum definito et propriam passionem cum suo subiecto, quia nec omnis pater est filius nec omne duplum est dimidium. Sed per 'convertentiam' intelligimus quod utrumque de suo subiecto praedicetur cum additione reliqui in obliquo, ut quia seruus est domini seruus, ita dominus est serui dominus.
Sed obiicitur: quia licet pater et filius dicantur ad invicem correlative, tamen non omnis pater est filii pater, sed forte filiae, nec omnis filius est patris filius, sed forte matris. Respondeo quod non oportet quod sic convertantur secundum praedicationem universalem, sed sufficit quod secundum praedicationem particularem, ut quod de necessitate illae praedicationes se invicem mutuo consequuntur. Sequitur enim necessario quod si aliquis est pater filii, aliquis sit filius patris, et e converso; sic etiam si aliquis sit pater filiae, sequitur quod aliqua est filia patris, et sic de aliis.
Iterum, posset sustineri convertentia secundum praedicationes universales, dum tamen ibi esset disiunctio secundum sexum, scilicet secundum genus masculinum et genus femininum, et quod fierent propositiones secundum disiunctionem illorum generum, ut quod omnis pater vel mater est filii vel filiae pater vel mater, et, e converso, omnis filius vel filia est pater vel matris filius vel filia; et similiter de dominus vel domina ad seruum vel servam, et sic de aliis.
Quantum ad secundam clausulam, videtur mihi quod illi termini qui sunt proprie de praedicamento ad aliquid semper convertuntur ad invicem secundum eosdem casus. Nec obstat de 'scientia' et 'scibili', quia 'scientia' non est proprie de praedicamento ad aliquid, sed qualitatis; nec etiam obstat de 'disciplina' et 'disciplinato', quia non sunt termini proprie ad invicem correlativi, immo isti termini 'doctor' et 'discipulus', qui convertuntur utrobique secundum genitivum casum. Nec obstat etiam de 'actione' et 'passione', vel de 'calefactione' et 'calefactibili', et huius modi, quia puto quod non sunt proprie de praedicamento ad aliquid. Sed actiones et passiones, et talia, magis discutienda sunt in libro Physicorum.
SDD 3.4.6
(1) Quarta proprietas ponitur quod relativa sunt simul natura. (2) Sed dicit Aristoteles quod hoc non convenit omnibus relativis; non enim sunt simul natura scibile et scientia, nec sensus et sensibile, immo scibile est prius natura quam scientia et sensibile quam sensus.
Ista sexta pars habet duas clausulas. Prima est assignatio quartae proprietatis terminorum relativorum, quae est bene dubitabilis. Quia isti termini sunt ad aliquid 'prius' et 'posterius', 'causa' et 'causatum', 'pater' et 'filius'; tamen prius et posterius non sunt simul natura, nec causa et causatum, sed causa naturaliter est prior, nec pater et filius, sed pater est prior naturaliter, nec omnia ad invicem diversa vel aequalia sunt simul natura, quia omnia essent simul natura.
De hoc ergo ponam aliquas conclusiones. Prima est quod non oportet omnia relativa sic esse simul natura quod ea pro quibus supponunt sint simul natura. Ideo non de omnibus terminis correlativis significative sumptis verificatur hoc praedicatum 'sunt simul natura'; non enim oportet esse verum quod causa et causatum sint simul natura, vel prius et posterius, sicut prius obiiciebatur.
Secunda conclusio est quod non oportet terminos relativos sic esse simul natura quod impossibile sit unum esse sine reliquo. Quia in voce iste terminus 'pater' potest esse sine isto termino 'filius'. Et similiter, in mente, credo quod ego possum habere intentionem huius termini 'duplum' sine intentione huius termini 'dimidium'. Quia si ignoro significationes horum nominum 'duplum' et 'dimidium' et peto quod doceas me eas, tu dices quod duplum est ad aliquid alterum quod continet praecise bis quantum est illud alterum; si ergo tu hoc bene intelligas, non oportet quod statim, aeque cito, tu formes conceptum proprium dimidii, immo oportet prius quod tu convertas proportionem et attendas ad eam, scilicet quod sicut est habitudo duorum ad unum, ita est habitudo, e converso, unius ad duo, secundum quam dicitur 'dimidium'.
Tertia conclusio est quod non sic sunt simul natura quod per invicem definiantur, quia hoc prius remotum fuit. Et istae conclusiones positae sunt ad removendum quasdam opiniones quas non credo esse ueras.
Quarta conclusio videtur mihi esse ponenda quod omnes termini ad invicem correlativi sunt simul natura ad istum sensum quod necesse est si unum verificetur mediante hoc verbo 'est' de isto nomine transcendente 'aliquid', quod etiam alterum de illo verificetur, vel saltem, in plurali numero, de hoc subiecto 'aliqua', mediante hoc uerbo 'sunt', ut si aliquis est pater, aliquis est filius, et e converso, et si aliquid est maius, aliquid est minus, et e converso. Immo si aliquid est prius, aliquid est posterius, et e converso, licet non sit verum si prius est quod posterius sit; unde credo quod haec sit concedenda 'Aristoteles est prior antichristo et antichristus est posterior Aristotele'. Quia loquendo de priori et posteriori secundum tempus, isti termini 'prius' et 'posterius' significant futurum in ordine ad praeteritum et praeteritum in ordine ad futurum; ideo si fiant praedicata, possunt ampliare subiecta ad supponendum pro praeteritis et futuris.
Sed de secunda clausula, quae dicit quod haec proprietas non convenit omnibus relativis, quia non convenit 'scientiae' et 'scibili', et 'sensui' et 'sensibili', potest dici quod hi termini non sunt proprie de praedicamento ad aliquid, unde non est cura de eis. Verum est enim quod non sequitur si est scibile quod est scientia, vel si est sensibile quod est sensus. Immo etiam si 'scibile' et 'sensibile' essent proprie de praedicamento ad aliquid, tamen non essent correlativa ad invicem 'scientia' et 'scibile', nec 'sensus' et 'sensibile', sed 'scitivum' et 'scibile', et 'sensitivum' et 'sensibile'. Et tunc valde bene conceditur quod si aliquid est sensibile, aliquid est sensitivum, et e converso, et si aliquid est scibile, aliquid est scitivum, et e converso, quia omnes illi termini sunt nomina potentiarum, quae ampliant ad supponendum pro his quae possunt esse, licet non sint. Et sic apparet quod haec proprietas bene convenit omnibus relativis; sed tamen non est eis propria, quia convenit aliis: sic enim sunt simul natura universaliter definitio et definitum.
Nota tamen quod non oportet universaliter si correlativa fiant subiecta in propositionibus de hoc verbo 'est' secundo adiacente quod propositiones se mutuo consequantur. Praesens enim est prius futuro, et futurum est posterius, et in illis non sequitur si prius est quod posterius sit, quia praesens est et futurum non est, licet tamen sit futurum.


Notes