Authors/Buridan/Summulae de dialectica/Liber 3/Cap5

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search
Cap4 Cap6


Latin English
SDD 3.5: DE QUALITATE SDD 3.5.1
Qualitas est secundum quam quales dicimur, ut secundum albedinem albi uel secundum iustitiam iusti.
Istud quintum capitulum est de qualitate, sive de praedicamento qualitatis. Et continet decem partes: prima est descriptio 'qualitatis', aliae quattuor sunt declarationes quattuor specierum 'qualitatis', sexta est descriptio 'qualis', aliae tres sunt assignationes trium proprietatum qualitatis, decima est unum notabile. Secunda incipit ibi "species autem", tertia ibi "secunda species", quarta ibi "tertia species", quinta ibi "quarta species", sexta ibi "qualia vero", septima ibi "proprietates", octaua ibi "secunda proprietas", nona ibi "tertia proprietas", decima ibi "et notandum est".
Circa primam partem, notandum est quod haec descriptio posita est sub uerbis impropriis. Quia huic verbo 'dicimur' oportet secundum grammaticam supponere istum nominativum 'nos'; et tunc peteretur utrum ille nominativus supponeret solum pro nobis hominibus, vel quod in hoc nobis associaremus lapides, et animalia, et alias substantias. Et si supponeret solum pro hominibus, tunc descriptio non conveniret omni qualitati, quia multae sunt quibus nulli homines sunt quales, sed asini aut lapides. Et adhuc si ista dictio 'nos' supponeret pro omnibus substantiis, haec descriptio non esset vera, quia nulla est qualitas secundum quam ego et unus lapis sumus quales.
Ergo, propter expositionem huius descriptionis, notandum est, proportionaliter sicut dictum fuit de substantia, quod hoc nomen 'qualitas' aliquando accipitur pro terminis abstractis de praedicamento qualitatis, et sic isti termini 'albedo', 'caliditas', 'scientia' dicerentur qualitates; alio modo accipitur pro illis rebus pro quibus dicti termini supponunt, ut caliditas inhaerens igni et albedo quam ego video in pariete sunt qualitates.
Et eodem modo, proportionaliter, debet dici de hoc nomine 'quale'. Uno enim modo capitur pro terminis qui proprie sunt de praedicamento qualis, et illi sunt omnes termini qui proprie praedicantur in quale de suis subiectis denominativa praedicatione; sic enim isti termini 'album', 'dulce', 'calidum' dicuntur qualia, quorum termini abstracti sunt proprie de praedicamento qualitatis et dicuntur qualitates modo prius dicto. Alio modo iste terminus 'quale' capitur pro rebus pro quibus illi termini de praedicamento qualis supponunt, et sic homo est qualis, quia est albus, et lapis, quia est durus.
Corrigamus ergo definitionem, dicendo quod qualitas est secundum quam aliquid dicitur esse quale. Et tunc si definiatur 'qualitas' ut supponit pro praedictis terminis abstractis, exponitur sic "secundum quam aliquid dicitur esse quale", id est a qua terminus concretus significative sumptus denominative praedicatur in quale; et si describatur pro rebus significatis per tales terminos, tunc exponatur quod qualitas est qua aliquid est quale.
SDD 3.5.2
(1) Species autem qualitatis assignantur quattuor. Prima est 'habitus' et 'dispositio'. (2) Differunt autem habitus et dispositio quia qualitas quae de difficili est mobilis et separabilis a suo subiecto uocatur 'habitus', et illa quae de facili est separabilis vocatur 'dispositio'. (3) Et est notandum quod aliquando dispositiones de facili mobiles ita firmantur in subiectis suis propter temporis longitudinem quod fiunt de difficili mobiles, et vocantur 'habitus', ut aegritudo aliquando bene sanabilis a principio efficitur per longam moram insanabilis.
Ista secunda pars continet tres clausulas: prima assignat primam speciem qualitatis sub duobus nominibus, secunda ponit differentiam inter illa nomina et tertia est unum notabile.
Prima clausula sic intelligitur quod omnis terminus de praedicamento qualitatis de quo vere praedicatur hoc nomen 'habitus' vel hoc nomen 'dispositio' pertinet ad primam speciem qualitatis. Vocatur autem qualitas in proposito 'habitus' ex eo quod subiectum secundum eam dicitur 'habituatum', vel 'firmatum', in bono vel in malo, id est ad bene vel male agendum vel patiendum. Et ideo in hac specie reponuntur nomina virtutum et vitiorum, sive animae sive corporis, ut 'sanitas', 'aegritudo', 'calor' vel 'frigus', prout calor dicitur virtus ignis, uel ignium, aut etiam ivuentutis, aut huius modi, et frigus oppositum. Sed qualitas vocatur 'dispositio' ex eo quod subiectum secundum eam dicitur bene vel male dispositum ad operandum vel non operandum, sed non est firmatum in tali qualitate quin faciliter sit mutabile in oppositam qualitatem, sicut ivuenes iam habituati ad doctrinas et bonos mores, tamen saepissime totum amittunt si a studio modicum retrahantur aut cum peioribus conversentur.
Secunda clausula, de differentia inter habitum et dispositionem, iam ex se et ex dictis est manifesta. Tamen Aristoteles, in Praedicamentis, notat quod licet iste terminus 'dispositio' proprie sumptus distinguatur contra hoc nomen 'habitus', tamen aliquando hoc nomen 'dispositio' accipitur communiter, prout se extendit ad praedictas qualitates, quibus res bene vel male se habent ad operandum, sive sint de facili vel de difficili mobiles; et sic ipse dicit quod 'dispositio' est in plus quam 'habitus', et quod omnis habitus est dispositio sed non omnis dispositio est habitus.
Tertia etiam clausula est satis clara. Sed ex ea et ex quibusdam aliis inferendum est quod licet isti termini 'sanitas', 'aegritudo', 'scientia', 'temperantia', 'iustitia' et huius modi ponantur de ista specie, tamen non est credendum quod hoc nomen 'habitus', vel hoc nomen 'dispositio', sit proprie loquendo genus ad illos terminos. Quia genus praedicatur vere et universaliter et pro semper de qualibet suarum specierum, supposita constantia terminorum, et non est sic de dictis terminis, quia nec omnis scientia est habitus nec omnis scientia est dispositio, sed in uno firmato scientia est habitus et in alio, qui non multum perseueravit in studio, sua scientia non est nisi dispositio, et sic de temperantia et iustitia, de sanitate et aegritudine, et de aliis huius modi. Et etiam verum genus aut vera species de aliquo suorum individuorum semper praedicabitur vere et affirmative stante quod illud individuum pro aliquo supponat, ut hic homo quam diu erit hic homo erit homo et animal, et hoc album quam diu erit hoc album erit album et coloratum. Sed haec aegritudo noua Socratis est modo dispositio, et non habitus, et eadem inveterata erit habitus, et non dispositio, ut dicit tertia clausula.
Iterum, manifestum est quod nihil ad rationem specificam caloris aut sanitatis aut aegritudinis spectat an sit a subiecto suo faciliter aut difficiliter separabilis. Ideo patet quod isti termini 'habitus' et 'dispositio' addunt alienas connotationes super illos terminos praedictos; ideo non praedicantur de eis essentialiter, quo modo debent praedicari genera, species et differentiae.
SDD 3.5.3
Secunda species qualitatis ponitur esse 'naturalis potentia' vel 'impotentia'.
Notandum est quod hic accipitur 'potentia' pro qualitate secundum quam subiectum eius est innatum fortiter, prompte et bene agere et forte resistere passionibus corruptivis aut nocivis; et, e converso, 'impotentia' accipitur pro qualitate qua subiectum eius est innatum faciliter pati, passioni corruptivae vel nocivae non potens resistere, uel etiam qua est impotens fortiter, prompte et bene agere. Unde secundum qualitates quae sic potentiae dicuntur dicitur aliquis fortis, robustus, sanativus, ut cursor, luctator et huius modi; et secundum qualitates quae dicuntur 'impotentiae' dicitur aliquis mollis, debilis, aegrotativus et caetera.
Et apparet mihi quod sic debeant poni convenientia et differentia inter qualitates huius secundae speciei et primae, quod ipsae conveniunt quia utraeque sunt dispositiones ad bene vel male agendum uel patiendum. Sed in hoc differunt quia si a nativitate sint innatae ex principiis generationis fortibus aut debilibus, illae vocantur 'naturales potentiae' vel 'impotentiae', et dicuntur esse de ista specie, et si sint per doctrinam vel consuetudinem acquisitae, vel aliter, dicuntur esse de prima specie.
SDD 3.5.4
(1) Tertia species qualitatis est 'passio', vel 'passibilis qualitas', ut 'dulcedo', 'amaritudo', 'albedo', 'caliditas' et caetera. (2) Dicuntur autem 'passiones', vel 'passibiles qualitates', triplici ratione, scilicet vel quia earum subiecta dicuntur pati proprie ab alterationibus secundum eas magis quam secundum qualitates de aliis speciebus, prout apparet septimo Physicorum, vel quia innatae sunt inferre sensibus passionem, ita quod sunt proprie obiecta sensuum, vel etiam ex eo quod innatae sunt sequi ad passiones animae, ut rubedo ad uerecundiam et palor ad iram. (3) Et differunt passiones et passibiles qualitates sicut dicebantur in prima specie differre habitus et dispositiones; dicuntur enim 'passiones' quae a suis subiectis faciliter mobiles sunt, dicuntur autem 'passibiles qualitates' quae sunt de difficili mobiles.
Haec pars continet tres clausulas. Prima nominat hanc speciem duobus nominibus; omnis enim qualitas quae solet vocari 'passibilis qualitas' uel 'passio' dicitur ad hanc tertiam speciem pertinere. Et non accipitur hic hoc nomen 'passio' secundum illam rationem secundum quam dicitur esse unum praedicamentum, sed secundum illas rationes quae ponuntur in secunda clausula.
Secunda ergo clausula assignat triplicem rationem quare illae qualitates dicantur 'passiones' vel 'passibiles qualitates', quarum prima et secunda videntur esse generaliores et tertia videtur esse magis specialis ad quosdam colores. Sed de prima illarum rationum dubitatur. Quia Aristoteles videtur eam negare, dicens quod passibiles qualitates dicuntur non ex eo quod ea quae suscipiunt eas patiantur, sed quia subiective sunt in sensibus. Sed breviter dico quod illa dicta Aristotelis debent exponi addendo hanc dictionem 'solum', ita quod passibiles qualitates dicuntur non solum ex eo quod ... et caetera. Vel potest exponi quod non dicuntur passibiles qualitates, vel passiones, ex eo quod subiecta earum secundum eas actu patiantur, quia etiam in quiete dicuntur passiones vel passibiles qualitates, sed bene sic nominantur ex eo quod subiecta sunt innata pati et alterari secundum eas.
Tertia clausula ponit differentiam inter illa duo nomina, et est satis clara. Tamen ex ea notari potest sicut de prima specie notabatur, scilicet quod ista nomina 'passio' et 'passibilis qualitas' non sunt proprie genera ad istas species 'albedo', 'dulcedo', 'caliditas'; hoc enim eodem modo proberetur sicut de 'habitu' et 'dispositione' probabatur. Ideo etiam non est credendum quod illa nomina quae sic dicuntur communiter 'species qualitatis' sint proprie loquendo species in quas immediate hoc genus 'qualitas' dividitur (forte enim quod illis proprie dictis speciebus non sunt nomina imposita). Unde si hae essent proprie dictae species 'qualitatis', contra invicem distinctae et genera specierum inferiorum, tunc numquam eadem species specialissima poneretur in pluribus harum specierum, cum diversorum generum et non subalternatim positorum diversae sunt species et differentiae. Et tamen Aristoteles ponit 'calorem' et 'frigus' tam in prima specie quam in tertia; immo etiam possent poni in secunda, quia homo per bonam calorem sibi innatum a nativitate dicitur sanativus et potens resistere aegritudinibus et nocivis passionibus. Ideo magis credendum est quod illa nomina significent quosdam modos qualitatum, attributos eis secundum aliquas proprietates earum, sicut apparuit in exponendo illa nomina. Et hoc notavit Aristoteles in fine, dicens quod fortasse alii quoque apparebunt qualitatum modi, sed qui maxime dicuntur hi sunt.
SDD 3.5.5
Quarta species 'qualitatis' dicitur 'forma', vel circa aliquid 'constans figura'.
Notandum est quod aliqui termini sunt appropriate praedicabiles in quale de terminis praedicamenti quantitatis, ut 'cubicum', 'pyramidale' et 'sphaericum' de corpore, similiter 'concauum', 'gibbosum', 'circulare', 'triangulare', 'asperum', 'leue' de superficie, ita etiam 'rectum' aut 'curuum' de linea, et sic etiam de numero 'par', 'impar', 'perfectum', 'abundans', 'quadratum', 'cubicum' et caetera. Et omnia abstracta horum terminorum pertinent ad praedicamentum qualitatis. Et quia hoc nomen 'figura' non est satis commune ad comprehendendum huius modi qualitates omnes, quia non convenit proprie qualitatibus numerorum, ideo usus fuit ad placitum hoc nomine 'forma', quod in proposito non accipitur secundum totum ambitum suae communis significationis, sed restringitur ad illas solas qualitates quarum concreta sunt appropriate innata denominare terminos de praedicamento quantitatis. Sic enim, ad placitum, possumus uti hoc nomine 'forma', cum etiam aliud nomen non habeamus impositum comprehendens convertibiliter omnes terminos de ista specie.
SDD 3.5.6
Qualia vero dicuntur quae secundum qualitates denominative dicuntur, uel quo modo libet aliter ab eis, ut a 'candore' 'candidus' et a 'grammatica' 'grammaticus'.
Descripta prius 'qualitate', describit nunc 'quale', vel 'qualia'. Et est intentio sua quod omnes illi termini sunt de praedicamento qualis qui proprie praedicantur denominative in quale, et quod tales termini sunt termini concreti dicti denominative secundum illos terminos abstractos quod prius vocavimus 'qualitates'.
Et potest moveri duplex dubitatio circa istam partem. Prima est 'quare non definivit prius Aristoteles 'quantitatem' et 'quantum' sicut ipse definit 'qualitatem' et 'quale'?". Secunda dubitatio est utrum quilibet istorum terminorum 'qualitas' et 'quale' sit unum praedicamentum, seu unum genus generalissimum; et videtur quod non, quia si sic, tunc erunt plura praedicamenta, seu generalissima, quam decem, quod videtur inconveniens.
Ad primum istorum potest dici breviter quod bene sufficiebat Aristoteli quod solum describeret vel 'quantitatem' et 'quantum' vel 'qualitatem' et 'quale', quia ex definitione unius potest proportionaliter elici definitio alterius. Nam sicut termini de praedicamento qualis dicuntur qui proprie praedicantur in quale, ita termini de praedicamento quanti dicuntur qui proprie praedicantur in quantum; et sicut secundum qualitatem aliquid dicitur quale, ita secundum quantitatem aliquid dicitur quantum, et sicut qualia dicuntur denominative secundum qualitates, ita quanta secundum quantitates, quia utrobique sunt termini abstracti et concreti.
Ad secundum dubium ego dico quod non est idem genus abstractum et concretum, sed sunt diversa genera, et est concretum genus concretorum et abstractum genus abstractorum, ut si 'scientia' est genus ad 'musicam', 'sciens' debet esse genus ad 'musicum', ut habetur in fine quarti Topicorum. Ideo 'qualitas' et 'quale' sunt diversa generalissima, sed in enumeratione decem praedicamentorum, vel generalissimorum, reposita fuerunt sub uno membro, propter propinquam attributionem abstracti ad concretum suum; et sic de 'quanto' et 'quantitate', de 'agere' et 'actione', et caetera.
Notandum est etiam quod auctor et Aristoteles dixerunt "uel quo modo libet aliter ab eis", quia aliquando contingit quod terminus concretus non dicitur denominative secundum aliquem terminum abstractum, propter hoc quod qualitatibus non sunt talia nomina abstracta imposita. Vel forte aliquando sunt imposita sed non secundum similem vocem, sicut Aristoteles notat quod licet artificiose pugillator bene dicatur pugillator denominative secundum artem pugillatoriam, tamen pugillator secundum potentiam naturalem non dicitur pugillator denominative secundum aliquod nomen abstractum, quia tali naturali potentiae non est nomen impositum, tamen aliter dicitur denominative secundum illam naturalem potentiam, scilicet quia illud nomen 'pugillator' connotat illam naturalem potentiam, quod sufficit ad hoc quod praedicetur in quale.
SDD 3.5.7
Proprietates qualitatis assignantur tres. Prima est quod in qualitate est contrarietas; tamen hoc non convenit omni qualitati, quia non convenit mediis contrariorum, ut 'rubeo' vel 'rubedini' nihil est contrarium, nec convenit figuris, ut triangulo vel quadrangulo.
Notandum est quod aliter, quantum ad praedicamentum qualitatis, vel qualis, dicuntur contrarii termini abstracti, et aliter termini concreti, et aliter etiam qualitates significatae per terminos abstractos. Nam qualitates significatae per illos terminos dicuntur contrariae secundum esse, quia non possunt esse simul in eodem subiecto, sed bene successive, ut caliditas intensa et frigiditas intensa. Termini autem abstracti ex eo dicuntur contrarii quia supponunt pro illis formis contrariis et significant eas, ut isti termini 'albedo' et 'nigredo'. Termini autem concreti dicuntur contrarii secundum praedicationem, quia non possunt simul vere praedicari de eodem et pro eodem, sed bene successive, ut isti termini 'album' et 'nigrum'.
SDD 3.5.8
Secunda proprietas est quod qualitati convenit suscipere magis et minus; sed hoc non convenit omni qualitati, quia non convenit illis de quarta specie.
Notandum est quod intentio huius proprietatis est quod termini de praedicamento qualitatis suscipiunt magis et minus, id est possunt praedicari de suis subiectis cum additione horum adverbiorum 'magis' et 'minus', ut quod Socrates est aliquando magis albus et aliquando minus. Et Aristoteles notat quod hoc proprie convenit terminis concretis, et non terminis abstractis; non enim dicimus 'magis', vel 'minus', 'albedo', sed 'magis albus' vel 'minus albus'.
SDD 3.5.9
Tertia proprietas, quae est proprie propria qualitati, est secundum eam simile vel dissimile dici.
Ista proprietas sic convenit qualitati sicut quantitati conveniebat secundum eam aequale vel inaequale dici. Sed aliquando iste terminus 'similitudo' capitur multum large, et tunc non solum secundum qualitatem, immo etiam secundum pati, vel passum esse, dicuntur aliqua similia, ut dicit Aristoteles, quinto Metaphysicae. Tamen proprie loquendo non dicuntur aliqua similia vel dissimilia nisi secundum qualitatem.
SDD 3.5.10
Et notandum est quod, secundum Aristotelem, aliqui termini bene connumerantur in praedicamento de ad aliquid et in praedicamento qualitatis, ut isti termini 'habitus', 'dispositio', 'scientia'. Et hoc est propter unam duarum causarum. Prima est quia in aliquibus genera dicuntur ad aliquid et species non, sed dicuntur qualitates, ut 'disciplina' dicitur ad aliquid, sed non 'grammatica' vel 'musica'. Alia causa est quia forte idem terminus praedicatur in quale et dicitur ad aliquid, ideo non est inconveniens ipsum in utroque praedicamento connumerare.
Istam partem ponit Aristoteles in libro Praedicamentorum, quae dissonare videtur illi regulae 'diversorum generum et non subalternatim positorum diversae sunt species et differentiae'. Et ego credo quod iste passus est de illis in quibus Aristoteles locutus est secundum communem famositatem illorum de tempore suo, et non secundum eius propriam opinionem et veram determinationem. Quia ego credo, de generibus et speciebus proprie dictis, impossibile esse quod genus sit de uno praedicamento et species de alio. Quia omnes duo termini de diversis praedicamentis retinent sibi diversos modos praedicandi, propter diversos modos connotationum alienarum; ideo numquam unus praedicatur quidditative de altero, immo semper unus super alterum habet alienam connotationem, vel ambo super invicem, quod impedit quidditativam praedicationem, et tamen oportet genus quidditative praedicari de qualibet suarum specierum. Et ita etiam ego credo quod numquam idem terminus qui est proprie de uno praedicamento potest esse proprie de alio, nisi secundum aequivocationem. Unde, de istis terminis 'scientia' et 'disciplina', apparet mihi quod 'scientia' proprie sit de praedicamento qualitatis et 'disciplina' de praedicamento ad aliquid. Termini enim abstracti ponuntur in praedicamentis secundum exigentiam praedicationum suorum concretorum. Isti autem termini 'doctor' et 'discipulus' vere dicuntur ad invicem ad aliquid, sicut 'pater' et 'filius', vel 'dominus' et 'seruus', ideo isti termini 'doctrina' et 'disciplina' sunt vere de illo praedicamento; omnis enim doctor est ad aliquem doctor et omnis discipulus est ad aliquem discipulus, sed non sic sciens dicitur ad aliquid sciens.

Notes