Authors/Buridan/Summulae de dialectica/Liber 3/Cap6
From The Logic Museum
< Authors | Buridan | Summulae de dialectica | Liber 3
Jump to navigationJump to search
Latin | English |
---|---|
SDD 3.6: DE ACTIONE ET PASSIONE | |
SDD 3.6.1 | |
(1) Actio est secundum quam aliquid agere dicitur, et passio est secundum quam aliquid pati dicitur. (2) Omnis autem actio et passio est mutatio; et actio et passio sunt eadem mutatio, sed illa mutatio prout secundum eam aliquid dicitur mutari vel mutatum dicitur 'passio'. | |
Istud sextum capitulum est de actione et passione, sive de praedicamento actionis et passionis. Et continet tres partes: prima ostendit quid sit actio et passio, secunda agit de speciebus actionis et passionis, et tertia de earum proprietatibus. Secunda incipit ibi "species actionis", tertia ibi "proprietates autem". | |
Prima pars continet duas clausulas, quarum prima describit actionem et passionem quantum ad quid nominis, et secunda ostendit magis quae res sint actio et passio, et quo modo se habeant ad invicem et ad mutationem. | |
Notandum est quod de actione et passione et de aliis quattuor ultimis praedicamentis ego non intendo sequi doctrinam auctoris Sex Principiorum. Quia puto quod erravit ex eo quod credidit nullos terminos diversorum praedicamentorum supponere pro eodem, et ideo credidit quod actio esset una forma et passio alia, et quod passio esset effectus actionis; quod est totum falsum, ideo dicta eius fecerunt multos errare. | |
Notandum est ergo quod non est ponenda differentia, nisi secundum uocem, inter agere et esse agens, nec inter pati et esse patiens; non enim differt dicere 'B agit' et 'B est agens', nisi prout copula propositionis est implicita vel explicita. Unde dicit Aristoteles manifeste, in quinto Metaphysicae, quod idem est conualescere et esse conualescens, uadere et esse uadens, secare et esse secans, et sic de aliis. | |
Quantum ergo ad primam clausulam, manifestum est quod sicut isti termini 'qualitas' et 'quale' se habent sicut abstractum et suum concretum, ita etiam isti termini 'actio' et 'agens', vel 'agere', et similiter isti termini 'passio' et 'patiens', vel 'pati'. Ideo capiendo ista nomina 'qualitas', 'actio', et 'passio', et similiter ista nomina 'quale', 'agens' et 'patiens' prout supponunt pro terminis de illis praedicamentis, sicut qualitas est secundum quam aliquid denominative dicitur quale et iste terminus 'qualitas' est abstractum cuius concretum est iste terminus 'quale', ita exponitur quod 'actio' est secundum quam denominative aliquid dicitur 'agens'; et hoc debebat intendi per illas descriptiones. Vel si illa nomina capiantur prout supponunt pro rebus significatis per illos terminos, adhuc sicut qualitate aliquid est quale, ut albedine album, sic suo modo actione aliquid est agens et passione aliquid est patiens. | |
Quantum ad secundam clausulam, apparet iam quae res sit actio vel passio si apparet quae res sit mutatio, de quo est alibi perscrutandum. Sed summarie, et sine probatione, ego nunc dico quod omnis mutatio naturalis requirit agens quod agit et producit aliquam formam vel dispositionem, et requirit etiam subiectum quod recipit illam formam, sive illa forma sit qualitas, vel quantitas, vel motus quem vocamus 'localem', vel etiam forma substantialis, et illa forma uel dispositio est ipsa mutatio. Et videndum est quod sicut domus non est una res, sed valde multae, ut lapides, ligna et lateres, ita domificatio non est una mutatio, sed valde multae, scilicet multi motus locales, ut sectio huius ligni et apportatio huius lapidis ad situm sibi convenientem, et sic de unoquoque aliorum lapidum et lignorum. Et sicut quilibet illorum lapidum vel lignorum dicitur pars domus, ita quaelibet dictarum mutationum dicitur pars totalis domificationis. Et sic sunt ibi multae actiones et multae passiones; quaelibet enim talis mutatio dicitur una actio secundum quod producitur ab agente et dicitur passio secundum quod recipitur in subiecto, quod dicitur pati. | |
Sed aliae sunt actiones, supernaturales, quae vocantur 'creationes'. Et talis mutatio non indiget subiecto quod recipiat illam rem quae a creante producitur; immo deus posset creare materiam primam vel unam simplicem intelligentiam, quae in nullo subiecto reciperetur. Et tunc dico quod illa creatio, vel mutatio, est illa res quae creatur, quae ex eo dicitur mutatio quia prius non est et posterius est, prout hoc alibi debet declarari. Unde sic illa intelligentia vel materia esset creatio et mutatio, et diceretur actio ea ratione qua creans faceret eam, sed diceretur passio non ea ratione qua in ea aliquid reciperetur, sed solum ea ratione qua fieret et produceretur in esse. Unde sicut facere est agere, ita possumus dicere quod fieri est pati. | |
Sed notandum est quod dupliciter dicitur aliquid fieri: uno modo simpliciter, et sine additione, alio modo secundum quid, et cum additione. Simpliciter dicitur aliquid fieri quia producitur in esse, ita quod ipsum prius non est et posterius est; sed dicitur fieri secundum quid, et cum additione, quia fit tale quale ante non erat, uel tantum quantum ante non erat, vel ibi ubi ante non erat, quamvis ipsum ante fuerit, ut quod Socrates fit albus aut magnus. Ex quo apparet quod fieri simpliciter est ipsa factio et ipsa mutatio; sed fieri secundum quid non est ipsa factio, sed est subiectum illam recipiens. Ideo etiam si omne fieri dicamus pati, illud pati quod est fieri simpliciter est ipsa passio et illud pati quod est fieri secundum quid non est ipsa passio, sed subiectum eius, quod fit tale aut tantum. | |
SDD 3.6.2 | |
(1) Species actionis et passionis ponuntur duae: prima attenditur secundum hoc quod aliquid fit simpliciter, alia secundum hoc quod aliquid fit secundum quid. (2) Illa autem species quae attenditur penes facere vel fieri secundum quid potest dividi secundum intentiones novem praedicamentorum accidentium, quia aliquid fit album, aut tricubitum, aut pater, aut sedens, aut armatum, et caetera. | |
Ista pars continet duas clausulas: prima est divisio tam 'actionis' quam 'passionis' in duas species, secunda est subdivisio unius speciei. | |
Et apparet mihi, quantum ad primam clausulam, esse satis manifestum quod multum differt 'homo fit' et 'homo fit albus', et similiter 'A hominem facit' et 'A hominem facit album'. Ideo ista nomina 'fieri' et 'facere' bene sunt diversarum rationum secundum quod sumuntur simpliciter vel secundum quid; ideo sunt diversarum specierum. Immo si concreta sunt diversarum specierum, ita oportet quod abstracta sint diversarum specierum correspondentium; unde si idem nomen sit abstractum concretorum diversarum rationum, oportet quod hoc sit secundum aequivocationem. Verbi gratia, horum concretorum 'mutare' et 'mutari' abstractum est hoc nomen 'mutatio', sed secundum diversas rationes, quarum secundum unam est de praedicamento actionis, scilicet prout ipsa aliquid dicitur mutans, et secundum aliam est de praedicamento passionis, prout ea aliquid dicitur mutari. | |
Iterum, etiam notandum est quod bene est differentia inter fieri simpliciter et secundum quid, sicut ante tactum fuit. Quia fieri simpliciter est ipsa factio; illud enim quod fit, ita quod ipsum prius non est et posterius est, est ipsa factio, sed illud quod fit tale, uel tantum, vel huius modi non est ipsa factio, sed est subiectum eius. Et hoc est illud quod solet dici, scilicet quod aliquid dicitur fieri vel pati, generari vel corrumpi, subiective, et aliud est illud quod fit vel corrumpitur secundum quid et aliud est illud quod fit vel corrumpitur simpliciter. | |
Notandum est etiam quod non sequitur 'fit album; ergo album fit', quia sensus primae est quod aliquid fit album, et est fieri secundum quid, sed cum dico 'album fit', sensus est quod illud pro quo supponit album fit simpliciter. Et ita etiam non sequitur si domificator facit domum quod ipse domum faciat, quia etiam non oportet si fiat domus quod domus fiat. Sed tu quaereres utrum ergo domificator aliquid faciat. Et ego dico quod sic, immo multa facit, scilicet illos motus quibus apportat et situat simul lapides, ligna et lateres, per quos motus sic se habent quae vocantur 'domus' et sunt domus. | |
Quantum ad secundam clausulam, apparet quod genera mutationum, et per consequens actionum et passionum, secundum praedicamenta distinguuntur. Nam si aliquid fiat album vel nigrum, dicitur alteratio, si bicubitum vel tricubitum, dicitur augmentatio, et si fiat ibi vel alibi, dicitur motus localis. Secundum autem alia praedicamenta, ut uult Aristoteles, non diversificantur per se species mutationum, seu actionum et passionum; si enim aliquis fiat calceatus, uel sedens, hoc est per motum localem suarum membrorum vel calceorum, et si fiat pater, hoc est secundum generationem, vel alterationem, vel emissionem spermatis per motum localem. | |
SDD 3.6.3 | |
(1) Proprietates autem actionis et passionis assignantur in Praedicamentis duae et quinto Metaphysicae una. Prima est habere contrarium, ut calefacere et frigefacere sunt contraria, et calefieri et frigefieri. (2) Secunda proprietas est suscipere magis et minus; aliquid enim dicitur magis calefaciens et aliquid minus, et aliquid magis calefieri et aliquid minus. (3) Tertia proprietas assignatur quinto Metaphysicae, scilicet quod 'agens' et 'patiens' dicuntur ad aliquid ad invicem, et 'activum' etiam et 'passivum', ut quod omne secans est illud quod secatur secans et omne quod secatur a secante secatur, et similiter omne sectivum est secabilis sectivum et omne secabile sectivo secabile, et sic de aliis. | |
Ista tertia pars continet tres clausulas, scilicet tres proprietates. De prima videtur dubium esse utrum calefacere et frigefacere sint contraria, vel etiam durificare et mollificare, aut delectare et contristare, et sic de aliis. Videtur enim quod non: quia contraria non simul conveniunt eidem, et tamen idem, scilicet tepidum, potest simul calefacere et frigefacere, scilicet calefacere frigidius et frigefacere calidius, et similiter idem ignis simul durificaret laterem et mollificaret ceram, et iudex per eandem sententiam delectat partem pro qua iudicat et contristat partem adversam. Ad hoc potest dici quod forte dicti termini non sunt ad invicem contrarii nisi ratione abstractorum suorum, vel solum dicuntur contrarii et repugnantes sic quod non possunt simul dici vere de eodem respectu eiusdem, sed bene successive. | |
Secunda clausula est manifesta, quia dicti termini sunt praedicabiles de suis subiectis cum additione istorum adverbiorum 'magis' et 'minus'. | |
Tertia clausula est dubia, quia secundum eam videretur quod ista praedicamenta non essent distincta contra praedicamentum de ad aliquid, quod est inconveniens. Sed responderi potest quod non secundum quascumque habitudines terminorum ad invicem dicuntur termini esse de praedicamento ad aliquid, sed solum si de subiectis suis sint praedicabilia proprie cum ista additione 'ad aliquid', ut pater est ad aliquem pater, et seruus ad aliquem seruus, et duplum ad aliquid duplum, licet etiam dicatur alicuius duplum. Modo faciens non dicitur ad aliquid faciens (esset enim valde impropria locutio), sed dicitur aliquid faciens, nec quod fit dicitur ad aliquid fieri, sed ab aliquo fieri. Ita etiam licet album dicatur albedine album et albedo albi albedo, tamen hoc non facit quod illi termini sint proprie de praedicamento ad aliquid, quia non dicimus album ad albedinem esse album, sed albedine vel per albedinem, et si sessio dicitur alicuius sessio vel habitus alicuius habitus, tamen non dicimus quod cappatus sit ad aliquid cappatus nec sedens ad aliquid sedens. Ideo haec sunt distincta contra terminos qui dicuntur proprie de praedicamento ad aliquid. | |
Ultimo, circa ista duo praedicamenta, dubitatur de istis terminis 'corruptio', 'corrumpens', 'corruptivum' et 'corrumpi' utrum sint de praedicamento actionis vel passionis, vel agere vel pati. Et hoc magis debet videri in principali philosophia. Sed superficialiter potest dici quod si dicitur aliquid corrumpens non agendo hoc sine quo illud quod corrumpi dicitur non potest stare, tunc hoc nomen 'corrumpens' se habet privative ad hoc nomen 'agens', quia ex eo diceretur corrumpere quia non ageret vel non conservaret illud quod ad sui esse indigeret agi vel conservari ab eo, sicut dicimus nautam absentem esse causam submersionis navis, ut dicitur secundo Physicorum. Nomina autem privativa reductive ponuntur de praedicamentis terminorum positivorum, ut 'tenebra' est de praedicamento qualitatis quia 'lumen' est de illo praedicamento, et 'ignorantia' de praedicamento in quo ponitur 'scientia', et 'unitas' vel 'punctum' de praedicamento quantitatis. | |
Haec sint dicta de actionibus et passionibus, quorum dictorum correctio vel amplior determinatio requirenda est in locis Physicae uel Metaphysicae ad hoc aptis, et etiam in sexto Ethicorum, prout nomen 'actionis' restringitur ad opera prudentiae et nomen 'factionis' ad opera artium, quoniam nunc determinatum est de eis prout synonyme dicuntur ad invicem. |
|