Authors/Buridan/Summulae de dialectica/Liber 3/Cap7

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search
Cap6 Cap8


Latin English
SDD 3.7: DE QUANDO
SDD 3.7.1
Termini de praedicamento quando sunt qui proprie respondentur ad quaestionem factam per 'quando?', vel illorum terminorum genera, ut 'hodie', 'cras', 'heri', 'quondam', 'anno isto', 'anno decimo sequente', 'anno domini millesimo trecentesimo ...', et huius modi.
Istud capitulum septimum est de quattuor ultimis praedicamentis, scilicet quando, ubi, situ et habitu. Et continet quattuor partes secundum illa quattuor praedicamenta. Secunda incipit ibi "termini autem", tertia ibi "termini vero", quarta ibi "de praedicamento autem".
Notandum est quod Aristoteles dixit ista quattuor praedicamenta sic esse manifesta quod sufficiebat de eis exemplaris declaratio. Ille autem auctor Sex Principiorum hoc quod erat manifestum occultavit, credens quod quando esset dispositio alia a tempore et re temporali, derelicta a tempore in re temporali.
Sed tunc oportet dubitare quid significant tales termini de praedicamento quando, et pro quo vel pro quibus supponunt, et si significant tempus, quare non sunt de praedicamento quantitatis, sicut tempus, et quare etiam ponuntur esse praedicamenta, ex quo sunt dictiones syncategorematicae. Et iterum, cum termini praedicamentorum debeant esse incomplexi, quo modo potest dici quod ista magna oratio sit de aliquo praedicamento, scilicet 'anno domini millesimo trecentesimo ...'; et iterum, isti sunt termini obliqui, quos non credo posse esse per se subiecta vel praedicata propositionis, et tamen termini praedicamentales debent posse subiici et praedicari. Istae sunt dubitationes in hoc proposito.
Et respondendo ego dico primo quod hoc nomen 'tempus' significat motum caeli et pro motu caeli supponit, ea ratione qua ipso mensurabiles sunt motus et quietes, et esse rerum secundum suas durationes, eo modo quo determinatum est in quarto Physicorum. Duplices autem sunt termini, quantum spectat ad propositum, significantes huius modi motum et tempus. Quidam enim respondentur ad quaestionem factam per 'quantum?', quaerentem de rebus quantum ad earum durationes vel successiones sibi attributas, ut si quaeramus "quanta est", vel "fuit", "ambulatio Socratis?", dicimus quod unius horae, vel duarum, et "quantum vixit Plato?", dicimus quod sexaginta annis, et "quantum stetit Socrates in domo Platonis", dicimus quod per tres dies. Et sic ista praedicata 'unius horae', vel 'duarum', 'sexaginta annis', 'per tres dies' et huius modi sunt de praedicamento quantitatis, et non de praedicamento quando, quia non respondentur ad 'quando?'.
Alii autem sunt termini significantes huius modi motum et tempus qui non respondentur ad 'quantum?', sed ad 'quando?'. Quia non significant quanto tempore res est, fuit vel erit, sed significant determinative in quo tempore res est, fuit vel erit, secundum certam distantiam ad praesens, quod est nobis notum quia assistit nobis, vel etiam aliquando secundum certam distantiam vel propinquitatem ad aliquod tempus praeteritum vel futurum nobis determinatum, ut ad tempus incarnationis Domini. Verbi gratia, sic dicitur, quinto Physicorum, quod haec dictio 'nunc' significat idem quod 'in tempore brevi praesenti', puta illo in quo propositionem proferimus, sed 'modo' idem quod 'in tempore propinquo praedicto nunc', et 'nuper' idem quod 'in tempore non multum remoto', et 'quondam' et 'olim' idem quod 'in tempore praeterito multum remoto a praesenti'. Et sic apparet quod isti termini sunt de praedicamento quando, quia sic praedicantur et nullum retinent alium modum praedicandi aliorum praedicamentorum.
Aliquando etiam respondemus ad 'quando?' non per talia adverbia, sed per nomina declinabilia, ut quod hoc dictum fuit anno immediate praeterito, et talis genitus fuit anno incarnationis Domini millesimo tricentesimo ..., et Aristoteles fuit per mille annos ante Christi incarnationem, et sic de aliis. Et omnia huius modi praedicata pertinent ad hoc praedicamentum, ut 'hodie', id est 'in hac praesenti die', et 'heri' vel 'cras', id est 'in die immediate praecedente vel sequente hanc diem praesentem'. Tu ergo quaeres "quid significant talia praedicata?". Respondeo quod significant vel connotant certa tempora et distantia eorum ad praesens, quae quidem distantiae non sunt nisi tempora intermedia, et connotant etiam quod illa tempora sunt, fuerunt vel erunt assistentia rebus de quibus quaerimus quando fuerunt vel erunt. Et haec omnia non sunt nisi illae res et huius modi tempora quae anima intelligit coexsistere illis rebus et, sic ea intelligendo, attribuit eis illa nomina haec designantia.
Sed tu quaereres "pro quo supponunt huius modi nomina?". Ad hoc dicendum est quod in propositione affirmativa et vera praedicatum supponit pro eodem pro quo subiectum supponit; si ergo dicas 'Aristoteles fuit tali tempore', manifestum est quod subiectum supponit pro Aristotele, ergo et praedicatum (si fuerit completum). Sed si obliquus non possit esse sufficiens praedicatum vel subiectum, tunc oportet supplere nominativum, ut quod Aristoteles fuit ens in tali tempore. Sed si dicamus quando Socrates disputavit dicendo quod Socrates disputavit heri, tunc resolue quod Socrates fuit disputans heri, et habebis subiectum et praedicatum supponentia pro eodem, ut haec dictio 'heri' est determinatio secundum quam totale praedicatum acquirit sibi modum praedicandi in quando. Unde sic potest dici pertinere ad praedicamentum de quando, scilicet non tamquam totale praedicatum, sed tamquam determinatio secundum quam totale praedicatum praedicatur in quando. Si autem, minus proprie, concedamus obliquos supponere, ut dicendo 'Socratis asinus currit' quod 'Socratis' supponat pro Socrate, sic dicemus quod 'heri' supponit pro tali die.
Sed ultra dubitatur quare tales terminos syncategorematicos ponimus inter terminos praedicamentales. Respondeo quod si illi termini sunt ad placitum indeclinabiles, non propter hoc debent dici simpliciter syncategorematici, immo reputantur praedicativi, ut dictum est, ex eo quod sunt determinationes secundum quas totalia praedicata habent tales modos praedicandi.
Deinde tu dubitas de hoc quod multi dictorum terminorum sunt complexi. Respondeo quod talis complexio, ex determinatione et determinabili, non tollit quin bene sint termini praedicabiles. Sed hoc prohiberet complexio ex nomine et verbo constituens propositionem; numquam enim propositio significative sumpta est praedicabilis de aliquo.
Et adhuc, iterum, notandum est, circa omnia praedicamenta, quod ad idem praedicamentum pertinent diversi termini diversimode: uno modo tamquam quaesitivi, ut 'quid?', 'quantum?', 'quale?', 'quando?', 'ubi?', alii sunt praedicativi, ut 'aliquid', 'aliquantum', 'aliquale', 'aliquando', 'alicubi'; esse enim hominem est esse aliquid, et esse tricubitum est esse aliquantum, etiam secundum quidditativam praedicationem, et esse album est esse aliquale, et esse hodie vel fuisse heri est esse vel fuisse aliquando, et esse in domo est esse alicubi. Verum est quod saepe Aristoteles dictis quaesitivis utitur tamquam praedicativis, et sic aequivalent 'quid' et 'aliquid', 'quale' et 'aliquale', et caetera; et sic consuevit Aristoteles nominare praedicamenta. Adhuc alii termini pertinent ad praedicamenta tamquam distributivi, ut 'quidquid', vel 'quodcumque', 'quantumque', 'qualecumque', 'quandocumque', 'ubicumque', et adhuc alii tamquam relativi, ut 'illud', 'tantum', 'tale'; sic enim diceremus quod Socrates est aliquid et illud est homo, et quantus, vel qualis, Socrates est, tantus, vel talis, Plato est, et quando Socrates legebat, tunc Plato audiebat, et ubi legebat, ibi audiebat; et ita esset de aliis praedicamentis si ita essent illis imposita nomina propria quaesitiva et relativa. Haec autem sint dicta de quando.
SDD 3.7.2
Termini autem de praedicamento ubi sunt qui proprie respondentur ad quaestionem factam per 'ubi?' vel illorum terminorum genera, ut 'hic', 'illic', 'in domo Socratis' vel 'ante domum eius', vel etiam si quaeratur "ubi est villa sancti Dionysii", respondetur quod ad duas leucas prope Parisius versus septentrionem.
De isto praedicamento ubi notanda sunt multa proportionaliter sicut notabatur de praedicamento quando; ideo illa non repeto. Sed dico quod non omnia illa praedicata significant locum proprie dictum, sed aliquando significant corpora aliqua quorum loca sunt nobis nota cum habitudine secundum propinquitatem vel distantiam vel situm ad illud de quo quaerimus ubi est, sicut dicimus de villa sancti Dionysii, et sicut dicimus Socratem esse ante domum Platonis, vel supra domum suam, uel iuxta Platonem, vel inter Nouum Pontem et Paruum, et sic de aliis.
SDD 3.7.3
Termini vero de praedicamento situs non sic habent commune nomen quaesitivum impositum, sed circumloquendo per plura verba potest dici quod illa praedicata sunt de praedicamento situs quae praedicabilia sunt de subiectis supponentibus pro totis habentibus partes determinatos situs habentes ad invicem et ad loca sua, vel etiam praedicabilia de subiectis supponentibus pro illis partibus illorum totorum, quae quidem praedicabilia de illis subiectis verificabilia sunt diversimode secundum situm illarum partium ad invicem in suo toto et ad suum locum, ut 'sedere', 'stare', 'iacere', et caetera.
Manifestum est quod licet maneat idem homo, tamen non eodem modo membra eius situata sunt ad invicem quando dicimus eum iacere vel sedere vel stare. Immo et si membra sunt eodem modo ad invicem situata quando iacet et quando stat, tamen non similiter situata sunt ad locum, et si hominis sedentis membra maneant similiter incuruata, tamen si ponatur caput infra et pedes supra, non amplius dicetur sedere; ideo talia praedicata sunt de praedicamento situs. Ita etiam est de isto termino 'domus', quia lapides, ligna et lateres taliter situata ad invicem et ad locum dicuntur domus, quia si essent dispersa uel in tumulo congregata non essent domus; et idem lignum sic in domo positum vocatur 'trabes' et aliter positum vocatur 'columna' vel 'soliva', et lapides sic positi vocantur 'murus' et aliter positi, in uico, super terra expansi, dicerentur 'calcia', et sic de plurimis aliis. Et apparet quod huius modi termini non possunt poni in aliquo prius dictorum praedicamentorum, quia non praedicantur secundum modos praedicandi secundum quos sumuntur illa praedicamenta, prout manifestum est volenti inducere. Et manifestum est etiam quod propter eorum significationes nihil extra oportet ponere nisi illa tota et partes eorum et loca. Et si varientur illa praedicata de eodem vel eisdem, hoc non est nisi per motus locales illorum totorum vel suarum partium secundum quos motus illae partes mutant situm ad invicem et ad locum. Et anima haec intelligens ut sic situata imponit eis illa nomina.
SDD 3.7.4
(1) De praedicamento autem habitus, sicut de praedicamento situs, dicemus circumlocutive, notando primo quod cum habere dicatur multipliciter, ipsum secundum multos modos pertinet ad alia praedicamenta. (2) Sed de hoc praedicamento habitus, prout contra alia praedicamenta distinguitur, sunt proprie termini quibus aliquod corpus dicitur habituatum secundum adiacentiam corporis extrinseci, per modum utilitatis aut ornatus, vel forte per modum nocumenti aut despectus, ut isti termini 'uestitus', 'calceatus', 'coronatus', 'annulatus', 'armatus'.
Hic sunt duae clausulae: prima est de habere, vel habitu, pertinente ad alia praedicamenta, secunda est de pertinente ad hoc ultimum praedicamentum.
Quantum ad primam, patet quod cum dicimus hominem habere albedinem, nihil aliud volumus significare nisi quod ipse est albus vel aliqua pars eius alba; et hoc pertinet ad praedicamentum qualitatis. Et si dicimus hominem habere quantitatem, hoc significat quod est aliquantus, et pertinet ad praedicamentum quantitatis. Et si dicimus hominem habere actionem vel passionem, vel potestatem agendi vel patiendi, hoc significat quod ipse agit vel patitur, vel potest agere aut pati; et pertinet ad praedicamentum actionis vel passionis. Et si dicamus Socratem habere patrem, hoc significat quod ipse est filius, et pertinet ad praedicamentum ad aliquid; immo hoc modo loquendi utimur communiter in vere relativis, ut quod dominus habet seruum et seruus habet dominum, et maritus uxorem et uxor maritum, et causa habet causatum et causatum habet causam, et totum habet partes et partes habent totum, et sic de aliis.
Quantum ad secundam clausulam, apparet quod tales termini 'cappatus', 'armatus', et caetera, non pertinent ad aliquod prius dictorum praedicamentorum, quia non retinent modos praedicandi illorum. Ideo oportet quod ad aliud praedicamentum pertineant, scilicet ad illud cuius abstractum ponitur iste terminus 'habitus' et concretum iste terminus 'habituatum'; unde esse cappatum vel armatum est esse habituatum, secundum praedicationem essentialem. Unde per habere et haberi, prout pertinent ad istud praedicamentum, debemus intelligere idem quod esse habituatum vel esse habitum, ut quod habens cappam est habituatus et cappa est habita qua ille est habituatus. Ideo secundum istam intentionem habere et habitus, prout hic de eis loquimur, possunt dici duo genera generalissima, sicut quale et qualitas vel agens et actio.
Et est ultimo notandum quod talia nomina 'armatus', 'uestitus' non debent capi prout sunt participia praeteriti temporis dicta ab istis uerbis 'armor' 'armaris' et 'uestior' 'uestiris', sed debent sumi nominaliter, ita quod si ab aeterno habuisses circa te uestes quas nunc habes et sicut eas habes, adhuc diceremus te esse uestitum et habituatum, prout haec nomina pertinent ad hoc praedicamentum, licet numquam uestireris. Ideo non oportet quod isti termini pertineant ad praedicamentum actionis vel passionis. Et haec sint dicta de praedicamenta.

Notes