Authors/Buridan/Summulae de dialectica/Liber 3/Cap8
From The Logic Museum
< Authors | Buridan | Summulae de dialectica | Liber 3
Jump to navigationJump to search
Latin | English |
---|---|
SDD 3.8: DE GENERIBUS OPPOSITIONUM | |
SDD 3.8.1 | |
Dicitur autem alterum alteri opponi quadrupliciter, scilicet relative, ut 'duplum' et 'dimidium', contrarie, ut 'bonum' et 'malum', privative, ut 'uisus' et 'caecitas', contradictorie, ut 'sedet' et 'non sedet'. | |
Hoc octauum capitulum est de generibus oppositionum, propter hoc quod saepe, in determinando de praedicamentis locutus est Aristoteles de habere vel non habere contrarium, quod pertinet ad unum de generibus oppositionum; et propter hoc in hoc capitulo volo determinare de ipsis. Et continet quinque partes: prima enumerat genera oppositionum, secunda est specialiter de oppositione relativa, tertia est de contraria, quarta de privativa et quinta de contradictoria. Secunda incipit ibi "relative dicuntur", tertia ibi "contrarietas", quarta ibi "oppositio privativa", quinta ibi "contradictio proprie". | |
Notandum est quod oppositiones de quibus hic agitur non sunt proprie nisi propositionum vel terminorum significativorum, excepta forte contrarietate. Horum autem generum oppositionum sufficientia sic accipitur. Termini oppositi vel opponuntur ex eo quod unus implicat negationem super alterum, propter quod non possunt dici de eodem simul, aut ex eo quod, sine negationis implicatione, repugnat eis vere dici de eodem simul. Si sit repugnantia ratione negationis in uno implicitae, tunc vel illa negatio est simpliciter negans, vel est negans aliquam dispositionem, connotando vel supponendo aliquod determinatum substratum; et primo modo ponitur esse oppositio contradictoria, secundo modo privativa. Si vero termini sint simpliciter positivi, tunc vel simpliciter repugnat eis verificari simul de eodem et pro eodem, vel hoc repugnat eis non simpliciter sed respectu eiusdem. Si secundo modo, tunc est oppositio relativa. Si primo modo, hoc est dupliciter: uno modo quod licet illi termini non possint verificari simul de eodem et pro eodem, tamen possunt successive, ut 'album' et 'nigrum', 'calidum' et 'frigidum', et caetera, et tunc dicitur esse contrarietas; alio modo quod nec simul nec successive possunt verificari de eodem et pro eodem, et tunc non sunt proprie contrarii, nec oppositi, sed disparati, ut 'homo' et 'asinus', 'albedo' et 'dulcedo', 'sol' et 'deus', et caetera. | |
SDD 3.8.2 | |
Relative dicuntur opponi termini de praedicamento ad aliquid dicti correlative ad invicem, ut 'pater' et 'filius', 'dominus' et 'seruus', 'duplum' et 'dimidium', et caetera. | |
Ista oppositio relativa dicitur secundum repugnantiam in praedicando uere de eodem et pro eodem simul et respectu eiusdem, licet simpliciter possint verificari simul de eodem et pro eodem, quia respectu diversorum; quia idem est pater et filius, sed non respectu eiusdem, et idem est duplum et dimidium respectu diversorum, sed non respectu eiusdem. | |
Sed tamen in aliquibus correlativis invenimus quod ambo de eodem et pro eodem verificantur et respectu eiusdem, ut 'causa' et 'causatum', cum causae aliquae sint sibi invicem causae (ut materia et forma, prout debet videri secundo Physicorum et quinto Metaphysicae; ideo eadem materia respectu eiusdem formae sibi inhaerentis est causa et causatum), sed hoc est secundum diversas species causae et diversas species causati; secundum autem eandem speciem causae et eandem speciem causati esset oppositio et repugnantia prius dicta. | |
Iterum, videtur mihi dicendum quod haec oppositio correlativorum ad invicem non habet locum in relativis aequiparantiae, cum illa sint ad invicem eiusdem rationis et eorundem nominum. Talia enim non debent dici ad invicem opposita, ut simile et simile, vel aequale et aequale. | |
SDD 3.8.3 | |
(1) Contrarietas aliquando attenditur inter terminos significativos, sicut sunt isti termini 'album' et 'nigrum', vel 'calidum' et 'frigidum', (2) aliquando inter propositiones, sicut sunt istae 'Socrates est albus', 'Socrates est niger', vel istae 'omnis homo currit', 'nullus homo currit', (3) et aliquando inter res quae nec sunt termini significativi nec propositiones, sicut sunt albedo et nigredo, caliditas et frigiditas. | |
In ista parte sunt tres clausulae, secundum tres modos diversos contrarietatum. Primus modus est terminorum significativorum, ad quem requiruntur plura: primo quod illi termini sint ambo positivi, scilicet sine inclusione negationis; secundo requiritur quod non possint de eodem et pro eodem verificari simul; tertio quod possint de eodem et pro eodem verificari successive; quarto, ad hoc quod sit contrarietas propriissime dicta terminorum, requiritur quod illi termini maxime distent ab invicem secundum significationem, ad istum sensum quod eorum repugnantia sit propter significare vel connotare dispositiones maxime distantes secundum transmutationem earum ad invicem, modo quo dicetur in tertia clausula. Per primam ergo istarum condicionum differt contrarietas ab oppositione privativa et a contradictione, per secundam differt a relativa oppositione, per tertiam differt a disparatione, et per quartam removetur habitudo contrariorum ad sua media (non enim diceremus proprie quod 'calidum' et 'tepidum', vel etiam 'calidum remissum' et 'frigidum remissum' sint contraria, sed isti termini 'calidissimum' et 'frigidissimum'. | |
Notandum est tamen quod saepe accipitur 'contrarietas' largius, prout non requiritur illa ultima condicio, sed tres priores bene sufficiunt. Unde sic, quinto Physicorum, dicitur quod omnis motus, saltem praeter circularem, est de contrario in contrarium; unde sic concedit Aristoteles in quantitate contrarietatem, et inter extremum et medium, uel etiam inter diversa media eorundem extremorum. | |
Notandum est etiam quod aliter etiam aliqui termini conceduntur esse contrarii, licet nec simul nec successive possint verificari de eodem et pro eodem, sed ex eo quod significant appropriate formas contrarias et supponunt pro eis, ut isti termini 'albedo' et 'nigredo', vel 'caliditas' et 'frigiditas', et huius modi. | |
De secunda clausula dicendum est quod dupliciter accipitur contrarietas propositionum. Uno modo secundum contrarium modum enuntiandi, prout universalis affirmativa et universalis negativa de eodem subiecto et eodem praedicato dicuntur contrariae, de qua contrarietate prius satis determinatum fuit. Alio modo secundum contrarietatem praedicatorum, scilicet prout termini contrarii affirmantur de eodem termino singulari, vel etiam de eodem termino communi distributo, ut 'Socrates est albus' et 'Socrates est niger', uel etiam 'omnis homo est albus' et 'omnis homo est niger'. | |
Et sciendum est etiam quod in aliis tribus generibus oppositionum sunt propositiones oppositae, scilicet contradictorie, ut 'omnis homo currit', 'quidam homo non currit', privative ut 'Socrates est videns', 'Socrates est caecus', et relative, ut 'Socrates est pater Platonis' et 'Socrates est filius Platonis'. | |
Quantum ad tertiam clausulam, notandum est quod res quae nec sunt termini significativi ad placitum nec propositiones dicuntur contrariae ex tribus condicionibus sibi convenientibus, sicut dicebatur de terminis. Prima est quod sint formae vel dispositiones non possibiles simul eidem adesse, vel inesse, secundum realem inhaerentiam; secunda est quod possint eidem inesse successive, vel sibi similes; tertia est quod sint maxime distantes secundum transmutationem earum circa idem, sicut essent summa caliditas et summa frigiditas. Aliquando tamen, sicut dicebatur de terminis, accipitur largius contrarietas formarum, prout tertia condicio non requiritur, sed sufficiunt duae primae; et sic tepiditas diceretur contraria caliditati intensae et frigiditati intensae. | |
Et notandum est quod non oportet contraria maxime distare secundum distantiam magnitudinis seu extensionis, sed secundum transmutationem de uno in reliquum circa idem subiectum, ita quod formae vel dispositiones contrariae debent esse extrema maximarum transmutationum possibilium in suis speciebus. Verbi gratia, cum calefactio sit transmutatio de frigiditate in caliditatem, et frigefactio e converso, tunc ergo maxima calefactio inciperet a summa frigiditate et terminaretur ad summam caliditatem, et maxima frigefactio e converso. Nulla autem minor caliditas esset extremum, sive terminus, maximae calefactionis, quia subiectum adhuc ultra posset calefieri. Sic ergo summa caliditas et summa frigiditas dicuntur maxime distare secundum transmutationem de una in aliam, quia mutatio de tali specie non potest ab anteriori termino incipere nec ad ulteriorem terminum procedere. Sic etiam locus centri et concauum orbis lunae dicuntur contraria et maxime distantia secundum ascensum et descensum, quia non est possibile naturaliter ab altiori vel ad bassius descendere, et e converso de ascendere. | |
Notandum est etiam quod de huius modi contrariis solet fieri instantia. Quia si B sit calidissimum, videtur quod nulla frigiditas sit suae caliditati contraria, quia si esset sibi frigiditas contraria, quaereretur ubi vel in quo subiecto illa esset. Et ponamus quod sit in subiecto A, tunc statim sequitur quod illa caliditas B et illa frigiditas A non sunt contrariae, quia non possunt eidem subiecto inesse successive, cum neutra possit sine corruptione a suo subiecto separari. | |
Sed huius dubitationis solutio est quod omnis summa caliditas omni summae frigiditati est contraria, in quibuscumque subiectis ipsae fuerunt. Quod patet, quia si approximarentur ad invicem, corrumperent se invicem. Ideo in secunda condicione dixi sub disiunctione quod formae contrariae vel sibi similes possunt eidem inesse successive. Licet ergo caliditas B non possit inesse ipsi A, tamen potest sibi inesse similis caliditas. Et hoc sufficit quantum ad illam secundam condicionem. | |
SDD 3.8.4 | |
Oppositio privativa est terminorum aptorum praedicari de eodem subiecto quorum unus implicat alterum cum negatione nec negante nec infinitante, ut isti termini 'caecus' et 'uidens', 'moveri' et 'quiescere'. Et huius modi terminorum abstracta consequenter etiam dicuntur opponi privative, ut 'uisus' et 'caecitas', 'motus' et 'quies'. | |
Notandum est quod numquam termini invicem privative oppositi possunt uerificari simul de eodem subiecto et pro eodem. Multi autem sunt innati verificari de eodem et pro eodem successive, ut 'uidens' et 'caecum', 'moveri' et 'quiescere', 'scire' et 'ignorare', et multa alia. Sed etiam multi sunt qui nec simul nec successive sunt innati uerificari de eodem et pro eodem. Primo enim hoc patet de terminis abstractis, vel omnibus vel plurimis, quia nomen abstractum privativum supponit pro subiecto privato, et nomen abstractum positivum supponit pro forma inhaerente illi subiecto, ut 'surditas' pro aure et 'auditus' pro virtute auditiva auri inhaerente; modo illud subiectum numquam potest esse illa forma. Sed in multis termini concreti non possunt verificari de eodem et pro eodem, sive simul sive successive, ut 'corruptibile' et 'incorruptibile', 'corporeum' et 'incorporeum', 'extensum' et 'inextensum'. | |
Et ob hoc Aristoteles distinguit diversos modos privationum, quinto Metaphysicae. Uno enim modo dicitur aliquid privatum quia caret aliqua dispositione quam aliquid aliud est innatum habere, sed non ipsum, nec aliquid de suo genere vel de sua specie, sicut plantam diceremus privatam visu et intelligentiam esse inuisibilem. Sed propriissime privatum dicitur quod caret dispositione quam ipsum innatum est habere in tempore quo innatum est eam habere; unde sic dicuntur isti termini privativi 'caecum', 'surdum', 'eunuchum'. | |
Aliquis autem posset obiicere de hoc quod dicimus 'moveri' et 'quiescere' opponi privative, quia quod quiescit potest iterum moveri et Aristoteles dicit, in Praedicamentis, quod non est possibile a privatione reuerti ad habitum. Solutio: dico quod illud dictum Aristotelis non debet intelligi universaliter, sed solum ubi terminus privativus significat carentiam non solum actus, sed potentiae ad actum, sicut 'caecum' non solum significat carentiam actus videndi, quoniam tunc dormiens esset caecus, immo significat carentiam et uisionis et virtutis visivae. | |
Notandum est etiam quod negatio negans non reddit terminum privativum, ut 'nemo' vel 'nihil', nec negatio infinitans, ut 'non homo'. Quia terminus qui de nullo innatus est vere praedicari potest infinitari, ut 'chimaera' (possumus enim dicere quod homo est non chimaera); uterque autem terminorum privative oppositorum debet posse vere dici de aliquo, propter quod dicimus privationem connotare aptitudinem in subiecto. | |
SDD 3.8.5 | |
Contradictio proprie non debetur nisi propositionibus. Tamen aliquando nomen 'contradictionis' extenditur ad terminos; sic enim istos terminos dicimus contradicere 'homo' et 'non homo', vel 'sedet' et 'non sedet', ita quod terminus finitus sibi infinito dicatur contradicere. | |
Ista pars est manifesta. Nam de propositionibus contradictoriis determinatum fuit prius satis. Nomen autem finitum et infinitum sic opponi dicuntur quia numquam de eodem et pro eodem possunt verificari simul, et de omni termino pro aliquo supponente necesse est verum esse alterum ipsorum. Et hanc oppositionem vocamus 'contradictionem terminorum'. |