Authors/Buridan/Summulae de dialectica/Liber 6/Cap3

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search
Cap2 Cap4


Latin English
SDD 6.3: DE LOCIS A SUBSTANTIA
SDD 6.3.1
(1) Locus a substantia dividitur, quia alius est a definitione, alius a definito, alius a descriptione, alius a descripto, alius ab interpretatione et alius ab interpretato. (2) Locus a definitione est habitudo definitionis ad suum definitum, et locus a definito est habitudo definiti ad suam definitionem. (3) Et proportionaliter debent describi locus a descriptione et locus a descripto, locus ab interpretatione et locus ab interpretato.
Hoc tertium capitulum est in speciali de locis vocatis 'a substantia'. Quod continet quinque partes: prima proponit divisionem locorum a substantia et descriptiones membrorum, secunda prosequitur de locis a definitione et a definito, tertia de locis a descriptione et a descripto, quarta de locis ab interpretatione et ab interpretato, et quinta erit de quibusdam locis reducibilibus ad praedictos locos. Secunda incipit ibi "definitio est", tertia ibi "descriptio est", quarta ibi "sciendum est" et quinta ibi "sunt autem et a1ii".
Prima pars continet tres clausulas: prima proponit divisionem loci a substantia, secunda descriptiones locorum a definitione et a definito, tertia descriptiones locorum a descriptione et a descripto, ab interpretatione et ab interpretato.
Sed antequam ad illas clausulas particulariter descendatur, declarandae sunt aliquae dubitationes, non propriae his locis a substantia, immo communes eis et aliis locis, sive a concomitantibus substantiam, sive etiam extrinsecis vel mediis.
Est autem prima dubitatio an sit verum quod communiter dicitur, scilicet quod locus debet denominari ab antecedente, seu inferente, et non a consequente, seu illato.
Arguitur quod non: quia iustum est unumquodque appellari a fine, ut habetur secundo de Anima; consequens autem est finis argumenti, unde ad habendum fidem de consequente ordinantur finaliter et antecedens et argumentum et tota argumentatio; ideo a consequente deberet locus magis denominari.
Item, antecedens est una propositio vel plures, et non unus terminus, et tamen locus denominatur non ab una propositione sed ab uno termino, ut 'a specie', vel 'a genere', vel 'a toto', vel 'a parte', et caetera.
Oppositum tamen dicitur communiter. Et apparet: quia tunc dicitur locus 'a definitione' si definitio sit in antecedente, et non si fuerit in consequente; et sic etiam, e converso, dicitur locus 'a definito' si definitum fuerit in antecedente, et non in consequente.
Alia dubitatio est si arguamus sic 'homo currit; ergo animal currit' utrum debeat dici quod ibi sit locus ab homine vel locus a specie. Et uidetur quod debeat dici non a specie, sed ab homine: primo quia locus debet denominari a termino inferente; modo iste terminus 'homo', et non iste terminus 'species', erat inferens, quia in antecedente non ponebatur iste terminus 'species'.
Secundo quia isti termini 'species' et 'genus', vel etiam isti termini 'definitio' et 'definitum', 'totum' et 'pars', 'causa' et 'causatum', 'simile' et 'contrarium', et caetera, sunt vere termini relativi; ideo omnes tales loci, si deberent dici a specie vel a genere, toto vel parte, et caetera, etiam essent vere loci a relativis, quod non est dicendum.
Iterum etiam dubitatur quid volumus quaerere quando dicimus "unde locus?", et quando iterum quaerimus "quae maxima?".
Alia dubitatio est cum dicimus "locus a definitione est habitudo definitionis ad definitum", "locus a speciei est habitudo speciei ad genus", quid volumus intelligere per istum terminum 'habitudo', scilicet quid significat et pro qua re supponit.
Et ultima dubitatio erit utrum illa divisio locorum a substantia quam posuerimus sit conveniens et sufficiens.
Ad primam dubitationem concedendum est quod locus non denominatur a totali antecedente, sed a termino, sive complexo sive incomplexo, qui ponitur in antecedente tamquam medium per quod conclusio infertur et probatur, et est ille terminus qui non ponitur in consequente, et denominatur locus ab illo termino prout habet determinatam habitudinem ad terminum positum in consequente, ratione cuius habitudinis tenet consequentia. Unde licet iste terminus 'homo' sit species et sit totum in modo, tamen si dico 'A non est homo; ergo A non est homo albus', non dicemus quod sit ibi locus a specie, sed a toto in modo, quia habitudo eius ad terminum positum in consequente ratione cuius consequentia tenet non est habitudo speciei ad genus, sed totius in modo ad partem in modo.
Sed tunc, contra hoc, dubitatur utrum locus debeat denominari solum ab illo termino medio posito in antecedente, vel etiam cum hoc a termino posito in consequente. Et ego dico quod denominatur ab ambobus. Quod apparet: quia locus a definitione, vel locus a genere, describitur non solum quod est habitudo definitionis, vel habitudo generis, sed quod est habitudo definitionis ad definitum, vel habitudo generis ad speciem. Unde licet iste terminus 'homo' sit quoddam definitum et quoddam totum in modo, tamen si fiat medium in argumento ad probandum aliquam conclusionem, non dicetur 'locus a definito' nisi sit ad eius definitionem, nec dicetur 'locus a toto in modo' nisi sit ad eius partem in modo.
Locus ergo denominatur a termino inferente tamquam unde, seu a quo, argumentum procedit, et denominatur ab illato tamquam ad quid procedit. Et ideo etiam rationabiliter cum quaerimus "unde locus?", respondemus solum de antecedente, et si quaereremus "ad quid est?", responderemus de consequente. Unde idem est locus a definitione et ad definitum. Si autem quaerat aliquis quare magis solemus quaerere "unde est locus?" quam "ad quid est locus?", dicimus quod hoc est quia in argumento antecedens est principalius et potentius consequente, cum habeat virtutem inferendi ipsum et faciendi fidem de ipso. Et si concederetur quod unumquodque potest denominari a fine, hoc non obstat quin possit denominari ab aliis causis.
Ad secundam dubitationem principalem, ego dico quod in hoc argumento 'homo currit; ergo animal currit' non debet dici quod sit locus ab homine ad animal, quia nec homo nec animal ponuntur in argumento, sed uere est ibi locus ab isto termino 'homo' ad istum terminum 'animal', et ex habitudine illorum terminorum ad invicem tenet consequentia. Sed ultra, cum iste terminus 'homo' sit species et iste terminus 'animal' sit genus eius, sequitur quod ille locus vere est a specie ad suum genus. Sed ultra, quando dicitur quod isti termini 'species' et 'genus' non ponuntur in argumento, ego concedo; ideo etiam dico quod non est ibi locus ab isto termino 'species' ad istum terminum 'genus', sed a specie ad genus. Locus enim ab isto termino 'species' ad istum terminum 'genus' esset locus a relativis. Et ita de loco a definitione; ille enim est a definitione ad definitum, non ab isto termino 'definitio' ad istum terminum 'definitum', quia esset locus a relativis, ut dicendo 'haec oratio 'animal rationale mortale' est definitio huius nominis 'homo'; ergo hoc nomen 'homo' est definitum hac oratione 'animal rationale mortale, sicut si diceremus 'Socrates est pater Platonis; ergo Plato est filius Socratis'.
Ad tertiam dubitationem, scilicet quid volumus quaerere quando quaerimus "unde locus?", dico quod nos quaerimus nomen termini inferentis, unde nominatur secundum illam habitudinem ad terminum illatum virtute cuius habitudinis tenet consequentia. Ideo quamvis sit uerum dicere quod in hoc argumento 'homo currit; ergo animal currit' est locus ab isto termino 'homo' ad istum terminum 'animal', tamen hoc non sufficit, quia non significatur secundum qualem habitudinem ad terminum illatum sit locus ab illo termino, sed hoc exprimitur quando dicitur quod est locus a specie, id est ab isto termino 'homo' secundum habitudinem secundum quam dicitur species.
Sed etiam quid volumus quaerere quando dicimus "quae maxima?". Dico breviter quod nos quaerimus propositionem per se notam confirmativam argumenti, et illam non oportet componi ex terminis in argumento positis, sed ex terminis secundae intentionis supponentibus pro illis terminis ex quorum habitudine ad invicem tenet consequentia. Unde maximam confirmativam huius argumenti 'homo currit; ergo animal currit' non componimus ex istis terminis 'homo' et 'animal', sed ex istis terminis 'species' et 'genus', qui supponunt pro illis; est enim maxima 'quidquid vere affirmatur de specie vere affirmatur de genere'.
Et correlarie concludi potest quod in demonstrationibus, quae sunt syllogismi integri ex praemissis per se notis vel per alios syllogismos sufficienter probatis, non oportet quaerere maximas nisi praemissas illorum aliorum syllogismorum. Concludunt enim per se gratia formae; ideo nulla indigent alia probatione virtute cuius ualeat consequentia.
Ad quartam dubitationem, scilicet quae res sit illa habitudo speciei ad genus vel definitionis ad definitum, respondeo quod omnis habitudo speciei ad genus secundum quam species dicitur species est habitudo huius speciei 'homo' ad hoc genus 'animal', vel habitudo huius speciei 'albedo' ad hoc genus 'color', et sic de aliis speciebus et generibus, sicut omnis habitudo patris ad filium secundum quam pater dicitur pater est habitudo huius patris ad hunc filium vel illius alterius patris ad illum alium filium, et sic de singulis patribus et filiis ad invicem sic se habentibus.
Si ergo, descendendo, tu quaeras quae est habitudo huius termini 'homo' ad istum terminum 'animal' secundum quam iste terminus 'homo' dicitur species, ego dicam quod hoc est sicut si quaereremus quae res est habitudo duorum ad unum secundum quam duo dicuntur dupla, vel etiam quae res est habitudo Socratis ad Platonem secundum quam Socrates dicitur pater Platonis, vel similis Platoni, vel diversus a Platone. Et hoc est quaerere *an termini abstracti de praedicamento ad aliquid supponant pro eisdem rebus pro quibus supponunt eorum concreta aut pro dispositionibus additis*, et hoc est alibi determinandum, et determinatum. Si ergo dicas quod habitudo qua duo sunt dupla ad unum sit illamet duo, ego dicam quod habitudo huius termini 'homo' ad istum terminum 'animal' qua iste terminus 'homo' est species huius termini 'animal' est illemet terminus 'homo'.
Ad ultimam dubitationem potest dici quod illa divisio est sufficiens. Quia omnis locus a substantia est aliquis enumeratorum in illa divisione vel reduci potest ad aliquem illorum. Illi enim sunt principaliores, et minus principale secundum *imaginationem principiatorumEmutationem principaliorisI* reducendum est ad principalius; et de hoc videbitur postea. Sed tamen advertendum est quo modo differunt membra huius divisionis.
Oportet videre primo quo modo differunt ab invicem definitio, descriptio et nominis interpretatio. Dico ergo quod aliquando, et saepe, descriptionem vel etiam nominis interpretationem vocamus 'definitionem', et tunc large utimur hoc nomine 'definitio'. Sed quandoque proprie utimur eo, et tunc nec descriptio nec nominis interpretatio dicitur 'definitio', sed vocatur 'definitio' oratio praedicabilis in quid et convertibiliter de eo cuius est definitio et essentialiter secundum omnes suas partes, sic quod nulla pars eius praedicetur de eo denominative; sic enim definitio speciei est constituta ex genere eius et differentiis essentialibus, divisivis illius generis et constitutivis illius speciei. Descriptio autem est oratio convertibiliter praedicabilis de eo cuius dicitur descriptio, non tamen essentialiter, sed denominative secundum aliquas partes vel aliquam partem eius, sicut essent definitiones passionum per subiecta, uel etiam definitiones, seu notificationes, terminorum substantialium per suas proprias passiones aut per sua accidentia, ut 'animal hinnibile' diceremus esse definitionem 'equi'. 'Interpretatio' autem uocari solet definitio dicens quid nominis, et est omnino significans et connotans eadem omnino et convertibiliter cum aliquo termino, cuius ipsa dicitur esse interpretatio, ut haec oratio 'locus non repletus corpore' diceretur interpretatio huius nominis 'uacuum'.
Verum est tamen quod adhuc sunt aliae definitiones, scilicet causales, quae merentur dici definitiones, et non descriptiones nec nominum interpretationes. De his autem omnibus et eorum differentiis dicemus plenius in tractatu de Divisionibus, Definitionibus et Demonstrationibus.
SDD 6.3.2
(1) Definitio est oratio quid est esse rei significans per essentialia. (2) Locus a definitione est habitudo ad suum definitum; et continet quattuor argumenta et quattuor maximas: (3) primo, argumentum affirmativum, in quo idem praedicatur de definitione et de definito, ut 'animal rationale mortale est risibile; ergo homo est risibilis'; hic enim est locus a definitione, cuius maxima est 'quiquid vere affirmatur de definitione, et de definito'; (4) secundo, argumentum affirmativum in quo definitio et definitum de eodem praedicantur, ut 'Socrates est animal rationale mortale; ergo Socrates est homo'; maxima est 'de quocumque affirmatur definitio, et definitum'; (5) tertio, argumentum negativum in quo idem negatur de definitione et definito, ut 'animal rationale mortale non currit; ergo homo non currit'; maxima 'quidquid vere negatur de definitione, et de definito'; (6) quarto, argumentum negativum in quo definitio et definitum negantur de eodem, ut 'lapis non est animal rationale mortale; ergo lapis non est homo'; maxima 'de quocumque vere negatur definitio, et definitum'. (7) E converso autem est locus a definito, scilicet cum definitum fuerit terminus inferens, positus in antecedente, et definitio terminus illatus, positus in consequente, ut 'homo currit; ergo animal rationale mortale currit'; et iste locus continet quattuor argumenta et quattuor maximas, proportionaliter sicut locus a definitione, quorum exempla dimitto, quia facile est ea ponere.
Haec secunda pars continet septem clausulas. Prima est descriptio 'definitionis', secunda descriptio 'loci a definitione' (et de istis dictum est satis in praecedente parte), aliae quattuor clausulae declarant quadruplicem modum argumentorum et quadruplicem modum maximarum pertinentium ad locum a definitione, ultima clausula est de loco a definito. Et haec omnia ita clare posita sunt quod non indigent expositione.
Notandum est tamen quod alii sunt modi argumentorum tenentium per locum ad definitione in quibus non essent proprie convenientes praedictae maximae, sed variatae secundum debitam exigentiam illorum argumentorum, ut si fierent argumenta ex obliquis in quibus neque definitio neque definitum praedicarentur aut subiicerentur. Verbi gratia, 'asinus hominem videt; ergo asinus animal rationale mortale uidet'; est enim hic locus a definito ad definitionem, et posset esse maxima 'quaecumque aliquo modo vere attribuuntur definito oblique sumpto, eadem eodem modo vere attribuuntur definitioni etiam oblique sumptae'. Et forte quod universalis maxima in loco a definitione, continens omnes alias, esset 'quaecumque aliquo modo vere attribuuntur definitioni, illa eodem modo vere attribuuntur definito'; sive enim sit attributio affirmativa sive negativa, sive universalis sive particularis, sive praedicati ad subiectum sive e converso, sive recti ad obliquum sive e converso, et sic de aliis modis, semper regula eisdem modis reservatis habebit veritatem, propter hoc quod definitio et definitum pro eisdem convertibiliter supponunt.
SDD 6.3.3
(1) Descriptio est oratio indicans quid est esse rei per accidentalia, ut 'animal risibile' dicitur descriptio 'hominis' et 'nasus cauus' descriptio 'simi'. (2) Locus a descriptione est habitudo ipsius ad suum descriptum; (3) et continet quattuor argumenta et quattuor maximas, proportionaliter sicut locus a definitione, et locus etiam a descripto sicut locus a definito; et dimitto exempla, quia facile est ea ponere.
Ista tertia pars continet tres clausulas: prima est descriptio 'descriptionis', secunda est descriptio 'loci a descriptione' (et istae duae clausulae exponendae sunt secundum dicta in prima parte huius capituli), tertia clausula enumerat modos argumentorum et maximarum pertinentium ad locos a descriptione et a descripto, quod totum est satis clarum.
SDD 6.3.4
(1) Sciendum est quod interpretatio est duplex: quaedam quae non convertitur cum interpretato, sicut 'laedens pedem' esset interpretatio huius nominis 'lapis', et de ista non intenditur hic, alia est quae convertitur cum interpretato, ut 'amator sapientiae' est interpretatio huius nominis 'philosophus', et de ista est intentio. (2) Interpretatio est nominis per orationem sibi aequivalentem expositio. (2) Locus ab interpretatione est habitudo ipsius ad suum interpretatum. (3) Et continet loci ab interpretatione et ab interpretato argumenta et maximas proportionaliter locis a definitione et a definito, a descriptione et a descripto.
Ista quarta pars continet quattuor clausulas. Prima est quaedam divisio huius nominis 'interpretatio', circa quam notandum est quod primus modus 'interpretationis', quem a proposito reiicimus, non est nisi quaedam derivatio nominis ab aliqua oratione in imponendo ipsum ad significandum, scilicet quia videmus quod illa oratio supponit vel innata est supponere pro aliquibus rebus nobis notis, ideo illis rebus nomen aliquod imponimus participans in litteris vel syllabis cum terminis illius orationis, sicut quia res quas nunc vocamus 'lapides' aliquando laedebant pedes nostros, aliquis imposuit eis hoc nomen 'lapis', accipiens primam syllabam a 'laedere' et secundum a 'pede'. Et non oportet quod talis interpretatio convertatur cum interpretato, nec est proprie dicta et perfecta nominis interpretatio et expositio.
Secundus autem modus 'interpretationis', qui est ad propositum, est qui in secunda clausula describitur, de qua descriptione, et etiam de descriptione 'loci ab interpretatione', quae ponitur in tertia clausula, dictum fuit satis supra, in prima parte huius capituli.
Similiter etiam quarta clausula, quae docet enumerare argumenta et maximas pertinentes ad istos locos, scilicet ab interpretatione et interpretato, sunt satis clarae.
SDD 6.3.5
Sunt autem et alii loci a substantia, qui non sunt proprie a definitione vel a definito, a descriptione vel a descripto, ab interpretatione vel ab interpretato, sed sunt ad istos reducibiles, ut locus a synonymo ad sibi synonymum, vel forte a differentia essentiali ad suam speciem immediatam, aut e converso, et locus a propria passione ad suum subiectum, vel e converso, et locus ab oratione vel propositione exponente aliquam orationem vel propositionem ad illam orationem vel propositionem expositam, vel e converso.
Manifestum est quod tales loci vocandi sunt 'a substantia' si locus a substantia bene describebatur prius. In his enim inferens et illatum convertibiliter supponunt pro eisdem vel convertibiliter significant eadem.
Locus ergo a synonymo ad suum synonymum reducendum est ad locum a definitione ad definitum, vel e converso, ex eo quod sicut definitio praedicatur de definito essentialiter et convertibiliter, ita etiam terminus synonymus de termino synonymo sibi. Non enim est denominatio, cum neuter illorum significet vel connotet quod non alter. Et argumentum a synonymo esset 'Socrates est uestitus; ergo Socrates est indutus', si ponamus quod synonyma sunt 'indui' et 'uestiri', 'indumentum' et 'uestimentum'.
Dixi etiam quod forte locus a differentia essentiali ad speciem quam immediate constituit est locus a substantia. Et dixi "forte" propter diversimode opinantes. Quidam enim opinantur quod omnis differentia si sit vere essentialis, sine aliqua connotatione aliena, est convertibilis cum specie quam immediate constituit sub suo genere propinquo; et tunc est verum quod dicitur, et reducitur ille locus ad locum a definitione, quia illa differentia praedicatur essentialiter et convertibiliter de illa specie, sicut et definitio, et cum hoc illa differentia est pars definitionis illius speciei. *Alii opinantur quod nulla differentia essentialis per se accepta convertitur cum specie, sed plures simul bene, ut 'rationale' non convertitur cum 'homine', quia convenit aliis, ut dicit Porphyrius, nec 'mortale', quia convenit brutis, sed hoc congregatum 'rationale mortale' convertitur cum 'homine'; et si ita esset, tunc nullus locus a differentia ad speciem diceretur locus a substantia, sed a concomitantibus substantiam, et reduceretur ad locum a genere, quia differentia conveniret cum genere in praedicando de specie essentialiter et non convertibiliter (idem dicit Aristoteles, primo Topicorum). Et etiam differentia, cum sit generaliter cum genere ordinata est.*E Et determinare quae harum opinionum sit vera pertinet ad septimum Metaphysicae.
Sed et si secunda opinio concedatur, tunc adhuc ab illo congregato ex pluribus differentiis convertibilibus cum specie ad illam speciem erit locus a substantia, et reducetur ad locum a definitione propter illud quod dicebatur de differentia convertibili cum aliqua specie si aliqua erat.
Deinde etiam locus a subiecto ad suum proprium, vel passionem suam propriam, vel e converso, est locus a substantia secundum descriptionem 'loci a substantia' prius datam, ut 'homo currit; ergo risibile currit'. Et reducitur ad locum a descriptione, quia illud proprium de illo subiecto praedicatur convertibiliter et non essentialiter, sicut descriptio de descripto, et cum hoc potest esse pars descriptionis illius subiecti.
Deinde etiam locus a propositione exponente ad propositionem expositam dicitur locus a substantia, non quia convertibiliter praedicentur de se invicem (hoc enim est impossibile, quia propositio significative sumpta nec est subiicibilis nec praedicabilis, et si materialiter sumatur non potest affirmari de alia propositione), sed quia exponens et exposita eadem convertibiliter significant et connotant, tam apud mentem quam extra, quem ad modum nomen interpretatum et eius interpretatio, sicut alias videbitur. Ideo etiam huius modi loci ab exponente ad expositam et e converso reducendi sunt ad locos ab interpretatione ad interpretatum et e converso; est enim exponens tamquam interpretatio expositae.
Sed tamen isti loci multum differunt a praedictis, quia non omne praedicatum quod vere affirmaretur de exponente affirmaretur vere de exposita, quia etiam neque affirmantur de se invicem, ut dictum est. Sed de aliquibus certis praedicatis, respectu quorum tenent isti loci, hoc est necessarium, scilicet quod quodcumque illorum praedicatorum uere affirmatur de exponente, ipsa vere affirmantur de exposita, et e converso; et illa praedicata sunt 'uerum', 'falsum', 'possibile', 'impossibile', 'necessarium' et 'contingens'. Ideo etiam nec maximae in istis locis sunt similes maximis locorum prius dictorum, sed sunt tales 'si exponens est vera, sua exposita est vera', 'si exponens est falsa, sua exposita est falsa', et sic de 'possibili', 'impossibili', 'necessario' et 'contingente'. Et similiter, e converso, 'si exposita est vera, sua exponens est vera', et caetera.
Aliqui autem illum locum quem vocavi 'ab exponente ad expositam' plures vocant 'ab exponentibus ad expositam'. Sed videtur mihi quod unius expositae non sit dicenda exponens simpliciter nisi una quae bene est copulativa constituta ex pluribus categoricis, ut haec propositio 'omnis homo praeter Socratem currit' exponitur per hanc copulativam 'Socrates non currit et Socrates est homo et omnis homo alius a Socrate currit'. Et si aliquis quamlibet categoricam illius copulativae uult vocare 'exponentem', ego saltem ponam differentiam quod illa copulativa vocabitur 'exponens totalis' et illae categoricae 'exponentes partiales', et erunt vera quae dicta sunt de locis ab exponente totali ad suam expositam et e converso. Verbi gratia, 'Socrates non currit et Socrates est homo et omnis homo alius a Socrate currit; ergo omnis homo praeter Socratem currit'; unde locus ab exponente maxima 'si exponens est vera, et exposita est vera'.
*Et est sciendum et bene notandum, non solum pro istis locis, sed etiam pro aliis, quod ab exponente ad expositam possumus arguere non solum sicut nunc argutum est, immo etiam sumendo exponentem materialiter in antecedente et etiam in consequente expositam materialiter. Verbi gratia, 'haec propositio 'Socrates non currit et Socrates est homo et omnis homo alius a Socrates' est vera; ergo haec propositio 'omnis homo praeter Socratem currit' est vera'; locus ab exponente maxima 'si exponens est vera, exposita erit vera'.*E Et ita etiam in aliis locis, ut in loco a specie ad genus, non solum fit tale argumentum 'homo currit; ergo animal currit', in quo isti termini 'homo' et 'animal' supponunt personaliter, immo etiam fit argumentum in quo supponunt materialiter. Verbi gratia, currit' vere affirmatur de 'homine'; ergo vere affirmatur de 'animali, id est 'hoc praedicatum 'currit' vere affirmatur de isto termino 'homo'; ergo vere affirmatur de isto termino 'animal: locus a specie ad suum genus, maxima 'quidquid vere affirmatur de specie vere affirmatur de suo genere'.
Immo etiam manifestum est quod maxima dialectica immediatius est confirmativa argumenti facti ex terminis sumptis materialiter quam argumenti facti ex terminis sumptis personaliter, seu significative. *Nam ex additione maximae ad antecedens sequitur conclusio manifeste, per syllogismum vel per syllogismos, antequam appareat sequi conclusio alia.*E Verbi gratia, ex maxima arguam sic 'quiquid vere affirmatur de specie vere affirmatur de suo genere, sed iste terminus 'homo' est species et iste terminus 'animal' est genus suum; ergo quidquid vere affirmatur de isto termino 'homo' vere affirmatur de isto termino 'animal. Et tunc ista conclusio fiet maior secundi syllogismi et antecedens primi argumenti fiet minor, scilicet quod hoc praedicatum 'currit' vere affirmatur de isto termino 'homo', et concludetur manifeste consequens primi argumenti, scilicet quod hoc praedicatum 'currit' vere affirmatur de isto termino 'animal'. Et non sic evidenter ex additione maximae cum isto antecedente 'homo currit' concluderetur istud consequens 'animal currit'. Immo non potest fieri evidens consequentia ex illa maxima nisi ex quadam suppositione, immo ex quibusdam suppositionibus apponendis vel subintelligendis, scilicet quod sequatur 'hoc praedicatum 'currit' vere affirmatur de isto subiecto 'animal'; ergo haec est vera 'animal currit', et iterum quod sequatur 'haec est vera 'animal currit'; ergo animal currit', et sic suo modo de isto termino 'homo'.

Notes