Authors/Buridan/Summulae de dialectica/Liber 6/Cap4

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search
Cap3 Cap5


Latin English
SDD 6.4: DE LOCIS A CONCOMITANTIBUS SUBSTANTIAM
SDD 6.4.1
(1) Sequitur de locis a concomitantibus substantiam. Et dictum est prius quid sit locus a concomitante substantiam. (2) Dividitur locus a concomitante substantiam, quia alius a toto, alius a parte, alius a causa, alius ab effectu, alius a generatione, alius a corruptione, alius ab usibus, alius a communiter accidentibus.
Hoc quartum capitulum est de locis a concomitantibus substantiam, quod continet decem octo partes: prima pars est de descriptione et divisione loci a concomitante substantiam, secunda est de descriptione et divisione locorum a toto et a parte, tertia est de locis a toto universali et ab eius parte, quarta est de locis a toto integrali et ab eius parte, quinta est de locis a toto in quantitate et a parte vel partibus eius, sexta est de locis a toto in modo et ab eius parte, septima est de locis a toto in loco et ab eius parte, octaua est de locis a toto in tempore et ab eius parte, nona est de descriptione et divisione locorum a causa et ab effectu, decima est de locis a causa efficiente et ab eius effectu, undecima est de locis a causa materiali et ab eius effectu, duodecima est de locis a causa formali et ab eius effectu, tredecima est de locis a causa finali et ab eius effectu, quarta decima est de loco a generatione, quinta decima est de loco a corruptione, sedecima est de locis ab usibus, septima decima est de locis a communiter accidentibus, octaua decima est de quibusdam locis a concomitantibus substantiam aliis a praedictis, licet forte reducibiles sint ad eos. Et ubi incipiant illae partes videbitur in processu.
Prima pars habet duas clausulas: prima proponit intentionem capituli, remittendo nos de descriptione loci a concomitante substantiam ad praedeterminata, secunda dividit, seu enumerat, locos a concomitantibus substantiam.
Prima clausula est satis clara ex se vel ex prius determinatis. De secunda autem clausula, scilicet an illa divisio, seu enumeratio, locorum a concomitantibus substantiam sit sufficiens determinabitur in prosequendo de membris. Sed solum dubitamus nunc de modo loquendi, uidelicet utrum locum a toto, vel locum a causa, vel huius modi debeamus vocare 'locum a concomitantibus substantiam' vel 'locum a concomitante substantiam'.
Et statim videtur mihi quod debemus eum vocare 'locum a concomitante substantiam'. Possibile est tamen quod ad eandem conclusionem arguamus per locum a toto universali, per locum a toto integrali, per locum a causa efficiente et per locum a generatione; et tunc, pluraliter loquendo, illi loci bene dicuntur loci a concomitantibus substantiam. Sed etiam apparet quod si essent diversae conclusiones et diversorum terminorum et ad unam argueretur per locum a toto et ad aliam per locum a causa, illi loci forte magis proprie dicerentur loci a concomitantibus substantias quam a concomitantibus substantiam, adhuc capiendo 'substantiam' sicut capit Boethius, scilicet pro definitione, descriptione et interpretatione, vel etiam pro termino convertibili, quia diversorum terminorum nisi sint convertibiles non est sic eadem substantia, sed sunt eorum diversae substantiae.
SDD 6.4.2
(1) Locus a toto est habitudo totius ad suam partem et locus a parte est habitudo partis ad suum totum. (2) Locus a toto dividitur, quia alius a toto universali, alius a toto integrali, alius a toto in quantitate, alius a toto in modo, alius a toto in loco, alius a toto in tempore. (3) Et proportionaliter dividitur locus a parte, quia alius a parte totius universalis, alius a parte totius integralis, et caetera.
Ista secunda pars est de descriptione et divisione locorum a toto et a parte, et habet tres clausulas. Prima est descriptio locorum a toto et a parte, quae manifesta est ex praedictis in prioribus capitulis; vel si restat aliquod dubium de aliquibus totis et partibus, hoc dicetur posterius. Secunda clausula est divisio loci a toto et tertia est divisio loci a parte, de quibus utrum sint difficultates poterit magis uideri quando de unoquoque membro fuerit determinatum.
SDD 6.4.3
(1) Totum universale est quod est aptum natum praedicari de pluribus essentialiter; vel sic: totum universale est praedicabile de alio essentialiter et superius ad illud. (2) Pars autem totius universalis dicitur inferius ad ipsum totum universale de quo illud totum praedicatur essentialiter; et solet vocari 'pars subiectiva'. (3) Locus a toto universali est ipsius ad suam partem vel ad suas partes et locus a parte totius universalis est habitudo partis subiectivae ad suum totum universale. (5) Locus a toto universali tenet destructive, et non constructive. Dico quod non tenet constructive quia non sequitur 'asinus est animal; ergo asinus est homo', sed tenet destructive 'lapis non est animal; ergo lapis non est homo'; locus a toto universali maxima 'a quocumque removetur totum universale, ab eo removetur quaelibet eius pars'. (5) Locus a parte totius universalis, sive a parte subiectiva, ad suum totum non tenet destructive, sed tenet constructive. Dico quod non tenet destructive quia non sequitur 'asinus non est homo; ergo asinus non est animal'. Sed tenet constructive, sive illa pars subiectiva subiiciatur sive praedicetur. Dico primo "si praedicetur", ut 'Socrates est homo; ergo Socrates est animal'; maxima: 'quidquid vere affirmatur de parte subiectiva vere affirmatur de suo toto universali'. Dico etiam "si subiiciatur", ut 'homo currit; ergo animal currit'; maxima: 'quidquid vere affirmatur de parte subiectiva vere affirmatur de suo toto universali'. (6) Etiam notandum est quod locus a genere ad suam speciem vel etiam a specie ad suum individuum continetur sub loco a toto universali, quia omne genus est totum universale ad suam speciem et omnis species ad suum individuum. Et proportionali ratione locus a specie ad suum genus vel ab individuo ad suam speciem continetur sub loco a parte subiectiva.
Ista tertia pars est de locis a toto universali et ab eius parte, et continet sex clausulas: prima est descriptio totius universalis, secunda est descriptio partis eius, tertia descriptiones locorum a toto universali et a partibus eius, quarta ostendit quo modo tenet vel non tenet locus a toto universali, quinta idem ostendit de loco a parte subiectiva, et sexta est unum notabile.
Quantum ad primam clausulam sciendum est quod ista nomina 'totum universale' et 'pars subiectiva' sunt nomina secundae intentionis, sicut etiam ista 'definitio' et 'definitum', 'genus' et 'species', et supponunt appropriate pro terminis praedicabilibus et subiicibilibus.
Est autem locus a toto universali si arguo sic 'lapis non est animal; ergo lapis non est homo'. Et non est locus ab hoc nomine 'totum universale', sed est locus a toto universali quod est iste terminus 'animal'. Et de hoc dictum fuit satis in prima parte praecedentis capituli.
Secundo notandum est quod aliquis terminus dicitur superior ad alterum terminum ex eo quod semper vere affirmaretur de illo altero universaliter si propositio formaretur, sed non e converso. Et omne tale superius posset vocari 'totum universale', capiendo large hoc nomen 'totum universale'. Tamen auctores, propter principalitatem superioris essentialis, voluerunt uti hoc nomine 'totum universale' magis proprie, restringendo ipsum ad superius essentiale.
Sed hic bene considerandum est quod ab omni superiori, sive essentiali sive denominativo, ad suum inferius valent loci sicut dictum est eos ualere a toto universali ad suam partem subiectivam, et valent e converso, scilicet ab inferiori ad superius, sicut dictum est eos ualere a parte subiectiva ad suum totum. Verbi gratia, 'coloratum' est superius, licet non essentiale, ad 'asinum', et 'animal' ad 'risibile'; ideo sequitur 'A non est coloratum; ergo A non est asinus', vel etiam 'A non est animal; ergo A non est risibile', et similiter e converso sequitur 'A est asinus; ergo A est coloratum', uel etiam 'A est risibile; ergo A est animal'. Et sunt maximae 'a quocumque removetur superius, et inferius similiter', 'de quocumque dicitur inferius, et superius'.
Et istae consequentiae, a toto universali ad suam partem subiectivam et e converso, vel, generalius, a superiori ad inferius et e converso, apparent non solum per illas maximas logicales, sed aliter, reducendo ad syllogismum. Ex quo enim supponimus 'coloratum' esse superius, sive essentiale sive denominativum, ad 'asinum' sequitur ex descriptione 'superioris' quod 'coloratum' vere affirmatur de 'asino' universaliter, id est iste terminus 'coloratum' de isto termino 'asinus'; ideo oportet concedere istam 'omnis asinus est coloratus'. Et tunc in omnibus dictis consequentiis addita ista 'omnis asinus est coloratus' antecedenti sequitur consequens per integrum syllogismum. Verbi gratia, sit argumentum 'A non est coloratum; ergo A non est asinus'; addendo antecedenti quod omnis asinus est coloratus sequitur conclusio, per Baroco, sic 'omnis asinus est coloratus, A non est coloratum; ergo A non est asinus'. Deinde sit argumentum 'A est asinus; ergo A est coloratum'; tunc per additionem dictae propositionis fiet syllogismus, in Darii, sic 'omnis asinus est coloratus, A est asinus; ergo A est coloratum'. Iterum sit argumentum 'asinus est A; ergo coloratum est A'; fiet syllogismus, in Disamis, sic 'asinus est A et omnis asinus est coloratus; ergo coloratum est A'.
Deinde secunda clausula est manifesta correspondenter ex manifestatione primae. Tertia etiam clausula est manifesta ex praecedentibus.
Sed quantum ad quartam clausulam notandum est, pro isto loco et omnibus aliis, quod argumentum vocatur 'constructivum' quod infert conclusionem affirmativam et 'destructivum' quod infert conclusionem negativam. Tamen haec regula in proposito est concedenda quod, sive constructive arguamus sive destructive, non valet consequentia a toto universali non distributo ad suam partem, sed valet ab eo distributo. Quia dudum dictum est quod ab ampliori non distributo non valet consequentia ad minus amplum; ideo valet 'A non est animal; ergo A non est homo' et non valet 'A est animal; ergo A est homo'. Similiter si totum universale subiiciatur, valet bene 'non animal currit; ergo non homo currit', vel 'nullum animal currit; ergo nullus homo currit' (sed aliqui non ponunt hoc exemplum sub loco a toto universali, quia apparet esse sub loco a quantitate, de quo post dicetur). Sed non ualet sine distributione, ut 'animal currit; ergo homo currit'.
Iterum a superiori distributo ad inferius affirmative valet consequentia, non simpliciter, sed supposita constantia inferioris, id est quod pro aliquo supponat, ut 'omne animal vigilat; ergo omnis musca vigilat'; si enim nulla esset musca, conclusio non esset vera, licet antecedens verum esset.
De quinta autem clausula dicendum est quod, sive constructive sive destructive, non valet consequentia a parte subiectiva ad suum totum cum distributione, ut 'omnis homo currit; ergo omne animal currit' vel 'nullus homo currit; ergo nullum animal currit'. Sed valet sine distributione ipsius totius, et affirmative, ut 'homo currit; ergo animal currit', et negative supposita constantia subiecti, aliter non. Nam pone quod modo omne animal vigilet et quod nulla sit musca, non sequitur 'musca non vigilat; ergo animal non vigilat', quia antecedens est verum et consequens falsum. Sed bona esset consequentia ex suppositione quod aliqua musca sit, quia tunc erit ista vera 'omnis musca est animal', quae addita antecedenti erit syllogismus, scilicet talis, in Bocardo, 'musca non vigilat, omnis musca est animal; ergo animal non vigilat'. Ego autem dicam post quae sunt maximae huius modi locorum vel argumentorum, et quare, cum deberem loqui de toto universali et parte eius, ego hic videor loqui de toto in quantitate et parte eius, ex quo ego loquor de distributione.
Ultima clausula est satis manifesta. Unde arguendo sic 'homo currit; ergo animal currit', cum quaeratur "unde locus?", ego possum respondere "a superiori ad inferius", vel, specialius, "a toto universali ad eius partem subiectivam", vel, adhuc specialius, "a genere ad suam speciem". Et proportionaliter assignandae maximae, communiores vel specialiores.
Sed adhuc contra dicta sunt movendae quaedam communes instantiae. Videtur enim quod locus a superiori ad inferius valeat affirmative et sine distributione: quia sequitur 'ens est; ergo substantia est', cum non possit aliquod ens esse sine substantia, et sic etiam sequitur 'substantia est; ergo deus est', et similiter sequitur 'numerus est; ergo binarius est'. Similiter arguitur quod a parte subiectiva ad suum totum non valet locus affirmative: quia non sequitur 'Socrates incipit esse albus; ergo Socrates incipit esse coloratus', nec etiam sequitur 'homo differt ab asino; ergo homo differt ab animali'.
Ad primam obiectionem dico quod illae consequentiae essent bonae licet inferens esset superius et illatum inferius, sed non tenent ex hoc quod unum est superius et aliud inferius. Immo haec consequentia 'ens est; ergo substantia est' tenet ex habitudine effectus causae materialis, *seu subiectivae*I, ad suam causam; quia omne accidens habet substantiam sibi subiectam, nisi contingat oppositum ex miraculo. Naturalis autem diceret quod necesse est posito effectu causae materialis poni eius materiam; si autem dicamus aliquod accidens esse sine substantia sibi subiecta, immo etiam omne accidens, per potentiam divinam, adhuc sequitur 'accidens est; ergo substantia est', vel etiam 'ens est; ergo substantia est', quia sequitur deum esse, per locum ab effectu causae agentis ad eius causam; nihil enim potest esse si ipsum non sit deus vel dependeat a deo tamquam ab agente conservante.
Ita etiam sequitur 'numerus est; ergo binarius est', non per locum a superiori ad inferius, sed a toto integrali. Necesse est enim omne numerum esse binarium aut eius partem esse binarium.
Ad hoc autem quod arguebatur de parte subiectiva ad suum totum, manifestum est quod illae consequentiae non valent. Quia in istis uerbis 'incipit' et 'differt' implicantur negationes distribuentes istos terminos 'albus' et 'coloratus', 'asino' et 'animali', et non ualet locus ab inferiori distributo ad superius distributum.
SDD 6.4.4
(1) Totum integrale, secundum auctorem nostrum, describitur sic: totum integrale est quod componitur ex partibus quantitatem habentibus, ut domus ex pariete, tecto et fundamento. (2) Locus a toto integrali est habitudo ipsius ad suam partem et locus a parte totius integralis est habitudo ipsius ad suum totum integrale. (3) Locus a toto integrali tenet solum constructive, sic 'domus est; ergo paries est'; maxima: posito toto integrali ponitur eius pars. (4) Locus a parte totius integralis tenet solum destructive, ut 'paries non est; ergo domus non est'; maxima: remota parte totius integralis removetur eius totum.
Ista quarta pars est de locis a toto integrali et eius parte. Et continet quattuor clausulas: prima describit totum integrale, secunda describit locos a toto integrali et parte eius, tertia ostendit quo modo locus a toto integrali tenet et quarta idem ostendit de loco a parte.
Circa primam clausulam notandum est quod Boethius, describendo totum integrale, non apposuit istam clausulam "secundum quantitatem", sed dicit totum integrum, seu totum integrale, esse quod ex pluribus partibus constat. Et hoc multum differt a toto universali, quia totum universale non constat nec componitur ex suis partibus, immo potest esse sine eis, ut iste terminus 'animal' sine istis terminus 'homo', 'asinus' et caetera, sive hoc sit in mente (si loquatur de universali mentali), sive in voce (si loquatur de vocali); sed non est possibile totum integrale esse sine suis partibus, cum oporteat ipsum constare ex eis.
Et apparet quod in hoc Boethius consonat Aristoteli, in quinto Metaphysicae; uterque enim dimisso 'toto' prout significat idem quod 'perfectum', quia non est ad propositum, posuit solum duos modos principales 'totius', scilicet 'totum universale' et 'totum integrale'. Dicit enim Boethius "'totum' duobus modis dici solet, aut ut genus, aut ut integrum quod ex pluribus partibus constat". Et Aristoteles dicit "totum esse continens contenta, unde unum aliquid sunt illa; hoc autem dupliciter, aut enim ut unumquodque unum, aut ut ex his unum"; et uult dicere quod oportet totum esse unum "tamquam", ut ipse dicit, "exsistente totalitate aliqua", deinde oportet illud totum continere multa, quae sunt partes eius, deinde oportet illa multa esse vel dici illud unum. Et hoc potest esse dupliciter: uno modo quod unumquodque illorum multorum dicatur illud unum, id est quod illud totum unum vere dicatur, id est praedicetur, de unoquoque illorum, et hoc est totum universale; nam, ut dicit Aristoteles, totum universale continet multa in praedicari de unoquoque. Alio modo quod illud unum totum non praedicetur de aliquo illorum multorum, sed quod sit et constet ex eis; et hoc est totum integrale, quod non solum est ex suis partibus, sed est suae partes; totum autem universale non est suae partes.
Videtur ergo mihi quod in descriptione totius integralis non oportet apponere istam clausulam "secundum quantitatem", sed tenenda est descriptio Boethii. Nam cuiuslibet binarii pars est unitas, et non aliter pars quam pars integralis, et tamen binarii *intellectarum unitates quae sunt eius partes non sunt nisi illae intelligentiae* quarum nulla habet quantitatem. Et similiter propositio mentalis ex simplici copula, simplici subiecto et simplici praedicato mentalibus constituta est totum integrale ad illos simplices conceptus, quorum tamen nullus habet quantitatem. Et quidam etiam opinati sunt animam intellectivam humanam esse compositam substantialiter et integraliter ex intellectu agente et intellectu possibili, licet neutrum dicerent habere quantitatem.
Deinde ex dictis apparet quod haec nomina 'totum universale' et 'pars subiectiva', vel etiam 'superius' et 'inferius secundum praedicationem', sunt nomina secundae intentionis, seu impositionis; supponunt enim appropriate pro terminis significativis praedicabilibus et subiicibilibus. Sed isti termini 'totum integrale' et 'pars integralis' sunt termini primae intentionis, seu impositionis, quia supponunt bene pro rebus extra, praeter operationes animae exsistentibus; domus enim est totum integrale, et homo, et lapis, cum quodlibet illorum constet ex multis partibus, et sic illae partes.
Sed tunc statim occurrit dubitatio. Si ego dico 'domus est; ergo paries est', quo modo possumus dicere quod ibi sit locus a toto integrali? Quia non denominatur locus a rebus significatis per terminos in argumento positos, sed ab ipsis terminis in argumento positis, ut dictum est in alio capitulo; sed quantum ad hoc argumentum totum integrale et pars eius sunt res extra, scilicet domus et paries; ergo non debet dici quod ibi sit locus a toto integrali ad suam partem.
Respondeo quod sine dubio haec consueta locutio est impropria. Et indiget exponi 'a toto integrali ad suam partem' id est a termino supponente pro toto integrali ad terminum supponentem pro parte integrali secundum habitudinem quam habent ad invicem, prout hoc supponit pro tali toto et illud pro parte eius. Et maxima etiam correspondenter debet exponi quae dicit 'remoto toto integrali removetur eius pars', id est remoto termino supponente pro toto integrali removetur terminus supponens pro eius parte. Sed nunc per remotionem termini debemus intelligere non constantiam termini et per positionem constantiam termini, prout logici loquuntur de constantia et non constantia terminorum, scilicet quod terminus dicamus constare si supponat pro aliquo et non constare si pro nullo supponat. Modo terminum significamus constare, et pro aliquo supponere, quando de ipso affirmamus hoc verbum 'est' secundum adiacens et non constare quando dictum verbum de illo termino negamus. Ideo etiam praedictae maximae 'posito toto integrali ponitur eius pars' et 'remota parte integrali removetur eius totum' non ponuntur nisi ubi argumentum est a praemissa ad conclusionem de hoc verbo 'est' secundo adiacente. Et dicitur quod isti loci non tenent respectu alterius verbi vel praedicati. Quando ergo pono istam maximam 'posito totum integrali ponitur eius pars', sensus, prout maxima est logica, est talis 'constante, id est pro aliquo vel aliquibus supponente, termino innato supponere pro toto integrali, constat etiam, dicto modo, terminus innatus supponere pro parte talis totius'. Similiter 'remota parte integrali removetur eius totum' id est 'termino innato supponere pro parte integrali non supponente pro aliquo, terminus innatus supponere pro eius toto non supponit pro aliquo'. Et hoc aequivalenter potest dici sub paucioribus verbis, scilicet quod maximae ponantur tales 'si de nomine innato supponere pro toto integrali vere affirmatur hoc uerbum 'est', ita et de nomine innato supponere pro parte' et 'si de nomine partis vere negatur, ita et de nomine totius'.
Sed tunc sunt circa istos locos dubitationes. Quarum una est utrum ab omni toto integrali ad quamlibet eius partem integralem valeat locus constructive, et non destructive, respectu huius verbi 'est' secundo adiacente, et e converso, a parte ad totum, scilicet quod valeat destructive et non constructive. Secunda dubitatio est utrum loci a toto integrali ad partem suam et e converso valeant solum respectu huius verbi, vel praedicati, 'est', vel etiam valeant respectu aliorum uerborum, vel praedicatorum, et si sic, utrum respectu omnium, vel aliquorum et non omnium, et si aliquorum et non omnium, tunc oportet uidere respectu quorum sic et respectu quorum non, et quare.
Et non est facile determinare has duas dubitationes bene. De prima autem dubitatione arguitur quod a toto ad partem non valet constructive. Quia licet digitus vel manus sit pars hominis integralis, non tamen sequitur 'homo est; ergo digitus est', vel 'manus', quia remaneret homo licet abscinderetur sibi manus. Et ita etiam non valet a parte ad totum negative, quia non est maxima vera 'si pars integralis removetur, totum removetur', ex quo potest removeri manus hominis homine remanente. Immo etiam videtur quod dicti loci e converso teneant quam sicut dicebatur, scilicet videtur quod a toto ad partem valet negative et e converso affirmative. Quia sequitur 'pes est; ergo animal est' et, e converso, 'animal non est; ergo pes non est'. Probo primam consequentiam: quia si pes est, peto utrum sit animatus anima sensitiva vel non. Si est animatus anima sensitiva, tunc sequitur quod ipse est animal, ergo sequitur quod est animal. Si uero dicas quod ipse non sit animatus anima sensitiva, tunc sequitur quod non est pes, quod est contra positum. Et patet haec ultima consequentia: quia si non est animatus anima sensitiva, tunc non potest habere naturalem operationem pedis; ideo non est pes, nisi aequivoce, sicut esset lapideus. Istam determinationem ponit Aristoteles, quarto Metaphysicorum, dicens *"omnia autem terminata sunt opere, quae quidem aut*em*E possunt facere ipsorumI*eorumE opus uere sunt unumquodque, puta oculus si videt, quod*quiaE autem non potest, aequivoce, puta*utE marmoreus*mortuusE vel*autE lapideus". Idem etiam determinat Aristoteles septimo Metaphysicae, dicens de partibus animalis sic "uniuscuiusque enim pars si definiatur bene non sine opere definietur quod non exsistet sine sensu"; deinde, paucis interpositis, subdit "neque enim possunt esse separata", scilicet multae partes animalium, "nec enim quocumque modo se habens digitus est pars animalis, sed aequivoce qui mortuus". Deinde concessa hac consequentia 'pes est; ergo animal est', oportet concedere aliam, scilicet 'animal non est; ergo pes non est', quia hoc est arguere ex opposito consequentis primae consequentiae ad oppositum antecedentis. Ideo si una consequentia est bona, oportet aliam esse bonam, sive si una consequentia est vera, oportet aliam esse veram.
Iterum si arguo sic 'paries est; ergo domus est', ego quaero utrum paries sit pars domus vel non. Si dicas quod sic, sequitur quod domus est; nulla enim pars est nisi entis. Et si dicas quod paries non est pars domus, tunc non argutum est a parte totius integralis ad suum totum. Ergo si argutum est a parte totius integralis ad suum totum, oportet si antecedens est verum, consequens esse verum.
Iterum, specialiter, in totis homogeneis arguitur: aqua est totum integrale ad suas partes quantitativas, et tamen quaecumque earum sumatur et vocetur 'B', esset bona consequentia affirmativa ab illo nomine 'B' ad hoc nomen 'aqua', quia B est aqua, cum in talibus partes sint eiusdem rationis cum toto et ad invicem.
Propter solutiones istarum dubitationum notanda sunt aliqua. Primo quod duplices sunt partes totorum integralium: quaedam vocatae 'principales', et sunt illae quae sunt necessariae ad esse rei significatae per nomen totius, ut tam corpus quam anima ad esse equi, immo etiam caro et os et caput et cor, et huius modi, et in domo paries, tectum et fundamentum; aliae vocatae sunt 'non principales', quia non sunt necessariae ad esse rei, licet sint utiles aut necessariae ad bene esse vel perfecte, vel ad decorem vel huius modi, ut in equo aures, oculi, pedes, et in domo caminus, cellarium, coquina, camera, vitra in fenestris et huius modi. Nunc ergo dico quod a toto ad partem principalem respectu huius verbi 'est' secundo adiacentis valet locus affirmative et a tali parte ad totum negative,sicut dicebatur; sed non sic valet a toto ad partem non principalem vel e converso.
Secundo notandum est quod si videatur aliquando tenere consequentia a toto integrali ad suam partem negative et e converso affirmative, illa consequentia non tenet secundum habitudinem secundum quam hoc dicitur totum integrale et illud pars eius, sed secundum aliam habitudinem localem, ut causae ad causatum vel e converso. Possibile enim est tales habitudines diversas ab invicem simul concurrere inter eosdem terminos. Verbi gratia, bene sequitur 'pes est; ergo animal est', sed hoc non est ea ratione qua hoc nomen 'pes' significat partem et hoc nomen 'animal' totum, immo hoc est quia hoc nomen 'animal' significat causam necessariam ad esse pedis; necessaria enim causa ad esse pedis est animal, et si non secundum se totum, tamen secundum aliquam partem principalem eius, scilicet secundum animam eius sensitivam; unde sequitur 'pes est; ergo anima sensitiva est inhaerens corpori', et est locus ab effectu ad causam; deinde sequitur 'anima sensitiva est inhaerens corpori; ergo animal est', per locum a causa formali ad suum effectum; ideo, de primo ad ultimum, sequitur 'pes est; ergo animal est', et non sequitur ratione habitudinis secundum quam pes dicitur pars integralis animalis et animal totum integrale, ut visum est. Et apparet quod conversis habitudinibus sequitur 'animal non est; ergo pes non est'. Et sic soluta est prima dubitatio.
De secunda dubitatione manifestum est quod respectu multorum praedicatorum non valet consequentia affirmative. Non enim sequitur 'domus valet centum libras; ergo paries valet centum libras', vel 'homo est septem pedum; ergo cor est septem pedum', vel 'homo est albus; ergo cor est album'. Similiter nec in omnibus praedicatis valet negative, ut 'homo non est subiecto; ergo anima non est in subiecto', 'homo non est actus primus corporis physici; ergo nec anima', 'homo non est pars animalis; ergo nec cor nec caput ...' et caetera. *Et sic manifestum est quod e converso, a parte ad totum, non tenet in omnibus praedicatis, quia si teneret a parte ad totum affirmative, oporteret quod teneret a toto ad partem negative, et si teneret a parte ad totum negative, teneret e converso affirmative, propter hoc quod consequentia exsistente bona oportet etiam consequentiam esse bonam de opposito consequentis ad oppositum antecedentis.*E
Etiam manifestum est quod Boethius concedit locum a partibus integralibus, vel a parte integrali, valere affirmative etiam respectu praedicatorum aliorum ab hoc verbo 'est' secundo adiacente. Unde ipse exemplificat arguendo ad hanc conclusionem 'medicina est utilis' vel ad istam 'Socrates est liber factus'. Sed utrum proprie loquendo sit quaerenda illorum exemplorum verificatio ego non dico, nec est mihi facile dicere, quia in aliquibus praedicatis aliis ab hoc verbo 'est' nisi consequenter ad illud valeant dicti loci secundum habitudinem secundum quam hoc dicitur totum et illud pars, licet in multis totis et partibus valeant secundum alias habitudines concurrentes, ut prius notabatur.
Pro alia dubitatione notandum est quod arguens a toto ad partem sicut 'domus est; ergo paries est' non debet praesupponere quod paries sit pars domus vel quod domus sit totum ad parietem. Quia statim ex illa suppositione sine alio argumento esset inferenda vel concedenda conclusio; sequitur enim 'paries est pars domus; ergo paries est et domus est'. Et tamen ex alia parte videtur oportere hoc praesupponere, quia maxima confirmativa argumenti, scilicet 'posito toto ponitur eius pars' non apparet esse ad propositum nec confirmare argumentum nisi ex suppositione quod domus et paries se habeant sicut totum et pars. Dico ergo quod ibi erat locus a nomine significante totum ad nomen significans partem, ut videbatur; et hoc bene oportet supponere, quia hoc nomen 'domus' est innatum supponere pro aliquibus totis integralibus et hoc nomen 'paries' est innatum supponere appropriate pro illis rebus quae sunt innatae esse partes principales talium totorum. Unde sensus maximae est quod si res est pro qua innatum est supponere nomen significans aliqua tota integralia, res est etiam pro qua innatum est supponere nomen significans partes principales talium totorum.
Ad ultimam dubitationem dico quod habitudo localis et ipsum argumentum debet esse ab aliquo termino ad alium terminum, non ab eodem ad eundem, quia non esset ibi probatio, sed petitio principii. Cum tamen ad esse argumenti requiratur probatio, ideo non est argumentum si dicamus 'aqua est; ergo aqua est', licet antecedens supponat pro parte et consequens pro toto, sed oportet nomen partis esse alterum a nomine totius. Ponamus ergo quod praeter hoc nomen 'aqua', quod est commune toti et parti, imponamus nomina propria toti et parti, ut quod haec aqua vocetur 'A' et eius medietas vocetur 'B'; tunc certe non sequitur 'B est; ergo A est', *sed bene sequitur de nomine proprio partis vel de nomine proprio totius ad nomen commune toti et parti, ut*E 'B est; ergo aqua est' vel etiam 'A est; ergo aqua est', sed non est locus a parte integrali ad suum totum, sed a parte subiectiva ad suum totum; in casu enim dicto hoc nomen 'aqua' esset totum universale ad haec nomina 'A' et 'B' sicut species ad sua individua.
Ultimo notandum est quod aliqui dicunt quod in heterogeneis valet locus ab affirmatione nominis totius de aliquo subiecto ad negationem nominis partis de eodem subiecto et similiter ab affirmatione nominis partis de aliquo subiecto ad negationem nominis totius de eodem subiecto, ut 'A est domus; ergo A non est paries', vel etiam 'A est caput; ergo A non est equus'. Et ego puto quod hoc sit secundum habitudinem disparationis illorum nominum; vel etiam non est inconveniens si hoc nomen 'totum integrale', sicut hoc nomen 'causa' dividitur in multas diversas species eius, vel diversos modos, quod sint diversi modi consequentiarum a diversis speciebus totorum ad partes sibi correspondentes, non ratione qua est habitudo totius integralis ad suam partem, sed ratione qua est habitudo talis totius ad talem partem. Unde si dico 'A non est paries; ergo A non est domus', non est locus a toto integrali ea ratione qua totum integrale ad suam partem, sed ea ratione qua totum heterogeneum ad suam partem heterogeneam; et tunc certe videtur mihi quod illa heterogeneitas sit ratio quaedam diversitatis et disparationis, et quod sit locus extrinsecus.
SDD 6.4.5
Totum in quantitate est universale universaliter sumptum, ut 'omnis homo', 'nullus homo'. Nam hoc nomen 'homo' est quoddam universale quod sumitur universaliter per additionem horum signorum universalium 'omnis' et 'nullus'. Pars in quantitate est terminus sub tali universali distributo contentus, ut isti termini 'Socrates' et 'Plato' sunt partes in quantitate horum terminorum 'omnis homo' et 'nullus homo'. Locus a toto in quantitate est habitudo ipsius ad suam partem; locus a partibus totius in quantitate est habitudo ipsarum ad suum totum. Locus a toto in quantitate tenet constructive et destructive, constructive ut 'omnis homo currit; ergo Socrates currit'; maxima: quidquid vere affirmatur de toto in quantitate, et de qualibet sua parte; destructive, ut 'nullus homo currit; ergo Socrates non currit'; maxima: quidquid vere removetur a toto in quantitate, et de qualibet eius parte. Locus a partibus totius in quantitate tenet constructive et destructive si omnes partes enumerentur et aliter non. Constructive, ut 'Socrates currit et Plato currit et sic de aliis; ergo omnis homo currit', destructive, ut 'Socrates non currit et Plato non currit et sic de aliis; ergo nullus homo currit'.
Haec quinta pars est de locis a toto in quantitate et a suis partibus. Et ego vellem quod auctores numquam posuissent istum locum, quia secundum veritatem non est nisi locus a superiori ad inferius. Unde si dico 'omnis homo currit', non est verum dicere quod hoc praedicatum 'currit' praedicetur de hoc toto 'omnis homo', sed solum de isto termino 'homo', licet distributo, quia subiectum dictae propositionis non est nisi iste terminus 'homo', et non hoc totum 'omnis homo'. Ideo statim apparet quod ista maxima est falsa 'quidquid praedicatur de toto in quantitate praedicatur de qualibet eius parte', quia nihil praedicatur de hoc toto 'omnis homo' dicendo 'omnis homo currit'. Et si dicas quod non debet intelligi quod hoc totum 'omnis homo' sit totum in quantitate, sed solum iste terminus 'homo', licet distributus, tunc certe concederem tibi quod sic posset vocari. Et tunc manifestum est quod non est locus ibi nisi a toto universali ad suam partem, qui valet si illud totum universale sit distributum, et aliter non. A parte autem subiectiva ad suum totum non distributum ualet modo quo alias dictum est; ad ipsum autem distributum non valet. Tamen a partibus subiectivis sufficienter enumeratis ad suum totum universale distributum valet.
Et ego credo quod non fuit intentio Boethii distinguere istum locum contra locum a toto universali, sed solum dicere quod aliquando est locus a toto universali universaliter quantificato et quod tunc ad suam partem teneret constructive et destructive, et quod non teneret nisi sic esset quantificatum. Unde, sicut a principio arguebatur, Aristoteles et Boethius non posuerunt nisi duo tota principalia contra invicem distincta, scilicet totum universale et totum integrale. Et si sint instantiae contra illos locos, illae pertinent ad sophismata de signis universalibus.
SDD 6.4.6
Totum in modo est terminus communis sumptus sine aliqua determinatione, ut 'homo currit', 'asinus ambulat'; pars in modo est idem terminus communis sumptus cum determinatione, ut 'homo albus', 'asinus Socratis', 'currit velociter', 'ambulat suaviter'. Locus a toto in modo est habitudo ipsius ad suam partem et locus a parte totius in modo est habitudo ipsius ad suum totum. Locus a toto in modo tenet destructive, ut 'lapis non est homo; ergo lapis non est homo albus'; maxima: a quocumque removetur totum in modo, et quaelibet sua pars. Locus a parte totius in modo tenet constructive, sive illa pars in modo praedicetur sive subiiciatur; dico si praedicetur ut 'Socrates est homo albus; ergo Socrates est homo'; maxima: de quocumque praedicatur pars in modo, et suum totum. Dico "sive subiiciatur", ut 'homo albus currit; ergo homo currit,; maxima: quiquid praedicatur de parte in modo, et de suo toto'.
Haec sexta pars est de locis a toto in modo et a sua parte. Circa quam notandum est quod secundum veritatem locus a toto in modo ad suam partem continetur sub loco a superiori ad inferius. Terminus enim communis simpliciter sumptus est superior ad se ipsum constrictum per determinationem appositam; ideo totum in modo praedicatur universaliter de sua parte, et non e converso, nam omnis homo albus est homo et non omnis homo est homo albus. Ideo iste locus tenet sicut locus a toto universali ad suam partem, sive sicut locus a superiori ad inferius. Tenet ergo iste locus si totum in modo fuerit distributum, sive affirmative sive negative. Dico "negative" ut exemplificatum est; dico "affirmative" ut 'omnis homo currit; ergo omnis homo albus currit'. Sed sic arguendo affirmative oportet praesupponere constantiam partis in modo. Si autem illud totum in modo non distribueretur, non valeret consequentia.
Deinde locus a parte in modo ad suum totum tenet sicut locus ab inferiori ad superius. Non enim tenet ad totum in modo distributum; ideo non valet consequentia 'Socrates non est homo albus; ergo Socrates non est homo'. Sed tenet ad totum in modo non distributum, sive affirmative sive negative. Sed in argumento negativo oportet praesupponere constantiam subiecti. Verbi gratia, 'homo albus non est risibilis; ergo homo non est risibilis'; non enim valeret consequentia si nullus homo esset albus, quia tunc antecedens esset verum et consequens falsum.
Et haec omnia ita se habent sicut se habebant in locis a superiori ad inferius et e converso. Sed tamen contra illos locos sunt obiectiones. Quia non sequitur 'Caesar est homo mortuus; ergo Caesar est homo', vel 'aethiops est albus secundum dentes; ergo aethiops est albus', vel etiam 'antichristus est opinabilis; ergo antichristus est', vel etiam 'Socrates vellet perdere asinum suum pro decem libris; ergo vellet perdere asinum suum', vel etiam 'facio hominem esse musicum; ergo facio hominem esse'.
Ad tres primas dubitationes dicendum est quod aliquando terminus per modum determinationis appositus termino communi non est proprie determinatio, sed potius ampliatio, ut si dico 'ens opinabile'; et tunc non valerent illae consequentiae. Et omnino si terminus appositus faciat terminum communem cui apponitur supponere pro aliquo pro quo non supponeret sumptus sine apposito, dictae consequentiae non ualerent. Quia ille terminus communis simpliciter sumptus non est superius ad se ipsum sumptum cum tali apposito. Unde neque omnis homo mortuus est homo, neque omne ens opinabile est ens, neque omnis albus secundum dentes est albus.
Ad quartam dubitationem posset dici eodem modo. Nam haec additio 'pro decem libris' facit supponere illud cui apponitur, scilicet istam orationem 'uolens perdere asinum suum' pro eo pro quo non supponeret sine tali additione. Et cum hoc etiam perdere asinum pro decem libris non est proprie perdere asinum, sed potius habet modum commutationis asini ad decem libras.
Ad quintam obiectionem posset iterum dici eodem modo, quod iste terminus 'musicum' additus huic complexo 'faciens esse hominem' facit ipsum supponere pro alio quam supponeret sine illa additione. Et etiam defectus in consequentia ex hoc est quia hoc verbum 'facere' constructum cum accusativo qui sequitur connotat quandam negationem; sequitur enim 'facit hominem; ergo per eius actionem quod non erat homo erit homo', similiter 'facit hominem album; ergo per eius actionem qui non erat homo albus erit homo albus'. Quia ergo in obiectione implicatur ista consequentia 'non erat homo albus; ergo non erat homo', quae dicta est non valere, ideo concedendum est quod obiectio procedit, scilicet quod non sequitur 'facio hominem esse musicum; ergo facio hominem', sed hoc non est contra praedeterminata.
Ultimo dubitatur, quia non videtur quod iste terminus 'homo' debeat dici totum in modo ad istum terminum 'homo albus', sed magis debet dici sine modo, quia modus non est nisi determinatio apposita vel apponibilis, et iste terminus 'homo' simpliciter sumptus est sine tali determinatione. Etiam quaeretur in quo modo essendi in esset hoc totum.
Respondetur quod nos hic utimur nominibus ad placitum. Et in proposito auctores per hanc vocem 'totum in modo' nihil aliud voluerunt intelligere quam nos intelligimus per hanc vocem 'terminus modificabilis', id est 'determinabilis', 'sine determinatione sumptus', et per 'partem in modo' idem quod per 'terminum determinabilem sumptum cum determinatione'; ideo non capitur hic proprie hoc esse in illo.
SDD 6.4.7
Totum in loco est dictio comprehendens omnem locum, ut 'ubique' vel 'nusquam'; et pars in loco est dictio comprehendens locum sed non omnem, ut 'hic', 'ibi', 'in domo' et caetera. Locus a toto in loco est habitudo ipsius ad suam partem; et tenet constructive, ut 'deus est ubique; ergo deus est hic', vel 'antichristus nusquam est; ergo antichristus non est hic'. Locus a parte totius in loco est habitudo ipsius ad suum totum; et tenet destructive, ut 'Caesar non est hic; ergo Caesar non est ubique'.
Haec septima pars est de locis a toto in loco et a sua parte. Circa quam notandum est quod iste locus a toto in loco secundum veritatem non differt a loco a toto in quantitate, et, per consequens, non differt a loco a toto universali. Idem enim valet dicere 'ubique' sicut 'in omni loco', et dicere 'nusquam' sicut dicere 'in nullo loco', et dicere 'hic' sicut dicere 'in hoc loco'. Et apparet manifeste quod dicendo 'in omni loco ...; ergo hic ...' vel 'in nullo loco ...; ergo non hic ...' non esset locus nisi a toto in quantitate. Ideo omnia quae dicta sunt de locis a toto in quantitate et a parte uel partibus eius dicentur de istis locis proportionaliter. Locus enim a toto in loco continetur sub loco a toto in quantitate sicut distributio termini communis localis sub distributione termini communis.
SDD 6.4.8
Totum in tempore est dictio comprehendens omne tempus, ut 'semper' vel 'numquam'; pars in tempore est dictio comprehendens tempus, non tamen universaliter, ut 'nunc', 'hodie', 'heri'. Locus a toto in tempore est habitudo ipsius ad suam partem et locus a parte totius in tempore est habitudo ipsius ad suum totum. Loci a toto in tempore et a parte eius tenent proportionaliter sicut loci a toto in loco et a parte eius, ut 'semper fuit deus; ergo heri fuit deus', 'numquam fuit antichristus; ergo hodie non fuit antichristus', 'Caesar non est hodie; ergo Caesar non est semper'.
Haec octaua pars est de locis a toto in tempore et a parte eius. Et dicendum est de toto in tempore sicut dictum fuit de toto in loco, scilicet quod reponitur sub loco a quantitate. Idem enim valet dicere 'semper' et 'in omni tempore' vel 'numquam' et 'in nullo tempore'.
Et ideo ego credo quod non fuit intentio Boethii illos locos, scilicet locum a toto in quantitate, a toto in modo, a toto in loco et a toto in tempore, ponere tamquam distinctos a loco a superiori ad inferius, sed voluit dicere quod ille locus a superiori ad inferius non solum invenitur ubi inferius est essentialiter sub superiori, immo etiam ubi est sub eo per differentiam accidentalem, quam vocat auctor 'modum', nec tenet solum sine distributione superioris, immo etiam cum distributione, quam vocat 'totum in quantitate', neque etiam solum tenet ubi sit distributio principalis subiecti, immo etiam circumstantiarum et terminorum obliquorum. Et hoc voluit dicere Boethius sub istis verbis "licet tamen non solum in subiectis, verum etiam in modo et temporibus et quantitatibus totum partesque respicere".
SDD 6.4.9
(1) Causa est ad cuius esse sequitur aliud, scilicet effectus. (2) Et dividitur in causam efficientem, materialem, formalem et finalem. (3) Locus a causa est habitudo ipsius ad suum effectum; locus ab effectu est habitudo ipsius ad suam causam. Et similiter, in speciali, locus a causa efficiente est habitudo causae efficientis ad suum effectum et locus ab effectu causae efficientis est habitudo ipsius ad suam causam efficientem, et sic de aliis causis et effectibus.
Ista nona pars est primo de descriptione causae, secundo de divisione causae in quattuor genera causarum et tertio de descriptionibus locorum a causis ad causata, tam generaliter quam specialiter. Et illa tertia clausula est manifesta secundum proportionem ad praedeterminata.
De divisione autem causae et de generibus causarum debet fieri manifestatio secundo Physicorum vel quinto Metaphysicae. Sed cum dicitur in descriptione huius nominis 'causa' quod causa est ad cuius esse sequitur aliud, non debemus hic intelligere per 'sequi' consequentiam de praemissa vel de praemissis ad conclusionem, sed hoc quod causa naturaliter est prior suo effectu, vel hoc quod effectus debet esse per suam causam, vel propter eam.
Sed adhuc notandum est circa istos locos a causis vel effectibus quod ista nomina 'causa' et 'effectus' sunt nomina primae intentionis, seu impositionis, sicut dictum fuit de toto integrali et de partibus eius. Ideo si dico 'domificator est bonus; ergo domus est bona', non est proprie dictum quod ibi sit locus a causa efficiente ad suum effectum, sed a nomine supponente pro causa efficiente ad nomen supponens pro suo effectu secundum habitudinem secundum quam habent ad invicem convenientiam in quantum hoc supponit pro causa et illud pro effectu. Et ita etiam erit intelligendum de generatione et corruptione. Et ita etiam maximae si debeant esse logicales debent exponi; verbi gratia, 'cuius causa efficiens est bona, eius effectus est bonus' id est 'si hoc praedicatum 'bonum' vere affirmetur de nomine causae efficientis, uere etiam affirmatur de nomine effectus'.
SDD 6.4.10
Causa efficiens est quae movet et operatur ad hoc quod res sit, ut domificator ad hoc quod deus sit. Locus a causa efficiente ad suum effectum tenet respectu horum praedicatorum 'bonum' et 'malum' constructive et destructive. Dico "constructive" ut 'domificator est bonus; ergo domus est bona'; maxima: cuius causa efficiens est bona, eius effectus est bonus'; "destructive", ut 'domificator non est bonus; ergo domus non est bona'; maxima: cuius causa efficiens non est bona, eius effectus non est bonus. E converso arguendo esset locus ab effectu causae efficientis ad suam causam; et tenet constructive et destructive. Et sunt omnia ponenda proportionaliter sicut in loco a causa efficiente.
Haec decima pars est de locis a causa efficientis et eius effectu, id est a nominibus supponentibus pro causis efficientibus ad nomina supponentibus pro effectibus earum.
Et tunc occurrunt de eis multae dubitationes. Non enim sequitur si domus est bona quod domificator sit bonus, immo forte est homicida, uel latro vel fur. Iterum cum artes et scientiae factivae sint oppositorum, ut patet nono Metaphysicae, manifestum est quod bonus artifex sciret et posset facere malum artificium; ideo non sequitur si sit bonus artifex quod sit bonum artificium. Item, forte materia domus est ita mala quod non potest inde fieri bona domus, quantumcumque tamen sit bonus domificator. Item, forte domus est sic antiqua quod ruinosa et mala, licet fuerit valde bonus domificator. Iterum, remanente domo bona forte domificator est mortuus; ideo non est bonus, et sic non sequitur 'domus est bona; ergo domificator est bonus'. Iterum pono quod valde bonus domificator faciet domum; illa domus non est, quia quod fit non est, ut habetur primo Peri Hermeneias; ergo non sequitur si domificator est bonus quod domus sit bona, quia in dicto casu, ut apparet cuilibet diligenter inspicienti, manifeste potest videri quod antecedens potest esse verum consequente exsistente falso. Iterum posset aliquis inexpertus in his locis dubitare utrum isti loci a causa efficiente ad suum effectum et e converso valeant respectu aliorum praedicatorum quam respectu istorum praedicatorum 'bonum' et 'malum'.
Ad primam instantiam dicendum est quod in proposito non intendimus de bonitate vel malitia morali, nec etiam de bonitate vel malitia naturae, sed de bonitate vel malitia artis vel artificii, ita quod artificem vocamus bonum qui est perfectus in arte sua et malum qui in arte sua est diminutus et inexpertus. Et effectum etiam dicimus bonum si sit utiliter factus ad finem ad quem ordinatus est in quantum dicitur tale artificium. Et nullo modo apparet mihi quod in dictis exemplis et maximis descendendum sit in speciali ad agentia et facta per artem. Tamen posset extendi ille locus ad naturalia; quandoque enim ex perfectione agentis sequitur perfectio effectus si non sit impedimentum, et ex minori perfectione agentis provenit etiam effectus minus perfectus nisi concurrat aliquod aliud agens perficiens et supplens effectum. Et ideo quantum ad perfectiones vel diminutiones naturales bene valet ille locus, ut si pater est magnus, fortis, pulcer, subtilis et bonae complexionis, sequitur quod ita et filius, et si non, non, nisi oppositum proveniat ex impedimento vel ex indispositione materiae.
Et multas oportet in his locis circumstantias observare. Unde in tali materia hi loci non reputandi sunt necessarii, nec propter hoc repellendi sunt, quia sufficit quod sint probabiles aut persuasivi.
Iterum notandum est bene quod cum dicimus 'domus est bona; ergo domificator est vel fuit bonus' non est de virtute sermonis consequentia bona nec probabilis, sed sophistica, quia differt dicere 'iste domificator est bonus' et 'iste est bonus domificator', sicut dicemus in Sophismatibus. Deberemus ergo arguere 'est domus bona; ergo est vel fuit domificator bonus', ad hoc quod iste terminus 'bonus' sit determinatio domificatoris non ratione naturae sed ratione artis vel artificii.
Ad secundam instantiam dicitur quod in artibus regula et locus tenent supposito quod artifex operetur quantum melius scit et potest ad obtinendum finem optimum ad quem tale artificium communiter ordinatur et quod in hoc ponat bonam diligentiam; aliter argumentum non teneret.
Ad tertiam instantiam dicendum est quod regula et locus supponunt quod non sit indispositio materiae et quod non sit impedimentum, ut dictum est. Unde etiam si sit domus ruinosa propter antiquitatem, hoc non pertinet ad bonum artem vel artificium in quantum dicitur artificium, sed hoc est ea ratione qua est de materia *in naturali*.
Ad quartam instantiam et ad quintam potest dici quod ille locus prout data sunt exempla et maximae non tenet nisi ex suppositione constantiae terminorum, scilicet quod causa efficiens sit talis qualis erat quando agebat illud effectum et quod etiam ille effectus sit talis qualis erat quando fiebat ab illo efficiente. Dico "talis qualis" quantum ad bonitatem et malitiam praedictas, vel etiam, sicut dicunt alii, si sit consequentia a nomine causae actu agentis, et non solum in potentia, sicut est hoc nomen 'domificans'. Tunc debet esse consequentia ab hoc verbo 'est' ad hoc verbum 'erit' si procedamus a causa ad effectum, vel ab hoc verbo 'est' ad hoc verbum 'fuit' si procedamus ab effectu ad causam, ut 'domificator est bonus; ergo domus erit bona' vel 'domus est bona; ergo domificator erat bonus', exponendo tamen secundum praedicta, scilicet 'domificator est bonus domificator; ergo domus erit bona domus'.
De ultima dubitatione dicendum est quod in multis praedicatis non ualent illi loci, ut si domificator sit albus, non sequitur quod domus sit alba, vel etiam si domificator est homo, non sequitur quod domus sit homo. Sed consequentia valet secundum Aristotelem de facere ad fieri et e converso, de agere ad pati et e converso, ut 'agens agit; ergo passum patitur', vel 'agibile agitur', 'domificator domificat; ergo domus domificatur'. Sicut enim dicit Aristoteles, causae actuales et effectus actuales simul sunt et non sunt. Immo etiam et de posse ualet consequentia; si enim aliquid potest calefacere, aliquid potest calefieri, et e converso, et sic sequitur etiam de esse ad posse, ut 'domificator est; ergo domus potest esse', et de esse ad fuisse, ut 'domus est; ergo domificator fuit'.
SDD 6.4.11
Materia est ex qua praesupposita fit aliquid, ut ex ferro cultellus et ex farina panis. Materia est duplex, scilicet permanens et transiens. Permanens est quae sub nomine proprio manet cum eo quod factum est ex ea, sicut ferrum est materia cultelli; transiens est quae sic non manet, sicut non manent in pane farina et aqua. Locus a causa materiali, sive permanente sive transeunte, tenet constructive de hoc uerbo 'est' ad hoc verbum 'potest', ut 'ferrum est; ergo cultellus potest esse', 'aqua et farina sunt; ergo panis potest esse'; maxima: posita causa materiali potest poni eius effectus. Item tenet destructive si negentur praesens et praeteritum, ut 'aqua et farina non sunt nec fuerunt; ergo panis non est'. Item tenet respectu huius uerbi 'est' destructive a materia permanente, ut 'ferrum non est; ergo cultellus non est'; sed non sic tenet a materia transeunte, quia non sequitur 'aqua et farina non sunt; ergo panis non est'. Locus ab effectu causae materialis ad suam causam tenet constructive de esse ad esse in materia permanente et de esse ad fuisse in materia transeunte, et tenet destructive a posse esse ad esse. Et possunt dari exempla de his omnibus, ut 'cultellus est; ergo ferrum est', 'panis est; ergo farina et aqua fuerunt', 'panis non potest esse; ergo farina et aqua non sunt'.
Haec undecima pars est de locis a causa materiali et ab effectu eius, quae est tota manifesta. Cum enim natura materiae sit natura potentiae et cum materia non determinet sibi actum, ideo ex esse materiae non sequitur effectum esse, sed posse esse. Quia tamen sine materia praecedente non potest naturaliter res fieri, ideo ad esse effectus sequitur materiam esse vel saltem fuisse.
Notandum est quod illa materia quam vocamus 'transeuntem' non proprie est materia talis effectus in quo non manet, sed est compositum ex materia et forma contraria, seu repugnante, formae effectus sequentis, sicut si ex aqua fit aer, aqua dicetur materia aeris transiens; sic enim transit quia corrumpitur, eo quod forma aquae non potest stare cum forma aeris, sed tamen dicitur materia aeris quia illa eadem materia quae erat sub forma aquae fit sub forma aeris et vere manet in aere.
SDD 6.4.12
Forma est quae dat esse rei, ut albedo dat esse albo. Locus a causa formali tenet constructive et destructive respectu huius verbi 'est' secundi adiacentis, ut 'albedo est; ergo album est'; maxima: posita causa formali ponitur eius effectus; similiter 'albedo non est; ergo album non est'; maxima: remota causa formali removetur eius effectus. Similiter et e converso tenet locus ab effectu causae formalis ad causam formalem constructive et destructive, ut 'album est; ergo albedo est', 'album non est; ergo albedo non est'.
Haec duodecima pars est de locis a causa formali et ab eius effectu. Effectus autem causae formalis est materia, sive subiectum, cui forma inhaeret. Nam, sicut habetur secundo Physicorum, causae sunt sibi invicem causae; unde et materia est causa formae et forma est causa materiae. Unde cum nos concedamus album esse effectum albedinis et albedinem esse eius causam formalem, si illud album sit homo, vel lapis, sequitur quod homo, vel lapis, est effectus formalis albedinis, et tamen non sequitur 'albedo est; ergo homo est', vel etiam 'homo est; ergo albedo est'. Ideo videtur quod illi loci non tenent modo quo dicebatur. Immo manifestum est quod maxima non valebat, scilicet 'remota causa formali removetur eius effectus', quia forma, quae est causa formalis, potest corrumpi subiecto eius remanente, quod tamen est effectus eius.
Dicendum est ergo quod locus non est a causa formali ad suum effectum, sed a nomine supponente pro causa formali ad nomen supponens pro eius effectu, ut ante dictum est. Sed quia eadem res secundum diversas rationes potest significari, ideo oportet in proposito specificare nomina secundum quae isti loci valent. Dico ergo quod forma debet significari per nomen abstractum et effectus, sive subiectum, formae debet significari per nomen concretum denominative dictum ab illo nomine abstracto, ita quod illud nomen concretum supponat pro illo subiecto et nomen abstractum pro ipsa forma. Et tunc valebunt consequentiae praedictae; si autem illud subiectum alio nomine significetur, non oportet valere consequentiam.
Notandum est etiam quod nos fide ponimus aliquas formas speciales separabiles a subiectis suis absque eorum corruptione, ut animam intellectivam humanam, quae non est educta de potentia materiae suae, sive subiecti sui. Et de talibus formis non intelligebamus illos locos ualere, neque intelligimus. Quoniam per potentiam divinam bene potest esse albedo qua nihil esset album, sed hoc non esset naturaliter, ideo ualent isti loci saltem ex suppositione quod non occurrat miraculum.
Iterum notandum est quod non forma, immo potius efficiens dat subiecto esse; albificans enim dat subiecto albedinem qua ipsum est album. Ideo descriptio 'formae' sic intelligitur quod forma dat esse subiecto, id est per adventum formae subiectum est actu tale vel tantum quale vel quantum erat ante in potentia, vel etiam, si sit forma substantialis, tunc per eam substantia per se subsistens est actu hoc quod ipsa erat ante in potentia.
SDD 6.4.13
Finis est gratia cuius est vel fit aliud, ut quia propter beatitudinem acquirimus nobis virtutes, ideo beatitudo est finis virtutum. Locus a causa finali ad suum effectum tenet constructive et destructive respectu horum praedicatorum 'bonum' et 'malum', ut 'felicitas est bona; ergo virtutes morales sunt bonae'; maxima: cuius finis est bona, ipsum quoque est bonum; similiter 'poena est mala; ergo peccatum est malum'; maxima: cuius finis malus est, ipsum quoque malum est. Et e converso facies locum ab effectu causae finalis ad suam causam, et est facile exemplificare.
Ista tertia decima pars est de locis a causa finali et ab effectu eius. Et magnae sunt difficultates naturales de causa finali, sicut etiam de aliis causis, quae non sunt hic pertractandae. Sed tamen cum 'finis' dicatur uno modo, principaliter et prima intentione, quod praeexsistit agenti et actioni et omnibus finaliter ordinatis in ipsum (dico "praeexsistit" aut tempore aut saltem natura, sicut omnium entium dicimus deum esse causam finalem), et alio modo dicatur 'finis', secunda intentione, qui non praeexsistit agenti neque actioni eius, sed per agentem et eius actionem producitur in esse vel acquiritur, sicut sanitas in infirmo producenda diceretur finis medici et actionis eius et omnium quae medicus ordinat ad sanandum, manifestum est quod aliter dicendum est de uno horum finium et aliter de alio.
Nam de primo modo capiendi 'finem' non valet constructive consequentia a nomine finis ad nomen effectus causae finalis respectu huius verbi 'est', ut non sequitur 'deus est; ergo creatura est', nec sequitur 'anima humana est; ergo virtus moralis est', licet virtus moralis sit gratia animae tamquam gratia finis principalis. Sed destructive valet, ut 'deus non est; ergo nec creatura', vel 'anima humana non est; ergo uirtus moralis non est'. Ab effectu autem ad talem causam finalem tenet constructive, et non destructive.
De fine autem dicto secunda intentione, de quo magis videntur intelligere uulgares, et auctor noster in exemplis suis, non valet argumentum de causa finali ad suum effectum vel e converso respectu uerbi 'est'. Quamvis enim medicus ordinet medicinam laxativam ad sanandum Socratem, tamen non sequitur 'illa medicina laxativa est; ergo sanitas Socratis', neque e converso. Immo de tali fine dicit Aristoteles quod habitibus exsistentibus in materia cessat motus.
Verum est tamen quod de ordinatis in finem aliqua sunt quae non oportet stare cum illo fine adveniente, sicut dictum est de medicina laxativa, et aliqua sunt quae oportet manere cum illo fine ad quem ordinantur, ut virtutes cum felicitate. Et de illis quae non oportet manere dictum est quod non sequitur 'hoc est; ergo illud est'. De illis autem quae oportet manere cum fine bene valet affirmative consequentia a fine ad effectum ordinatum in finem, et non valet negative, respectu huius verbi 'est'; et e converso, ab effectu ad causam, valet negative et non affirmative. Verbi gratia, sequitur 'felicitas hominis est; ergo virtus est', sed non e converso.
Et ex dictis apparet quo modo moderanda sunt dicta auctoris de bono et malo. Cum enim illud quod non est nec sit bonum nec malum, non sequitur 'sanitas Socratis est bona; ergo medicina laxativa est bona', quia iam non est, nec etiam sequitur e converso. Sed oportet condicionare consequentias, scilicet quod si finis acquisitus sit bonus, illud per quod acquirebatur erat bonum si sine illo non poterat convenientius acquiri, et si etiam per illud non eveniat aliquod malum. Unde licet sanitas acquisita sit bona, tamen si per commissionem peccati mortalis acquirebatur, non sequitur quod illud opus erat bonum. Si tamen naturaliter vel secundum rectam rationem fuerit ordinatio praecedentium in finem sequentem, bene sequitur si finis est bonus quod illa antecedentia erant bona. Et etiam cum saepe erronee statuamus nobis finem malum et culpabilem, omnia etiam quae ordinamus in illum finem sunt mala et culpabilia ea ratione qua ordinamus ea in illum finem, licet forte aliter essent bona. Verbi gratia, peccamus dando pauperibus si non propter deum sed propter uanam gloriam hoc faciamus. Exemplum autem quod auctor dedit de poena et peccato non verificatur, quia peccans non intendit poenam (non enim peccat ut puniatur); posset tamen dici quod improprie diceretur causa finalis, sicut nauta absens dicitur causa efficiens submersionis navis. Sic enim aliquando loquimur eo solo quod oppositum est innatum esse causa oppositi; ideo cum praemium sit finis boni operis, dicimus poenam esse finem culpae.
SDD 6.4.14
Generatio est progressio rei a non esse ad esse. Locus a generatione est habitudo generationis ad generatum, et, e converso, locus a generato est habitudo generati ad generationem. Locus a generatione tenet constructive et destructive quantum ad illa praedicata 'bonum' et 'malum', ut 'generatio Christi est bona; ergo Christus est bonus', similiter 'generatio antichristi est mala; ergo antichristus est malus'; similiter, 'constructio domus est bona; ergo domus est bona', 'aedificatio castri est mala; ergo castrum est malum'. Maxima autem sunt: cuius generatio est bona, et ipsum est bonum, et cuius generatio est mala, et ipsum est malum. Et e converso tenet locus a generato ad generationem, tam constructive quam destructive; et sunt assignanda exempla et maximae proportionaliter praedictis.
Ista quarta decima pars est de locis a generatione et a generato. Et maxima difficultas tractanda est in naturalibus, quae res est generatio, sive pro qua re vel pro quibus rebus supponit hoc nomen 'generatio'. Ideo ex determinandis in philosophia naturali, ego suppono quod in puris successivis, sicut est tempus, idem est aliquam rem esse, et ipsam fieri, et etiam ipsam corrumpi. Numquam enim est haec dies nisi quando fit, nec umquam fit nisi quando est. Et hoc satis exprimit Aristoteles, tertio Physicorum. In his autem quae sunt naturae permansivae, ut caliditas aquae, generatio rei non est ipsa res, sed erit, ita quod in praeciso tempore in quo est generatio caliditatis B non est illa caliditas B, sed erit, et in quo etiam praeciso tempore est caliditas B, in illo non est sua generatio, sed fuit. Ideo manifestum est quod in pure successivis sequitur 'A est; ergo eius generatio est', et etiam, e converso, 'A non est', vel 'fuit'; 'ergo generatio eius non est', vel 'non fuit'; et etiam 'A est bonum; ergo eius generatio est bona'; et sic de aliis praedicatis. Et est maxima 'quidquid vere praedicatur de nomine supponente pro re pure successiva, vere praedicatur de nomine supponente pro eius generatione', immo etiam de nomine supponente pro eius corruptione, quia idem est illa res et eius generatio et eius corruptio, ut dictum est.
Sed in his quae sunt naturae permansivae non sequitur 'A est; ergo generatio ipsius A est', nec etiam e converso, sed sequitur magis 'A est; ergo generatio ipsius A fuit' et 'generatio ipsius A est; ergo A erit'. Et quia res non est bona vel mala nisi quando est, ideo debent moderari dicta auctoris, scilicet si generatio domus est bona, non concludam 'ergo domus est bona', sed 'ergo domus erit bona', et 'domus est bona; ergo generatio eius fuit bona'. Tamen, sicut in physica determinatum fuit, bene dicimus quod aliquando in eodem tempore est domus et eius factio, scilicet factio prius et domus posterius, quia licet nobis uti tempore magno tamquam praesenti, in cuius una parte fit domus et in alia est domus. Et haec etiam *dicta fueruntIvidebunturE* in Sophismatibus. Item, multa etiam possent hic notari de generatione et de re generata sicut notabatur de causa efficiente et eius effectu, eo quod efficiens est generans.
SDD 6.4.15
Corruptio est progressio rei de esse ad non esse. Locus a corruptione est habitudo ipsius ad suum corruptum et, e converso, locus a corrupto est habitudo ipsius ad suam corruptionem. Et uterque tenet constructive et destructive de hoc praedicato 'bonum' ad hoc praedicatum 'malum' et e converso, ut 'corruptio domus est mala; ergo domus est bona' vel 'corruptio domus est bona; ergo domus est mala', et similiter 'corruptio domus non est bona; ergo domus non est mala', uel etiam 'corruptio domus non est mala; ergo domus non est bona'. Et maximae dantur tales: cuius corruptio est mala, ipsum est bonum, et e converso, et cuius corruptio est bona, ipsum est malum, et suo modo negative. Et proportionaliter de corrupto ad suam corruptionem.
Haec quinta decima pars est de locis a corruptione ad corruptum et e converso. Et sicut dictum est in parte praecedente quod magna est difficultas dicere quae res est generatio, ita nunc dicendum est quod non minor difficultas est dicere quae res est corruptio. Et dictum est in naturalibus quod sicut generatio caliditatis est caliditas, ita corruptio caliditatis est caliditas. Et tunc apparet magna difficultas si ponamus quod homo malus et iniustus poeniteat et fiat uirtuosus, ita quod corrumpatur malitia et generetur virtus, tunc generatio virtutis est ipsa virtus vel pars virtutis, et ita corruptio malitiae est ipsa malitia vel pars malitiae, et quaelibet pars malitiae est mala. Et similiter si ponamus quod virtus vel aliqua bona dispositio continve corrumpatur, corruptio illius virtutis est ipsa uirtus vel pars eius, et quaelibet pars virtutis est bona, ergo corruptio virtutis est bona, ut ipsa virtus est bona. Et sic totum apparet falsum quod de praedictis locis dicebatur; non enim cuius corruptio est bona, ipsum est malum, immo ipsum est bonum vel erat bonum, et cuius corruptio est mala, ipsum est malum vel erat malum.
Propter hanc difficultatem et quasdam alias, notandum est, sicut in parte praecedente dicebatur de generatione, quod non sequitur 'A est; ergo corruptio ipsius A est', neque etiam sequitur e converso 'corruptio ipsius A est; ergo A est', sed magis sequitur 'corruptio ipsius A est; ergo A fuit'. Et quia dictum fuit quod illud quod non est neque est bonum nec malum, ideo oportet corrigere consequentias prius positas si velimus proprie loqui, ut 'corruptio domus est mala; ergo domus erat bona', et similiter 'domus est bona; ergo corruptio eius erit mala vel esset mala si esset'.
Sed tunc respondeo ad difficultatem quae mota fuit. Et dico quod licet privatio non sit aliud quam subiectum privatum, tamen privationem perfectionis vel dispositionis ad perfectionem communiter vocamus malam. Ideo si talis sit propria locutio, sequitur quod subiectum privatum sua perfectione vel dispositione ad perfectionem quae esset sibi conveniens esset malum, quod non videtur ita esse. Auris enim licet careat auditu, tamen non est mala, neque oculus licet careat uisu, nec materia licet careat vita, nec luna licet sit eclipsata. Ergo si privationem dicamus malam, non est propria locutio, et tunc corruptio perfectionis alicuius vel convenientis dispositionis non dicetur mala nisi in quantum tendat ad privationem illius perfectionis uel nisi in quantum subiectum eius dicatur aliqualiter privatum illa perfectione, scilicet partialiter. Ideo sequitur quod impropria locutio est dicere quod corruptio perfectionis vel convenientis dispositionis sit mala. Sed tamen ad istum sensum talia uulgariter et communiter dicuntur, quia sicut motum magis denominamus a termino ad quem quam a termino a quo, ita etiam mutationem quae non est motus, cuius modi sunt generatio et corruptio, magis denominamus a termino ad quem quantum ad esse bonum vel malum, quamvis sit denominatio secundum attributivam locutionem, et non secundum propriam.
Deinde dicimus quod generatio est de non esse, tamquam a termino a quo, ad esse, tamquam ad terminum ad quem, et corruptio e converso. Et per illud esse et non esse non debemus intelligere nisi subiectum habens formam et ipsum carens ea. Non enim est credendum quod illud non esse sit distinctum a subiecto generationis vel corruptionis, sed est illud subiectum privatum ante generationem vel post corruptionem. Generatio enim caliditatis, quae est idem quod caliditas, ad istum sensum est de non esse ad esse quia subiectum ante erat privatum caliditate et post est habens caliditatem. Et sic, e converso, corruptio opposito modo est de esse ad non esse, quia subiectum prius habebat caliditatem et post caret ea. Ideo subiectum aliqua dispositione habituatum et ipsum illa dispositione privatum vocamus terminos generationis et corruptionis illius dispositionis. Et non diversificantur res pro quibus supponebant istae orationes 'subiectum habituatum' et 'subiectum privatum', sed distinctio est secundum rationem. Et haec debent videri in physica. Tunc ergo, quia subiectum privatum dispositione sibi conveniente dicimus malum, vel minus bonum quam si haberet eam, et modo proportionali subiectum habituatum dispositione sibi conveniente dicimus bonum, vel minus malum quam si non haberet eam. Ideo secundum talem bonitates vel malitias attributas subiecto privato quod vocamus terminum ad quem corruptionis nos modo attributivo vocamus corruptionem bonam vel malam. Verbi gratia, si esset in homine corruptio virtutis sine generatione malitiae, vel etiam corruptio malitiae sine generatione virtutis, tunc simpliciter et proprie loquendo corruptio malitiae esset mala, quia esset malitia vel pars malitiae, et corruptio virtutis esset bona, quia esset virtus vel pars uirtutis; et tamen locutione attributiva ad illud quod vocamus terminum ad quem corruptio malitiae diceretur bona, quia terminus ad quem diceretur esse homo carens malitia, qui dicitur bonus, id est minus malus quam si haberet adhuc malitiam, et ita corruptio virtutis diceretur mala, quia terminus ad quem diceretur malus, id est minus bonus quam si adhuc haberet virtutem. Unde sufficit hic accipere 'bonum' et 'malum' relative, scilicet 'bonum' pro 'minus malo' et 'malum' pro 'minus bono'. Et ita posset exemplificari de domo; domus enim eadem potest dici bona et mala diversis, ut bona Socrati et mala Platoni. Corruptio igitur illius domus diceretur mala Socrati, quia intelligitur terminari ad Socratem male se habentem, id est minus bene, et ita corruptio erit bona Platoni, quia intelligitur terminari ad Platonem bene se habentem, id est minus male. Et dico "intelligitur terminari ..." et caetera quia ad huius modi corruptionem domus haec consequuntur, scilicet Socratem minus bene se habere et Platonem minus male.
SDD 6.4.16
Usus est operatio qua utimur aliqua re et usitatum est illa res qua utimur in nostra operatione, ut equitatio est usus equi et navigatio est usus navis, usitatum autem, ut apparet, est equus vel navis, et usitantes sunt homines qui talibus utuntur ad suas operationes exercendas. Locus ab usibus, seu usu, est habitudo usuum, vel usus, ad usitatum; et e converso locus ab usitato est habitudo ipsius ad suum usum. Et tenent isti loci constructive et destructive respectu horum praedicatorum 'bonum' et 'malum', ut 'equitare est bonum; ergo equus est bonus', et e converso 'equus est bonus; ergo equitare est bonum', et similiter 'taxillare est malum; ergo taxilli sunt mali', et e converso. Et sunt maximae tales: cuius usus est bonus, ipsum quoque bonum est, et e converso; similiter cuius usus malus est, ipsum quoque malum est, et e converso.
Ista sexta decima pars est de locis ab usibus et ab usitatis, seu a nominibus usuum et usitatorum. Circa quam notandum est quod multis rebus, et naturalibus et artificialibus, nos utimur propter nos. Ideo sumus causae finales earum, sed illis non possumus uti ad nostras necessitates vel utilitates replendas nisi operando aliquid ex illis uel circa illa. Et huius modi operationes vocamus 'usus' illarum rerum, et ita nos sumus tamquam finis gratia cuius illorum usus est. Usus enim est mediante quo illae res transeunt in bonum vel malum nostrum.
Et sic manifestum est quod locus ab usu ad usitatum continetur sub loco a causa finali ad eius effectum. Et est ibi effectus causae finalis sine quo non potest esse illa causa finalis, sed e converso bene. Non enim potest esse usus navis sine navi vel usus equi sine equo, sed bene est navis sine navigatione et equus sine equitatione. Et ideo, sicut dicebatur de tali causa finali et de effectu eius, ita dicimus in proposito quod locus ab usu ad usitatum tenet affirmative, et non negative, respectu huius verbi 'est'; locus autem ab usitato ad usum tenet negative, et non affirmative, ut patet de navi et navigatione et de equo et equitatione. Similiter, respectu horum praedicatorum 'bonum' et 'malum' oportet consequentias et locos moderare sicut diximus de fine, scilicet quod si usus est bonus, usitatum est bonum si sine tali usitato non poterat esse convenientius talis usus vel aequivalens et si per illud usitatum non eveniat aliquid malum.
Notandum est etiam quod auctor exemplificando ponit equitare tamquam usum equi. Et non oportet huius modi exempli quaerere verificationem; non enim credo quod equitare sit equitatio, sicut nec ambulare ambulatio, immo equitare est equitans, sicut et ambulare ambulans, prout hoc alibi dictum est.
Deinde etiam arguendo sic 'equitatio est bona; ergo equus est bonus' non credo quod debeat dici locus ab usibus, sed locus ab usu. Tamen forte consuetum est ita dicere ad innuendum quod eiusdem rei possunt esse plures usus a quorum quolibet aut pluribus simul possumus arguere ad usitatum, ut dicendo 'equitatio est bona et portatio bladi ad molendinum et cultura agri est bona; ergo equus est bonus', hic est locus ab usibus, cum utamur equo ad haec omnia.
SDD 6.4.17
Communiter accidentia sunt quae se concomitantur vel unum sequitur ad alterum circa idem subiectum. Et illa sunt duplicia: quaedam enim dicto modo se habent semper vel ut pluribus, alia autem nec semper nec ut in pluribus, sed contingenter ad utrumlibet vel ut in paucioribus. Ex primis autem sumitur locus dialecticus, et non ex secundis, sed esset ex eis argumentum sophisticum. Exemplum de secundis ut 'iste est comptus; ergo est adulter'; hoc enim argumentum est sophisticum et non dialecticum, quia licet aliquis idem inveniatur comptus et adulter, tamen plurimi bene sunt compti qui non sunt adulteri. Exemplum de primis, et primo constructive, ut 'iste poenitet; ergo peccavit'; locus a communiter accidentibus, maxima: si communiter accidentium posterius inest, prius infuit; secundo destructive, ut 'iste non peccavit; ergo non paenitet'; locus a communiter accidentibus, maxima: si communiter accidentium prius non infuit, nec posterius inest.
Haec septima decima pars est de locis a communiter accidentibus. Et est notandum quod sic arguendo 'iste paenitet; ergo deliquit' non est proprie loquendo locus a communiter accidentibus, sed ab uno communiter accidentium ad alterum. Tamen sic consueuerunt homines loqui, quod loci ab uno communiter accidentium ad alterum et e converso sunt loci a communiter accidentibus, cum uterque sit solum ab uno communiter accidentium ad alterum.
Notandum est etiam quod praeter divisionem datam de communiter accidentibus danda est alia, scilicet quod quaedam sunt communiter accidentia quae simul concomitantur se circa idem, et alia quae non simul, sed unum sequitur post alterum. Et iterum possibile est quod huius modi concomitantia vel consecutio sit necessaria sic quod numquam est unum quin sit alterum vel numquam est illud quod natum est esse prius quin sequatur illud quod natum est esse posterius. Et tunc locus est necessariae consequentiae. Verbi gratia, in necessario concomitantibus simul, ut 'luna exsistens in cauda Draconis opponitur soli; ergo luna eclipsatur', et similiter e converso; verbi gratia, in his quorum necesse est unum post alterum esse, ut 'hodie est dies sabbati; ergo cras erit dies dominica', et e converso.
Sed etiam aliter possibile est quod huius modi concomitantia vel consecutio non sit necessaria, sed contingens ut in pluribus. Et tunc non est locus necessariae consequentiae, sed probabilis solum. Et bene est tale argumentum dialecticum; sufficit enim saepe dialectico vel rhetorico ad persuadendum vel ad generandum opinionem quod argumentum sit probabilis antecedentis vel etiam probabilis consequentiae. Ideo si aliquando aliquis paeniteat qui tamen non deliquit, non propter hoc aufertur quin sit argumentum bonum 'iste paenitet; ergo deliquit'.
Iterum forte posset sustineri quod in illo exemplo erat consequentia necessaria. Quia si obiiciatur quod deus numquam peccavit et tamen dixit "paenitet me fecisse hominem", diceretur quod non loquebatur de paenitere proprie dicto, sed secundum aliquam similitudinem. Similiter si dicat aliquis "paenitet me de hoc quod non interfeci talem hominem", vel "de hoc quod non rapui pecuniam eius", diceremus quod quamvis illa sit quaedam displicentia, tamen non est proprie paenitentia, quia hoc nomen 'paenitentia' proprie sumptum significat bene displicentiam, sed connotat quod illa sit secundum rectam rationem et bonam voluntatem ad emendationem animae de peccato commisso.
SDD 6.4.18
Praeter locos praedictos quos nominavit nobis auctor, aliqui dicunt alios esse locos a concomitantibus substantiam, scilicet a toto copulato ad suam partem et a propositione copulativa ad quamlibet suarum categoricarum, ut 'Socrates currit et Plato disputat; ergo Socrates currit'; item, a parte totius disiunctivi ad suum totum, et a qualibet categorica alicuius disiunctivae ad illam disiunctivam, ut 'Socrates currit; ergo Socrates currit vel Plato disputat'; item, locus a toto numerali ad suam partem, ut 'tria sunt; ergo duo sunt', uel 'tu habes tres; ergo tu habes duos'; item a toto, seu a nomine, collectivo, ut 'populus es; ergo homo est'; item, a plurali ad singulare, ut 'homines sunt; ergo homo est'.
Item, Tullius ponit locos ab antecedentibus et consequentibus. Ab antecedente sic 'hominem currere est verum' (uel 'necessarium', vel 'concessum'); ergo animal currere est verum' (uel 'necessarium', vel 'concedendum'); maximae: si antecedens est verum, consequens est uerum; si antecedens est necessarium, consequens est necessarium; si antecedens est concessum, consequens est concedendum. A consequente autem sic 'non est verum quod animal currit; ergo non est verum quod homo currit', et sic de 'impossibili' et de 'negato'; maximae: si consequens est falsum, antecedens est falsum; si consequens est impossibile; antecedens est impossibile, si consequens est negatum, antecedens est negandum.
Ista ultima pars huius capituli est de locis a concomitantibus substantiam non enumeratis ab auctore. Et auctor noster, et etiam Themistius, non enumeravit illos quia non sunt proprie loci dialectici uel quia faciliter reducuntur ad enumeratos.
Consequentiae autem a copulativa ad partem eius vel a parte disiunctivae ad ipsam disiunctivam sunt bene formales, sed non sunt proprie argumenta, sicut dictum fuit prius de aequipollentiis, conversionibus et subalternationibus, cum non sit ibi medium vel extremum. Et si vellemus dicere quod essent argumenta dialectica et loci dialectici, ego dicerem quod locus a copulativa ad suam partem reduceretur ad locum a toto in quantitate. Copulatio enim habet modum distributionis, unde apparet quod a termino distributo sequitur copulative omnia eius supposita, ut 'omnis homo currit; ergo Socrates currit et Plato currit ...' et sic de singulis. Locus autem a parte disiunctivae ad ipsam disiunctivam reduceretur ad locum a parte subiectiva ad suum totum universale. Disiunctio enim habet modum termini communis indefinite sumpti, unde apparet quod ex termino communi non distributo sequitur disiunctive omnia sua supposita, et etiam ex quolibet supposito alicuius termini sequitur ille terminus non distributus; sequitur enim 'homo currit; ergo Socrates currit vel Plato currit ...' et sic de aliis, et sequitur 'Socrates currit; ergo homo currit'.
Alii autem ponunt illos locos reduci ad locum a toto integrali ad suam partem et e converso, quia hypothetica est integrata ex suis categoricis. Et apparet mihi, licet hoc sit verum, scilicet quod categoricae sunt partes integrales hypotheticae, tamen dictae consequentiae non tenent ea ratione qua hoc est totum integratum et illud pars eius. Sed bene esset locus a toto integrali dicendo 'propositio hypothetica est; ergo propositio categorica est', vel saltem 'ergo illud est quod esset propositio categorica si per se poneretur'. Et loquor sic, disiunctive, propter istam dubitationem utrum aliqua pars propositionis sit propositio, de qua dubitatione dictum est alias.
Locus autem a toto numerali ad suam partem apparet manifeste esse locus a toto integrali. Et similiter etiam locus a nomine collectivo; nam populus vel exercitus integratur ex multis partibus, et homines sunt partes eorum principales, quia non potest esse populus vel exercitus sine hominibus; ideo bene sequitur 'populus', vel 'exercitus', 'est; ergo homines sunt'. Currus autem et equi sunt partes non principales exercitus, quia posset esse exercitus sine talibus, scilicet hominum peditum; ideo non sequitur 'exercitus est; ergo currus est', nec etiam sequitur 'exercitus est; ergo equi sunt'. Et eodem modo, ac omnino consimiliter, est de loco a termino plurali ad terminum singularem; unum enim intelligitur tamquam pars plurium, et etiam terminus pluralis supponit pro pluribus simul et terminus singularis supponit pro unoquoque illorum plurium seorsum.
Loci autem ab antecedentibus et a consequentibus conveniunt, secundum Boethium, cum omnibus aliis locis; ideo non enumerat eos Themistius. Nam si formaliter non coincidunt cum aliis, tamen virtualiter, vel consecutive, coincidunt cum eis, prout concederemus sequi 'homo currit; ergo hominem currere est verum', et e converso 'hominem currere est verum; ergo homo currit', et sic suo modo de aliis propositionibus. Si ergo dicamus 'homo currit; ergo animal currit', est locus ab inferiori ad superius, quia ab isto termino 'homo' ad istum terminum 'animal' respectu huius praedicati 'currit'. Sed si dicamus 'hominem currere est verum; ergo animal currere est verum', est locus ab antecedente ad consequens, quia ab hac propositione 'homo currit' ad hanc propositionem 'animal currit' respectu huius praedicati 'uerum'. Ita etiam si dico 'domus est; ergo paries est', est locus a toto integrali ad suam partem, et si dico 'uerum est domum esse; ergo verum est parietem esse', est locus ab antecedente ad consequens. Ita similiter si dico 'paries non est; ergo domus non est', est locus a parte totius integralis ad suum totum respectu huius praedicati 'est', et si dico 'haec propositio 'paries est' est falsa; ergo et haec 'domus est est locus a consequente ad antecedens respectu huius praedicati 'falsum', nam parietem esse est consequens ad domum esse.
Et apparet etiam quod isti loci ab antecedentibus et a consequentibus non habent veritatem originaliter, sed ex virtute aliorum. Non enim est bona consequentia 'hominem currere est verum; ergo animal currere est verum' nisi quia haec est bona consequentia 'homo currit; ergo animal currit'; et similiter non est bona consequentia 'domum esse est uerum; ergo parietem esse est verum' nisi quia haec est bona consequenti 'domus est; ergo paries est', et sic de aliis. Ideo Themistius habuit rationalem causam dimittendi istos locos; Tullius tamen ponit eos quasi formaliter essent distincti ab aliis.
Sed adhuc est bene dubitatio. Quia facto syllogismo dicimus "consequens est falsum; ergo et antecedens". Quid ergo respondendum est si quaeratur "unde locus?" quando dicimus "consequens est falsum; ergo et antecedens"? Et videtur mihi quod hoc est sicut dubitare quo modo sit respondendum si dicatur "aliquod praedicatum", vel "hoc praedicatum 'currit'", "uere praedicatur de specie; ergo et de genere". Apparet ergo mihi quod haec ultima consequentia non est a specie ad genus, sed ab isto termino 'species' ad istum terminum 'genus', qui non sunt sicut genus et species, sed sicut correlativa. Et sic etiam in prima consequentia non arguebatur a consequente ad antecedens, sed ab isto termino 'consequens' ad istum terminum 'antecedens', qui opponuntur ad invicem relative. Ideo forte tales loci videntur esse a relativis; et de hoc dicetur quando agetur de illis relativis.


Notes