Authors/Campsall/QSLA/Q15

From The Logic Museum
< Authors‎ | Campsall‎ | QSLA
Jump to navigationJump to search


Latin English
[225]
questio quinta decima
DE CONTINGENTI AUTEM POST HAEC DICIMUS[1]
{Q}uaeratur: an, posito possibili inesse, accidat impossibile et generaliter, utrum diffinitio contingentis sit bene data?
I
15.01 Quod sic videtur quia, haec est vera, demonstratis Socrate et Platone'possibile est quidlibet de numero istorum esse Socratem, vel Platonem', et tamen, si ponatur inesse, accidit impossibile; haec enim est impossibilis: 'quidlibet de numero istorum est Socrates, vel Plato'. Dicitur huic quod haec est vera: 'quidlibet de numero istorum, et cetera', nec ex isto accidit impossibile.
15.02 Contra istud: si haec sit vera: 'quidlibet de numero istorum, et cetera', cum haec sit vera: 'omne, quod est Socrates, vel Plato, est aliquid de numero istorum', sequetur quod ista converterentur; consequens est falsum, nam haec est vera: 'illud, quod non est Socrates, vel Plato, est aliquid de numero istorum'. Dicitur huic negando istam; Contra istud: 'aliquid, quod non est Socrates, vel Plato, est aliquid de isto numero istorum; igitur, aliquid, quod non est Socrates, vel Plato, est aliquid de numero istorum' et antecedens est verum, igitur consequens. Consequentia patet, quia, quidquid est de isto numero istorum est de aliquo numero istorum, et e contra, quia hoc commune 'numerus istorum' non habet aliquod contentum, nisi istum numerum, demonstrata dualitate, quae est istorum; dicitur huic adhuc negando hoc antecedens: 'illud, quod non est Socrates, vel Plato, est aliquid de isto numero istorum'; Contra istud: 'illud, quod non est Socrates, vel Plato' est aliquid de isto numero, igitur est aliquid de isto numero istorum, et antecedens est verum; igitur, consequens; consequentia patet quia iste 'numerus' est iste 'numerus istorum' sunt penitus [226] idem, igitur, quidquid est aliquod de uno est aliquid de reliquo, igitur, si 'illud, quod non est Socrates, vel Plato' sit aliquod de 'isto numero', est aliquid de 'numero istorum'. Et veritas antecedentis patet, quia unitas istius numeri est aliquid de isto numero, igitur 'quod non est Socrates, vel Plato' est aliquid de 'isto numero', et si dicatur huic negando istam; 'unitas istius numeri est aliquid de isto numero' Contra istud: quaelibet pars est aliquid de suo toto; cum, igitur, haec unitas sit pars huius numeri, igitur est aliquid de isto numero.
15.03 Similiter, si aliquis intelligat hanc unitatem, intelligit aliquid de isto numero, quod non esset, nisi haec unitas esset aliquid de isto numero.
15.04 Praeterea, si talis modus loquendi non debeat admitti, quod pars est de suo toto, (104vb) tunc ista consequentia non valeret: 'tu vides caput Socratis, igitur tu vides aliquid de Socrate' quia haec est falsa, per responsionem: 'caput Socratis est de Socrate' et ita, ista starent simul: 'quod tu nihil videas de Socrate' et, tamen, 'quod tu videas quamlibet partem Socratis'.
15.05 Similiter, si concedatur ista: 'tu vides aliquid de Socrate, igitur, aliquid de Socrate videtur a te', et tantum Socrates, vel pars Socratis videtur a te, igitur, Socrates, vel pars Socratis est aliquid de Socrate, et non Socrates, igitur pars Socratis est aliquid de Socrate, et eadem ratione, quaelibet pars numeri est aliquid de numero.
15.06 Si dicatur aliter ad argumentum in principio, quod haec est impossibilis, 'quidlibet de numero istorum est Socrates, vel Plato' quia falsificatur pro partibus numeri, quarum quamlibet impossibile est esse Socratem, vel Platonem. Contra istud: tunc tales propositiones essent concedende 'quod non homo est de numero hominum' et 'non homo est de numero istorum', demonstrato Socrate, vel Platone.
15.07 Similiter, in ista: 'omnis homo currit' non posset fieri distributio pro quolibet de numero hominum, quia tunc fieret distributio pro non homine.
15.08 Similiter, haec esset impossibilis: 'quilibet de numero istorum est aliquid istorum.'
15.09 Similiter, haec esset impossibilis: 'quilibet istorum currit', demonstratis Socrate et Platone, quia ex ista sequitur: 'quaelibet istorum currit' et haec est falsa, quia iste 'numerus' est 'aliquod istorum' et tamen, non potest currere. Probatio assumpti, quia iste 'numerus' est 'numerus istorum' igitur iste 'numerus' est 'aliquid istorum'.
15.10 Praeterea, demonstratis quibuscumque hominibus, haec esset vera: [227] 'quotcumque homines sunt de numero istorum, tot non homines sunt de numero istorum, quia quot sunt homines qui sunt de numero istorum, tot sunt unitates de numero istorum, qui sunt non homines, et ita, impossibile esset quidlibet istorum currere, quin tot non homines currerent' — quod non apparet verum.
II
15.11 Aliud principale: demonstratis istis: 'tu sedes', 'tu non sedes', 'haec possibiles', 'utrumque istorum est tibi positum'et tamen,si ponatur "accidit impossibile' quia accidet quod, posito 'impossibile est concedendum'; cuius probatio est quia, si haec sit possibilis; pono, igitur, tibi 'utrumquae istorum', deinde propono 'tu sedes' haec est concedenda, quia tibi posita, quia 'utrumque istorum est tibi positum', deinde, propono; 'tu non sedes' — haec est concedenda per eandem rationem, quia est tibi posita; deinde cedat: 'tu concessisti contradictoria in eadem disputatione, et propter possibile positum; igitur, et cetera', istud potest argui sub alia forma 'si tibi ponatur utrumque istorum, si proponatur: "tu sedes" est concedenda, quia posita, et similiter, sua opposita, quia posita, et, per consequens, copulativa facta ex hiis, et non est concedendum, nisi propter positum, et illud est possibile; igitur, propter possibile positum, contradictoria sunt concedenda, et similiter, impossibile est concedendum; igitur, et cetera'.
15.12 Dicitur huic quod istud non potest admitti, quod alicui ponatur utrumque istorum, quia tunc oporteret concedere contradictoria, sicut argutum est. Contra istud: possibile est quod unus homo ponat tibi unum oppositorum ad sustinendum, et quod alius ponat suum oppositum ad dubitandum; sicut, igitur, possibile est concedere unum contradictorum in una disputatione, et dubitare suum oppositum pro eodem tempore in alia disputatione, ita unum oppositorum potest sustineri in comparatione ad unum, et suum oppositum in comparatione ad alium; nunc arguo: ad quodcumque sustinendum potest aliquis obligari a multis, ad illud sustinendum potest obligari ab uno; si, igitur, aliquis potest obligari a diversis ad sustinendum hoc, et suum oppositum, et hoc in diversis disputationibus, eadem ratione potest obligari ab (105ra) uno ad sustinendum eadem, dummodo hoc sit in diversis disputationibus.
15.13 Praeterea, non diceretur quin utrumque istorum posset potu, nisi quia, istis positis, oporteret concedere contradictoria iu eadem disputatione. Sed istud non oportet, quia si unum oppositorum ponatur ab aliquo, et reliquum ab alio, et si concedatur unum oppositorum in una disputatione, et suum oppositum in alia, non accidit aliqua reservatio, quia unus istorum [228] non potest arguere contra responsionem, nisi ex propositionibus acceptis in sua disputatione, nec alius, nisi ex concessis in sua, et ita, unus non potest arguere ex propositionibus concessis alteri; igitur, nullus istorum potest ducere sic obligatum ad aliquod inconveniens propter aliquid quod est sibi positum.
15.14 Praeterea, si ponatur ista: 'utrumque istorum est positum, et proponatur ita: 'hoc istorum est tibi positum, et illud illorum est tibi positum', utrumque istorum est concedendum, quia sequens, et si tertio proponatur ista: 'sunt concedenda', haec est concedenda, quia sequens, et ista sunt contradictoria, igitur contradictoria sunt concedenda propter possibile positum, et hoc in una disputatione; igitur, et cetera, Ideo dicitur aliter ad argumentum quod, si ponatur alicui 'utrumque istorum', si proponatur utrumque istorum, utrumque est concedendum, sed ex hoc non sequitur quod contradictoria sint concedendae [sic], quia unum contradictorum concedit in una disputatione, et aliud in alia; Contra istud: si utraque pars contradictionis sit concedenda, igitur istae propositiones sunt concedendae, demonstratis istis, et ultra; igitur, copulativa facta ex istis est concedenda, et tantum possibile est obligatum; igitur, propter positum possibile, impossibile est concedendum.
15.15 Similiter, si haec sit concedenda, et sua contradictoria est concedenda; igitur, consequens ad hanc, et suam contradictoriam, est concedenda, quia, si antecedens sit concedendum, suum consequens est concedendum, et suum consequens est copulativa facta ex contradictoriis; igitur, et cetera.
15.16 Si dicatur huic: concedendo quod istae propositiones sint concedendae, sed tamen, non propter aliquod possibile positum, sed propter possibilia posita, quod unum istorum est concedendum propter unum possibile positum, et suum oppositum est concedendum propter aliud possibile positum. Contra istud: si istae propositiones sint concedendae, et non quia sunt positae, igitur quia secuuntur ex posito et esse positum est possibile, igitur ista secuuntur ex possibili.
15.17 Praeterea, tantum possibile est tibi positum, et istae propositiones contradicentes sunt concedendae, igitur, posito possibili, contradictoria sunt concedenda. Et si dicatur aliter, quod non tantum possibile est positum, istud non valet, quia tantum alterum istorum est positum, et utrumquae istorum est possibile; igitur, tantum possibile est. Vel sic: quodlibet istorum est possibile; et omne tibi positum est alterum istorum; igitur, omne tibi positum est possibile, et ultra; igitur, tantum possibile est tibi positum. Et si concedatur conclusio, quod, posito possibili, contradictoria sunt concedenda, dummodo tamen, hoc sit in diversis disputationibus. [229] Contra istud: ex hoc ipso sequatur quod tantum possibili tibi posito, si tibi proponatur impossibile, illud est concedendum, et non est concedendum aliquod impossibile, nisi in una disputatione; igitur, posito possibili, inpossibile est concedendum, et in una disputatione. Assumptum patet quia, si (105rb) ponatur utrumque istorum, et proponatur 'hoc istorum est verum' et 'istud istorum est verum', et tertio proponatur 'ista, igitur, sunt vera', est concedenda in quacumque istarum disputationum proponatur quia istud est sequens ex bene concessis, quia sequitur ex istis duabus: 'hoc istorum est verum' et: 'istud est verum', et omne sequens ex bene concessis est concedendum; igitur, et cetera.
15.18 Praeterea, quicumque habet concedere ista: 'tu sedes', 'tu non sedes' tantum, possibili posito, habet concedere istam: 'tu sedes et tu non sedes', eodem posito, sed aliquis habet concedere ista, tantum possibili posito, per responsionem; igitur, eodem posito, et non alio, haec copulativa impossibilis est concedenda.
III
15.19 Aliud principale: ista copulativa est possibilis: 'omnis homo non videns se est homo visus a te et tantum homo non videns se est homo visus a te' et tamen, ex ipsa sequitur impossibile quia, repugnat utrique parti contradictionis. Dicitur huic quod ista copulativa non infert aliquod inpossibile, nec repugnat contradictorus. Contra istud: ista copulativa repugnat isti: 'tu es homo videns te' et similiter, suae contradictoriae; igitur, et cetera. Assumptum patet quia, repugnat isti: 'tu non est homo videns te' quia ista repugnat primae parti copulative quia, sequitur: 'omnis homo non videns se est homo visus a te; et tu non est homo visus a te; igitur, tu vides te et non vides te' et haec universalis est possibilis et alia est possibilis, igitur repugnant. Assumptum probo quia, sequitur: 'omnis homo non videns se videtur a te; igitur tu es homo' et sequitur: 'tu est homo et non es homo videns se, igitur es homo non videns se'; nunc arguo: 'omnis homo non videns se est homo visus a te; et tu es homo non videns se; igitur, tu es homo visus a te'. Et ex eisdem sequitur quod tu non es visus a te, quia ista duo inferunt alteram istarum; igitur, ista duo inferunt contradictoria, et utraque est possibilis; igitur, unum repugnat alteri; sed quod repugnat parti copulative repugnat toti; igitur, et cetera.
15.20 Similiter, ista copulativa repugnat alteri contradictorum, quia altera pars istius copulative repugnat eidem; ista non repugnant: 'homo videns se' et 'homo visus a te' et 'tantum homo non videns se est homo visus a te' et haec est altera pars praedictae copulativae; igitur, et cetera.
15.21 Ideo, dicitur aliter ad argumentum, quod ista repugnant: 'omnis [230] homo non videns se est homo visus a te' et 'tantum homo non videns se, et cetera' quia, cum istis non stat aliqua istarum: 'tu vides te', 'tu non vides te', sicut ostensum est. Contra istud; ista stant simul et 'tantum homo caecus est homo visus a te' et 'omnis homo non videns se est homo visus a te' et sequitur: 'tantum homo caecus est homo visus a te; igitur, tantum homo non videns se, et cetera'; et quod stat cum antecedente stat cum consequente. Dicitur huic quod ista non stant simul, sicut nec aliae. Contra istud; ista stant simul: 'tantum homo caecus est homo visus a te' et 'omnis homo caecus est homo visus a te' quia sunt simul vera, supposito quod quilibet homo praeter te sit caecus et quod quilibet illorum videatur (105va) a te; tunc, isto casu posito, sequitur: 'omnis homo caecus est homo visus a te, igitur omnis homo non videns se, et cetera', et quod stat cum antecedente, stat cum consequente; igitur, ista stabunt simul, quod 'tantum homo caecus sit homo visus a te' et 'omnis homo non videns se, et cetera.
IV
15.22 Aliud principale: supposito quod sint tres homines et non plures, quorum duo concedant falsum et hoc nesciunt, et quod Socrates sit tercius et concedat aliquem istorum concedere falsum; istud est possibile, et tamen, ex isto posito, sequitur impossibile, quia tunc, ex veris sequeretur falsum, arguendo sic: 'omnis homo, nesciens se concedere falsum, scitur a Socrate concedere falsum; et Socrates est nesciens se concedere falsum; igitur, scitur a Socrate concedere falsum'. Praemissae sunt verae, illo posito, et conclusio est falsa; igitur, et cetera. Dicitur huic quod, isto posito, minor propositio est falsa. Contra istud: igitur, sua opposita est vera et, per consequens, Socrates scit se concedere falsum, et non concedet aliquid nisi aliquem istorum concedere falsum; igitur aliquem istorum concedere falsum est falsum, et ultra, igitur, aliquis istorum non concedit falsum. consequens est falsum per casum, nec valet dicere quod iste discursus non valet propter variationem suppositionis huius termini 'falsum', quia utrobique supponit pro omnibus eisdem quia non accidit reflectio. Et si ponatur aliquod istorum loco huius communis, et similiter, si iste terminis 'falsum' in prima propositione supponeret pro alio falso quam pro hoc quod est aliquem istorum concedere falsum, nunc ista propositio esset neganda: 'Socrates scit se concedere falsum' quia, per casum, non concedit aliquem propositionem nisi aliquem istorum concedere falsum. Ideo, dicitur negando maiorem propositionem, isto casu posito.
15.23 Et contra istud est quod quaelibet singularis videtur esse vera, quia non fit distributio nisi pro altero istorum duorum, et, per consequens, non fit distributio pro Socrate, et quilibet istorum scitur a Socrate concedere falsum; igitur, et cetera. Nec valet dicere aliter, quod conclusio est vera [231] quia tunc, sicut prius, sequeretur quod Socrates concedit falsum quia omne quod scitur est verum, et nihil concedit nisi alterum istorum concedere falsum; igitur, nullus istorum concederet falsum — quod est contra casum. Et similiter, minor propositio repugnat conclusioni; igitur minor et conclusio non sunt concedendae; quod repugnent, patet de se.
V
15.24 Aliud principale; possibile est istam propositionem: 'omnis propositio est vera' induci ex singularibus, et tamen, si ponatur inesse, accidit inpossibile, quia ex illo sequeretur quod aliqua propositio esset superior ad suam contradictoriam, et similiter, quod in aliqua propositione, ipsamet possit demonstrari, et ita, in ista propositione 'haec propositio est vera' posset ipsamet demonstrare, et ita, eadem propositio simul esset vera et falsa.
15.25 Ad primum istorum dicitur negando consequentiam, et ad secundum similiter. Contra ista: si ista propositio inducatur, hoc non erit nisi copulando omnia supposita 'propositionis,; igitur, si ista inductio debeat reduci in sillogismum, oportet quod in praedicato minoris omnes propositiones accipiantur sub disiunctione, sic dicendo:'omnis propositio est haec: "tu sedes", et "tu non sedes", et sic de singulis', sed hoc praedicatum sic acceptum, est una propositio disiunctiva, et verificatur de qualibet propositione, igitur est superior ad quamlibet propositionem et, per consequens, est superior ad suam contradictoriam.
15.26 Contra responsionem ad aliud, ostendo quod, si ista inducatur, quod oportet in aliqua propositione ipsamet demonstrari quia, si haec inducatur, hoc erit per unam propositionem in qua demonstratur quaelibet propositio, sicut per hanc: 'haec propositio est vera, et illa, et illa, et sic de singulis', aliter enim, non acciperentur omnia singularia eius ad eius inductionem; cum, igitur, illa sit una propositio, in qua sic sumitur quaelibet propositio, sit una singularis, sive suppositum, huius termini ' propositio(105vb) in illa universali demonstrabitur ipsamet, aliter, enim, non acciperetur sufficienter quaelibet propositio quae requiritur ad inductionem huius universalis.
15.27 Ad primum istorum dicitur concedendo quod ista inductio potest reduci in sillogismum, et quod in praedicato minoris accipiuntur omnes propositiones, sed non exprimuntur sub suis formis, sed sic: per circumlocutionem, 'omnis propositio est haec propositio, vel illa, et sic de singulis' et istud praedicatum non erit disiunctum ex propositionibus, nec est propositio disiunctiva, et ideo, non sequitur quod aliqua disiunctlva sit superior ad suam contradictoriam. Contra istud: volo sic inducere istam [232] propositionem: '"tu sedes" est vera, et tamen "tu non sedes" est vera, et sic de singulis; igitur, "omnis propositio est vera"', ita quod, in antecedente volo copulare quamlibet propositionem cum alia, et hoc sub sua forma; igitur, in ista consequentia debeat reduci in sillogismum. In minore accipientur omnes propositiones sub disiunctione et sub suis formis; sed istae, acceptae sub disiunctione, faciunt unam propositionem disiunctivam; igitur, praedicatum istud erit una disiunctiva, et est superius ad quamlibet propositionem; igitur, et cetera.
15.28 Et si dicatur quod non contingit componere unam disiunctivam ex omnibus, contingit istud: quandocumque aliquae propositiones categorice coniunguntur cum hac coniunctione, vel una oratio intelligibilis constituitur ex hiis; aut, igitur, disiunctiva aut copulativa, et sic de aliis; et non est dare aliam quam disiunctivam; igitur, et cetera.
15.29 Similiter, quandocumque propositiones in numero certo sic coniunguntur per disiunctionem, faciunt unam disiunctivam, quia disiunctiva equaliter potest componi ex tribus propositionibus, sicut ex duabus, et ex propositionibus in quocumque numero; igitur, quantumque sic disiungantur propositiones in praedicato illius minoris, una disiunctiva componetur ex hiis; et habetur propositum.
15.30 Similiter, si aliquae propositiones non possint disiungi in praedicato sub suis formis, sint ille propositiones 'a' et 'b', et sic de aliis, et ex hoc ipso quod fit instantia in talibus, volo disiungere illas propositiones cum aliis, et tunc, ex illis et aliis, fit una disiunctiva; igitur, et cetera.
15.31 Praeterea, si non omnes propositiones possint disiungi in praedicato minoris, igitur non omnis propositio potest disiungi in illo praedicato; consequens est falsum, quia quilibet singularis est falsa, quia non potest fieri instantia in aliqua, quin statim posset disiungi cum aliis; consequentia patet, quia ex opposito, si omnis propositio possit disiungi in praedicato illius minoris, omnes propositiones possunt disiungi in eodem.
VI
15.32 Aliud principale: ista copulativa: 'tu sedes et tu non sedes' et istae propositiones: 'tu sedes' et: 'tu non sedes' possibile est converti, et tamen, si ponatur in esse, accidit impossibile, quia, si istae propositiones et haec copulativa converterentur, quidquid esset superius ad unum esset superius ad reliquum; sed istud consequens est impossibile, quia iste terminus 'propositiones' est per se superius ad istas propositiones, et tamen, impossibile est quod sit superius ad hanc copulativam, quia tunc, cum quaelibet copulativa sit una propositio, sequeretur quod iste terminus 'propositio' esset [233] superius ad aliquam propositionem et quod in ista 'omnes propositiones sunt verae' fieret distributio pro aliqua propositione, quia distribuitur pro quolibet inferiori ad ipsum. Dicitur huic negando istud assumptum: 'ista copulativa et istae propositiones convertuntur'. Contra istud: hic praedicatur convertibile de convertibili: '"deus est" et "homo est asinus" sunt istae propositiones' quia eadem res significatur per praedicatum, et precise, quod per subiectum; igitur, praedicatum et subiectum convertitur, et subiectum est ista copulativa; igitur, 'ista copulativa et istae propositiones convertuntur'.
15.33 Praeterea, arguo sillogistice sic: '"deus est" et "homo est asinus" convertuntur cum "istis propositionibus"; et "deus est et homo est asinus" est una copulativa; igitur, una copulativa convertitur (106ra) cum istis, et non alia quam huic; igitur, et cetera'.
15.34 Praeterea, ista copulativa infert istas propositiones; et istae propositiones inferunt hanc copulativam; igitur, istae propositiones et haec copulativa convertuntur.
VII
15.35 Aliud principale: sit 'a' unum commune isti homini et illi; et nomini alterius istorum, istud est possibile; et tamen, si ponatur in esse, accidit impossibile, quia accidit quod haec est vera: 'quodlibet "a" est iste, vel ille, et haec est impossibilis; igitur, et cetera'. Dicitur huic quod, isto posito, haec est impossibilis: 'quodlibet "a" est iste, vel ille'; Contra istud: praedicatum est eiusdem communitatis cum subiecto, quia omne quod continetur sub subiecto continetur sub praedicato, et e contra; igitur, universalis affirmativa de inesse est vera, quia termini utrobique stant pro suppositis. Dicitur huic negando assumptum quia 'a' est communius quam hoc praedicatum, quia habet unum suppositum quod non est suppositum praedicati. Contra istud: quodcumque sit nomen alterius istorum, si hoc disiunctum praedicetur de illo, praedicatur superius de inferiori. Probatio: quia sit 'Socrates'nomen alterius istorum; tunc haec est necessario: 'Socrates est iste, vel ille' et hic praedicatur superius de inferiori, sicut in hanc: 'Socrates est Socrates, vel Plato'; igitur, praedicatum est communius quam subiectum et, per consequens, cum hoc praedicatum sit commune ad istum, et illum, et ad subiectum huius, 'Socrates est iste, vel ille' et ad nulla alia est hoc nomen 'a' commune, igitur praedicatum et subiectum sunt eiusdem communitatis; igitur, et cetera.
15.36 Et similiter, si praedicatum non esset tante communitatis sicut subiectum, hoc non esset nisi quia praedicatum non esset commune ad nomen alterius istorum; sed hoc est falsum, quia tunc, non praediceretur [234] hic superius de inferiori: 'Socrates est iste, vel ille', supposito quod 'Socrates' sit nomen alterius istorum.
VIII
15.37 Aliud principale; aut ista diffinitio habet intelligi de propositione contingenter vera, aut de propositione de contingenti; non primo modo, quia tunc, ista diffinitio non valeret ad propositum Aristotelis, quia per istam diffinitionem probat Aristoteles mixtiones contingentis et inesse arguendo ex aliquo conclusionis ponendo illam de contingenti inesse,[2] et si ista diffinitio haberet intelligi de qualibet propositione contingenti, et non de alia equaliter, haberet intelligi de propositione de inesse et de necessario, sicut de contingenti et, per consequens, ista diffinitio in nullo esset ad propositum, ad probandam talem mixtionem. Et praeter hoc, si solum haberet intelligi de propositione contingenti, cum multae sint propositiones de contingenti quae sunt necessarie, vel impossibiles, de nulla istarum haberet intelligi, et ita, ubicumque Aristoteles argueret ex propositione de contingenti quae est necessaria, vel impossibilis, non posset probare mixtionem arguendo ex opposito, et ponendo illam de contingenti inesse, quia de tali non habet intelligi quod demonstrat poni inesse.
15.38 Similiter, non potest intelligi de qualibet propositione contingente quia aliqua propositio contingens, quae non debet poni inesse, sicut propositio contingens de inessc, vel de necessario non debet poni inesse; et similiter, de illo habet intelligi ista diffinitio, quod Aristoteles postea ponit inesse, sed Aristoteles solum in probando suas mixtiones ponit inesse illam de contingenti; igitur, solum de propositione de contingenti habet ista diffinitio intelligi.
15.39 Nec habet intelligi de propositione de contingenti quod diffinitio est ista, quod 'contingens' est illud quod nec est necessarium, nec est inpossibile, sed ista diffinitio non competit cuilibet propositioni de contingenti, quia tot sunt propositiones de contingenti quae sunt necessariae et impossibiles, quot sunt propositiones de contingenti quae sunt contingentes, sicut patet de istis: 'contingit hominem currere' — haec est necessaria; et haec est impossibilis: 'contingit hominem esse asinum'; igitur, et cetera, nec valet dicere quod ista diffinitio 'contingentis' solum habet intelligi de propositione de contingenti quae contingenter vera quia tunc, diffinitio ista non valeret ad probationem mixtionum contingentis et inesse, quia in aliqua mixtione, equaliter contingit arguere ex propositione de contin[235] genti quae est necessaria, vel impossibilis, sicut ex propositione de contingenti quae est contingens.
15.40 Et similiter, tunc maiore de inesse, et minore de contingenti non posset (106rb) probari conclusionem de possibili sequi, quia non posset argui ex aliquo conclusionis, ponendo minorem de inesse, quia, si aliqua de contingenti fuerit necessaria, vel impossibilis, de eo non habet intelligi quod debeat poni inesse, et ita, probatio Aristotelis in illa mixtione non esset generalis, sed solum ad illas mixtiones in quibus maior esset contingenter vera.
IX
15.41 Aliud principale: haec est una propositio: 'antichristus erit in "a"' et est contingens, et tamen, si ponatur quod sit vera, accidit impossibile, quia tunc, sequitur quod aliqua propositio, quae nunquam erit vera, esset vera; quia, ista propositio: 'antichristus erit in "a"' nunquam erit vera quia, semper ante 'a', erit indeterminate vera quia, semper ante 'a' indeterminatum erit utrum erit in 'a', vel non erit[3] in 'a'; et semper post 'a' impossibilis; igitur, nunquam erit vera.
15.42 Ad oppositum est Aristoteles ponens istam diffinitionem de contingenti.[4]
15.43 Ad questionem: dicendum est quod 'contingens' duplex est, et similiter, 'possibile'; quod dicitur enim, dicitur esse 'possibile', quia est signum possibilis. Et isto modo dicitur propositio 'possibilis' et 'contingens' quia est signum contingentis. Alio modo dicitur aliquid esse 'contingens', vel 'possibile' quia in se habet potentiam ad essendum, vel contingentiam, et isto modo res extra, quae significantur per propositiones contingentes et possibiles, dicuntur esse 'contingentes' et 'possibiles', et, sive accipiatur 'contingens' pro propositione contingente, vel re contingente, semper diffinitio est vera quia, si aliqua propositio sit possibilis, vel contingens, nec est necessaria, nec est impossibilis. Et si ponatur quod sit vera, non propter hoc sequitur aliquid impossibile, et hoc consequentia necessaria quia, si suum consequens esset impossibile, et necessario sequeretur ad ipsum, ipsum non esset possibile. Et istud idem potest ostendi de re extra, quae est contingens, vel possibilis, quod, si ponatur iu esse, ita quod, si ponatur in rerum natura, nou accidit aliquod impossibile, quia, si inpossibile sequeretur ad ipsum, ipsummet non esset possibile, quia illud
[236]
QUESTIO QUINTA DECIMA
non est possibile quod, si ponatur in esse, poneretur impossibile in esse. Et ideo, iste est intellectus diffinitionis, quod possibile est illud, vel contingens, quod, si ponas quod sit verum, propter hoc non sequitur aliquid impossibile, sicut possibile est quod antichristus sit, et est contingenter vera, et tamen, si ponatur quod in re esset, ita quod antichristus esset, non sequeretur aliquod impossibile, ita quod ad istam: 'antichristus est' si sit contingens, non sequitur aliqua propositio impossibilis. Et ideo, ista diffinitio generaliter se extendit ad quamlibet propositionem, et quamlibet rem, quae est contingens, et non magis ad propositiones de contingenti quam de necessario, vel de inesse, sed universaliter ad quamlibet propositionem et rem, quae potest esse et non esse vera.
15.44 Et si dicatur quod ista sunt compossibilia: 'Socrates currit' et 'possibile est Socratem non currere' et tamen, si secunda ponatur in esse, accidit impossibile, quia accidit unum esse incompossibile reliquo, Ad istud: dicendum est quod non est ad propositum, et similiter, capit falsum — non est ad propositum, pro tanto quod Aristoteles non intelligit de tali positione in esse quod propositio modalis debeat poni in unam de inesse, sed solum intelligit quod, si aliquid sit contingens, et ponatur ipsum esse verum, non propter hoc sequitur aliquid impossibile. Similiter, capit falsum, quia, propter positionem huiusmodi de possibili in esse, non accidit istas de inesse esse incompossibiles quia, si nunquam fuisset posita in esse, nihil minus istae duae de inesse semper fuissent repugnantes, et ideo, neque magis, neque minus est repugnantia inter istas propter positionem istius de possibili in esse. Et similiter, et si aliquid accideret propter eius positionem in esse, hoc non esset nisi istas de inesse repugnantur, et hoc est necessarium.
Ad I
15.45 Ad primum principale: dicendum est quod haec est distinguenda: 'quodlibet de numero istorum est Socrates, vel Plato' de hac prepositione 'de', (106va) ex eo quod potest dicere circumstantiam causae materialis, ita quod fit constructio particularis inter ly 'istorum' et hunc terminum 'numero', vel ex eo quod potest dicere circumstantiam partis subiecti istius numeri. Exemplum de istis patet, quia alio modo accipitur 'de' quando dicitur haec: 'unitas est aliquod "de" isto numero' et quando dicitur: 'Socrates est aliquid "de" isto numero', quia, per primam significo quod haec unitas sit pars integralis istius numeri; per aliam significo quod Socrates, vel Plato, sit pars subiecti istius numeri. Accipiendo hanc prepositionem 'de' primo modo, est haec impossibilis: 'quodlibet de numero istorum est Socrates, vel Plato' quia in illo sensu, significatur quod quodlibet, quod est de numero istorum, sicut pars integralis numeri istorum, sit Socrates, vel Plato, et haec est impossibilis pro qualibet singulari, quia tantum [237] unitas est pars integralis numeri istorum, et quodlibet tale impossibile est esse Socratem, vel Platonem. Si accipiatur secundo modo, propositio est vera quia significatur quod quodlibet quod est de numero istorum, sicut pars subiecti istius numeri, est Socrates, vel Plato, et hoc est intellectum. in isto sensu, haec exclusiva est vera: 'tantum Socrates, vel Plato, est aliquid de numero istorum' et quando dicitur quod haec unitas est aliquid de numero istorum, concedatur, accipiendo 'de' secundum quod dicit circumstantiam causae materialis. Et isto modo non repugnat exclusive secundum quod vera est.
15.46 Et per istud respondendum est ad talia, si fiant, quod inter socratem, et suum locum, est aliquid, et quod inter te, et tuum corpus, est aliquid, quia aliqua distantia est inter te, et tuum corpus — dicendum quod haec prepositio 'inter' potest accipi materialiter; potest enim dicere distanciam localem, vel aliquam distantiam, vel diversitatem realem. Exemplum de primo, sicut dicimus quod inter quaelibet dua puncta cadit linea media; exemplum de secundo, sicut dicimus quod inter omnia duo est aliqua diversitas. Accipiendo hanc prepositionem 'inter' primo modo, sunt tales false: 'inter te, et tuum corpus, est aliquid', et: 'aliquid est inter te et tuum locum'; et secundo modo sunt concedendae.
Ad II
15.47 Ad secundum principale: dicendum est quod haec est possibile: 'utrumquae istorum est tibi positum', et si ponatur quod sit vera, non propter hoc accidit aliquod impossibile. Pro quo advertendum est quod, si utrumque istorum tibi ponatur, cum diversum positum faciat diversam disputationem, oportet quod unum istorum sustineatur in una disputatione, et aliud in alia, ita quod, consequentia unius positi habent concedi in una disputatione, et eius repugnantia negari, et ad consequentia et repugnantia alterius positi respondendum est in alia disputatione. Et ideo, si obligatus ad ista duo posita, concedat repugnantia, dummodo tamen, hoc est in diversis disputationibus, non est inconveniens, quia opponens in una disputatione non potest arguere contra sic obligatum ex concessis in alia disputatione, unde, hoc sufficit ad bene respondendum in arte obligativa sustinere positum cum suis consequentibus, et prohibere repugnantia, in una disputatione. Et quando dicitur quod tunc ista copulativa, facta ex istis duabus positis, esset concedenda, quia utraque pars illius copulativae est concedenda, dicendum est quod copulativa ista non est concedendi quia, si esset concedenda, hoc esset vel in una disputatione, vel in alia, sed in neutra est concedenda, cum in utraque tantum possibile est obligatum. Et ad probationem: neganda est (106vb) ista consequentia: 'istae partes sunt concedendae, igitur copulativa est concedenda' quia antecedens [238] potest esse verum, quia una pars est concedenda in una disputatione, et alia in alia, et consequens est falsum, quia copulativa non est concedenda nisi in una disputatione, et ideo, oportet addere quod utraque pars copulative sit concedenda in eadem disputatione, sed tunc antecedens est falsum, posito casu praedicto. Et si dicatur quod tunc, tantum possibili posito, contradictoria essent concedenda, dicendum est quod hoc est verum si homo sit obligatus ad sustinendum contradictoria, et hoc in diversis disputationibus, et non est inconveniens in diversis disputationibus concedere contradictoria.
15.48 Ad aliud inquam: dicendum est quod, si ponatur ista: 'utrumque istorum est tibi positum' et proponatur ista: 'tantum possibile est obligatum', haec est neganda, quia repugnans posito, ista enim, repugnant: 'quod utrumque istorum', demonstratis contradictoriis, 'sit tibi positum' et tamen: 'quod tantum possibile sit obligatum' quia, si utrumque istorum sit positum, aliquod impossibile est concedendum, nisi quia sequens; igitur, aliquod impossibile est sequens et, si aliquod impossibile sit sequens, aliquod impossibile est obligatum; sed ista responsio non videtur valere, quia cum ista: 'utrumque istorum est tibi positum' stat ista: 'quod omne tibi positum est alterum istorum ' quia ista sunt simul vera, posito quod istae propositiones sint tibi posite, et nullae, nec aliqua alia, et sequitur; 'omne tibi positum est alterum istorum, igitur, tantum alterum istorum est tibi positum, et ultra', igitur tantum possibile est tibi positum, et, quod stat cum antecedente, stat cum consequente, igitur ista stant simul: 'utrumque istorum est tibi positum' et 'tantum possibile est tibi positum' et ideo, posita ista, 'utrumque istorum est tibi positum', et proposita ista, 'tantum possibile est tibi positum', haec est concedenda, et ultra, si proponatur, 'quod nullum impossibile est concedendum' haec est concedenda, et si proponatur 'quod utrumque istorum est concedendum', concedenda est, quia sequens ad positum. Sed ultra neganda est haec: 'aliquod impossibile est concedendum' quia non sequitur, demonstratis contradictoriis, 'utrumquae istorum est concedendum, igitur aliquod impossibile est concedendum' quia, sicut praedictum est, haec est vera: 'utrumque istorum est concedendum' quia unum est concedendum in una disputatione, et aliud in alia.
15.49 Et tamen, non oportet propter hoc quod aliquod[5] impossibile sit concedendum, quia si esset concedendum, hoc esset in altera disputatione, et hoc non oportet, quia in illa disputatione non obligatur nisi ad possibile sustinendum, et ideo, tales consequentiae non valent: 'utrumque [239] istorum est concedendum, igitur copulativa facta ex istis est concedenda', nec etiam sequitur 'istae propositiones sunt concedendc, igitur omne sequens ex istis est concedendum ' nec sequitur 'contradictoria sunt concedenda, igitur aliquod impossibile est concedendum' quia quodlibet istorum antecedentium potest esse verum, quia unum contradictorum est concedendum in una disputatione, et reliquum in reliqua. Nunc, ista consequentia non valet: 'unum contradictorum est concedendum in ista disputatione, et suum contradictorium est concedendum in alia disputatione, aliquo alio posito, igitur aliquod impossibile est concedendum, vel sequens ad contradictoria est concedendum.
Ad III
15.50 Ad tertium principale; dicendum quod ista copulativa est impossibilis: 'omnis homo non videns se est homo visus a te et tantum homo non videns se est homo visus a te' quia partes repugnant eo quod una infert oppositum alterius (107ra) quia sequitur: 'omnis homo non videns se est homo visus a te, igitur tu es homo visus a te' et haec repugnat huic: 'tantum homo non videns se, et cetera', quia infert contradictorium suae negativae. ex positis sequitur enim: 'tu es homo visus a te, igitur aliquis homo videns se est homo visus a te'.
15.51 Ad illud inquam: dicendum est quod ista repugnant:' tantum homo caecus est homo visus a te, et omnis homo non videns se est homo visus a te', quia, sicut prius una infert oppositum alterius, prima consequentia patet, quia oppositum non stat, nam sequitur: 'tu non est homo visus a te, et omnis non videns se est homo visus a te, igitur tu es homo non videns se' quia sequitur: 'tu non es visus a te, et es homo, igitur es homo non videns se' et ista secunda sequitur ad primam, nec ista repugnant: 'tu es homo non videns se' et 'omnis homo non videns se, et cetera' quia ista duo inferunt oppositum 'alterius istorum' cum utraque sit possibilis, arguendo sic: 'omnis homo non videns se est homo visus a te, et tu es homo non videns se, igitur tu est homo visus a te'. Nec ista repugnant: 'tu es homo non videns se' et 'tu es homo visus a te'.
15.52 Ad rationem inquam: dicendum est quod, stante veritate huius: 'tantum homo caecus est homo visus a te', non valet ista consequentia: 'omnis homo caecus est homo visus a te, igitur omnis homo non videns se est homo visus a te' quia ad veritatem istius consequentis requiritur quod tu videaris a te, sicut ostensum est, et haec repugnat huic 'tantum homo caecus est homo visus a te' et ideo, ista consequentia non valet: 'ista sunt simul vera, posito possibili "tantum homo caecus est homo visus a te" et "omnis homo caecus est homo visus a te", igitur ista possunt esse simul vera: [240] "tantum homo caecus est homo visus a te" et "omnis homo non videns se est homo visus a te"' quia, quandocumque ista sunt simul vera, tunc ista consequentia non valet: 'omnis homo caecus est homo visus a te, igitur omnis homo non videns se est homo visus a te' quia, quandocumque ista duo sunt simul vera, tunc istud consequens est falsum: 'omnis homo non videns se, et cetera'.
Ad IV
15.53 Ad quartum principale: dicendum quod, posito isto casu, quod sint quatuor homines, quorum quilibet concedat falsum et hoc nesciat, et quod Socrates concedat aliquem istorum concedere falsum, istae praemissae repugnant: 'omnis nesciens se concedere falsum, et cetera', et: 'Socrates est nesciens se concedere falsum'. Et ad probationem: dicendum est quod, supposito casu praedicto, minor propositio est vera et, per consequens, pro Socrate fit distributio in maiore propositione, et ita, ex maiore et minore sequitur repugnans minori. Et si addatur ad casum quod sint quatuor nescientes se concedere falsum, et non plures, et quod quilibet istorum concedat falsum, et quod Plato hoc concedat, dicendum est quod casus petat incompossibilia, quia impossibile est quod quilibet istorum concedat falsum, et hoc nesciat, et quod Socrates concedat aliquem istorum concedere falsum, quin Socrates sit nesciens se concedere falsum, et ita plures quam quatuor erunt nescientes se concedere falsum, et ita tres partes istius casus repugnant isti parti, quod sint quatuor nescientes se concedere falsum, ita quod non plures.
Ad V
15.54 Ad quintum principale: dicendum est quod ista propositio: 'omnis propositio est vera' potest induci ex singularibus, et tamen, si ponatur quod inducatur, non accidit impossibile, nec sequitur ex hoc quod aliqua propositio sit superior ad suam contradictoriam. Ad probationem: dicendum est quod in minore (107rb) propositione, quando ista inductio reducitur in sillogismum, disiungentur omnes propositiones, sicut patet in ista minore: 'omnes propositio est haec, vel illa, et sic de singulis'; aliqua tamen disiungi ad invicem potest esse dupliciter: vel quod actualiter exprimentur, et inter quodlibet istorum et aliud cadit nota disiunctionis, vel sic, quod disiungantur in suis signis, ita quod aliquo modo significentur disiungi. Primo modo loquendo de disiunctione, non possunt omnes propositiones disiungi ab invicem, quia tunc oporteret quod aliqua propositio demonstraretur in se ipsa, et quod praedicatum unius propositionis componeretur ex infinitis propositionibus; secundo tamen modo, possunt omnes propositiones disiungi, quia sic dicendo 'omnis propositio est haec, vel illa, et sic [241] de singulis', per hanc determinationem 'et sic ce singulis' denotantur omnes propositiones residue ab invicem disiungi, et denotatur quod ipsamet disiungatur cum alia.
15.55 Ad illud inquam: dicendum est quod quatuor propositiones possunt disiungi, et 5, et sic in infinitum, et hoc loquendo de primo modo disiunctionis, sed tamen, ex hoc non sequitur quod omnes propositiones possunt simul disiungi in praedicato, eodem modo disiunctionis, quia haec universalis falsa est pro illa singulari in qua denotantur omnes propositiones.
15.56 Et si dicatur quod infinite propositiones possunt disiungi in praedicato propositionis, dicendum est quod haec est distinguenda, ex eo quod 'infinitum' potest accipi sincategorematice, vel categorematice; si sincategorematice, est universalis et vera, quia habet infinitas singulares veras; si categorematice, est indiffinita falsa, cuius quaelibet singularis est impossibilis. Ad aliud inquam: dicendum est quod ad hoc quod ista inducatur, 'omnis propositio est vera', non oportet istam propositionem denotari, in qua accipiuntur omnes propositiones in subiecto maioris, vel praedicato minoris, sed sufficit quod aliquo modo coniungentur cum aliis propositionibus per aliquod signum denotans omnem propositionem accipi, cuius est haec determinatio 'et sic de singulis' quando sic dicitur: 'vel haec propositio, vel illa, et sic de singulis, est vera' per hanc determinationem denotantur omnes propositiones similiter accipi, quae requiruntur ad inductionem huius, et ideo, non est inconveniens quod eadem propositio denotetur sic accipi in se ipsa, sicut nec est inconveniens quod in aliqua propositione fiat distributio pro se ipsa per hoc quod patet quod nulla propositio denotatur in se ipsa per demonstrativum pronomen, ad hoc quod inducatur ista: 'omnis propositio est vera'.
15.57 Et si dicatur quod hoc signum ' sic de singulis' est signum in numero plurali, igitur non distribuit pro aliqua propositione, sed solum pro propositionibus, igitur non denotatur quamlibet propositionem accipi ad inductionem, quia solum denotatur quod istae propositiones accipiantur cum aliis ad inductionem pro quibus distribuit hoc signum 'singulis', dicendum est negando consequentiam, quia per ipsam denotatur quod quaelibet propositio sic est accipienda cum alia, cum disiunctione vel copulatione, quemadmodum et propositiones quae prius denotantur sunt accepte ita quod iste sit intellectus: 'haec propositio, et illa, et sic de singulis, est vera' quod haec propositio, et illa, et sic de qualibet, accepta cum copulatione cum alia, est vera. Et ideo, non solum denotatur per hanc determinationem quod propositiones in plurali debeant accipi ad inductionem, sed quod quaelibet debeat numerari, sicut et praecedentes numerantur.
[242]
Ad VI
15.58 Ad sextum principale: dicendum est quod haec est distinguenda: 'tu sedes' (107va) et 'tu non sedes' et istae propositiones convertuntur ex eo quod subiectum potest accipi personaliter, vel materialiter. si personaliter, est vera, et hoc loquendo de convertibilitate quae est inter terminos, quia tunc, subiectum supponit pro suis partibus, et significatur quod istae propositiones convertantur cum istis propositionibus. Si materialiter, adhuc est concedenda, et hoc loquendo de convertibilitate quae est inter propositiones, sicut dicimus quod aliqua convertuntur, quia sequitur sic, et e contra, quia tunc significatur quod ista copulativa convertatur cum istis propositionibus. Et hoc est verum, quia ad istam copulativam secuuntur istae propositiones, et e contra.
15.59 Loquendo tamen de convertibilitate quae est inter incomplexa, ita quod convertibilitas sit quoad supposita, sic non convertuntur. Et quando dicitur quod hic praedicatur convertibile de convertibili: '"tu sedes" et "tu non sedes" sunt istae propositiones', dicendum quod aliquid praedicari de alio est dupliciter, vel sicut res praedicatur de re, vel sicut vox praedicatur de voce. Accipiendo praedicationem primo modo, concedatur, sed ex hoc non sequitur quod haec copulativa sit inferius ad hoc commune 'propositiones'; accipiendo praedicationem secundo modo, non praedicatur convertibile de convertibili, quia subiectum huius propositionis est una copulativa, et cum quaelibet copulativa sit inferius ad 'propositionem', subiectum huius propositionis: '"tu sedes" et "tu non sedes" est verum' contentum sub 'propositione', et hoc praedicatum 'istae propositiones' est contentum sub hoc communi 'propositiones'.
15.60 Et si dicatur quod hic praedicatur superius de inferiori: '"tu sedes" et "tu non sedes" sunt propositiones', dicendum est, sicut prius, quod superius praedicari de inferiori est dupliciter: vel quia res superior praedicatur de re inferiori, et isto modo hic praedicatur superius de inferiori, quia res significatae per partes subiecti sunt inferius ad rem significatum per praedicatum, vel sicut vox superior praedicatur de voce inferiori. Et isto modo, non praedicatur hic superius de inferiori, quia haec vox non est inferior ad illam vocem, sed, sicut dictum est, cum sit una copulativa, est inferius ad hunc terminum 'propositio'.
15.61 Et si dicatur quod inter voces non est ordo, nisi quia est ordo inter res, sicut haec vox 'homo' non est inferius ad hanc vocem 'animal', nisi quia res significata per 'hominem' est inferius ad rem significatam per 'animal', igitur, si res significata per hoc subiectum sit inferius ad rem significatam per hoc praedicatum, subiectum erit inferius ad praedicatum, [243] et hoc est propositum, dicendum est quod non semper ordo inter res arguit ordinem inter voces, sed solum quando ita est quod vox illo modo significat rem secundum quod potest accipi pro suppositis, et hoc sub illa vocc, sicut patet in istis: demonstrata specie hominis, illud significatur per hoc nomen 'homo', et quando dico 'haec res', et res significata per hanc vocem 'haec res' est inferius ad rem significatam per 'animal', et tamen, haec vox 'haec res' non inferius ad hanc vocem 'animal', et hoc est quia, non obstante quod 'haec res' significat naturam hominis, non tamen ita quod sub ista voce possit stare pro suis suppositis, et ideo, haec vox 'homo' est inferius ad ' animal' et non haec vox ' haec resnou obstante quod istae voces sigmficent idem.
15.62 Et consimiliter potest dici a parte altera quod, non obstante quod inter res significatas sit ordo, non tamen oportet ordinem esse inter voces significantes, vel potest dici quod, cum subiectum sit una copulativa, res significata per ipsum non est inferius ad rem significatam per 'propositiones', nec in ista: '"tu sedes" et "tu non sedes" sunt propositiones', secundum quod vera est, supponit subiectum pro suo significato, quia tunc esset impossibilis, quia res significata per (107vb) copulativam nec est propositio, nec propositiones, sed supponit pro suis partibus quae simul accepte continentur sub hoc communi 'propositiones'. Et ideo, nec subiectum, nec res significata per hoc subiectum, est inferius ad hoc praedicatum, nec ad rem significatam per hoc praedicatum.
15.63 Ad aliud inquam: dicendum est quod iste discursus non valet: '"tu sedes" et "tu non sedes" sunt propositiones; et "tu sedes et tu non sed{es}" est una copulativa; igitur, aliqua copulativa est propositiones' quia in maiore, de virtute sermonis, subiectum stat personaliter, et in minore materialiter solum. Similiter argueretur ex praemissis cum verbo in numero plurali — minor propositio esset impossibilis, sicut haec est impossi-bilis: '"tu sedes et tu non sedes" sunt una copulativa'. Et si argueretur cum verbo in numero singulari, maior propositio esset impossibilis, sicut haec: '"tu sedes et tu non sedes" est propositiones', quia, stante congruitate huius orationis, oportet quod subiectum accipiatur materialiter, et tunc significaretur quod ista copulativa esset 'propositiones'.
15.64 Per idem patet ad aliud, quod non est discursus expositorius, quia subiectum maioris accipitur personaliter, et in minore, accipitur idem materialiter.
15.65 Ad aliud, quod argumentum probat solum quod ista copulativa convertatur cum istis propositionibus, converubilitate propositionum quae dicitur esse convertibilitas consequencie, quia ad copulativam secuuntur istae propositiones, et e contra, non tamen, probat quod convertatur cum [244] istis, convertibilitate terminorum, quae dicitur esse convertibilitas praedicationis.
Ad VII
15.66 Ad septimum principale; dicendum quod, si imponatur hic nomen 'a' ad significandum unum commune utrique istorum, nomini alterius istorum, ita quod quodlibet istorum trium equaliter sit suppositum rei significate per 'a', haec est falsa: 'quodlibet "a" est Socrates, vel Plato', qualitercumque capiatur praedicatum, quia, si personaliter, falsa est pro uno singulari, quia nomen alterius istorum nec est iste homo, nec ille. Si materialiter, adhuc quaelibet singularis est falsa.
15.67 Ad rationem inquam: cum dicitur quod subiectum et praedicatum convertuntur, quod quodlibet quod continetur sub uno continetur sub reliquo, dicendum quod aliquid contineri sub alio est dupliciter: vel per se, et isto modo res inferior continetur sub re superiori, sicut res significata per 'Socratem' per se continetur sub re significata per 'hominem', ita quod, per se loquendo, res communis solum per se habet supposita. Alio modo aliquid dicitur contineri sub alio, et hoc est per accidens, quia aliud prius continetur sub alio, et hoc dupliciter: aliquando suppositum rei significatae dicitur esse contentum sub voce significante rem communem ad illud suppositum, sicut ex communi usu loquendi dicimus quod iste homo continetur sub hoc nomine communi quod est 'homo', sed hoc est per accidens, quia haec res non dicitur esse suppositum vocis, nisi quia per se est suppositum rei significate per illam vocem. Alio modo dicimus quod vox continetur sub voce, et hoc est magis per accidens, sicut dicimus quod hoc nomen 'Socrates' continetur sub hoc nomine 'homo', et hoc est maxime ex contingenti, quia a casu, est quod ordo sit inter voces, quia nullus est ordo inter voces, nisi propter ordinem inter res significatas; per hoc ad argumentum quod nomen alterius istorum sit suppositum rei significate per 'a' — tunc subiectum et praedicatum non convertuntur quantum ad supposita, quia nomen alterius istorum est per se suppositum rei subiciatae, et non est suppositum rei praedicatae, et ideo, ista consequentia non valet: 'tot sunt supposita per accidens vocis praedicatae, sicut vocis subiciatae'; igitur convertuntur quantum ad supposita per se, et hic apparet ad hoc, quod universalis affirmativa esset vera.
Ad VIII
15.68 Ad 8 principale: dicendum est, per dicta in positione, quod ista diffinitio non habet intelligi magis de propositione de contingenti quam de quacumque alia propositione, sed habet intelligi de quolibet de [245] (108ra) quo verum est diccre quod ipsum est 'contingens'. Et hoc indifferenter de propositione de necessario, de possibili, et de inessc, et de rebus significatis per ipsas. Et quando dicitur quod tunc, ista dimnitio non valeret ad usum Aristotelis ad probandum mixtiones inesse et contingentis, dicendum est negando consequentiam, quia pro tanto valet ad usum aristotelis quia, in propositione de contingenti, accipitur hoc nomen 'contingens' cuius significatum est in proposito dimnitum, et ideo, per istam diffinitionem potest illam de contingenti in esse in probando suas mixtiones, sicut inferius patebit.
Ad IX
15 69 Ad ultimum: dicendum quod haec est contingens: ' antichristus erit in "a"' et tantum impossibile est hanc esse veram—et ideo non est intelligendum quod sic debeat poni in esse — quod debeat poni esse vera, sed cum sit contingens,si ponatur propter hoc,nonsequitur aliquod impossibile, nec propter tale positum esset impossibile concedendum.

Notes

  1. 1 Lemma is Prior analytics I, 13; 32a 16-19, ed. cit. p. 26, II. 12-24; owing to its importance for the rest of the series of questions the text is supplied: Dico autem contingere et contingens quo, cum non sit necessarium, posito autem esse, nihil erit propter hoc impossibile; nam necessarium aequivoce contingere dicimus. Quoniam autem hoc est contingens, manifestum ex affirmationibus et negationibus oppositis; nam 'non contingit esse' et 'impossibile esse' et 'necesse est non esse' vel eadem sunt vel sequuntur se invicem; quare et opposita his 'contingit esse' et 'non impossibile esse', et 'non necesse non esse' vel eadem sunt vel sequentia se invicem; de omni enim affirmatio negatio. Erit ergo contingens non necessarium et non necessarium contingens. Accidit autem omnes quae secundum contingere sunt propositiones converti sibi invicem.
  2. 2 Reference is to the reasoning of Prior analytics 1, 15.
  3. 3 Em. MS: est.
  4. 4 See note 1 above.
  5. 5. Em. MS: repeats 'quod aliquod'