Authors/Campsall/QSLA/Q16
From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search
Latin | English |
---|---|
[246] | |
questio sexta decima IUXTA ISTUD QUOD DICTUM EST — | |
{Q}uerarur: utrum propositio de contingenti utrumlibet convertatur per oppositas qualitates? | |
I | |
16.01 Quod non videtur quia non sequitur: 'contingit utrumlibet istum hominem fuisse ante "a", igitur contingit ad utrumlibet istum hominem non fuisse ante "a"', demonstrato aliquo homine praeterito, et sit 'a' primum instans in quo habuit esse. Assumptum patet quia aliquid sequitur ad unum quod non sequitur ad reliquum, quia sequitur: 'contingit istum hominem non fuisse ante "a", igitur potuit fuisse, et non fuisse, ante "a"', et tamen, istud non sequitur ad reliquum, quia antecedens est verum, et consequens falsum. | |
16.02 Dicitur huic quod ista consequentia est bona, et negatur ista consequentia: 'contingit istum hominem fuisse ante "a", igitur potuit fuisse, et non fuisse, ante "a"' et similiter, dicitur negando antecedens. Contra istud: accipiatur istud antecedens, 'contingit istum hominem fuisse ante "a"'; ex ista sequitur quod 'potuit fuisse ante "a" et non fuisse ante "a"' quia, per istam consequentiam probat Aristoteles consequentiam ab affirmativa ad negativam,[1] et tamen, ista copulativa non sequitur ad negativam de de contingenti, quia antecedens est verum et consequens falsum. | |
16.03 Praeterea, ista, 'contingit hominem fuisse ante "a"' habet exponi per contradictoriam illius de necessario in eisdem terminis; sed ista contradicunt: 'iste homo, de necessitate, non fuit ante "a"' et: 'iste homo potuit fuisse ante "a"'; igitur, et cetera. | |
16.04 Ad primum istorum dicitur quod ista consequentia est bona: 'contingit istum hominem fuisse ante "a", igitur potuit fuisse ante "a", et cetera', et illud idem sequitur ad negativam de contingenti, et consequens est verum, sicut antecedens. Contra istud: sequitur: 'iste homo potuit fuisse ante "a"; et quodlibet tempus ante "a" fuit tempus antequam iste fuit; igitur, iste homo potuit fuisse antequam fuit, et ultra'. Sequitur per eandem rationem quod 'iste homo potuit fuisse antequam pater suus fuit' — consequens apparet falsum. | |
[247] | |
16.05 Dicitur huic concedendo istam consequentiam ad quam deducitur. Contra istud: si iste homo potuit fuisse antequam pater suus fuit, igitur potuit fuisse filius, antequam habuit patrem — consequens falsum, quia sequitur: 'si iste homo potuit fuisse filius antequam habuit patrem, igitur potuit fuisse filius antequam suus pater habuit esse, et ultra; igitur, potuit fuisse filius alicuius qui habuit esse ante patrem suum' —consequens falsum. Similiter, haec est vera: 'iste homo, de necessitate, non fuit ante patrem suum', et haec contradicit alteri de possibili; igitur, illa de possibili est falsa. Assumptum patet, quia, de necessitate, nullus filius fuit antequam patrem, quia quaelibet singularis (108rb) est necessaria, quod iste filius, de necessitate, non habuit esse antequam fuit generatus, et sic de singulis. et ad assumptum, patet quia ista de possibili habet consequentiam de necessario sibi contradicentem, et non aliam quam hanc: 'iste homo, de necessitate, non fuit, et cetera; igitur, et cetera'. | |
16.06 Ad primum istorum dicitur concedendo istam, quod iste homo potuit fuisse filius alterius ab isto, quia alius ab isto potuit generasse istum; Contra istud: si potuit fuisse filius alterius ab isto, igitur filius alterius potuit fuisse iste — consequens impossibile, quocumque demonstrato, quia tunc unus homo potuit fuisse alius a se ipso. Consequentia patet, et si affirmativa de praeterito, secundum aliquos, non convertetur, accepto subiecto pro hiis quae sunt, semper tamen, convertetur, accepto subiecto pro hiis quae fuerunt. Si dicatur aliter ad argumentum, quod ista consequentia non valet: 'iste potuit fuisse filius antequam suus pater fuit, igitur potuit fuisse filius alterius ab isto ', demonstrando patrem istius filii. Contra istud: si potuit fuisse filius antequam iste pater fuit, igitur potuit fuisse filius alicuius qui fuit ante istum patrem, quia, si potuit fuisse filius ante istum patrem, igitur potuit fuisse filius alicuius ante istum patrem, et non nisi hominis; igitur, potuit fuisse filius hominis ante istum patrem, et ultra; igitur potuit fuisse filius alterius ab isto patre antequam iste pater fuit, et ultra; igitur, potuit fuisse filius alterius ab isto. Similiter, si potuit fuisse filius ante istum patrem, et non potuit fuisse filius istius patris ante istum patrem, igitur potuit fuisse filius alterius ab isto ante istum patrem, et ultra; igitur, potuit fuisse filius alterius; igitur, et cetera. | |
II | |
16.07 Aliud principale: non sequitur: 'contingit ad utrumlibet Socratem album esse aliquid, igitur contingit Socratem album non esse aliquid' quia aliquid sequitur ad consequens quod non ad antecedens, nam sequitur: 'contingit Socratem album non esse aliquid, igitur Socrates albus potest non esse aliquid' et tamen, istud non sequitur ad primum, quia antecedens est verum et consequens falsum. Dicitur huic quod haec est impossibilis: [248] 'contingit Socratem album esse aliquid', et consequentia est bona ab affirmativa ad negativam. Contra: sua conversa est vera, nam haec est vera: 'contingit aliquid esse Socratem album' quia sequitur: 'contingit Socratem esse Socratem album, igitur contingit aliquid esse Socratem album' et antecedens est verum; igitur consequens. Consequentia patet, quia haec est necessaria: 'aliquid est Socrates'. | |
16.08 Dicitur huic quod ista: 'contingit Socratem album esse aliquid', accepto subiecto pro eo quod est, non convertitur in illam de contingenti utrumlibet, sed in illam de possibili; si, tamen, capiatur pro eo quod contingit, convertitur in illam de contingenti, accepto subiecto pro eo quod contingit. Sed tunc antecedens est impossibile, sicut consequens. Contra istud: haec est vera: 'omne quod contingit esse aliquid, contingit esse aliquid' vel saltim, potest esse maior in uniformi de contingenti, igitur ad aliquid contingit decendere per medium verum, et non ad aliud nisi ad illud quod contingit esse Socratem album, quia, quodcumque aliud detur, illud, de necessitate, est aliquid; igitur, accepta ista: 'Socratem album contingit esse aliquid', sub hac acceptione 'quod contingit' erit vera; igitur, et cetera. | |
16.09 Praeterea, haec est maior in uniformi de contingenti: 'omne quod contingit esse Socratem album contingit currere', igitur, ex ista contingit inferre conclusionem per medium verum, et non per aliud, nisi per tale: 'contingit aliquid esse Socratem album', igitur, et cetera. | |
16.10 Et similiter, si capiatur 'Socrates albus' pro eo quod est, haec est vera: 'contingit Socratem album esse aliquid', quia pro tali fit distributio in ista: 'quidlibet contingit esse aliquid', accepto subiecto pro hiis quae contiiigunt; aliter enim, pro nullo fieret distributio sub hac acceptione 'quod contingit', quia quodcumque detur, de eo esset verum dicere quod 'contingit ipsum (108va) esse aliquid'; igitur, et cetera. | |
16.11 Ideo dicitur aliter ad argumentum concedendo istam: 'contingit Socratem album non esse aliquid', et negatur ista consequentia: 'igitur Socrates albus potest non esse aliquid'. Contra istud: (si Socrates albus contingit esse aliquid, igitur aliquid contingit esse Socratem album; consequens est falsum quia, si ista verificetur, aut hoc erit pro Socrate albo, aut pro Socrate non albo; non primo modo, quia hoc est impossibilis: 'contingit Socratem album esse Socratem album'; nec secundo modo, quia haec est impossibilis: 'aliud a Socrate albo contingit esse Socratem album', quia quaelibet singularis est impossibilis. | |
16.12 Praeterea, si haec sit vera: 'contingit aliquid esse Socratem album', cum quilibet sit Socrates albus, vel illud quod non est Socrates albus, igitur contingit Socratem album, vel illud quod non est Socrates albus, esse Socra[249] tem album. Conclusio est falsa, quia, quaelibet singularis est impossibilis, quia nec potest verificari pro Socrate albo, nec pro eo quod non est Socrates albus, et discursus patet, quia maiore de contingenti, et minore de inesse simpliciter, sequitur conclusio de contingenti utrumlibet. | |
16.13 Similiter, si haec esset vera: 'contingit aliquid esse Socratem album', et non est vera nisi pro Socrate, igitur praedicatum pro aliquo sui contingenter inesset Socrati, et idem necessario inest Socrati; igitur, et cetera. | |
III | |
16.14 Aliud principale: non sequitur: 'contingit aliquid non esse antichristum, igitur contingit aliquid esse antichristum', quia antecedens est verum, et consequens est falsum, quia quaelibet singularis est falsa, quia, si ista verificetur pro aliquo, aut hoc erit pro antichristo, aut pro antichristo albo, vel aliquo consimili. Non primo modo, quia haec est impossibilis: 'antichristum contingit esse antichristum', nec pro antichristo albo, quia tunc, haec esset vera: 'antichristum album contingit esse antichristum', et istud est falsum, supposito quod antichristus non sit albus, quia ex ista sequitur quod illud, quod non est antichristus, contingit esse anrichristum. | |
16.15 Dicitur huic quod haec est vera: 'contingit aliquid esse antichristum' et verificatur pro aliquo tali, sicut pro eo quod erit antichristus albus, vel aliquo consimili; Contra istud: illud, pro quo ista debet verificari, aut est antichristus, vel non; si sit antichristus, habetur propositum; si non sit antichristus, adhuc haec est falsa: 'contingit hoc esse antichristum', quia ex ista sequitur quod illud quod non est antichristus contingit esse antichristum. | |
16.16 Similiter, si ista verificetur pro tali supposito per accidens, sicut pro antichristo albo, eadem ratione pro antichristo nigro, et sic de aliis suppositis per accidens — et talia sunt infinita — igitur, infinita contingerent esse antichristum. | |
16.17 Praeterea, 'tantum antichristum album contingit esse antichristum; et antichristum nigrum contingit esse antichristum; igitur, antichristus albus est antichristus niger'; consequens est impossibile, et maior propositio patet, quia, si antichristum album contingit esse antichristum, nihil aliud ab eo contingit esse antichristum, ex qua et alia, sequitur ista exclusiva; igitur, et cetera. | |
16.18 Praeterea, secundum istam responsionem, haec esset vera: 'contingit Socratem album esse Socratem' et tamen, ex sua consequenti et alia vera, sequitur unum falsum arguendo sic: 'tantum aliud a Socrate potest non esse Socrates; et Socrates albus potest non esse Socrates; igitur, Socrates albus est aliud a Socrate'; consequens est falsum, supposito quod Socrates [250] sit albus, et exclusiva est vera, igitur altera erit falsa, et consequentia patet ab exclusiva negativa cum consimili remotione eiusdem praedicati ab aliquo, ad acceptionem subiecti eidem — ac si argueretur sic: 'tantum Socrates non currit; Plato non currit; igitur, Plato est Socrates. | |
IV | |
16.19 Aliud principale; si ista consequentia valeret, hoc non esset (108vb) nisi quia affirmativa de contingenti infert negativam de possibili in eisdem terminis, quia per istam consequentiam probat Aristoteles istam conversionem, sed ista consequentia non valet, quia non sequitur: 'contingit Socratem esse aliquid, igitur possibile est Socratem non esse aliquid', quia antecedens est verum, sicut patet per veritatem suae conversae, et consequens est falsum, quia, ex ipsa sequitur: 'possibile est Socratem non esse Socratem', quia praedicatum stat confuse et disiunctive; similiter in affirmativa de contingenti utrumlibet, praedicatum stat disiunctive pro suppositis, sicut in sua conversa, et in negativa de possibili in eisdem terminis stat idem praedicatum confuse et disiunctive; igitur, una potest esse vera sine alia. | |
16.20 Ad oppositum est Aristoteles probans affirmativam converti in negativam, et e contra, et hoc per diffinitionem 'contingentis', quia, per anstotelem, propositiones quae contingere dicuntur, convertibiles sibi invicem sunt; dico autem ut ea quae est contingere esse, ei quae est contingere non esse?[2] | |
16.21 Ad questionem: dicendum est quod illa de contingenti duplex est: quaedam est accepta in sensu composito, et quaedam in sensu diviso. In sensu composito, et similiter diviso, convertitur per oppositas qualitates, sed hoc est diversimode quia, in sensu composito, semper illa de dicto universali habet converti in illam de contingenti de dicto contradictorio, sicut ista: 'contingit nullum "b" esse "a"', in sensu composito habet converti in hanc: 'contingit aliquod "b" esse "a"' in eodem sensu, et e contra, et ista: 'contingit omne "b" esse "a"' habet converti in hanc: 'contingit "b" non esse "a"' sed universalis in sensu composito non convertitur in universalem, nec particularis in particularem. Ratio primi est quia, in sensu composito, per illam de contingenti significatur quod inhaerentia quae modificatur sit contingens, et ideo, quando arguitur ab illa de contingenti de dicto universali ad illam de[3] contingenti de dicto contradictorio, vel e contra, arguitur per istam regulam; unum contradictorum est contingens, igitur reliquum. Sed, quando arguitur ab illa de contingenti de dicto universali ad illam de contingenti de dicto contrario, arguitur per [251] istam regulam: unum contrariorum est contingens, igitur reliquum. Et ista consequentia non valet, quia una contrariarum est impossibilis et reliqua contingens, sicut haec est contingens: 'nullum album est animal', et haec est impossibilis: 'omne album est animal'; similiter haec est contingens: 'nullum animal est Socrates', et haec impossibilis: 'omne animal est Socrates', et ideo, in sensu composito non sequitur: 'contingit nullum animal esse Socratem, igitur contingit omne animal esse Socratem'. | |
16.22 Similiter, nec particularis convertitur in particularem in sensu composito, quia arguitur per istam regulam: unum subcontrariorum est contingens, igitur reliquum, et ista consequentia non valet, quia unum potest esse contingens et reliquum necessarium, nam haec est contingens: 'aliquod animal est Socrates', sit Socrates homo futurus, et haec est necessaria: 'aliquod animal non est Socrates', et ideo, non sequitur in sensu composito: 'contingit animal esse Socratem, igitur contingit animal non esse Socratem', sed in sensu diviso, universalis habet converti in universalem, et particularis in particularem. | |
16.23 Pro quo advertendum est quod in sensu diviso in particulari de contingenti, sive affirmativa, sive negativa, stat disiunctive pro suppositis, sicut in subiecto, et similiter, in universali. Et ideo, quaelibet talis, sicut superius dictum est, habet exponi per duas de possibili in eodem sensu, ita quod, in negativa de possibili fiat relatio ad illud suppositum pro quo illa de contingenti debet verificari, ita quod haec: 'contingit "b" non esse "a"' si uterque terminus sit communis, debet sic exponi: (109ra) 'possibile est "b" esse "a" et: 'illud "b" potest non esse illud "a"', et istae eaedem sunt exponentes particularis affirmative de contingenti in eisdem terminis. | |
16.24 Similiter, universalis de contingenti in eodem sensu habet exponentes consimiles, ita quod ista:' contingit nullum "b" esse "a"' habet sic exponi: 'quodlibet "b" potest esse "a"' et: 'quodlibet "b" potest non esse illud "a"', et ratio quare in negativa de possibili exponente illam de contingenti est ponendum tale relativum loco termini communis est haec, quia in illa de contingenti non negatur praedicatum, nec quod stet confuse et disiunctive, et ideo, cum in negativa de possibili stet praedicatum confuse et disiunctive, non sit relativum cuius suppositio non variatur nisi ad variationem suppositionis in suo antecedente. | |
16.25 Ideo, talis non potest convenienter exponi in eisdem teimitus, sed per huiusmodi relativum, et istam conversionem in sensu diviso ostendit Aristoteles sic:[4] 'contingit "b" esse "a", igitur possibile est "b" esse "a"' [252] et; 'illud "b" potest non esse illud "a"', et ista consequentia patet per diffinitionem 'contingentis' quia, per ipsam importatur 'possibile esse' et 'possibile non esse'; et ultra sequitur: 'igitur contingit "b" non esse "a"' et hoc patet per idem, quia 'contingit' adhuc importat 'possibile esse' et 'possibile non esse'; igitur, adhuc per istam: 'contingit "b" non esse "a"' importatur quod 'b' potest esse 'a', et illud 'b' non potest esse illud 'a' quia una negatio est hic expressa, et alia includi, in nota contingentiae, quae due faciunt unam affirmationem in affirmativa exponente; igitur, a primo, 'contingit "b" esse "a", igitur contingit "b" non esse "a"', et tota causa est quia, in sensu diviso, eaedem sunt exponentes affirmative et negative de contingenti. | |
16.26 Et si dicatur quod Aristoteles in sua probatione arguit a negativa de contingenti ad negativam de possibili in eisdem terminis, igitur negativa de contingenti infert negativam de possibili, et, similiter, non inferret negativam de possibili in eisdem terminis, tunc, illa de contingenti non inferret contradictoriam affirmative de necessario in eisdem terminis, et ita in omnibus terminis, illa de contingenti utrumlibet staret cum universali affirmativa de necessario, cuius tamen oppositum Aristoteles supponit in improbando mixtiones — arguit enim sic: illa de contingenti stat, igitur nulla de necessario sequetur, et e contra, igitur, et cetera. | |
16.27 Ad primum istorum: dicendum est quod Aristoteles in probando istam conversionem non arguit ab illa de contingenti ad negativam de possibili in eisdem terminis, sed arguit ab illa de contingenti ad illam de possibili, ubi est relatio in extremis, sicut prius dictum est. | |
16.28 Ad aliud, quod in sensu diviso in aliquibus terminis, affirmativa de contingenti stat cum illa de necessario, et hoc in talibus terminis, ubi unum extremum pro aliquibus sui respicit aliud terminum pro quolibet sui necessario, et pro alio sui respicit idem contingenter. Et ideo, ista stant simul in sensu diviso: 'de necessitate, omnis homo est aliquid' et 'aliquem hominem contingit esse aliquid' quia prima verificatur pro per se suppositis 'hominis', quae per se continentur sub praedicato, et secunda verificatur pro supposito per accidens, sicut pro 'homine albo'. | |
16.29 In aliquibus tamen, repugnant, sed hoc est gratia terminorum, quia non habet talia supposita quae respiciunt supposita alterius extremi necessario, et alia supposita per accidens, quae respiciunt supposita alterius contingenter, ita quod (109rb) illa supposita per accidens necessario contineantur sub illo communi, sicut ista repugnant, acceptis extremis pro hiis quae sunt: 'contingit hominem esse animal' et 'de necessitate, omnis homo est animal', et in talibus, ista consequentia est bona: illa de necessario stat, igitur illa de contingenti non sequitur. | |
[253] | |
16.30 Vel dicendum est quod Aristoteles nunquam arguebat per istam regulam: affirmativa de necessario stat, igitur illa de contingenti non sequitur, sed per istam: affirmativa de necessario stat, et negativa de necessario, igitur nulla de contingenti sequitur. Et ista regula necessaria est, quia in omnibus terminis, universalis negativa de necessario repugnat cuilibet de contingenti in sensu diviso, et ideo Aristoteli sufficeret improbare conclusionem de contingenti sequi per hoc quod negativa de necessario stat, et ideo, affirmativam capit ex habundanti. | |
Ad I | |
16.31 Ad primam rationem principalem: dicendum est quod ista consequentia est bona: 'contingit istum hominem fuisse ante "a", igitur contingit istum hominem non fuisse ante "a"' et quidquid sequitur ad consequens, sequitur ad antecedens, et quando dicitur quod haec est vera de praeterito: 'contingit istum hominem fuisse ante "a"' concedendum est quod haec sit vera, quia 'contingit istum hominem fuisse istum hominem album' et similiter, 'negativa in contrariam convertitur' est vera, et ulterius, neganda est ista consequentia: 'igitur, iste homo potuit non fuisse ante "a"' quia in negativa de possibili praedicatum stat confuse et disiunctive. | |
16.32 Et si arguatur: 'si istum hominem contingat fuisse ante a" igitur aliquid quod fuit ante "a" contingit fuisse istum hominem', consequens falsum, quia quaelibet singularis est falsa. Potest dici quod consequens est verum, et potest verificari pro tali supposito per accidens, sicut illud quod fuit Socrates albus, vel aliquid huiusmodi, sed quia hoc subiectum, qualitercumque convertatur, semper supponit pro hiis quae fuerunt existentia ante 'a', et quodlibet tale impossibiliter inest isti homini, et similiter infuit isti homini, ideo ad argumentum dicendum est aliter, quod haec est falsa in sensu diviso: 'contingit istum hominem fuisse ante "a"' et hoc accipiendo istam determinationem 'ante "a"' secundum quod est determinatio praedicati, quia quaelibet singularis suae conversae {falsa est } quia subiectum, qualitercumque capiatur, solum supponit pro hiis quae precesserunt istum, quorum nullum contingit fuisse istum. | |
16.33 Ad probationem: neganda est ista: 'iste homo potuit fuisse ante "a"' et hoc accipiendo 'ante[5] "a"' secundum quod est determinatio praedicati, et non compositionis. Si tamen, capiatur secundum quod haec determinatio 'ante "a"' est determinatio compositionis, sic potest concedi, quia sua conversa habet aliquam singularem veram. Et tunc, haec deter[254] minatio 'ante "a"' debet sequi compositionem in conversione, et isto sensu, non valeret ista consequentia: 'contingit istum hominem fuisse ante "a", igitur contingit istum hominem fuisse filium alterius a patre suo' | |
16.34 Ad probationem: dicendum quod ista consequentia non valet: 'contingit istum hominem fuisse ante "a", igitur contingit istum hominem fuisse antequam fuit' de virtute, tamen, sermonis, hoc consequens est distinguendum, ex eo quod haec determinatio 'antequam' potest determinare compositionem vel praedicatum; si praedicatum, consequentia non valet; si compositionem, consequens potest concedi, et neganda est consequentia ulterius: 'igitur, istum hominem contingit fuisse filium alterius ab isto', demonstrando patrem istius, sed solum ista consequentia valet secundum quod in antecedente est determinatio praedicati, et per istud patet ad talia: 'iste homo fuit (109va) antequam pater suus fuit' quod tales sunt distinguendae, ex eo quod possunt esse categorice vel ypothetice; si sint categorice, falsae sunt, sicut patet per singulares in suis conversis; si sint ypothetice, distinguendae sunt ulterius secundum compositionem et divisionem. In sensu composito, false, et in sensu diviso sunt verae, quia ista ypothetica: 'iste homo fuit antequam pater suus fuit' secundum quod partes accipiuntur in sensu diviso, non plus significat nisi quod pater istius aliquando fuit ens, et ante illud, iste fuit ens, et hoc est verum quia, posito quod iste fuit ens, semper fuit ens, quia ens semper fuit iste. | |
Ad II | |
16.35 Ad aliud principale: dicendum quod ista consequentia est bona: 'contingit Socratem album esse aliquid, igitur contingit aliquid esse Socratem album' et similiter: 'contingit album non esse aliquid ' et consequens est verum, sicut antecedens, quia quandocumque praedicatum necessario continet aliquod suppositum quod respicit subiectum contingenter, et si neuter continet supposita quae respiciunt supposita subiecti necessario, ibi particularis affirmativa de contingenti utrumlibet, et affirmativa de necessario, simul stant in eisdem terminis, et ideo, ista stant simul: 'contingit Socratem esse aliquid' et: 'omne quod est Socrates, de necessitate, est aliquid'; et si dicatur quod, si haec sit vera: 'contingit aliquid esse Socratem', aut est vera pro Socrate, aut pro alio a Socrate; non pro Socrate, quia illum non contingit esse Socratem, nec pro alio a Socrate, quia nullum tale adhuc contingit esse Socratem. | |
16.36 Praeterea, si haec sit vera: 'contingit aliquid esse Socratem', hoc erit pro aliqua singulari, et in illa, aut denotatur Socrates, aut aliud a Socrate. Si aliud a Socrate, propositio est falsa; si Socrates, adhuc est falsa, quia per eam denotatur quod praedicatum contingenter insit ei quod denotatur, et hoc est falsum, quia tunc, contingenter inesset Socrati. | |
[255] | |
16.37 Ad primum istorum: dicendum quod haec est vera: 'contingit aliquid esse Socratem' et verificatur pro hac: 'contingit Socratem album esse Socratem'. Et quando quaeritur: aut ista verificatur pro Socrate, aut pro alio a Socrate?, dicendum est quod propositionem indiffinitam verificari pro alio est dupliciter: aut pro singulari propositionis, aut pro singulari subiecti eiusdem propositionis. Ideo, ista: 'contingit aliquid esse Socratem' verificatur pro ista: 'contingit Socratem album esse Socratem' tanquam pro singulari propositionis, sed verificatur pro 'Socrati' sicut pro singulari sui subiecti. Et non valet ista consequentia: 'verificatur pro Socrate, igitur haec est vera: 'contingit Socratem esse Socratem', sicut non valet, supposito quod quilibet homo sit albus, haec est vera: 'homo per se est homo' et verificatur pro aliquo homine albo, quia, si verificetur pro aliquo homine, verificatur pro aliquo homine albo, quia convertuntur, igitur haec est vera: 'aliquis homo albus per se est homo', et ideo, ad hoc quod haec sit vera, 'ista verificatur pro Socrate', sufficit quod haec sit vera: 'Socratem album contingit esse Socratem'. | |
16.38 Ad secundum, patet per illud quod ista singularis est vera: 'contingit Socratem album esse Socratem', et quando quaeritur: aut verificatur pro Socrate, aut pro alio a Socrate?, dicendum est quod pro Socrate, et quando dicitur quod Socrati necessario inest hoc praedicaium, dicendum est quod hoc non repugnat alteri, quia ista stant simul: 'contingit Socratem album esse Socratem' et: 'Socrates, de necessitate, est Socrates'. Et prima verificatur pro Socrate, sicut dictum est, et ad hoc quod verificatur pro Socrate, sufficit quod praedicatum contingenter insit Socrati albo. | |
Ad III | |
16.39 Ad aliud principale; dicendum est quod haec est vera: 'contingit antichristum esse aliquid', et similiter sua conversa, et quando quaeritur: pro quo debet ista verificari?, dicendum est quod pro antichristo albo qui erit, vel aliquo tali, et concedatur ulterius quod haec sit vera: 'antichristum album contingit esse antichristum', sed haec in sensu diviso est ulterius acceptabilis, ex eo quod subiectum potest stare pro eo quod est antichristus albus, (109vb) vel pro eo quod erit antichristus albus; primo modo est haec falsa, quia quaelibet singularis est impossibilis; secundo modo est vera, et eodem modo concedenda est haec: 'antichristum nigrum contingit esse antichristum'. | |
16.40 Et quando dicitur quod tunc plura contingerent esse antichristum, dicendum est quod consequentia non valet, quia, secundum quod subiecta accipiuntur pro hiis quae erunt, solum supponunt pro antichristo, et ideo, solum supponunt pro eodem; Ad illud inquam: dicendum quod ista conse[256] quentia non valet, posito quod Socrates sit albus, Socrates albus potest non esse Socrates; et tantum aliud a Socrate potest non esse Socrates; igitur Socrates albus est aliud a Socrate'. Et ratio huius est quia, secundum quod ista est exclusiva, negatio importata per notam exclusionis habet referri ad notam possibilitatis, et ideo, negativa exponens hiis exclusive aequivalet isti de necessario: 'quidlibet quod est Socrates, de necessitate, est Socrates'; nunc ista consequentia non valet: 'Socrates albus potest non esse Socrates, et quidlibet quod est Socrates, de necessitate, est Socrates, et aliud a Socrate potest non esse Socrates, igitur Socrates albus est aliud a Socrate', sicut non sequitur: 'omne quod est Socrates, de necessitate, est Socrates; et Socrates albus non de necessitate est Socrates; igitur, Socrates albus non est Socrates'. Et ideo, in talibus de possibili, ab exclusiva negativa, cum remotione eiusdem praedicati ab aliquo, non sequitur attributio illiud subiecti eidem. | |
Ad IV | |
16.41 Ad ultimum patet per dicta in positione, quod particularis negativa de contingenti non infert particularem negativam de possibili in eisdem terminis, nisi hoc sit gratia terminorum; ubi illa de contingenti repugnat universali affirmative de necessario unam tamen negativam de possibili infert, et hoc est in cuius praedicato fit relatio ad illud suppositum quod debet verificare antecedens. |