Authors/Campsall/QSLA/Q17
From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search
Latin | English |
---|---|
[257] | |
questio septima decima | |
{Q}uaeratur: utrum uniformis de contingenti valeat in prima et tertia figura? | |
I | |
17.01 Quod non videtur quia, non sequitur, demonstrato quolibet vero contingenti: 'quodlibet istorum istorum contingit esse verum; et quodlibet verum contingens contingit esse aliquod istorum; igitur, quodlibet verum contingens contingit esse verum contingens' quia praemissae sunt verae, et conclusio est falsa. Falsitas conclusionis patet quia suum repugnans est verum sicut hoc: omne verum contingens, de necessitate, est verum contingens'. | |
II | |
17.02 Praeterea, non sequitur: 'contingit omnem hominem currere; et aliquem sedentem contingit esse hominem; igitur, aliquem sedentem contingit currere', quia praemissae verae, et conclusio falsa quia suum repugnans est verum, eo quod, de necessitate, nullum sedentem est currens. | |
III | |
17.03 Similiter, non sequitur: 'omne currens contingit esse hominem; asinum contingit esse currentem; igitur, asinum contingit esse hominem'. huic dicitur quod uniformis de contingenti est bonus si recte sumatur sub in minori, pro quo dicitur esse. Intelligendum quod suppositum duplex est: quodam est suppositum formale, et hoc est ubi significatur intellectus communis in suo supposito, sicut 'hoc verum' est suppositum formale huius communis 'verum'; aliud est suppositum materiale, et hoc est aliquod contentum sub communi, non tamen accipitur per significationem communis in suo supposito, sicut 'te sedere' est suppositum materiale huius communis 'verum'. Unde, si in uniformi de contingenti, vel de necessario, capiatur sub suppositum formale distributi[1] vel aliquid necessario sibi contentum, tunc discursus est bonus si tamen capiatur sub suppositum materiale, non oportet discursum valere. Per hoc dicitur instantias propositas. | |
17.04 Ad primum, quod discursus non valet, quia non accipitur sub suppositum formale, nec aliquid proportionale ei, et per idem dicitur ad [258] secundum, et tertium. Contra istum modum dicendi arguitur sic: ostendo primo quod primus discursus (110ra) valeat, quia impossibile est praemissas esse veras sine conclusione, quia, a maiore ad conclusionem est consequentia bona, nam in maiore fit distributio pro quolibet pro quo fit distributio in conclusione, et e contra; igitur, quaelibet singularis contingenter sequitur ad aliquam antecedentis; igitur, et cetera. | |
17.05 Praeterea, data responsione, ista consequentia non valeret: 'quodlibet verum contingens, de necessitate, est verum contingens, igitur quodlibet istorum, de necessitate, est verum contingens, quia antecedens est verum et consequens falsum, demonstrato quolibet vero contingenti in consequente. Falsitas consequentis patet,quia pro quolibet supposito pro quo fit distributio in antecedente, fit distributio in consequente, et e contra; igitur, et cetera. | |
17.06 Praeterea, secundum istam responsionem, sequeretur quod aliquis discursus in quo nunc est locus sophisticus, aliquando erit sillogisticus, et ista: in aliquo eodem discursu aliquando esset fallacia accidentis, et aliquando non. Consequentia patet, quia, per responsionem, iste discursus non valet: 'quodlibet istorum, de necessitate, est aliquod istorum', demonstratis istis: 'tu sedes', 'tu non sedes', 'et hoc falsum est aliquod istorum; igitur, hoc falsum, de necessitate, est aliquod istorum' quia praemissae verae, et conclusio falsa, demonstrato in minori hoc falso 'tu sedes'; sed est fallacia accidentis, per responsionem, et tamen, te non existente, erit sillogismus bonus, cuius probatio est quia tunc, haec erit necessaria: '"te sedere" est falsum', et similiter haec: 'hoc falsum est aliquod istorum' et, per consequens, tunc accipitur sub illud quod necessario est coniunctum supposito formali, et tunc, per responsionem, valet discursus; igitur, et cetera. | |
17.07 Et si dicatur quod intelligitur sic esse necessario coniunctum, ita quod sit essentialiter coniunctum cum supposito formali, ad hoc quod consequentia valeat. Contra istud: ponitur pro regula quod, quandocumque minor est vera cum modo necessitatis in sensu diviso, ex tali de inesse et maiori de necessario sequitur conclusio de necessario, et sic est in proposito, quia, te non existente, haec est vera in sensu diviso: 'hoc falsum, de necessitate, est aliquod istorum', demonstrato 'te sedere' per 'hoc falsum'. | |
17.08 Et istud idem potest argui sic: hic est fallacia accidentis: 'omne falsum, de necessitate, est falsum; "te sedere" est falsum; igitur, "te sedere", de necessitate, est falsum', et tamen, te non existente, erit sillogismus bonus, quia tunc ista minor erit vera cum modo necessitatis in sensu diviso. Et hoc sufficit, per responsionem, ad hoc quod talis discursus valeat. | |
[259] | |
17.09 Praeterea, per responsionem, haec esset falsa in sensu diviso: '"te sedere", de necessitate, est verum' et tamen, sua conversa habet unam singularem veram, nam haec est vera: 'hoc verum, de necessitate, est "te sedere"'. Cuius probatio est, quia haec est vera: 'aliquid, de necessitate, est "te sedere'"; aut, igitur, hoc verum, aut aliud ab hoc vero; sed haec est falsa: 'aliud ab hoc vero, de necessitate, est "te sedere'"; igitur, haec est vera: 'hoc verum, de necessitate, est "te sedere"'. | |
17.10 Similiter, si haec esset falsa: 'hoc verum, de necessitate, est "te sedere'", igitur sua contradictoria esset vera; cum tamen, ex ipsa et alia vera sequitur unum falsum, arguendo sic: 'hoc verum potest non esse "te sedere"; et quidlibet aliud ab hoc vero potest non esse "te sedere"; igitur, quidlibet potest non esse "te sedere"'; consequens est impossibile. | |
17.11 Et si dicatur quod ista consequentia non valet, accepto antecedente in sensu diviso. Contra istud arguatur sic in sensu composito: 'et hoc verum, et quidlibet aliud ab hoc vero, potest non esse "te sedere"; igitur, quidlibet potest non esse "te sedere"', quia antecedens est verum, eo quod praedicatum vere removetur cum nota possibilitatis a quolibet pro quo distribuitur subiectum. Cuius probatio est quia vere removetur ab hoc vero et a quolibet alio ab hoc vero, et consequens est impossibile; igitur, et cetera. | |
17.12 Praeterea, per responsionem, haec esset falsa: 'hoc verum, de necessitate, est propositio', demonstrata ista: 'tu sedes'; cum tamen, sequitur ex veris, nam sequitur: 'hoc verum, de necessitate, contradicit (110rb) propositioni; igitur, hoc verum, de necessitate, est propositio'. Veritas antecedentis patet dupliciter, quia sequitur: 'hoc verum, de necessitate, contradicit propositioni false, igitur, de necessitate, contradicit propositioni'. Et antecedens est verum, igitur consequens. Veritas antecedentis patet, quia quodlibet verum, de necessitate, contradicit falso, igitur hoc verum, de necessitate, contradicit falso. Et antecedens est verum, quia ista necessario convertuntur: 'verum', et: 'contradicens falso'. Et similiter, hoc verum, de necessitate, contradicit alicui, et non nisi propositioni; igitur, de necessitate, contradicit propositioni. | |
17.13 Praeterea, si haec esset falsa: '"te sedere", de necessitate, est hoc verum', haec esset falsa per eandem rationem: '"te sedere" semper erit verum'. Et ita sua contradictoria esset vera: "'te sedere" non semper erit verum', ex qua sequitur quod aliquando non erit verum, et ulterius; igitur, aliquando erit non verum. Consequens est falsum, quia sua conversa habet quamlibet singularem impossibilem, quia, posito quod haec sit vera: 'tu sedes', quaelibet singularis huius est impossibilis: 'aliquod non verum erit "te sedere'" quia pro ipsamet non potest verificari, quia ipsa est vera, [260] nec pro aliqua alia, quia quacumque alia demonstrata, haec est impossibilis: 'hoc non verum aliquando erit "te sedere"'. | |
17.14 Praeterea, per istam responsionem, haec esset vera, quod 'quodlibet verum contingens potest non esse aliud a lapide' ex qua sequitur quod 'quodlibet verum contingens posset esse idem lapidi'. Consequens est impossibile; consequentia patet, quia sua opposita est falsa; haec enim non fit, per responsionem: 'aliquod verum contingens, de necessitate, est aliud a lapide' quia quaelibet singularis suae conversae est falsa, quia, per responsionem, nec ' te sedere ' nec aliud a ' te sedere ' de necessitate, est hoc verum; igitur, nec lapis, nec aliud a lapide, de necessitate, est hoc verum. Consequentia patet, quia ista convertuntur: 'te sedere, vel aliud a te sedere', et 'lapis, vel aliud a lapide'. | |
17.15 Praeterea, sequitur: 'hoc verum, de necessitate, est verum, igitur hoc, de necessitate, est hoc verum', demonstrato in consequente 'te sedere' et non alio. Cuius probatio est quia, idem significatur per consequens et per antecedens, quia idem demonstratur precise in antecedente et consequente; igitur, denotatur praedicatum inesse cum modo necessitatis in antecedente, eidem denotatur idem praedicatum inesse sub eodem modo in consequente, et ulterius; sequitur, 'igitur "te sedere", de necessitate, est hoc verum' quia adhuc idem significatur per antecedens et consequens, quia eidem precise denotatur utrobique praedicatum inesse cum nota necessitatis. | |
17.16 Ad ista dicitur per ordinem. Ad primum istorum dicitur quod a maiore ad conclusionem non valet consequentia. Ad probationem dicitur quod non pro quolibet pro quo fuit distributio in antecedente fit distributio in consequente, nec e contra, quia alia sunt supposita formalia subiecti unius et alterius, eo quod sunt diversa communia. | |
17.17 Ad aliud dicitur per idem, quod consequentia non valet, nec pro eisdem fit distributio in antecedente et in consequente, propter rationem praedictam. Contra istud: in maiore fit distributio pro quolibet vero contingenti, et pro quolibet tali fit distributio in conclusione, et non pro alia; igitur, et cetera. | |
17.18 Praeterea, per istam responsionem, haec esset vera: 'nullum suppositum formale unius esset suppositum formale alterius' et ita, nullum istorum, demonstratis veris contingentibus, esset suppositum formale 'veri', et cum ex ista, et alia vera, sequitur unum impossibile, arguendo sic: 'nullum istorum est suppositum formale "veri"; et hoc verum, et illud, et sic de singulis, est aliquod istorum; igitur, hoc verum, et illud, et sic de singulis, non est suppositum formale "veri"'; consequens falsum, quia ex ista sequitur quod nullum verum esset suppositum formale 'veri' ex qua [261] sequitur, quia tantum aliud a vero esse suppositum formale 'veri' — consequens est impossibile. | |
17.19 Ad primum istorum dicitur negando assumptum, (110va) et dicitur quod pro nullo supposito formali 'veri' fit distributio in ista maiori, 'quodlibet istorum, et cetera'. Contra istud: tunc sequeretur quod nec pro hoc vero, nec illo vero, et sic de singulis, fieret distributio in ista maiore, et cum quodlibet verum sit hoc verum, vel illud, et sic de singulis, pro nullo vero fieret distributio in ista maiore; consequens falsum, quia eius oppositum sequitur ex veris, quia pro quolibet quod denotatur in ista maiore fit distributio in ista maiore, et quodlibet verum est huiusmodi; igitur, et cetera. | |
17.20 Praeterea, per istam responsionem, in ista: 'nullum verum contingens est verum' non fieret distributio pro aliquo ente, quia non fit distributio pro aliquo supposito formali ipsius entis; ex quo arguo sic: nec pro hoc ente, nec illo ente, et sic de singulis, fit distributio in ista, et quidlibet est hoc ens, vel illud, et sic de singulis; igitur, pro nullo fit distributio in ista, et ultra. Si pro supposito formali fieret distributio in hac, sequeretur quod suppositum formale huius communis non esset aliquid. Si dicatur huic negando minorem propositionem, vel maiorem. Contra istud: in praedicato minoris demonstratur quidlibet pro quo fit distributio in subiecto, igitur praedicatum est commune ad quodlibet contentum sub subiecto, et extrema supponunt personaliter; igitur, universalis affirmativa est vera. Assumptum patet, quia in praedicato minoris denotatur quidlibet. | |
17.21 Vel, si dicatur quod non fiat instantia in aliquo, et illud volo denotare, et similiter, istud non valet quia volo denotare in praedicato minoris quodlibet ens, sic dicendo 'hoc ens' 'illud ens' et sic de singulis, et tantum pro aliquo ente supponit subiectum, igitur praedicatum convertitur cum subiecto, et est communis, eo si negetur maior. Contra istud: per responsionem, et hoc ens, et illud ens, et sic de singulis, est suppositum formale 'entis', et pro nullo supposito tali distribuitur aliquod inferius ad 'ens' | |
17.22 Vel potest argui sub alia forma: nec pro hoc ente, nec pro illo, et sic de singulis, fit distributio in hanc, igitur pro nullo fit distributio in hac. et antecedens est verum, igitur consequens, et consequentia probatur sic, quia in antecedente removetur praedicatum a quolibet a quo removetur praedicatum in consequente; igitur consequentia est bona. Et si negetur assumptum, potest probari sic: a quolibet quod denotatur in subiecto antecedentis removetur praedicatum eiusdem; sed quidlibet denotatur in subiecto antecedentis; igitur, et cetera. Minor patet, quia non potest fieri instantia in aliquo, quin illud demonstretur, quia non est aliquid, quin [262] possit demonstrari, sic dicendo 'hoc ens', et quidlibet tale, per positionem demonstratur in subiecto antecedentis; igitur, et cetera. | |
17.23 Ideo, dicitur aliter ad questionem, quod uniformis de contingenti semper valet in sensu diviso in prima figura, in quibuscumque terminis, quia praedicatum appellat suam formam, et ideo, in subiecto maioris fit distributio pro quolibet quod contingit esse sub forma subiecti, et ideo, quodcumque accipitur sub, semper discursus est bona, quia, si accipiatur illud quod contingit esse sub forma subiecti, tunc minor propositio est vera; et si maior sit vera, conclusio erit vera in omnibus terminis. Si accipiatur aliquid aliud, tunc minor propositio est falsa, et valet discursus. Per hoc dicitur ad rationes: ad primum dicitur quod discursus est bonus, et conclusio est vera in sensu diviso, et conceditur quaelibet de contingenti in sensu diviso, ubi praedicatum contingentis respicit quodlibet contentum sub subiecto. Per idem dicitur ad aliud, concedendo istam conclusionem in sensu diviso: 'contingit sedentem currere'. (110vb) Ad tertium dicitur quod ista maior est impossibilis: 'contingit omne currens esse hominem', secundum quod debet esse maior in uniformi de contingenti, quia sic distribuitur subiectum pro quolibet quod contingit currere, et ita, pro asino, et ideo conceditur discursus; sed maior est impossibilis. Contra istud modum dicendi arguitur sic: dato isto, quod praedicatum appellaret sic suam formam, sequeretur quod aliqua esset maior in uniformi de contingenti quae nec inferreret suam indiffinitam, nec aliquam eius singularem, nisi per medium possibile. Cuius probatio est, quia capiatur ista maior: 'contingit quidlibet currere', accepto subiecto pro hiis quae contingunt. Quodcumque accipiatur sub, haec est impossibilis: 'contingit hoc esse aliquid', quia ex ista sequitur quod hoc potest esse aliquid, et non esse aliquid, et ista repugnant, quia, quodcumque sit illud suppositum, sit aliquid, de necessitate, ipsum est aliquid. | |
17.24 Et similiter, ista minor est impossibilis, quodcumque accipiatur sub, quia, quodcumque sit illud, ipsum, de necessitate, est aliquid, et, per sic dicentes, in omnibus terminis affirmativa de contingenti, et universalis affirmativa de necessario, repugnant; igitur, et cetera. Nec valet dicere quod subiectum maioris non habet tales acceptiones, quia est unum transcendens, quia, per sic dicentes, quaelibet de contingenti, in sensu diviso, sub hac acceptione 'quod contingit' convertitur in idem genus contingentis, sub eadem acceptione; igitur, ista: 'contingit hominem esse aliquid', accepto subiecto pro hiis quae contingunt, convertitur in ista: 'contingit aliquid esse hominem' sub eadem acceptione. | |
[263] | |
IV | |
17.25 Vel, si dicatur aliter, quod in tali maiore non fit distributio pro aliquo, quia non est aliquod suppositum quod contingenter continetur sub subiecto. Contra istud: et si talis propositio universalis non inferat aliquam singularem per medium intrinsicum, tamen infert suam indiffinitam, sed omnis consequentia ab universali ad suam indiffinitam potest reduci in sillogismum per medium verum, quaero igitur de isto medio, per quod istud; exceptiva habet reduci in sillogismum — aut est una de inesse, aut una de contingenti? Non est dare quod sit una de inesse, quia tunc explicaret habitudinem medii ad contenta, et ita esset sillogismus regulatus, maiore de contingenti, et minore de inesse, accepto subiecto maioris pro hiis quae contingunt, quia, si praedicatum in alia de inesse possit stare pro hiis quae contingunt, minor propositio de inesse explicaret habitudinem implicatam in maiore, et esset sillogismus rectus. | |
17.26 Similiter, si terminus in illa de inesse posset stare pro hiis quae contingunt, ex maiori de inesse, et minore de contingenti, esset ita sillogismus regulatus, sicut ex maiore de contingenti, et minore de contingenti, quia equaliter explicaretur per minorem habitudo implicatam in subiecto maioris — quod videtur esse contra processum Aristotelis, quia, ex quo posuit duas acceptiones illius de contingenti, dixit illam de contingenti sub hac acceptione 'quod contingit' ingredi uniformem sub hac acceptione 'quod est mixta';[2] si sit una de contingenti, habetur propositum, quod reducetur in sillogismum per medium impossibile. | |
17.27 Praeterea, talis propositio sub hac acceptione 'quod contingit' potest induci; sive, igitur, inducatur ex singulari, sive ex aliquo alio, potest reduci in sillogismum; consequens est falsum propter duo: tum quia medium adhuc in illo sillogismo esset impossibile — haec enim est impossibilis: 'quidlibet contingit esse hoc, vel illud, et sic de singulis', quibuscumquae demonstratis a parte praedicati, et quod istud erit medium patet, quia in inductione reducta in sillogismum singularia debent accipi loco medii, et subiectum universalis inducendae subiceretur (111ra) in minore, sicut patet per Aristotelem, capitulo de inductione.[3] | |
17.28 Similiter, si reducatur in sillogismum, adhuc e contrario, ab universali ad illud inducens, tenebit consequentia, quia in inductione, medium et minor extremitas convertuntur, igitur tenebit per medium intrinsicum, sicut prius, et querendum est de illo: aut est de inesse, aut de contingenti? [264] Non de inesse, propter illud quod dictum est prius, nec de contingenti quia tunc medium esset impossibile. | |
17.29 Praeterea, demonstratis Socrate et Platone, haec est una universalis: 'utrumque istorum contingit esse hominem'; qualitercumque capiatur subiectum, igitur oportet, cum hoc signum 'utrumque' hic distribuat pro aliquo, quod possit fieri decensus ad aliquam singularem, et si reducatur in sillogismum. Tunc, si praedicatum appellat suam formam, minor propositio erit impossibilis, quia, per si dicentes, quocumque demonstrato, haec est impossibilis: 'hoc contingit esse alterum istorum' quia, per eos, haec est impossibilis: 'aliquid contingit esse Socratem'; igitur, et cetera. Nec valet dicere quod haec est impossibilis sub hac acceptione 'quod contingit': 'utrumque istorum contingit esse hominem', nec in illa acceptione fit distributio pro aliquo, quia sic dicto, 'utrumque istorum qualitercumque capiatur subiectum, semper hoc signum 'utrumque' distribuit pro illis quae demonstrantur per hoc pronomen, et ista sunt aliqua supposita; igitur, et cetera. | |
17.30 Praeterea, si capiatur sub hanc acceptione 'quod contingit', subiectum adhuc in illa acceptione supponit pro aliquo et supponit personaliter; aut, igitur, supponit pro aliquo supposito, aut pro re significatum per subiectum. Non secundo modo, quia in sua indiffinita supponeret pro eodem, et ita non esset differentia inter propositionem indiffinitam, et propositionem in qua subiectum supponeret simpliciter, quia idem essent termini et pro eodem penitus suponentes, et non esset diversitas inter significationem propositionis, accepto subiecto simpliciter, et personaliter, | |
17.31 Et similiter, si supponit pro re significata per subiectum, tunc intellectus propositionis sub illa acceptione esset iste: 'omne quod contingit esse rem significatam per hoc subiectum contingit esse hominem'; si supponat pro aliquo supposito subiecti, habetur propositum, quod per locum a toto in quantitate contingit ad illud decendere, et tamen, medium per quod teneret consequentia esset impossibile. | |
17.32 Similiter, et si non fiat distributio pro aliquo sub hac acceptione 'quod contingit', tamen, una habitudo est implicata ad aliud in subiecto maioris, sed quaelibet habitudo implicata per aliquam propositionem vere potest explicari, quia aliter non esset implicatio ad aliud, et hoc non est nisi per notam contingentiae, igitur, de aliquo in sensu diviso erit verum dicere: 'hoc contingit esse alterum istorum' et ita haec esset vera: 'aliquid contingit esse Socratem, vel Plato'; consequens est falsum, per sic dicentes, quia, quaecumque detur ad verificandam istam, ex ipsa sequitur quod Socratem, vel Platonem, contingit esse Socratem, vel Platonem. | |
17.33 Si dicatur aliter, quod ista: 'utrumque istorum contingit esse [265] hominem' non habet tales duas acceptiones. Contra istud improbatur, sicut prius; iste uniformis est bonus in primo tertiae: 'utrumque istorum contingit esse hominem; utrumque istorum contingit esse Socratem; igitur, Socratem contingit esse hominem'; igitur, conversa minore, erit uniformis bonus in tertio primae, quod non esset nisi medium acciperetur pro hiis quae contingunt. | |
17.34 Et similiter ista: 'contingit hominem esse alterum istorum' sub hoc acceptione 'quod contingit', convertitur in idem genus contingentis sub eadem acceptione, igitur subiectum huius 'alterum istorum contingit esse Socratem' accipitur sub hac acceptione 'quod contingit'; igitur, et cetera. Contra illud quod dicitur, (111rb) quod in omnibus terminis valet consequentia, accepto subiecto in maiore pro hiis quae contingunt, quia tunc, ex veris sequeretur falsum, arguendo sic: 'omne quod contingit esse Socratem album, contingit esse hoc album', demonstrato Socrate albo, 'et hoc album contingit esse Socratem album; igitur, hoc album contingit esse hoc album'. Conclusio est impossibilis, demonstrato eodem in eius subiecto et praedicato, et minor est vera, quia, per sic dicentes, iste discursus valet: 'Socratem contingit esse Socratem album; et hoc album est Socrates; igitur, hoc album contingit esse Socratem album', et praemissae sunt verae, igitur conclusio. | |
17.35 Dicitur huic concedendo istam conclusionem esse veram, non obstante quod idem demonstretur utrobique. Contra istud: sequitur 'hoc album contingit esse hoc album, igitur hoc ens contingit esse idem huic enti'; consequens est falsum, et consequentia patet, quia, demonstrato eodem per 'hoc ens' et 'hoc album', ista convertuntur: 'hoc ens' et 'hoc album', et similiter, 'hoc ens' et 'hoc album' necessario sunt idem, igitur quidquid contingit esse unum, contingit esse reliquum. Similiter, sequitur: 'hoc album contingit esse hoc album, igitur hoc album potest non esse hoc album, et ultra; igitur hoc potest non esse hoc', demonstrato eodem utrobique, et ultra; 'igitur hoc potest non esse idem huic'. Secunda consequentia patet sicut prius, quia per hoc pronomen 'hoc' volo denotare idem precise quod demonstratur per 'hoc album'; igitur, idem penitus significatur per subiectum et praedicatum unius et alterius, igitur consequentia est bona. | |
17.36 Praeterea, tanta est identitas inter 'hoc album' et 'hoc album' in eodem demonstrato, sicut inter Socratem et Socratem, et sicut unum non potest non esse sub forma unius, ita nec reliquum sub forma alterius; igitur, qua ratione haec esset vera: 'hoc album contingit esse hoc album' haec esset vera: 'Socratem contingit esse Socratem'. Similiter, non est verisimile quod haec debeat esse vera: 'hoc album contingit esse hoc album'; haec [266] tamen impossibilis: 'Socratem album, vel hoc album, contingit esse Socratem'. Similiter, nec quod ista sit impossibilis: 'hoc album semper fuit hoc album' demonstrato Socrate albo, et haec vera: 'hoc album semper fuit Socrates', quod, tamen, oportet concedere, per sic dicentes. | |
VI | |
17.37 Aliud principale: si uniformis de contingenti valeat in prima figura, igitur maior, cum sit universalis, posset induci ex suis singularibus. Consequens est falsum, quia si sic, illa inductio posset reduci in sillogismum, acceptis singularibus subiecti loco medii termini. Consequens est falsum, quia quaero de illo sillogismo in quam reducitur inductio: aut subiectum maioris accipitur pro hiis quae sunt, aut pro hiis quae contingunt? Non pro hiis quae sunt, propter duo, tum quia in uniformi de contingenti in prima figura subiectum acciperetur sub hac acceptione 'quod est' quod repugnat uniformi de contingenti in prima figura, per Aristotelem.[4] Et similiter, tunc minor propositio de contingenti esset impossibilis, quia in praedicato minoris disiunguntur omnia supposita pro quibus fit distributio in subiecto; aliter enim, medium et minor extremitas non converterentur in inductione. Et similiter, si acciperetur pro hiis quae sunt, tunc esset sillogismus regulatus; si minor esset de inesse, tunc non concluderetur conclusio de contingenti sub hac acceptione 'quod contingit', nec est dare secundum, quia tunc, loco medii in ista inductione, non acciperentur supposita subiecti universalis inducendae, sicut patet in exemplo; si subiectum huius, et istum (111va) et istum hominem, et illum, contingit esse ominem, acciperetur pro hiis quae contingunt, subiectum huius non solum supponeret pro istis suppositis pro quibus supponit subiectum in ista: 'contingit omnem hominem esse hominem', quia iste esset intellectus maioris: 'omne quod contingit esse istum, vel illum, et sic de singulis, contingit esse hominem' | |
17.38 Similiter, ad hoc quod ista inducatur 'contingit omnem hominem esse hominem' sufficit accipere omnia supposita pro quibus fit distributio in maiore, et ubi supposita sic accipiuntur, subiectum stat solum pro hiis quae sunt, quia solum stat pro istis suppositis de quibus vere praedicatur per hoc verbum 'est', sed idem est antecedens in inductione et maior in sillogismo in quem reducitur argumentum inductum; igitur, in illa maiore stabit subiectum pro hiis quae sunt solum. Et similiter, sequeretur quod in quolibet sillogismo in quem reduceretur inductio, eadem essent supposita subiecti maioris precise sub utraque acceptione, et ita, equaliter talis universalis induceretur ex propositione in qua subiectum acciperetur pro hiis quae sunt, et pro hiis quae contingunt. | |
[267] | |
VII | |
17.39 Aliud principale: si uniformis valeret, quaero de praedicato minoris: an accipitur pro hiis quae sunt, aut pro hiis quae contingunt? Non pro hiis quae sunt, quia tunc esset variatio termini, eo quod pro aliis supponeret in subiecto maioris et in praedicato minoris. Si pro hiis quae contingunt, non esset aliqua habitudo inter maiorem et minorem, quia hic non est aliqua habitudo quae requiritur ad sillogismum regulatum: 'omne quod contingit esse "b" contingit esse "a"; "c" contingit esse illud quod contingit esse "b"'; immo, magis hic esset sillogismus regulatus: 'omne quod contingit esse "b" contingit esse "a"; "c" est illud quod contingit esse "b"', et si praedicatum minoris stet pro hiis quae contingunt, idem esset dicere: '"c" contingit esse "b", et "c" contingit esse illud quod contingit esse "b". | |
17.40 Praeterea, si uniformis valeat, igitur ex opposito conclusionis cum maiore esset sillogismus bonus in quarto secundae, quam, tamen, mixtionem negat Aristoteles; probat, enim, quod maiore de contingenti et minore de necessario quod non sequatur conclusio de necessario.[5] Et similiter, per processum Aristotelis, ubi altera est de contingenti, et altera de inesse, vel de necessario, nunquam sequitur conclusio de inesse, vel de necessario, nisi maior sit universalis negativa de necessario; consequentia patet, quia omnis discursus est sillogisticus in secunda figura qui potest probari per sillogismum primae figurae, arguendo ex contradictoria conclusionis cum maiore ad oppositum minoris; sed si uniformis sit bonus in primo primae, contingit probare discursum in quarto secundae, ubi maior est de contingenti, et minor negativa de contingenti, respectu negative de contingenti, arguendo ex opposito cum maiore per uniformem in primo primae. | |
17.41 Similiter, si uniformis valeret in primo primae, iste discursus valeret sillogistice in quinto tertiae: 'non contingit omne "c" esse "a"; omne "c" contingit esse "b"; igitur, non omne "b" contingit esse "a", quia, ex contradictoria conclusionis, cum minore, est sillogismus bonus in primo primae, arguendo sic: 'omne "b" contingit esse "a"; omne "c" contingit esse "b"; igitur, et cetera'. | |
VIII | |
17.42 Praeterea, si valeret in tertia figura iste sillogismus esset bonus in prima figura: 'non contingit "b" esse "a"; et omne "c" contingit esse [268] "b"; igitur, non contingit "c" esse "a"' quia, ex opposito conclusionis cum minore sequeretur oppositum maioris, arguendo sic: '"c" contingit esse "a"; et omne "c" contingit esse "b"; igitur, aliquod "b"contingit esse "a"' talem tamen discursum non videtur concedere Aristoteles. | |
17.43 Et similiter, in omni figura, ex altera (111vb) negativa de contingenti, et altera affirmativa de contingenti, sequeretur negativa de contingenti, qui modus arguendi non habetur ab Aristotele. | |
17.44 Praeterea, si uniformis valeret in tertia figura, ex veris sequeretur falsum, arguendo sic: '"te sedere" contingit esse verum; et "te sedere" contingit esse impossibile; igitur, impossibile contingit esse verum'. | |
17.45 Similiter, sequeretur quod, maiore de possibili, et minore de contingenti, sequeretur conclusio de contingenti, quia minor explicaret habitudinem medii ad contenta, sicut patet arguendo sic: 'omne quod contingit esse "b" potest esse "c"; contingit esse "b"; igitur, potest esse "a"'. [or 'c'?] | |
17.46 Similiter, maiore de contingenti, minore de possibili, sequeretur conclusio de contingenti per eandem rationem — quos, tamen, modos arguendi non ponit Aristoteles, | |
17.47 Ad oppositum est Aristoteles.[6] | |
17.48 Ad questionem: dicendum est quod uniformem esse de contingenti set [?] dupliciter: vel ex illis de contingenti in sensu composito, vel in sensu diviso. In sensu composito non valet in aliqua figura, quia in tali discursu, arguitur per istam regulam: praemissae sunt contingentes, igitur conclusio. in sensu diviso, in omnibus terminis valet discursus, nisi impediat aliquis locus sophisticus. | |
17.49 Pro quo advertenda sunt duo: primo, quomodo ista acceptio 'quod contingit' differt ab ista acceptione 'quod est', et pro quibus fuerit distributio in una acceptione et in alia, et secundo, quid est accipiendum sub in uniformi de contingenti. Pro primo, sciendum quod acceptio termini nihil aliud est quam quaedam habitudo communis ad sua supposita, et hoc loquendo de ista acceptione 'quod est', et 'quod contingit'. Unde, ex hoc quod aliquis terminus comparatur ad sua supposita sub nota contingentiae, dicitur esse ista acceptio 'quod contingit', et quando accipitur pro hiis quae sunt, accipitur sub habitudine ad suppositum per hoc verbum 'est', et ideo, istae acceptiones non debent sic intelligi quod tunc accipitur terminus pro hiis quae sunt quando accipitur pro suppositis de quibus vere [269] praedicatur per hoc verbum ' est' et tunc habent acceptionem 'quod contingit' quando accipitur pro suppositis de quibus vere praedicatur cum nota contingentiae, quia tunc una acceptio non differet ab alia, quia aliquando de omnibus suppositis de quibus vere praedicatur cum hoc verbo 'est', de omnibus vere praedicatur cum hoc verbo 'contingit', et e contra, sicut patet in ista, demonstratis Socrate et Platone, hoc commune 'alterum istorum ' in utraque acceptione precise supponit pro eisdem, et ideo, in propositione de contingenti, sub hac acceptione 'quod contingit', fit distributio pro quolibet de quo subiectum vere dicitur cum nota contingentiae, sub eadem acceptione. Et ideo in ista: 'contingit omnem hominem currere' fit distributio pro quolibet de quo verum est dicere quod ipsum contingit esse idem quod contingit esse hominem, et ideo, intellectus maioris, sub hac acceptione 'quod contingit' est iste: 'si aliquid contingit esse illud quod contingit esse "b", illud contingit esse "a"' | |
17.50 Ex isto patet secundum, videlicet, quid est sumendum sub, quia quidlibet indifferenter potest sumi sub, sed hoc est aliquando per medium verum, aliquando per medium falsum. Unde, sicut, accepta ista pro maiore: 'omnis homo est animal', non est quaerere: quid est accipiendum sub?, ad hoc quod ex ipsa et alia sequatur aliquid sillogistice, sed indifferenter quidlibet potest sumi sub, nisi in illa sumptione accidit aliquis locus sophisticus, quia equaliter fit bonus sillogismus accepto sub aliquo extraneo, sicut 'lapide', sicut et si accipiatur sub per se suppositum, ut in ista maiore de contingenti: 'omne "b" contingit esse "a", accepta 'b' pro hiis quae contingunt, non est querendum: quid est accipiendum sub? (112ra) ad hoc quod sequatur conclusio de contingenti, sed quidlibet indifferenter potest sumi sub, quod non causat aliquem locum sophisticum. Et ideo, sumpta hac pro maiore; 'contingit omnem hominem currere', equaliter potest sumi sub in minore 'non currens' sicut 'currere' et 'non homo' sicut 'homo'. Et impossibile est praemissas esse veras sine conclusione. | |
17.51 Pro ratione, tamen, sciendum quod eodem modo quo istae acceptiones, 'quod est' et 'quod contingit' sunt a parte subiecti in illa de contingenti, eodem modo istae acceptiones sunt ponende a parte praedicati. Et ideo, facto discursu per unum medium de contingenti, ubi praemissae apparent verae, et conclusio falsa, inspiciendum est ad praedicatum maioris, et videndum est sub qua acceptione potest esse vera, et sub qua falsa, et videbitur quod impossibile est praemissas esse veras sine conclusione, et hoc si termini utrobique uniformiter accipiuntur. | |
17.52 Contra istum modum dicendi arguitur sic: per istam responsionem, ubicumque argueretur per uniformem de contingenti ab universali ad suam [270] singularem, minor propositio esset falsa, nam haec esset falsa: 'Socratem contingit esse hominem' quia praedicatum staret disiunctive pro suppositis et pro quolibet est falsa, quia nec potest verificari pro Socrate, nec pro alio a Socrate. | |
17.53 Similiter, adhuc ex veris sequeretur falsum arguendo sic: 'Socratem contingit esse Socratem album; et Socratem album contingit esse Socratem; igitur, Socratem album contingit esse Socratem album', ubi praemissae sunt verae, et conclusio falsa. | |
17.54 Similiter, adhuc ex veris sequeretur falsum arguendo sic: 'omne quod contingit esse Socratem album contingit esse Socratem; et Socratem contingit esse Socratem album; igitur, Socratem contingit esse Socratem'. | |
17.55 Similiter, ista consequentia esset bona: 'Socratem album contingit esse Socratem, igitur illud quod non est Socrates contingit esse Socratem', posito quod Socrates non sit albus, ubi, tamen, antecedens est verum et consequens falsum. | |
17.56 Ad primum istorum: dicendum est negando consequentiam. Ad probationem: dicendum est quod haec est vera: 'Socratem contingit esse hominem', accepto praedicato pro hiis quae contingunt, et quando dicitur aut pro Socrate verificatur, aut pro alio ab Socrate, dicendum quod verificatur pro Socrate, quia pro Socrate albo, quia Socrates albus, et huius supposita per accidens, sunt illa pro quibus hoc praedicatum, sub hac acceptione 'quod contingit' equaliter supponit, sicut et pro suppositis per se. Et ideo, haec est differentia inter istam: 'contingit omnem hominem currere' sub hac acceptione 'quod est', et 'quod contingit', quia sub hac acceptione 'quod contingit' equaliter fit distributio pro quolibet supposito per accidens 'hominis' quod est et quod erit, sicut pro supposito per se. Sed sub hac acceptione 'quod est' primo fit distributio pro suppositis per se, et solum pro illis quae nunc existunt. | |
17.57 Et si dicatur quod sua repugnans est vera, sicut 'non Socrates, de necessitate, est illud quod contingit esse hominem' dicendum est quod haec non est sua repugnans, quia in talibus terminis affirmativa de necessario, et particularis affirmativa de contingenti utrumlibet stant, nam illa de contingenti verificari potest pro per accidens supposito 'hominis', et illa de necessario pro supposito 'hominis' per se, et ideo, illa de contingenti in proposito verificatur pro Socrate albo, et alia de necessario pro Socrate. | |
17.58 Ad aliud: dicendum quod discursus non valet, quia subiectum solum stat pro eo quod est Socrates, et ideo, solum habet hanc acceptionem 'quod est', quod repugnat medio in uniformi de contingenti in prima figura. Unde, si argueretur sic: 'omne quod contingit esse Socratem contingit esse Socratem album; et Socratem album contingit, et cetera', [271] discursus est bonus, sed maior esset falsa, accepto pro eo quod est, quia, sub illa acceptione, fit distributio pro Socrate albo. | |
17.59 Per idem patet ad aliud, quod, si 'Socrates albus' in maiore accipiatur pro eo quod est, discursus non valet; si capiatur pro eo quod contingit, adhuc discursus non valet, quia sub illa acceptione Socrates albus habet quamdam communitatem, et ideo, oportet ad hoc quod discursus valeat, apponere signum sic: 'omne quod contingit esse Socratem album contingit esse Socratem', et tunc discursus valet, (112rb) sed maior propositio est falsa pro Socrate, quia pro eo {non} fit distributio. | |
Ad I | |
17.60 Ad primum principale: dicendum quod maior est distinguenda a parte praedicati, ex eo quod praedicatum potest accipi pro hiis quae sunt, vel pro hiis quae contingunt. Si pro hiis quae sunt, est falsa, qualitercumque capiatur subiectum, quia habet aliquam singularem impossibilem. Si capiatur pro hiis quae contingunt, discursus est bonus, et maior est vera, et conclusio est vera; unde, haec est vera: 'omnem hominem contingit esse hominem', accepto praedicato pro hiis quae contingunt, qualitercumque capiatur subiectum. Nec sub illa acceptione est haec sua repugnans: 'omnis homo, de necessitate, est homo' quia in ista de necessario, praedicatum solum stat pro hiis quae sunt, et in illa de contingenti accipitur sub acceptione 'quod contingit', et ideo, ista de necessario potest verificari pro aliquibus suppositis, et illa de contingenti verificari potest pro aliis. | |
Ad II | |
17.61 Per idem patet ad aliud, quod, si praedicatum in ista 'contingit omnem hominem currere' capiatur pro hiis quae contingunt, discursus est bonus, et ista conclusio est vera: 'contingit sedentem currere', accepto praedicato eodem modo, qualitercumque capiatur subiectum. Si tamen, capiatur pro hiis quae sunt, tunc discursus est bonus, sed maior propositio est falsa, quia secundum quod est maior in uniformi de contingenti subiectum accipitur pro hiis quae contingunt, et est iste intellectus: 'omne quod contingit esse hominem contingit esse id quod est currens' et tunc fit distributio pro quolibet quod est currens, quia quodlibet tale contingit esse hominem. Et ideo, ad maiorem sequitur quod illud quod est currens contingit esse illud quod est currens, et similiter, illud quod est sedens contingit esse illud quod est currens — quorum utrumlibet est impossibile. | |
[272] | |
Ad III | |
17.62 Per idem patet ad tertium quod haec maior 'omne currens contingit esse hominem' secundum quod est maior in uniformi de contingenti est impossibilis, quia iste est intellectus; 'omne quod contingit currere contingit esse asinum'; in consequentia fit distributio pro quolibet homine, et ideo discursus est bonus, sed maior est impossibilis, qualitercumque capiatur praedicatum. Si tamen, subiectum maioris capiatur pro hiis quae sunt, maior est vera, sed tunc, non est uniformis de contingenti, quia haec est contradictio generalis uniformis de contingenti in prima figura: quod subiectum capiatur pro hiis quae contingunt. | |
Ad IV | |
17.63 Ad aliud argumentum principale; dicendum est quod illa universalis de contingenti, sub hac acceptione 'quod contingit', potest induci ex suis singularibus, et quando quaeritur: si reducatur in sillogismum, aut erit per medium de contingenti, aut de inesse? Dicendum est quod per medium de contingenti — aliter enim, non sequeretur conclusio cuius subiectum acciperetur pro hiis quae contingunt, et quando dicitur quod tunc subiectum maioris acciperetur pro hiis quae contingunt, concedatur, et dicendum est quod pro eisdem et non pro pluribus fit distributio in illa maiore, ubi accipitur illa singularia sub hac acceptione 'quod est' et 'quod contingit'. unde, si enumerentur omnia supposita 'hominis', sub hac acceptione 'quod contingit', sic dicendo: 'et istum, et illum, contingit esse hominem', et sic de singulis, pro eisdem precise fit distributio in una acceptione et in alia, quia quidlibet quod est aliquod istorum est illud quod contingit esse aliquod istorum, et e contra. | |
Ad V | |
17.64 Ad aliud inquam: dicendum negando consequentiam quia, non obstante quod in praedicato minoris demonstretur quodlibet suppositum pro quo fit distributio in subiecto eiusdem, adhuc illa minor potest habere quamlibet singularem veram. Unde, quodlibet suppositum[7] per se concomitantur multa supposita per accidens, sicut Socratem concomitantur ista: 'Socrates albus', 'Socrates mutus', et sic de aliis, et pro talibus diversis per accidens, debet minor verificari unde, quocumque, quod contingit esse hominem, demonstrato, haec est vera: 'hoc contingit esse hominem istum, vel illum', et sic de aliis, quia, si in subiecto demonstretur Socrates albus, [273] potest verificari pro aliquo supposito praedicati, puta, pro Socrate muto, quia haec est vera: 'contingit Socratem album esse Socratem mutum' et ita de quolibet alio supposito, si demonstretur — habet aliud suppositum in praedicato, quod vere praedicatur de eo cum nota contingentiae in sensu diviso. | |
17.65 Vel potest dici (112va) aliter ad argumentum in principali, quod non oportet quamlibet inductionem reduci in sillogismum, non solum ubi medium accipitur pro hiis quae sunt, quia aliter non potest reduci in sillogismum regulatum. | |
Ad VI | |
17.66 Ad aliud principale: dicendum est quod medium accipitur pro hiis quae contingunt, et quando dicitur quod tunc, per minorem non exprimeretur habitudo implicita in maiore, dicendum est negando consequentiam, quia, et si ita convertantur quantum ad verum et falsum '"b" contingit esse "a"', accepto 'a' pro hiis quae contingunt, et 'b' contingit esse illud quod contingit esse 'a', tamen, una istarum exprimit habitudinem quae per aliam non explicatur, et ideo, et si hic non sit sillogismus regulatus: 'omne "b" contingit esse "a"; "c" contingit esse illud quod contingit esse "b"', huiusmodi tamen, est: 'omne "b" contingit esse "a"; "c" contingit esse "b"'. | |
Ad VII | |
17.67 Ad aliud principale: dicendum est concedendo quod in quarto secundae, ex affirmativa de contingenti, et altera negativa de contingenti, sequatur negativa de contingenti sillogistice, quia, sicut ostensum est, potest probari arguendo ex opposito cum maiore in primo primae; ad illud inquam: dicendum est quod et si Aristoteles videatur negare discursum in secunda figura ex maiore de contingenti et minore negativa particulari de necessario, respectu conclusionis de necessario, non tamen negat respectu negationis illius de contingenti, quia illa non aequivalet alicui uni de necessario in eisdem terminis. Per idem patet ad aliud, quod talis discursus valet in quinto tertiae, ubi maior est negativa de contingenti, et minor affirmativa de contingenti, et breviter, concedendum est quod, si uniformis de contingenti sit bonus in aliqua figura, ex opposito conclusionis cum altera praemissarum, est discursus sillogisticus in alia figura. Unde, iste sillogismus est bonus: 'non contingit "b" esse "a"; et omne "c" contingit esse "b"; igitur, non contingit "c" esse "a"', et hoc, accepto medio termino pro hiis quae contingunt, nec est Aristoteles in oppositum huius propter hoc quod talem modum arguendi non expressit, quia sufficienter innuebat tales [274] sillogismos esse bonos, ex hoc quod docuit affirmative arguere in illis de contingenti, quia ex hoc ipso quod Aristoteles docet arguere ex una propositione, docet arguere ex sua contradictoria. | |
Ad VIII | |
17.68 Ad ultimum: dicendum quod, si praedicata accipiantur pro hiis quae sunt, discursus est bonus, sed praemissae repugnant; si pro hiis quae contingunt, discursus est bonus, accepto subiecto conclusionis eodem modo et praedicato, et conclusio est vera, sicut praemissae. | |
17.69 Per praedicta, patet ad aliud quod arguebatur quod, maiore de possibili, et minore de contingenti, nunquam potest esse sillogismus bonus, qualitercumque capiatur subiectum in illa de contingenti, quia, de virtute sermonis, in illa de contingenti non potest subiectum habere hanc acceptionem 'quod potest esse', nec illa de possibili potest habere hanc acceptionem 'quod contingit'. Et ideo, si arguatur ex una de contingenti, et altera de possibili, non erit habitudo inter praemissas. | |
17.70 {C}irca istam uniformem de contingenti, advertendum est de eo quod dicit Aristoteles quod illa de contingenti non ingreditur uniformem, nisi sub hac acceptione 'quod contingit'[8], et similiter, quod ista uniformis non valet in secunda figura; primum istorum intelligendum est de maiore propositione in prima figura, quia oportet subiectum maioris accipi pro hiis quae contingunt — aliter enim, non esset sillogismus regulatus ex ipsa et alia de contingenti, quia aliter minor non explicaret habitudinem medii ad contenta. Et ideo, in quacumque figura, ad hoc quod sillogismus (112vb) valeat in uniformi de contingenti, oportet medium terminum accipi pro hiis quae contingunt; sed maior extremitas, et minor, indifferenter possunt accipi pro hiis quae sunt et quae contingunt, quia penes maiorem extremitatem, et minorem, non attenditur dici de omni, sed solum penes medium. Et secundum dictum, videlicet, quod ista uniformis non valet in secunda figura, habet intelligi solum ubi arguitur ex talibus de contingenti quarum utraque est affirmativa, vel negatio solum sequitur notam contingentiae; tamen, si in altera de contingenti, praecedat negatio, sillogismus equaliter valet in secunda figura, sicut in quacumque alia, sicut patet si fiat uniformis de contingenti in prima figura, et arguatur ex opposito conclusionis, cum maiore, fit sillogismus in secunda figura, respectu oppositi minoris, et ideo, in omni figura valet uniformis de contingenti, appellans illam 'de contingenti' in qua preponitur negatio notae contingentiae. |
Notes
- ↑ 1 I.e. Termini distributi.
- ↑ 2 Em. MS: mixtam; reference is to Prior analytics I, 13; 32b 26-28, ed. cit. p. 28, II. 7-8.
- ↑ 3 Ibid. II, 23; 68b 28-29, ed. cit. p. 134, 11. 14-15.
- ↑ 4 Ibid. I, 14; 33b 18-24, ed. cit. p. 30, 11. 16-21.
- ↑ 5 Ibid. 1, 16; 35b 23-27, ed. cit. p. 36, 11. 8-22.
- ↑ 6 Ibid. I, 14; 33b 18-20, see above, note 4, and 33a 6-10, ed. cit. p. 28, 11. 25-28.
- ↑ 7 Em. MS: supposito.
- ↑ 8 See reference above, note 2; also, Prior analytics I, 17; 36b 26-29, ed. cit. p. 39, 11. 6-9.