Authors/Campsall/QSLA/Q18

From The Logic Museum
< Authors‎ | Campsall‎ | QSLA
Jump to navigationJump to search


Latin English
[275]
{questio duodevicesima, quae duplex est:} CIRCA MIXTIONEM CONTINGENTIS ET INESSE----[1]
{Q} uaeratur: utrum, maiore de contingenti, et minore de inesse, sequatur conclusio de contingenti?
I
18.01 Quod non valeat in prima figura videtur quia, non sequitur: 'omnem hominem contingit currere; et omne currens est homo; igitur, omne currens contingit currere', quia praemissae sunt verae, et conclusio falsa, quia omne currens, de necessitate, est currens.
18.02 Similiter, non sequitur: 'omne currens contingit esse asinum; et omnis homo est currens; igitur, omnem hominem contingit esse asinum', nec sequitur: '"te sedere" contingit esse verum; et hoc verum est "te sedere"; igitur, hoc verum contingit esse verum'.
18.03 Dicitur huic quod ista mixtio valet et est regulata in prima figura, et hoc si recte sumatur sub, quia, si sumatur sub suppositum formale, vel aliquid de quo medium dicitur cum nota necessitatis, in sensu diviso, tunc discursus valet, et aliter non. Et ideo, dicitur ad istas tres instantias quod nullum istorum valet, quia non recte sumitur sub in minori.
18.04 Contra istud: dato isto, sequeretur quod mixtio contingentis et inesse hodie non valeret, et cras esset bona; consequens falsum. Probatio assumpti: quia, supposito quod Socrates modo sit et non sedeat, tunc iste discursus non valet, per responsionem: '"Socratem non sedere" contingit esse verum; et hoc verum est "Socratem non sedere"; igitur, hoc verum contingit esse verum', quia praemissae tunc erunt verae, et conclusio falsa, et tamen, iste idem discursus cras valebit, quia, posito quod Socrates corumpatur cras, tunc iste discursus valebit, quia minor de inesse tunc erit vera cum nota necessitatis in sensu diviso, quia, quandocumque Socrates rion est, tunc haec est vera: 'hoc verum, de necessitate, est "Socratem non sedere"', quia aliquod verum est 'de necessitate, Socratem non sedere', et nihil nisi hoc; igitur, et cetera.
[276]
18.05 Praeterea, iste discursus valet: '"te sedere" contingit esse hoc verum; et hoc contingit esse "te sedere"' demonstrato, per hoc pronomen 'hoc', 'hoc verum, "te sedere'", et tamen, conclusio est falsa, praemissis existentibus veris. Probatio assumpti: quia in subiecto minoris demonstratur id pro quo supponit subiectum maioris, quia demonstratur idem; igitur, et cetera.
18.06 Praeterea, haec esset vera: 'contingit hoc verum esse contradictorium falsi' et tamen, suum repugnans est verum quia, de necessitate contradicit falso.
18.07 Praeterea, ista consequentia non valeret: '"te sedere" contingit esse verum, igitur "te sedere" contingit esse verum, vel falsum' quia antecedens est verum et consequens falsum. Falsitas consequentis patet, quia, ex ista sequitur quod 'te sedere' contingeret esse propositionem veram, vel falsam.
18.08 Praeterea, discursus non valeret: 'omnem propositionem veram contingit esse hoc, vel illud; et quodlibet istorum est propositio vera; igitur, quodlibet istorum contingit esse hoc, vel illud', et hoc demonstratis utrobique omnibus propositionibus veris, quia conclusio (113ra) falsa, et praemissae verae, et tamen, medium necessario convertitur cum minore.
18.09 Similiter, si talis discursus non valeret ubi accipitur suppositum materiale sub, hoc non esset nisi esset variatio termini, quae causaret fallaciam accidentis. Sed hoc est falsum, quia tunc, arguendo ex illa de inesse, illa de contingenti, cum eadem minori, esset consimilis variatio — cuius oppositum patet, quia tunc, nunquam valeret uniformis de inesse, nisi acciperetur sub suppositum formale, et aliquid ei proportionale.
18.10 Ideo, dicitur aliter ad argumentum, quod discursus est bonus in sensu diviso, et conclusiones sunt verae, sicut et praemissae in eodem sensu, et quod quidlibet contingit accipere sub illa de contingenti indifferenter.
18.11 Ad secundam instantiam tamen, dicitur quod, posito quod quidlibet homo currat, haec est falsa: 'quodlibet currens contingit esse asinum'. Contra istud arguitur sic: data responsione, ex veris sequeretur falsum arguendo sic: 'Socratem contingit esse Socratem album; et hoc est Socrates', demonstrato Socrate albo; 'igitur, hoc contingit esse Socratem album'. conclusio est falsa, et tamen, praemissae sunt verae; igitur, et cetera.
18.12 Si dicatur concedendo conclusionem esse veram in sensu diviso. Contra istud arguatur sic: 'Socratem contingit esse hoc', demonstrato Socrate albo; 'et hoc est Socrates', demonstrato eodem; 'igitur, hoc contingit esse hoc' istud consequens est impossibile, quia, si demonstretur [277] idem per subiectum et praedicatum conclusionis, denotatur quod aliquid contingit esse seipsum.
18.13 Praeterea, istud videtur esse contra Aristotelem in determinatione istius mixtionis, quia, in principio illius mixtionis, dicit quod 'oportet accipere' illam de inesse, 'non secundum tempus determinantes',[2] sed simpliciter, et pro omni tempore, et istud esset falsum, si indifferenter ex quocumque de inesse, et ita de contingenti, sequeretur conclusio de contingenti.
18.14 Si dicatur aliter in principali, quod in ista mixtione presupponitur quod illa de inesse sit de inesse simpliciter, ita quod nunquam mutetur a vero in falsum, et e contra. Contra istud: tunc universalis affirmativa de contingenti utrumlibet non inferreret aliquam singularem per dici de omni, quia tunc teneret per medium quod semper fuit verum, et semper erit verum. Et illa universalis, cuius subiectum haberet supposita de quibus contingenter dicitur, non inferreret sua singularia per medium intrinsicum, et ita hic non esset dici de omni: 'omnem hominem album contingit currere, igitur istum hominem album contingit currere' quia tunc, iste sillogismus valeret: 'omnem hominem album contingit currere; et iste homo albus' — qui tamen, non valet per responsionem, quia minor est de inesse ut nunc, et ita sequeretur quod nunquam universalis de contingenti inferreret sua singularia, nisi ubi subiectum necessario dicitur de quolibet eius supposito.
18.15 Similiter, supposito quod quidibet [?] homo sit albus, ista inductio non valeret: ' et istum hominem album, et illum, et sic de singulis, contingit currere, igitur omnem hominem album contingit currere', quia, si ista inductio valeret, posset reduci in sillogismum; consequens falsum quia iste sillogismus non valet, per responsionem: 'et istum hominem album, et illum, contingit currere; et omnis homo albus est iste homo albus, vel ille; igitur, hominem album contingit currere', quia maior est de inesse ut nunc.
18.16 Praeterea, per istam responsionem, sillogismus aliquando non valuit, et tamen, modo valet, et hoc intelligendo quod non valuit quando termini imponebantur ad significandum. Cuius probatio est quia, posito quod Socrates non sit albus in hoc instanti, tunc iste sillogismus est bonus: 'omnem hominem album in hoc instanti contingit currere; et Socrates est homo albus in hoc instanti; igitur, Socratem contingit currere', quia minor de inesse est sic de inesse simpliciter quod semper fuit falsa, et erit falsa, [278] et nunc est falsa, et hoc sufficit, per responsionem, ad hoc quod aliqua de inesse ingre(113rb)diatur istam mixtionem, et tamen, aliquando non valuit iste discursus quia haberi ista minor 'Socrates est albus in hoc instanti' fuit de inesse ut nunc, quia tunc fuit falsa, et potuit fuisse vera; igitur, et cetera.
18.17 Istud idem patet per aliam instantiam: haec est de inesse simpliciter 'antichristus est' — in hoc instanti falsa, quod ex ipsa, et maiore de contingenti, sequatur conclusio de contingenti, quia ista est falsa, et semper fuit falsa, et necesse est quod semper erit falsa, et tamen, ex ipsa et alia de contingenti, aut hoc instans non valuit discursus, quia semper, aut hoc instans fuit haec de inesse ut nunc, quia semper aut hoc instans indeterminatum fuit, aut haec deberet esse vera: 'in hoc instanti, antichristus est'.
II
18.18 Aliud principale: si ista mixtio valeret, igitur ex opposito conclusionis, cum maiore, sequeretur oppositum minoris; consequens falsum, quia, ut videtur per processum Aristotelis, nunquam sequitur conclusio de inesse ex altera de contingenti, et alia propositione, nisi illa alia propositio sit universalis negativa de necessario; igitur, et cetera.
III
18.19 Praeterea, si sic, eadem ratione, ex maiore de possibili et minore de inesse, sequeretur conclusio de possibili, et hoc ubi maior esset negativa de possibili; igitur, ex opposito conclusionis, cum maiore, sequeretur oppositum minoris. Et ita, ex affirmativa de necessario, et altera negativa de possibili, sequeretur conclusio de inesse, et ultra; igitur, ex eadem affirmativa de necessario, cum illa de contingenti utrumlibet, sequeretur conclusio de inesse, quia illa de contingenti antecedit ad negativam de possibili in eisdem terminis, et quod sequitur ex consequente, cum aliquo, sequitur ex suo antecedente, cum eodem; consequens est falsum, quia, per Aristotelem, mixtione necessarii et contingentis, ex altera de contingenti, et altera de necessario, non sequitur conclusio de inesse, nisi illa de necessario sit universalis negativa.[3]
IV
18.20 Praeterea, si ex maiore de contingenti, et minore de inesse, sequatur conclusio de contingenti in primo primae, igitur ad easdem praemissas [279] sequitur conclusio universalis affirmativa de possibili; igitur, ex opposito conclusionis, cum maiore sequeretur oppositum minoris in quarto secundae. consequens est falsum, quia, per Aristotelem, talis mixtio non valet in quarto secundae, vel quinto tertiae.[4]
V
18.21 Praeterea, si sequeretur conclusio de contingenti, sicut prius sequeretur conclusio de possibili, igitur, ex opposito conclusionis, cum minore, sequeretur oppositum maioris in quinto tertiae, et ita, particulari negativa de necessario, et altera de inesse, valeret sillogismus in omnibus terminis, respectu conclusionis de necessario, quod tamen, est contra Aristotelem, mixtione necessarii et inesse, quia, per ipsum in illa mixtione, non sequitur conclusio de necessario, nisi altera praemissarum sit universalis de necessario;[5] igitur, et cetera.
18.22 Ad oppositum est Aristoteles.[6]
{eiusdem: questio secunda }
Iuxta istud quaeratur: utrum, maiore de inesse, et minori de contingenti, valeat mixtio, respectu conclusionis de contingenti?
I
18.23 Quod non videtur quia, tunc ex veris sequeretur falsum, arguendo sic: 'omnem hominem contingit esse istum, vel illum, et sic de singulis', demonstratis in praedicato omnibus hominibus qui sunt, fuerunt, vel erunt; 'contingit omnem hominem esse hominem; igitur, contingit hominem omnem esse istum, vel illum, et sic de singulis', quia ista conclusio est impossibilis, demonstratis qui prius, et praemissae sunt verae; igitur, et cetera. dicitur huic quod ista mixtio est bona, sed non respectu cuiuscumque conclusionis, sed solum respectu conclusionis de possibili, et per hoc dicitur ad argumentum, quod ista conclusio: 'possibile est omnem hominem esse istum, vel illum, et cetera' sequitur ex praemissis, sed non alia.
18.24 Contra istud arguitur sic: per Aristotelem, ista mixtione, illo capitulo Determinatis autem hiis,[7] dicit quod in ista mixtione 'oportet accipere' (113va) illam de inesse, 'non secundum tempus determi[280] nantes', quia, si capiatur una de inesse ut nunc, ex veris sequeretur falsum, sicut probat per instantiam in terminis arguendo sic: 'omne movens est animal' et 'hominem contingit esse moventem', et cum istis stat quod 'de necessitate, omnis homo est animal'; quaero, igitur: aut Aristoteles improbat istam mixtionem respectu conclusionis de contingenti utrumlibet, aut respectu conclusionis de possibili? si detur primum, habetur propositum, quia, respectu cuius conclusionis Aristoteles improbat istam mixtionem, cum illa de inesse ut nunc, respectu eiusdem, Aristoteles eam concedit cum illa de inesse simpliciter; aliter enim, non haberet magis negare istam mixtionem cum illa de inesse ut nunc quam cum illa de inesse simpliciter, quia, si cum neutra istarum de inesse valeret mixtio, respectu conclusionis de contingenti, non magis improbaret aistoteles mixtionem ubi illa de inesse est de inesse ut nunc, quam de inesse simpliciter, quia utrumlibet esset equaliter reprobandum.
18.25 Nec est dare quod eam reprobet respectu conclusionis de possibili, quia tunc instantia sua non valeret, quia arguit sic: universalis affirmativa de necessario stat, igitur illa conclusio non sequitur, igitur oportet quod illa conclusio quae deberet sequi repugnet affirmative de necessario, et hic non est affirmativa de possibili, quia illa stat cum affirmativa de necessario in eisdem terminis; igitur, oportet quod hoc intelligat de illa de contingenti utrumlibet. Similiter, non sequitur: affirmativa de necessario stat, igitur affirmativa de possibili in eisdem terminis non sequitur, igitur oportet quod hoc intelligat de illa de contingenti utrumlibet; igitur, et cetera.
18.26 Praeterea, per Aristotelem in principio illius mixtionis dicit quod, quando maior est de contingenti, et minor de inesse, est sillogismus regulatus, et respectu conclusionis de contingenti prius diffinito, et postea immediate addit, quin maior est de inesse et minor de contingenti in privativis, sequitur conclusio non contingentis prius diffiniti, sed nulli, aut non omni, ex necessitate inesse[8] — per hoc intelligens quod in modis negativis huius mixtionis, quando maior est de inesse et minor de contingenti, sequitur conclusio de possibili, et non de contingenti utrumlibet. Si tamen, in illa mixtione, ubi utraque praemissarum est affirmativa, nunquam sequeretur conclusio de contingenti utiumlibet, sed solum conclusio de possibili, Aristoteles nunquam hoc dixisset specialiter de modis negativis, magis quam de affirmativis, et similiter, error fuisset philosophi ponere istam regulam specialiter in negativis non hic dicendo de modis affirmativis si equalicer valeret in affirmativis, sicut in negativis.
[281]
18.27 Praeterea, istud videtur per processum Aristotelis {in} litera sequenti, quia in modis negativis probat per instantiam in terminis quod maiore de inesse simpliciter, et minore de contingenti, non sequatur conclusio de contingenti utrumlibet, quia non sequitur: 'nullum intelligens est corvus; omnem hominem contingit esse intelligentem; igitur, contingit nullum hominem esse corvum',[9] quia conclusio est impossibilis, et praemissae verae. Si tamen, conclusio de contingenti utrumlibet non sequeretur magis in modis affirmativis quam in negativis, non est verisimile, quin instantiam posuisset contra modos affirmativos, respectu talis conclusionis, sicut contra modos negativos. Ex isto, igitur, videtur quod, cum Aristoteles in modis affirmativis improbat conclusionem de contingenti utrumlibet sequi, ubi maior est de inesse ut nunc, quod eam concedat ubi maior est de inesse simpliciter.
18.28 Similiter, cum specialiter dicat de modis negativis, quod ibi non sequatur conclusio de contingenti, et postea illud arguat per instantiam in terminis, quod hoc solum intelligat de modis negativis, quod solum sequatur conclusio de possibili in ista (113vb) mixtione, quia, sicut dictum est, si equaliter esset verum de modo affirmativo et negativo, non erraret in tantum quod hoc specialiter magis dixisset de modis negativis quam affirmativis. Nec valet dicere quod ista mixtio habet intelligi, accepta minore et conclusione in sensu composito, quia tunc argueretur per istam regulam: maior est vera et minor est contingens, igitur conclusio est possibilis, vel contingens — quia, ex maior vera et minore contingente, sequitur conclusio impossibilis.
18.29 Praeterea, adhuc istud ostenditur per rationem quod, maiore de inesse, et minor de contingente, sequatur conclusio de contingenti, arguendo sic: sit 'a' unum commune habens supposita, ita quod non possit habere alia, tunc iste discursus valet: 'omne "a" est hoc, vel illud', demonstratis suis suppositis, 'et hoc contingit esse "a"', demonstrato suo supposito; 'igitur, hoc contingit esse hoc, vel illud'. Consequens est impossibile, et consequentia patet, quia maior extremitas et medium necessario convertuntur, igitur quidlibet quod contingit esse sub medio, contingit esse sub maiore extremitate.
18.30 Praeterea, quod non sequatur conclusio de possibili videtur quia, tunc ex veris sequeretur falsum, arguendo sic: 'nullus homo est antichristus, vel aliquod istorum', demonstrato quolibet homine futuro; 'et antichristum contingit esse hominem; igitur, possibile est antichristum [282] vel aliquod istorum', quia conclusio est impossibilis et praemissae verae. Et si dicatur quod iste discursus non valet, quia maior est de inesse ut nunc, quia supposito quod antichristus sit caecus, tunc haec est de inesse simpliciter: 'nullus homo est hoc' demonstrato antichristo vidente, 'et hoc contingit esse hominem; igitur, hoc potest non esse hoc', quia conclusio est impossibilis et praemissae sunt compossibiles, et neutra impossibilis; igitur, et cetera.
II
18.31 Aliud principale: si ista mixtio valeat, respectu conclusionis de possibili, igitur, maiore negativa de inesse, et minore de contingenti, sequeretur conclusio de possibili; igitur, ex opposito conclusionis, cum minore, sequeretur oppositum maioris, et ita, in tertia figura, ex affirmativa de necessario, et altera de contingenti, sequeretur conclusio de inesse, quod est contra processum Aristotelis quia, per ipsum, in mixtione contingentis et necessarii, non sequitur conclusio de inesse, nisi illa de necessario sit universalis negativa.[10]
III
18.32 Prima regula per quam Aristoteles probat istam mixtionem non videtur valere, quia istam mixtionem probat sic: quia, ex opposito conclusionis, cum minore posita inesse, sequitur oppositum maioris; ideo, prior discursus est bonus. Sed istud non valet, quia 'de inesse' minoris est antecedens ad ipsam, et non e contra. Nunc, ista regula non valet: ex opposito conclusionis, cum antecedente ad aliquam propositionem, vel ex disparata ab ipsa, sequitur oppositum maioris, igitur, ex maiore, et consequente ad ipsam, sequitur oppositum illius conclusionis. Quia arguitur per istam regulam: quia, ex antecedente ad aliquid, cum alio, sequitur alia conclusio, ideo, ad suum consequens cum eodem, sequitur idem, et iste modus arguendi non valet.
18.33 Similiter, per eandem rationem, Aristoteles posset probare quod, ex maiore de inesse, et minore de inesse, sequeretur conclusio de necessario, quia, ex opposito conclusionis, cum illa de necessario illius minoris, sequitur oppositum maioris, quia tanta est habitudo inter propositionem de inesse, et suam de necessario, in antecedendo et consequendo, quanta est inter propositionem de inesse, et suam de contingenti.
[283]
IV
18.34 Praeterea, per idem penitus, ex maiore de inesse, et minore de contingenti, sequitur conclusio de inesse, quia, ex opposito conclusionis, cum de inesse minoris, sequitur contradictorium maioris per uniformem de inesse; igitur, et cetera,
18.35 Ad oppositum est Aristoteles ponens istam mixtionem valeie respectu conclusionis de possibili.[11]
18.36 Ad questionem primam: dicendum quod, maiore de contingenti, et minore de inesse in prima figura, sequitur conclusio de contingenti, et hoc per sillogismum regulatum, quia minor propositio explicat habitudinem medii ad contenta, quia minor in ista mixtione accipitur sub hac acceptione 'quod est', ita quod, iste sit intellectus: 'omne quod est "b" (114ra) contingit esse "a"' et minor significat quod 'aliquod "c" est "b"'; quia tamen, ista mixtio non semper valet, quacumque de inesse accepta sub, ideo distinguendum est de propositione de inesse, sicut superius disiunctum est: quaedam enim est de inesse simpliciter, ita quod semper post impositionem fuit determinate vera, vel falsa, et quod semper habeat veritatem, vel semper falsitatem; et quaedam est de inesse ut nunc, et ista duplex: quaedam enim est de inesse ut nunc ubi nullum suppositum unius extremi est variabile circa suppositum alterius, vel res significata per unum extremum circa rem significatam per alterum, sicut haec est de inesse ut nunc: 'Socrates est homo, Socrates vivit, et sic de aliis'.
18.37 Alia propositio de inesse ut nunc in qua, cum hoc, quod aliquando est vera, aliquando falsa, aliquod contentum sub uno extremo est variabile circa contentum sub altero, ipso existente, quomodo istae sunt de inesse ut nunc: 'Socrates est homo albus', et: 'Socrates albus est homo', loquendo de propositione de inesse, quae est de inesse simpliciter, secundum quod dictum est, vel de inesse ut nunc.
18.38 Primo modo dicto, semper valet discursus, maiore de contingenti, et minore de inesse, sicut in mixtione necessarii et inesse, semper ex maiore de necessario, et tali de inesse, sequitur conclusio de necessario, quia impossibile est in talibus invenire instantiam quia, si praemissae sint verae, conclusio erit vera, et ideo iste discursus est bonus: 'omnem hominem contingit esse "b" '; quodcumque sit 'b', 'Socrates est homo; igitur, Socratem contingit esse "b"', non obstante quod minor sit de inesse ut nunc, quia talis de inesse ut nunc, quae primo modo dicitur, non impedit aliquam mix[284] tionem, sicut nec illa de inesse simpliciter; accipiendo tamen, illam de inesse ut nunc, secundo modo loquendo, discursus non valet, quia premissis existentibus veris, conclusio est falsa, sicut patet arguendo sic: 'omnem hominem contingit esse istum hominem album, et illum hominem album; et iste homo albus est homo; igitur, istum hominem album contingit esse istum hominem album, vel illum', quia praemissae sunt verae, et conclusio impossibilis.
18.39 Et si dicatur quod tunc, sicut prius argutum est contra alium modum dicendi, ista mixtio aliquando valeret, et aliquando non, et hoc in eisdem terminis, quia, supposito quod Socrates non sit albus in hoc instanti, tunc iste discursus est bonus: 'omne album in hoc instanti contingit currere; Socrates est albus in hoc instanti quia minor est de inesse simpliciter, quia semper, aut hoc instans, fuit falsa, et nunc est falsa, et semper post hoc erit falsa, et tamen, haberi non valuit iste discursus, quia tunc, nec fuit de inesse simpliciter, nec de inesse ut nunc primo modo. cuius probatio est, quia tunc, indeterminatum fuit, aut ista deberet esse vera: 'Socrates est albus in hoc instanti'; igitur, et cetera.
18.40 Praeterea, arguendo per istam responsionem, ex veris sequeretur falsum, arguendo sic: 'et Socratem album, et Socratem non album, contingit esse hominem; et Socrates est Socrates albus, vel Socrates non albus; igitur, Socratem contingit esse hominem'. Conclusio est falsa, et tamen, praemissae sunt verae, quia maior habet quamlibet singularem veram, et minor est de inesse simpliciter, quia est necessaria, et semper fuit necessaria postquam istae voces fuerunt impositae ad significandum.
18.41 Similiter, per Aristotelem in ista mixtione, 'oportet accipere' illam de inesse, 'non secundum tempus determinantes',[12] per hoc innuens quod illa de inesse in ista mixtione non debet esse pro aliquo tempore vera, et aliquo tempore falsa, et e contra, sed quod sit pro quodlibet tempore vera, vel pro quolibet tempore falsa, et talis non est aliqua de inesse ut nunc; igitur, et cetera.
18.42 Ad primum istorum: dicendum est per praedictum in positione, quod ad hoc quod ista mixtio valeat cum aliqua de inesse simpliciter, oportet quod sic intelligatur 'esse de inesse simpliciter' quod semper fuit vera, et semper erit vera, ita quod, non fuit indeterminatum, aut aliquando deberet esse falsa, vel quod semper fuit falsa, ita quod, nunquam fuit indeterminatum, aut postea deberet esse vera, et hoc postquam imposita fuit ad significandum. (114rb) et istud deficit in instantia proposita et [285] consimilibus, quia et si ista propositio 'Socrates est albus in hoc instanti', posito quod nunc sit niger, sit falsa, et in eternum erit falsa, et similiter fuit, tamen, non est de inesse simpliciter quam dixit Aristoteles pertinere ad istam mixtionem, quia semper, aut hoc instans, indeterminatum fuit, aut ista in hoc instanti deberet esse vera, et ideo, ista de inesse simpliciter, quae ingreditur istam mixtionem, debet esse talis quod semper post impositionem habuit veritatem, vel falsitatem, et quod semper tunc fuit determinatum quod non deberet mutari a veritate in falsitatem, nec e contra.
18.43 Ad secundum: dicendum quod maior propositio est falsa, et discursus est bonus. Et quando dicitur quod quaelibet singularis est vera, dicendum est quod non, quia, posito quod Socrates sit sit albus, haec est falsa: 'Socratem, qui non est albus, contingit esse hominem' et hoc accipiendo praedicatum pro hiis quae sunt, quia per istam denotatur quod aliquid, quod non est, contingit esse aliquem hominem nunc existentem.
18.44 Et si dicatur quod adhuc ex veris sequeretur falsum, concomitando omnia supposita per accidens quae concomitantur Socratem, arguendo sic: ' Et Socratem album et Socratem mutum contingit esse hominem; et Socrates est Socrates albus, vel mutus, et sic de aliis; igitur, Socratem contingit esse hominem', conclusio est falsa, et minor est de inesse simpliciter, dicendum est quod discursus est bonus, sed maior propositio est falsa, sicut prius. et si dicatur quod quaelibet singularis est vera, quia, si enumerentur omnia illa supposita per accidens quae concomitantur Socratem, una singularis erit falsa, quia subiectum necessario distribuitur pro Socrate, et ideo non sufficienter sic inducitur 'Socratem album contingit esse hominem', et 'Socratem mutum, et sic de aliis', sed oportet accipere istam singularem: 'Socratem contingit esse hominem' sicut haec est vera: 'Socratem album, vel non album, necesse est esse Socratem'. Et tamen, utraque istarum[13] est falsa: 'Socrates albus, de necessitate, est Socrates' et: 'Socrates non albus, de necessitate, est Socrates' et ideo verificatur pro ista superiori, hoc quod est Socrates albus, vel non albus, de necessitate est Socrates, denotando Socratem, quia necessario continetur sub hoc subiecto.
18.45 Ad aliud: dicendum est quod Aristoteles non intellexit illam de inesse in ista mixtione, sic de inesse simpliciter quod sit necessaria, vel impossibilis, quia, secundum quod ostensum est, aliqua est impossibilis, et aliqua necessaria, cum qua non valet ista mixtio, quia tunc, aliquando valeret, aliquando non. Sed intellexit quod non sic determinetur per tempus, sic quod unum extremum sit variabile circa reliquum, vel contentum sub uno circa contentum sub alio, et ideo, illud dictum habet intelligi de tali de inesse simpliciter, vel de inesse ut nunc, qualiter dicta est.
[286]
Ad I
18.46 Ad primam rationem principalem: dicendum est per dicta in positione quod iste discursus non valet: 'omnem hominem contingit currere; et omne currens est homo, et cetera' quia minor est de inesse ut nunc secundo modo, quia 'currere' est variabile circa 'hominem', ipso existente. Tamen, si praedicatum in conclusione capiatur pro hiis quae contingunt, conclusio est concedenda, sed nullo modo est sillogismus bonus.
18.47 Ad secundum instantiam: dicendum est quod praemissae repugnant, et ideo, posito quod haec sit vera: 'aliquis homo est currens', haec habet [a]liquam singularem impossibilem: 'omne currens contingit esse asinum' quia, stante veritate minoris, in maiore fieret distributio pro 'homine', et ita sequeretur quod hominem contingeret esse asinum.
18.48 Et si dicatur quod tunc iste sillogismus esset bonus, et tamen, minor est de inesse ut nunc secundo modo loquendo, quod tamen, est contra dicta in positione, dicendum est quod istud non intelligitur universaliter in positione quod quandocumque maior est de inesse ut nunc secundo modo, tunc mixtio non valet, sed intelligitur quod generaliter non valet, et hoc semper quando praemissae sunt simul verae. Si tamen, praemissae sint repugnantes, vel utraque impossibiles, in talibus concedenda est ista mixtio, quia ibi non potest probari falsum ex veris, et quia praemissae in proposito repugnant, et semper repugnabunt; ideo, mixtio est concedenda, sicut patet in exemplo: (114va) dicitur quod generaliter quando maior est de necessario, et minor de inesse ut nunc secundo modo, non sequitur conclusio de necessario, et tamen, iste sillogismus est bonus: 'omnis homo, de necessitate, est asinus; homo albus est homo', quia premissae repugnant. Iste tamen, non valet: 'omnis homo, de necessitate, est animal; homo albus est homo; igitur, homo albus, de necessitate, est anima' quia praemissae sunt simul verae, et conclusio falsa.
18.49 Ad tertiam instantiam: dicendum est quod discursus est bonus et maior propositio est falsa, accepto praedicato pro hiis quae sunt, quia quaelibet singularis suae conversae est impossibilis. Si tamen, capiatur pro hiis quae contingunt, discursus adhuc est bonus, et conclusio est vera.
Ad II
18.50 Ad aliud principale: dicendum concedendo quod, ex opposito conclusionis, et minore de contingenti, sequatur oppositum minoris de inesse in omnibus terminis in quibus mixtio praecedens valet. Ad probationem: dicendum quod Aristoteles non negavit, quin ex una de contingenti, et alia propositione quae non est negativa, de necessario sequitur conclusio de [287] inesse, sed in mixtione necessarii et contingentis dixit quod conclusio de inesse sequitur ex universaii negativa de necessario, et altera de contingenti, et non ex affirmativa de necessario, et eadem de contingenti; et qualiter hoc sit intelligendum dicetur in mixtione contingentis et necessarii.
Ad III
18.51 Ad aliud: dicendum quod ex negativa de possibili, et altera de inesse, sequitur conclusio de possibili, accipiendo illam de inesse, sicut praedictum est; tamen, ex affirmativa de possibili, et altera de inesse in prima figura, in omnibus terminis, sequitur conclusio de possibili, et hoc, sive illa de inesse sit de inesse ut nunc primo modo, vel secundo. Ad illud inquam: dicendum quod in eisdem terminis, in quibus valet mixtio ex negativa de possibili, et minore de inesse, in eisdem, ex affirmativa de necessario, et minore de contingenti, sequitur conclusio de inesse, nec hoc est contra processum Aristotelis, sicut patebit inferius in mixtione contingentis et necessarii.[14]
Ad IV et V
18.52 Ad alia duo sequentia: dicendum est quod talis mixtio valet in quarto secundae, et similiter in quinto tertiae, et qualiter hoc sit verum, dictum est in mixtione necessarii et inesse, et ita, quae dicta sunt de ista mixtione, solum habent intelligi quando illa de contingenti accipitur in sensu diviso, quia in sensu composito non valet discursus, quia arguitur per istam regulam: maior est contingens, et minor vera, igitur conclusio est contingens.
18.53 Ad secundam questionem: dicendum quod, maiore de inesse, et minore de contingenti, est mixtio bona, non tamen, regulata.
18.54 Circa quod advertendum est quod aliquando maior de inesse in prima figura est affirmativa, et aliquando negativa, et secundum hoc, diversa conclusio sequitur ex ista mixtione. Unde, si maior sit affirmativa de inesse in prima figura, et minor de contingenti, aliquando sequitur de contingenti utrumlibet, et aliquando de possibili, solum quia, si maior de inesse sit de inesse simpliciter, vel de inesse ut nunc primo modo, secundum quod Aristoteles dicit eam pertinere ad mixtionem contingentis et inesse, semper sequitur conclusio de contingenti utrumlibet. Unde, iste sillogismus est bonus: 'omnis homo est Socrates; contingit ad utrumlibet Socratem esse hominem; igitur, contingit ad utrumlibet Socratem esse Socratem', [288] quia, secundum quod ista mixtio debet valere, praedicatum minoris accipitur pro hiis quae sunt, et sub illa acceptione, maior et minor necessario repugnant, quia, stante veritate maioris, impossibile est quod conversa minoris habeat aliquam singularem veram. Si tamen, maior de inesse sit de inesse ut nunc secundo modo, sicut haec dicitur de inesse ut nunc: 'Socrates est homo albus ', ex tali de inesse ut nunc, et minore de contingenti, (114vb) non sequitur conclusio de contingenti utrumlibet, sed solum sequitur affirmativa de possibili.
18.55 Et istud patet per instantiam Aristotelis in principio istius mixtionis, ubi dicit oportet autem accipere illam de inesse et cetera,[15] ibi vult Aristoteles quod maiore de inesse ut nunc, isto secundo modo, et minore de contingenti, non sequatur conclusio de contingenti utrumlibet, quia tunc, ex veris falsum, arguendo sic: 'omne movens est animal; contingit omnem hominem esse movens; igitur, contingit omnem hominem esse animal'. conclusio falsa, et praemissae verae, et ideo, ad hoc quod sequatur conclusio de contingenti utrumlibet in modis affirmativis istius mixtionis, oportet quod illa de inesse accipiatur, sicut dictum est.
18.56 Quaecumque tamen, capiatur de inesse, semper in modis affirmativis potest sequi conclusio de possibili, quia iste discursus est necessarius, et hoc in sensu diviso: 'omne movens est animal; contingit omnem hominem esse moventem; igitur, possibile est omnem hominem esse animal'. Si maior de inesse in ista mixtione sit negativa, tunc nunquam sequitur conclusio de contingenti utrumlibet, nisi sit gratia terminorum, sed solum sequitur conclusio de possibili, et hoc patet per instantiam Aristotelis, ubi maior est de inesse simpliciter, arguendo sic: 'nullum intelligens est corvus; contingit omnem hominem esse intelligentem'[16] — ex istis non sequitur: 'contingit nullum hominem esse corvum', quia conclusio est impossibilis, et praemissae verae, et maior est de inesse simpliciter.
18.57 Et ideo, solum sequitur ista conclusio: 'possibile est nullum hominem esse corvum' et, si hoc sit verum, ubi maior est de inesse simpliciter, multo minus sequatur conclusio de contingenti ubi maior est de inesse ut nunc. Et ideo, in omnibus terminis, potest sequi conclusio negativa de possibili, sed in nullis sillogistice sequitur conclusio de contingenti, et ista videntur esse vera iuxta processum Aristotelis, sicut prius argutum est quia, in principio mixtionis, dicit specialiter in modis negativis solum sequi conclusio de possibili, et postea hoc probat per instantiamin terminis ultimo positis. Et hoc nec dixit, nec probavit, de modis affirmativis, sed superius [289] probavit quod in modis affirmativis non sequitur conclusio de contingenti utrumlibet, ubi maior est de inesse secundo modo, et ad hoc quod sequatur talis conclusio, oportet accipere illam de inesse alio modo, quod non esset verum, nisi ex aliqua de inesse, et aliqua de contingenti sequeretur conclusio de contingenti utrumlibet. Et ideo, in modis affirmativis, quando maior est de inesse, sicut dictum est, sequitur conclusio de contingenti utrumlibet quando est de inesse ut nunc secundo modo, solum sequitur conclusio de possibili, sed in modis negativis istius mixtionis, nunquam sequitur, nisi conclusio de possibili.
18.58 Contra ista potest argui sic: data responsione, ex veris sequeretur falsum, quia, si ex maiore affirmativa de inesse simpliciter, et minore de contingenti, sequatur conclusio de contingenti utrumlibet, arguo sic: 'Socrates est Socrates albus, vel non albus; et Socratem album contingit esse Socratem; igitur, Socratem album contingit esse Socratem album, vel non album'. Praemissae sunt verae, et conclusio est falsa, sicut patet per falsitatem singularium suae conversae, quia nec Socratem album contingit esse Socratem, nec illud quod non est Socrates albus contingit esse Socratem.
18.59 Similiter, non sequitur: 'omnis homo est homo, vel non homo; et omnem hominem album contingit esse hominem; igitur, omnem hominem album contingit esse hominem, vel non hominem', quia praemissae sunt verae, et conclusio falsa, quia, de necessitate, omnis homo albus est homo, vel non homo.
18.60 Praeterea, non sequitur: 'Socrates albus est Socrates, vel non Socrates; et Socratem contingit esse Socratem album; igitur, Socratem contingit esse Socratem, vel non Socratem', quia praemissae verae, et conclusio falsa. Contra illud quod dicitur, quod in omnibus terminis in modis affirmativis istius mixtionis sequitur conclusio de possibili, contra istud: non sequitur: 'Socrates est niger; et Socratem album[17] contingit esse Socratem; igitur, Socratem album possibile est esse nigrum', quia conclusio est falsa, accepto praedicato pro hiis quae sunt, et praemissae sunt verae.
18.61 Similiter, per Aristotelem 'oportet accipere' illam de inesse, 'non secundum tempus (115ra) determinantes', igitur, non quocumque de inesse debet ingredi istam mixtionem.
18.62 Similiter, Aristoteles in principio istius mixtionis videtur ponere differentiam inter mixtionem ubi maior est de contingenti, et minor de inesse, et mixtionem e contra, quando maior est de inesse, et minor de [290] contingenti, et secunda differentia quam ponit est haec, quod in prinna mixtione semper sequitur conclusio de contingenti utrumlibet, et in secunda, solum conclusio de possibili, quod non esset verum, si in illa mixttione sequeretur conclusio de contingenti utrumlibet.
18.63 Ad primum istorum: dicendum quod discursus est bonus, et conclusio est vera, et quando dicitur quod quaelibet singularis suae conversae est falsa, dicendum quod non, quia, ex quo hoc praedicatum disiunctum ex opposito est transcendens, et equaliter continet quidlibet inferius ad ipsum, equaliter supponit pro Socrate et Socrate muto, sicut pro quocumque alio, et ideo ista indiffinita: 'Socratem album, et non album, contingit Socratem', vel hoc: 'Socratem album, vel illud quod non est Socrates albus, contingit esse Socratem' potest verificari, vel quia Socratem contingit esse Socratem album, vel quia Socratem mutum contingit esse Socratem album. Et ideo, ista consequentia non valet: 'utraque istarum est falsa pro qualibet singulari "Socratem album contingit esse Socratem album" et "id quod non est Socrates albus contingit esse Socratem album"; igitur, haec de disiuncto subiecto est falsa: "Socratem album, vel illud quod non est Socrates albus, contingit esse Socratem album"',[18] quia aliqua est singularis huius de disiuncto subiecto, quae non est singularis alterius aliorum, et ista potest verificare istam, stante falsitate utriusque istorum.
18.64 Per idem patet ad aliud, quod haec conclusio est vera: 'contingit ad utrumlibet hominem esse hominem, vel non hominem', quia hoc predicatum disiunctum aeque necessario continet supposita per accidens 'hominis', sicut supposita per se, et pro illis ista verificatur, nec ista repugnant: 'contingit hominem esse hominem, vel non hominem' et: 'de necessitate, omnis homo est homo, vel non homo'.
18.65 Et per idem patet ad aliud, quod haec est vera propter eandem rationem: 'Socratem contingit esse Socratem, vel non Socratem', quia hoc disiunctum ita necessario continet Socratem album, sicut Socratem, et pro ilio verificatur sua conversa.
18.66 Ad aliud patet per praedicta, quod intellectus Aristotelis est iste, quod ad hoc quod in modis affirmativis istius mixtionis sequatur conclusio de contingenti utrumlibet, oportet accipere illam de inesse, vel quod sit de inesse simpliciter, vel de inesse ut nunc primo modo, et hoc probat, quia, si accipiatur conclusio de inesse, ex veris sequeretur falsum.
18.67 Ad aliud: dicendum quod Aristoteles non dixit quod nunquam sequitur conclusio de contingenti utrumlibet ubi maior est de inesse, et [291] minor de contingenti in prima figura, quia ante illam literam probavit oppositum, et ideo, solum dicit quod in modis negativis illius mixtionis non sequitur conclusio de contingenti utrumlibet; in modis tamen affirmativis, bene sequitur in terminis praedictis et ideo, haec est falsa differentia inter istas duas mixtiones, quod semper in prima, quando maior est de contingenti, et minor de inesse, sequitur conclusio de contingenti utrumlibet, sed in alia mixtione non sequitur talis conclusio in modis negativis,
Ad I
18.68 Ad primam rationem principalem: dicendum quod discursus est bonus, sed minor propositio repugnat maiori, quia praedicatum minoris accipitur pro hiis quae sunt et ideo, stante veritate maioris, impossibile est conversam minoris habere aliquam singularem veram,
18.69 Ad unam instantiam superius factam: dicendum quod semper, ex maiore de inesse affirmativa, et minore de contingenti, sequitur conclusio de possibili (115rb) in quibuscumque terminis. Ad probationem: dicendum est quod discursus est bonus, sed praemissae repugnant quia, stante veritate huius: 'Socrates est niger', haec est falsa: 'Socratem album contingit esse Socratem', quia, quando Socrates non est albus, haec est falsa: 'Socratem album contingit esse Socratem' quia significatur quod aliquid aliud a Socrate contingit esse Socratem, quia tunc Socrates albus est alius a Socrate.
Ad II
18.70 Ad aliud principale: dicendum est quod, ex opposito conclusionis, cum minore de contingenti, sequitur oppositum maioris; unde, concedendum est quod in quibuscumque terminis mixtio valet in prima figura ex negativa de inesse maiore, et minore de contingenti, respectu conclusionis de possibili; in eisdem terminis, ex maiore affirmativa de necessario, et minore de contingenti, sequitur conclusio de inesse, et qualiter Aristoteles videtur dicere oppositum patebit inferius.[19]
Ad III
18.71 Ad aliud principale: dicendum quod Aristoteles arguit per istam regulam quae dicta est quia, sicut patet in sua probatione, capit oppositum conclusionis, et arguit ex ipsa et illa de inesse minoris ad oppositum maioris, et ideo, oportet concedere quod, in terminis in quibus ista mixtio valet, [292] quod illa de contingenti antecedit ad suam de inesse, aliter enim, ut videtur, non potest salvari modus arguendi Aristotelis quia, si illa de inesse esset disparata ab illa de contingenti, ita quod nec sequeretur ad ipsam, nec antecederet, non posset probari quod talis conclusio sequeretur quia, ex eius opposito, et illa de inesse, sequitur oppositum maioris. Et ideo, concedendum quod in sensu, illa de contingenti, quae est minor in illa mixtione, antecedit ad suam de inesse, sicut patebit inferius.[20]
Ad IV
18.72 Ad ultimum potest dici quod consequentia necessaria est ex maiore de inesse, et minore de contingenti, respectu conclusionis de inesse, quia impossibile est antecedens esse verum sine consequente, tamen, Aristoteles talem mixtionem non concederet, non obstante quod, scilicet, sit consequentia necessaria, et ratio huius est quia, stante forma, sibi non debet maior inhaerentia concludi in conclusione, quam possit haberi per praemissas, et ideo, cum maior sit inhaerentia significata per conclusionem de inesse quam possit haberi per maiorem de inesse et minore de contingenti ideo, talis discursus non debet dici sillogisticus, non obstante quod sit necessarius.
18.73 Ad aliud patet quod non est tanta habitudo inter propositionem de inesse et suam de necessario, sicut inter propositionem de inesse et suam de contingenti, quia illa de inesse sequitur ad suam de contingenti, et illa de necessario non sequitur ad suam de inesse.

Notes

  1. 1 Heading is not a lemma but refers to editorial indications in mediaeval translations of Aristotle; see ed. cit. Prior analytics I, 18: Mixtio contingentis et inesse in secunda figura, and I, 21: Mixtio contingentis et inesse in tertia figura.
  2. 2 Text cited above, question 7, note 6; very frequently to be cited in this series of questions.
  3. 3 Prior analytics I, 16; 36b 7-12, ed. cit.p. 38, II. 17-20.
  4. 4 Ibid. I, 18; 37b 18 ff., ed. cit. p. 41, 1. 25 ff.
  5. 5 Ibid. I, 9; 30a 15 ff., ed. cit. p. 21, 13 ff.
  6. 6 Ibid. I, 18; 37b 24-30, ed. cit. p. 42, ll. 2-7.
  7. 7 Ibid. I, 15; 34a 35, ed. cit. p. 32, 1. 13.
  8. 8 Ibid. I, 15; 33b 25-29, ed, cit. p. 30, ll. 22-26.
  9. 9 Ibid. I, 15; 34b 31-37, ed. cit. p. 33, 11. 19-24.
  10. 10 Ibid. I, 16; 35b 30-37, ed. cit. p. 36, 11. 16-22.
  11. 11 Ibid. I, 15; 33b 25-40, ed. cit. p. 30, l. 22 - p. 31, 1. 7.
  12. 12 As above, note 2.
  13. 13 Em. MS: repeats: 'istarum'.
  14. 14 See below, question 20.
  15. 15 As above, note 2.
  16. 6 As above, note 9.
  17. 17 Em. MS: albus.
  18. 18 Em. MS: albus.
  19. 19 See below, question 20.
  20. 20 See below, question 20.