Authors/Duns Scotus/Lectura/Lectura I/D17/P2Q1

From The Logic Museum
< Authors‎ | Duns Scotus‎ | Lectura‎ | Lectura I‎ | D17
Jump to navigationJump to search


Latin English
[125] Supposita augmentatione caritatis, quaeritur an caritas minor corrumpitur quando augmentatur caritas, ita quod nulla realitas manet in minore et maiore caritate in augmentatione caritatis. Et videtur quod caritas minor corrumpitur quando augmentatur caritas et fit maior caritas: Quia si caritas minor maneret in adventu maioris caritatis, caritas minor mutaretur de minore ad maius et esset subiectum mutationis, - quod est contra auctorem Sex principiorum.
[126] Contra: Philosophus I De generatione: 'Auctum oportet manere'; igitur in augmentatione caritatis caritas praecedens manet, igitur non corrumpitur.
[127] Ad hoc dicunt aliqui quod caritas minor non manet quando augmentatur caritas, et universaliter dicunt quod in intensione vel remissione cuiuslibet formae forma praeexsistens corrumpitur in ƿadventu posterioris. Unde dicunt quod sicut in generatione et corruptione totum individuum corrumpitur (et si materia non esset, nihil individui maneret), et sicut in alteratione, quae est inter contraria, contrarium praecedens corrumpitur, - ita dicunt quod quando fit mutatio a minore ad maius, minus omnino corrumpitur.
[128] Et ratio eorum est: termini motus sunt incompossibiles; sed quando de minore fit maius - ut de minus albo maius album - ibi est vera mutatio; igitur termini in ista mutatione sunt incompossibiles, sicut et in mutatione quae est inter contraria. Sicut igitur non manet album quando de albo fit nigrum, ita nec manebit minus album quando de minus albo fit maius album.
[129] Haec opinio potest confirmari sic, quod sicut est maius et minus in diversis speciebus et inter supposita diversarum specierum, ita etiam inter supposita eiusdem speciei; sed in diversis speciebus non dicitur unum individuum magis ens alio, quia aliqua eadem realitas manet in illis; igitur nec inter supposita eiusdem speciei erit magis et minus, ita quod aliqua realitas eadem manet in illis.
[130] Contra istam opinionem arguo primo sic: possibile est Deum augmentare caritatem in instanti in quo elicitur actus meritorius, quo homo meretur augmentationem caritatis; in illo igitur instanti est actus caritatis meritorius quo caritas augmentari potest; igitur ille actus elicitur ab habitu caritatis (ex quaestione praecedente). ƿ
[131] Quaero igitur a qua caritate elicitur? Non a caritate infusa, per quam fit de novo augmentatio caritatis, quia sequitur istum actum meritorium et est praemium eius; nec a caritate praecedente, quia secundum istam opinionem - quando caritas augmentatur et infunditur maior, minor corrumpitur: igitur in illo instanti in quo elicitur actus caritatis quo caritas augmentatur, caritas minor non erit principium a quo elicitur actus caritatis, quia non est tunc.
[132] Sed dices ad hoc quod Deus non augmentat caritatem in instanti in quo elicitur actus caritatis, sed actus caritatis transit et stat in acceptatione divina: et sic Deus acceptando illum actum, augmentat post caritatem, - sicut angeli non in eodem instanti in quo meruerunt, fuerunt beati, sed primo meruerunt beatitudinem et post beatitudinem consecuti sunt.
[133] Sed contra. Licet hoc posset dici in virtutibus infusis et supernaturalibus, non tamen in virtutibus naturalibus moralibus et intellectualibus: Quia virtus moralis augetur per actus morales, sicut et generatur ex actibus: ille actus quo augmentatur virtus moralis, est ab aliqua virtute, et non augmentat ille actus nisi quando est; et non est a virtute praecedente, quia corrumpitur, - nec a sequente, quia sequitur actum; igitur per actum illum non augmentatur virtus moralis.
[134] Sic etiam arguendum est de virtute intellectuali: dum est actus speculandi, augmentatur habitus intellectualis, quia quando non est non augmentat; sed ille actus non est ab habitu praecedente, quia in ultimo instanti genitus non est, nec ab habitu sequente; igitur non potest augmentari habitus intellectualis. ƿ
[135] Praeterea, possibile est voluntatem augmentare actum intellectus, quia voluntas complacens augmentat actum intelligendi et nolens corrumpit (aliter enim avertere non posset intellectum a suo actu). Quaero igitur, quando ex imperio voluntatis augmentatur actus intelligendi, quis est actus natura praecedens actum volendi quo voluntas sic imperat? Non actus sequens; nec actus praecedens, quia corrumpitur; igitur in illo instanti voluntas vult sine actu intelligendi naturaliter praecedente, - quod est impossibile. Et universaliter sequitur huiusmodi inconveniens ubi est ordo inter illud quod augmentatur et illud quo augmentatur, quoniam illud quo augmentatur, praesupponit illud quod augmentatur.
[136] Praeterea, secundo arguo sic contra conclusionem principalem: multis actibus caritatis elicitis, possibile est decimum gradus esse imperfectioris, et tunc caritatem augmentare (tenendo quod omnis actus caritatis augmentat caritatem); ille igitur actus decimus, ex quo imperfectior est quam praecedentes, non augmentat in virtute sui sed in virtute praecedentium; sed si nihil relinqueretur ex actibus praecedentibus, nullo modo in virtute praecedentium posset augmentare.
[137] Dicitur quod ultimus actus augmentat, sed non nisi meritorie; et sic manent actus praecedentes in quantum sunt acceptati a Deo, sed non manent ut cooperantur ad augmentandum cum actu ultimo.
[138] Sed contra. Hoc non potest dici in virtutibus moralibus: actus sequens potest augere virtutem moralem, etsi praecedentes non augeant, et istum actum non oportet esse perfectiorem actu praecedente qui non transit; igitur in virtute sui non augmentat; igitur ƿin virtute alicuius derelicti a praecedentibus; quod si nihil maneret, non augmentaret.
[139] Si dicas quod tantum actus intensus augmentat, et non actus remissus, - contra: hoc in augmentatione formarum naturalium, quia si minus calidum addatur magis calido, non tamen calido in summo, potest illud calidum maius intendi, quia sicut illud minus calidum per se acceptum potest agere secundum propriam virtutem, ita etiam quando cooperatur alteri agenti potest intendere aliquid. Quaero igitur quae est causa magis calidi? Non quod praefuit, quia - secundum hanc viam - corrumpitur; igitur erit ab illo minus calido, et sic effectus esset perfectior sua causa, excedens causam suam in entitate et perfectione, - quod non est intelligibile, sed contra Augustinum Super Genesim et 83 Quaestionum quaestione 2.
[140] Si dicas quod calidum parvum non intendit calorem, - contra arguitur tunc sic: quando contrarium agit in contrarium, ut calidum in frigidum, prius remittit frigidum quam corrumpit (probatio: omne quod movetur, dum movetur partim habet de termino 'ad quem'; Si igitur calidum agat in frigidum, in toto motu frigidum habet aliquid de termino 'ad quem', scilicet de calido; si igitur in toto motu non remittatur frigidum antequam corrumpatur, sequitur quod contrarium in summo - non remissum - sit cum aliquo gradu sui contrarii, et sic possunt esse simul, nec esset inconveniens contradictoria tunc esse simul vera; remittitur igitur ƿfrigidum); igitur, secundum hanc opinionem, generatur aliud suppositum frigidi; sed illud non generatur a praecedente frigido, quia corruptum est; igitur a calido, et sic calidum generaret frigidum, - quod omnino falsum est.
[141] Nec potest dici a quo illud frigidum generatur, nisi dicatur quod generetur a caelo (sicut si diceretur quod forma cadaveris mortui generatur a caelo, sicut dicunt quidam), sed hoc non est nisi fuga miserorum.
[142] Praeterea, tertio arguitur sic contra conclusionem in se: in accidentibus conceditur motus quo modo negatur in forma substantiali, sicut patet ex V Physicorum; igitur in formis accidentalibus est aliqua divisibilitas, quae sufficit ad successionem motus, quae non sufficit ad motum in formis substantialibus (licet ponitur secundum quosdam in forma substantiali divisibilitas); sed si magis et minus in forma substantiali non sufficit ad successionem motus et sufficit in forma accidentali, hoc non est nisi magis et minus in forma accidentali sicut secundum idem individuum non sit magis et minus in forma substantiali.
[143] Si autem dicas quod in motu intensionis secundum formam accidentalem generatur continue aliud suppositum per recessum a primo gradu, - contra: si per recessum a quocumque gradu generetur aliud suppositum, igitur supposita sibi invicem continue succedunt secundum successionem motus. Quaero igitur an quodlibet illorum suppositorum persistit in indivisibili, aut divisibiliter et in divisibili temporis. Si in indivisibili, tantum manens per instans, igitur motus componeretur ex mutatis esse; si autem persistat ƿquodlibet illorum divisibiliter, ita quod manens idem persistat secundum tempus, igitur secundum illud quiesceret, et sic motus componeretur ex motibus et quietibus intermediis, quod falsum est, - nec hoc oportet ponere, cum movens sit sufficiens ad movendum.
[144] Praeterea, quarto arguitur contra rationem eius, quod non concludat, quia si propter hoc quod termini motus sint incompossibiles, non manent termini in motu secundum eandem speciem, sed terminus 'a quo' omnino corrumpitur, tunc in augmentatione molis, quando de minore 'quanto' fit maius 'quantum', minus 'quantum' nec aliquid quantitatis praeexsistentis manebit, propter incompossibilitatem terminorum, - quod est contra Philosophum libro De generatione et contra Commentatorem in tractatu De substantia orbis.
[145] Praeterea, iste doctor, tenens hanc opinionem, arguit contra se sic: ponatur quod post consecrationem species vini in calice rarefiant, - tunc etiam sequitur mutatio in quantitate, quod de minore 'quanto' fiat maius 'quantum', licet rarefactio per se et primo non sit motus ad quantitatem; igitur facta ista rarefactione, nihil idem manebit de quantitate praeexsistente et speciebus, secundum hanc opinionem.
[146] Et tunc sequuntur duo inconvenientia et impossibilia: Primum est quod cum ista rarefactio posset esse per actionem ƿagentis naturaliter et virtutis naturalis, quod virtus naturalis posset habere actionem nullo subiecto praesupposito, quia substantia panis non est et quantitas nec aliud aliquid manet idem loco subiecti.
[147] Secundum inconveniens quod sequitur est, quod facta illa rarefactione non esset ibi sanguis Christi, quia non manet sanguis nec corpus Christi nisi dum manent species vini et panis; sed facta ista rarefactione, illae species non manent; igitur nec sanguis nec corpus Christi, - quod falsum est.
[148] Ad haec nititur ipse respondere: Ad primum: concedo quod virtus naturalis potest agere nullo subiecto praesupposito quando est consecutio naturalis formae generandae ad formam corruptam, sicut est in proposito quando fit motus in eadem specie.
[149] Ad aliud respondet quod corpus Christi et sanguis manent dum manent similes species, quae natae sunt simili modo afficere. ƿ
[150] Sed hic non sufficienter respondet. Nam primum non solvit: quod enim virtus naturalis possit agere nullo subiecto praesupposito, numquam aliquis philosophus nec cognoscens actionem naturalem hoc dixit. Nec illa consecutio naturalis iuvat, quia si propter talem consecutionem naturalem produceretur sine subiecto, tunc corrupto minus calido aut minus frigido generaretur magis frigidum sine agente, propter consecutionem naturalem, ex quo agens non agit in subiectum aliquod educendo magis frigidum.
[151] Arguo tunc sic: unde est quod magis frigidum generatur? Si ex consecutione naturali, igitur sine agente hoc continget; si autem maius frigidum producatur ab agente et non est in subiecto aliquo saltem maius 'quantum', igitur non potest produci ab agente nisi ab agente cuius actio non praesupponit subiectum; hoc autem est solum agens infinitum, et non finitum, quod necessario praesupponit ens in quod agat, - aliter enim, si propter consecutionem naturalem posset agens naturale producere sine subiecto, dicerem quod posset producere animam intellectivam, quia ad organizationem quam potest facere consequitur naturaliter infusio animae intellectivae.
[152] Praeterea, non respondet ad secundum inconveniens, quia accidentia posteriora non manent nisi manet quantitas; sed - secundum hanc opinionem - in rarefactione non manet eadem quantitas sub speciebus vini quae prius; igitur nec eaedem species vini manebunt, sed aliae numero, et per consequens non plus manet eadem quantitas nec eadem qualitas quam si converteretur in aquam (in qua est quantitas eiusdem rationis cum quantitate vini, et species similiter); et ita si corrumperetur in quantitatem et species aquae, adhuc maneret ibi sanguis Christi, - quod falsum est. ƿ
[153] Dico igitur breviter ad istam quaestionem quod non tota realitas quae praefuit in minore caritate, corrumpitur in augmentatione caritatis, sed aliqua realitas caritatis quae praefuit in minore, manet in maiore caritate.
[154] Ad rationem in oppositum dicendum quod non sequitur minorem caritatem mutari subiective, ita quod sit subiectum mutationis; unde non manet in maiore caritate, ita quod recipiat gradum perfectiorem sicut potentia quaedam perfecta per ipsum.

Notes