Authors/Duns Scotus/Lectura/Lectura I/D17/P2Q2
From The Logic Museum
< Authors | Duns Scotus | Lectura | Lectura I | D17
Jump to navigationJump to search
Latin | English |
---|---|
[155] Supposito quod caritas prior non corrumpitur quando augmentatur caritas, quaeritur an illa realitas - manens eadem in caritate maiore et minore - sit tota essentia caritatis maioris, ita quod si ponitur sine subiecto esse, utrum sit aliquid in caritate maiore quod non sit realitas praecise communis sibi et caritati minori. Quod sic, videtur (scilicet quod eadem realitas quae est in caritate minore, sit tota essentia caritatis maioris): Quia Philosophus VIII Metaphysicae dicit quod 'formae sunt velut numeri, quia quidquid aufertur vel additur, mutat speciem'; igitur si aliquid pertinens ad essentiam caritatis esset in maiore quod non in minore, caritas maior et minor non essent in eadem specie. ƿ | |
[156] Item, X Metaphysicae: 'Masculinum et femininum non variant speciem, quia sunt differentiae materiales', ex quo arguitur quod 'omnis differentia in forma est specifica'; igitur si aliquid formae esset in caritate maiore quod non in minore, tunc differrent specie. | |
[157] Item, Porphyrius cap. 'De differentia': "Uniuscuiusque esse est unum et idem, neque intensionem recipit neque remissionem", unde vult quod essentia non recipit magis et minus; igitur caritas secundum suam essentiam non plus est in maiore caritate quam in minore. | |
[158] Item, auctor Sex principiorum: "Forma in simplici et invariabili essentia est consistens"; igitur caritas in sua essentia non capit variationem, ut dicatur plus essentiae caritatis in maiore quam in minore. | |
[159] Praeterea, hoc arguitur per rationem: si caritas maior non esset essentia caritatis minoris praecise, sed aliquid aliud, igitur vel caritas minor non esset perfecte in specie, vel caritas maior in essentia sua includeret aliquid accidens speciei, et ita non esset in specie, quia habet aliquid quod non pertinet ad speciem (quia si minor caritas per se est in specie, igitur habet quidquid requiritur ad naturam speciei; igitur maior caritas habet aliquid accidens speciei); aut si maior secundum id quod plus habet esset per se in specie, caritas minor non esset per se in specie. | |
[160] Contra: Si caritas maior non plus realitatis haberet quam caritas minor, caritas cuiuslibet electi esset secundum se aequalis, et etiam cariƿtas in viatoribus et comprehensoribus esset aequalis, quia non augeretur realitas caritatis; et etiam cum praemium correspondet habitui caritatis, omnes haberent aequale praemium. | |
[161] Ad hanc quaestionem dicunt quidam, istis rationibus innitentes, quod tota realitas caritatis maioris est in minore, ita quod si esset separata - caritas maior non plus realitatis haberet quam caritas minor; et tamen - ut dicunt - non potest esse caritas maior et minor in subiecto nisi sit magis et minus in essentia caritatis, quia 'accidentaliter esse' est inesse. Modus autem ponendi eorum dicetur in quaestione sequente. | |
[162] Sed contra hanc opinionem sic arguo: In augmentatione caritatis, caritas minor est terminus 'a quo' et caritas maior est terminus 'ad quem'; si igitur tota realitas caritatis maioris sit realitas caritatis minoris, igitur tota realitas termini 'ad quem' praefuit in termino 'a quo', vel idem bis produceretur (quia secunda pars motus realis est, igitur habet terminum realem istius; igitur nihil ponitur in esse per istam mutationem nisi quod prius fuit, - et sic eadem realitas quae praefuit, accipit esse per istam productionem sive immutationem, et sic idem bis capiet esse). | |
[163] Praeterea, secundo arguitur sic: formae accidentales in excellentiis suis sunt incompossibiles, quam incompossibilitatem non habent in remissionibus suis sed compatiuntur se; igitur hoc est propter aliquid quod est in essentiis formarum quando sunt in ƿexcellentiis, quod non est in essentiis earum remissis (quia nullae formae sunt incompossibiles nisi propter aliquid in eis quod sit ratio incompossibilitatis; contraria autem in summo sunt incompossibilia, et non in remisso); sed hoc non potest dici propter subiectum, quia numquam sunt formae incompossibiles in tertio nisi quia prius sunt incompossibiles in se; igitur si formae secundum excellentias suas sint incompossibiles in tertio, scilicet subiecto, igitur prius natura sunt incompossibiles in se: et hanc incompossibilitatem non habent in omni gradu, igitur aliquid est in essentia huius formae repugnantis illi secundum excellentiam suam, quod non est in essentia formae remissae; non igitur tota essentia formae secundum excellentiam suam est essentia formae remissae. | |
[164] Praeterea, si forma accidentalis augmentata, ut caritas, non habet plus in essentia sua quam forma exsistens sub gradu remisso, igitur nihil dicetur magis 'tale' secundum formam augmentatam quam secundum formam remissam: quia enim forma est talis, ideo habens eam dicitur tale, - ergo si in se sit indivisibilis, indivisibile erit ens secundum talem formam (ut patet in forma de quarta specie); ideo contradictio est quod in comparatione ad subiectum dicitur magis et minus, nisi forma in se sit maior et minor, - et ita non dicetur magis carus qui maiorem habuit caritatem quam qui minorem. | |
[165] Probatio primae consequentiae: forma non dat nec communicat esse subiecto nisi esse suum; igitur si forma sit indivisibilis secundum se, cuilibet dabit esse indivisibile; igitur nulli absolute dabit magis esse, et sic nullus erit carior alio, - quod falsum est. | |
[166] Dicit forte quod subiectum dicitur magis tale secundum formam, non quia forma in se ƿhabet divisibilitatem, sed quia subiectum est magis dispositum; unde hoc accidit propter dispositionem subiecti. | |
[167] Contra: Quaero an haec dispositio sit illa forma secundum quam subiectum dicitur esse magis tale, aut non. Si sic, habetur propositum: quod si dispositio sit maior, et forma erit maior. Si autem illa dispositio non sit forma secundum quam subiectum dicitur magis tale, sed alia forma, igitur subiectum dicetur magis tale secundum illam formam propter dispositionem praecedentem, et sic vel erit processus in infinitum vel oportet dicere quod forma in sua essentia habeat divisibilitatem. | |
[168] Item, prius oportet habere subiectum dispositum antequam movetur ad terminum motus, quia nihil movetur ad aliquid, nisi sit susceptivum illius; igitur dispositio subiecti praecedit terminum motus, et ita aliquid acquiritur in termino motus quod non est in ratione dispositionis. | |
[169] Sed dicitur quod ista intensio formae in subiecto non est quia unum subiectum magis disponitur una dispositione et aliud subiectum minus disponitur dispositione eiusdem rationis; sed forma dicitur intendi in subiectis propter dispositiones oppositas, - sicut ignis dicitur magis calidus quam aer, quia ignis disponitur ad maiorem calorem per siccitatem quam aer per humiditatem. | |
[170] Contra: Tota species una habet propriam dispositionem unius rationis, sicut subiectum est unius rationis, unde omnia individua alicuius speciei perficientia subiecta habent dispositionem unius rationis sicut et formam; igitur circumscripto omni alio quod non ƿest dispositio propria, potest stare magis et minus in forma in individuis eiusdem rationis, et per consequens potest esse intensio et remissio secundum formam eiusdem speciei, sine hoc quod praecedant dispositiones oppositae in subiectis, sed solum dispositiones eiusdem rationis, quia nihil aliud requirit. Et tunc quaeritur, sicut prius, quomodo est aliquid magis dispositum, - sicut prius argutum est. | |
[171] Praeterea, impossibile est movere ad terminum motus nisi sit proprium susceptivum termini, quia "motus est actus entis in potentia" etc.; igitur si forma remissa perficiens subiectum habeat dispositionem contrariam in subiecto respectu dispositionis secundum quam forma intensa perficit subiectum, oportet prius esse motum ab una dispositione contraria ad aliam quam acquiratur forma intensa in eadem specie, quia prius oportet habere proprium susceptivum formae quam forma inducatur per motum; et per consequens per prius erit motus a forma unius speciei ad formam contrariam alterius antequam compleatur motus in eadem specie et antequam fiat motus ad formam eiusdem speciei; et tunc nec erit unus motus a 'minus' ad 'maius' secundum formam eiusdem speciei, quia non habent idem susceptivum. | |
[172] Item, si propter dispositionem subiecti forma intenderetur, igitur in anima non habente indispositionem esset semper aequalis caritas, et ita, cum in statu innocentiae non fuerit aliqua indispositio, omnes fuissent aequales in caritate, - quod falsum est. | |
[173] Item, angeli boni non habuerunt in merendo aliquam indispositionem, et tamen non aequalem habent caritatem; unde non sequitur 'quilibet angelus in eadem specie aequaliter disponitur ad gratiam, igitur quilibet in summo habet gratiam et aequaliter'. ƿ | |
[174] Sed diceret forte quis quod ista dispositio non est aliqua forma subiecti habita, sed est radicatio formae in subiecto, ex hoc quod firmius radicatur in subiecto. | |
[175] Contra: Quaero an ista radicatio sit quid absolutum, vel non. Si sit absolutum, habetur propositum: quod si sit radicatio maior, quod sit maioritas in forma ipsa absoluta. Si autem sit respectus, igitur prius est 'magis' et 'minus' in fundamento quam in ipsa, - et tunc quaerendum est, sicut prius, de 'magis' et 'minus' in fundamento a quo est. | |
[176] Praeterea, non est intensio in forma propter maiorem radicationem sive firmationem habitus, quia aliquid potest esse intensius et tamen minus radicatum sive firmatum, sicut rubor qui est in verecundo potest esse intensior quam ille qui est naturalis et firmatus. | |
[177] Ideo dico quod non tota realitas in maiore caritate praefuit in minore, immo est aliqua realitas in maiore caritate quae non est communis sibi et minori caritati, ita quod si separaretur maior caritas, haberet aliquem gradum maiorem intensive (sicut quando quantitas molis minor augmentatur, si post augmentationem separaretur, haberet aliquam quantitatem quam prius non habuit). | |
[178] Ad primam auctoritatem, de VIII Metaphysicae, dicendum quod procedit ex ignorantia intentionis Philosophi: comparat enim ibi ideas - quas Plato posuit esse quiditates - ad numeros, ƿet ita comparat ibi quiditates ad invicem et dicit quod sunt sicut numeri, quia sicut nihil pertinens ad rationem numeri potest addi vel minui nisi mutetur species numeri, ita nihil pertinens ad quiditatem potest addi quiditati vel minui nisi varietur quiditas. Quiditas autem non determinat sibi aliquem gradum individualem, sed est tantum quiditas, et non una neque plures ex se, pluralitate graduum individualium; et ideo cum additur vel aufertur gradus individualis, non variatur species nec quiditas quam significat species. Sed si addatur quiditati 'ut quiditas est' quiditas quae sit propria additio quiditativa (ut differentia specifica quiditatis), tunc vel mutat speciem vel complet (complet autem sicut si substantiae animatae sensibili adveniat intellectiva; non mutatur species, quia quod praefuit non fuit alicuius speciei perfectae). Sed quando additur differentia individualis quiditati et naturae specificae, additur aliquid quod est extra rationem quiditatis, quia essentia de se non fit 'haec' nisi per aliquid quod est extra rationem eius, - et ideo non mutat speciem, quia non est differentia specifica, intra (sicut si accipiatur numerus quinarius cum ultima unitate et intelligatur addi albedo ultimae unitati, non variatur species numeri propter additionem albedinis, quia non est differentia specifica numeri; vel si ultima unitas haberet latitudinem et gradus, et primo adveniret unus gradus et post alius, non mutaretur species numeri). | |
[179] Sic, in proposito, essentia caritatis, quae non determinat sibi ut sit intensa vel remissa, - sed sunt differentiae accidentales: non variant speciem caritatis. Unde non omnis differentia formarum est differentia formalis (sicut nec differentia hominum est differentia secundum humanitatem): cum enim dicitur 'differenƿtia secundum formam', non differentia confundit sequens confuse et distributive. | |
[180] Ad auctoritatem qua arguitur de X Metaphysicae quod 'omnis differentia formalis, sive in forma aut secundum formam, est specifica', conceditur loquendo de forma unde forma est et quiditas. Sed quando accipitur in minore quod 'haec caritas minor et haec maior (si maioritas et minoritas non sit ex parte subiecti, sed ex parte formae in se) differunt formaliter', dico quod non est verum. | |
[181] Et si probatur 'haec est forma et illa est forma, et haec forma differt ab illa forma secundum se, igitur differunt formaliter', respondeo: Primo logice, quod non valet: non enim sequitur 'iste est homo et ille est homo, et iste homo differt ab illo homine, ergo differunt in humanitate', - sed cum differt, differt in aliqua proprietate individuali. Et sic in proposito. | |
[182] Ad rem etiam dico quod aliqua possunt differre specie inter se, et tamen non causant differentiam talem in tertio, quia sunt differentiae eius accidentales (sicut album et nigrum differunt specie, et tamen non Socrates albus et Plato niger); ita licet differentiae individuales sint primo diversae, non tamen variant essentiam, quia accidunt essentiae et sunt materiales respectu eius. Et sic est de feminino et masculino, - sic etiam est de gradibus respectu formae secundum se, quae secundum suam essentiam non determinat sibi certum gradum. ƿ | |
[183] Ad auctoritatem Porphyrii dicendum est, sicut supra dictum est a Philosopho VIII Metaphysicae, quod uniuscuiusque differentia specifica quae importat quiditatem ut quiditas est, nec recipit intensionem neque remissionem. | |
[184] Ad auctorem Sex principiorum dicendum quod conclusio sua debet intelligi secundum veritatem medii quo ipsam probat. Probat autem quod forma sit simplex per exclusionem partium quantitativarum; unde probat quod sit simplex, quia non facit maius magnitudine molis; et sic forma accidentalis est simplex, quia non extensa propria extensione, sed secundum partes quantitativas. Et non plus ibi intelligit. | |
[185] Ad rationem dicendum quod aequivocatio est de accidente: accidens dicitur quod est extra rationem alicuius, non quia facit unum per accidens cum eo (sicut differentia est extra rationem generis et accidit generi, et tamen facit unum per se cum genere). Sic hic, gradus est extra essentiam caritatis, ut specifica est, et tamen non facit unum per accidens; unde caritas minor habet tantum quantum habet caritas maior, quantum ad hoc quod est per se ratio speciei secundum se, - sed quantum ad rationem perfecti individui, non. Vel aliter potest dici quod 'aliquid pertinere ad speciem' contingit dupliciter: vel ut partes speciei (ut genus et differentia), et sic non pertinent illi gradus ad speciem, - vel sicut condiciones subiectivae aut modi intrinseci individuorum, et sic pertinent. ƿ |