Authors/Duns Scotus/Lectura/Lectura I/D2/P1Q3
From The Logic Museum
< Authors | Duns Scotus | Lectura | Lectura I | D2
Jump to navigationJump to searchLatin | English |
---|---|
[97] Utrum sit tantum unus Deus. Quod non, videtur: I ad Cor. 8: Dii multi et domini multi. | |
[98] Item, omne quod est per participationem tale, reducitur ad tale per essentiam; sed individua sunt talia per participationem, ut hic homo et hic asinus; ergo reducuntur ad tale per essentiam, ut ad hominem per essentiam et ad asinum per essentiam. Sed quidquid est tale per essentiam, Deus est, quia non dependens est, tunc enim non esset tale per essentiam, sed per participationem illius a quo dependet. | |
[99] Item, sequitur 'Deus est, ergo Dii sunt'. Antecedens est verum, igitur consequens. Consequentia ostenditur, quia idem significatur per singulare et plurale. | |
[100] Praeterea, Deus est quo maius cogitari non potest; sed maius cogitari potest uno Deo; sunt igitur plures Dii, cum hoc cogitari possit, - aliter non posset significari. | |
[101] Praeterea, plura bona sunt meliora paucioribus; sed Dii si ƿponuntur sunt plura bona; igitur sunt meliora uno: igitur sunt ponendi in universo. | |
[102] Contra: Ex. 6: Audi, Israel, Dominus Deus tuus unus est. | |
[103] Ad hoc dicunt quidam quod est tantum unus Deus, sed hoc tantum fide tenendum est nec - ut dicunt - demonstrari potest. Quod ostendunt primo auctoritate Rabbi Moysis, cap. 73, dicentis: "Deum esse unum, acceptum est ex Lege". | |
[104] Praeterea, per rationem: si potest demonstrari Deum esse unum, igitur potest cognosci ratione singularitas Dei, quia quod non est singulare, est multiplicabile; et si potest cognosci ut singulare, ergo potest cognosci ut hoc, - quod falsum est. | |
[105] Sed dico quod hoc per rationem demonstrari potest. | |
[106] Et primo ex parte intellectus infiniti, quia intellectus infinitus intelligit omne intelligibile perfectissime, quia ƿaliter non esset infinitus; et etiam intelligit intellectione quae ipse est, quodcumque intelligibile quantum intelligibile est. - Sint igitur duo Dii, a, b, et intelligat a ipsum b: si igitur uterque sit Deus, a intelligit ipsum b quantum intelligibilis est; sed hoc est impossibile; igitur etc. Probatio assumpti: obiectum actus vel est idem cum actu vel prius ipso actu, - non enim potest esse posterius, quia tunc actus posset esse sine obiecto, nec ex aequo se habet respectu illius, quia tunc unum posset esse sine alio, et e converso; igitur si a intelligit b et intellectio qua a intelligit est ipsum a, igitur non est ipsum b suum obiectum; igitur b est posterior intellectione qua intelligitur ab a, et ista intellectio est ipsum a, igitur a est posterior b: a igitur non est Deus. | |
[107] Dices quod a est primum obiectum intellectionis ipsius a, qua a intelligit; sed a intelligendo se ipsum, intelligit b. Contra: cognitio cuiuscumque per essentiam suam est perfectior quam illa quae non est per eam, sed per aliud quod non includit; sed b non includitur in a; igitur a non intelligit b perfectissime, igitur non est Deus. | |
[108] Sed dices quod intelligit b intelligendo se, quia est similis sibi. Contra: intellectio alicuius per suum simile non est ita perfecta sicut visio rei in se; igitur idem quod prius. | |
[109] Item, si a repraesentet b, igitur a continetur in b. Aut igitur perfecte, aut imperfecte: si imperfecte, igitur non perfecte intelligetur ab a; si perfecte, igitur non sunt duo Dii, quia unus includit perfectionem alterius. | |
[110] Praeterea, hoc secundo arguitur ex parte voluntatis infinitae, nam infinita voluntas summe diligit summum bonum: igitur si a et b sint duo Dii et duo infinita bona, a summe diliget b; sed hoc est impossibile, quia actus qui non est obiectum, dependet ab obiecto; igitur actus diligendi quo a diligit b, dependet a b, et actus suus diligendi est ipsemet, sicut ƿsuus actus intelligendi; igitur a realiter dependet a b, igitur non est Deus. | |
[111] Item, unumquodque naturaliter magis diligit se quam aliud, nisi sit aliquid eius (vel sicut effectus vel sicut pars); igitur cum a nihil sit ipsius b, magis diliget se quam b. Sed voluntati naturali voluntas libera et recta est conformis; igitur voluntas ipsius a, ex quo libera et recta est, conformis erit voluntati naturali, igitur plus secundum voluntatem liberam et rectam diliget se quam b; igitur vel non infinite diliget b vel plus quam infinite diliget se, quorum utrumque est impossibile si a sit Deus et b similiter. | |
[112] Praeterea, aut a fruitur b, aut utitur. Si utitur, igitur male, quia utitur quo non est utendum, cum sit Deus, et ita a non est Deus. Si fruitur b, tunc sic: voluntas quo fruitur est beata, quia quo fruitur quietatur, et quo quietatur beatificatur; igitur a est beatus in b et est beatus in se, igitur est beatus in duobus quorum neutrum dependet ab alio,- quod includit contradictionem, quia nullus est beatus per aliud quo destructo, per impossibile, est adhuc beatus; sed destructo b, per impossibile, adhuc a est beatus, cum sit Deus; igitur non potest esse beatus in b. | |
[113] Praeterea, hoc ostenditur ex parte potentiae infinitae sic: impossibile est esse duas causas totales eiusdem effectus in eodem ordine causae, quia tunc sequitur oppositum, quod neutra esset causa. Probatio: illud non est causa totalis quo ablato nihil minus effectus manet; sed si sint duae causae totales eiusdem effectus, ut a et b, destructo b adhuc manebit effectus, ex quo sua totalis causa manet a qua capit totum suum esse; igitur b non est causa eius. Eodem modo arguitur de a; et ita neutra erit causa eius. Igitur dicere quod sint duae causae totales eiusdem effectus in eodem ordine, est dicere quod neutra est causa. Igitur impossibile est aliquem effectum esse a duabus causis primis in eodem ordine. Sed illa causa quae est infinitae potentiae, est causa ƿtotalis cuiuslibet effectus, remota tamen; igitur impossibile est aliquam aliam causam totalem esse eiusdem effectus in eodem ordine; igitur impossibile est quod sint duo Dii habentes potentiam infinitam. | |
[114] Praeterea, per eandem rationem ostenditur quod non sint duo fines ultimi, et ita nec duo Dii. Sicut enim impossibile est duas causas efficientes esse eiusdem effectus, sic impossibile est duos fines esse, quia nihil minus finiretur altero destructo, et ita finiretur ambobus destructis, sicut prius argutum est. | |
[115] Per eandem etiam rationem ostenditur quod non sunt duo eminentissima, quia destructo uno adhuc aliud maneret eminentissimum, et e contra; et ita alia essent bona destructo eo a quo capiunt bonitatem, quod includit contradictionem. | |
[116] Praeterea, si sint plura bona infinita, igitur bonum infinitum est univocum habens esse in pluribus; sed plura bona eiusdem rationis exsistentia in pluribus faciunt maius bonum quam bonum tantum exsistens in uno. Sed voluntas potest ordinate appetere maius bonum, igitur potest appetere plura bona infinita; igitur non posset beatificari in uno bono infinito, et ita non esset bonum infinitum. | |
[117] Praeterea, hoc ostenditur adhuc ex parte eius quod est necesse esse. Et quia prius non fuit probatum primum efficiens esse necesse esse, ideo hoc in principio probo. Illud est ex se necesse esse quod ex ratione sui impossibile est non esse, per definitionem impossibilis in V Metaphysicae; sed primum efficiens ex parte sui impossibile est non esse, ut probabitur; igitur ex se est necesse esse. ƿ | |
[118] Probatio minoris: impossibile est aliquid non esse nisi aliquid sibi incompossibile positive aut privative posset esse, quia nihil potest destrui nisi per aliquid sibi incompossibile; sed nihil incompossibile primo efficienti potest esse. Probatio: quia si sit, aut esset a se, aut ab alio. Si potest esse a se, igitur est a se, quia non potest esse ex nihilo, nec potest se ipsum producere; igitur illud cui est incompossibile non est; igitur primum efficiens non esset, et ita non esset primum. Si dicatur quod illud incompossibile est ab alio, tunc sic: impossibile est aliquod ens esse ab alio, repugnans et destruens aliud, nisi illud a quo est posset dare virtuosius esse suo effectui quam sit illud cui repugnat suus effectus; sed impossibile est quod illud quod habet esse ab alio, habeat virtuosius esse quam primum efficiens habens esse ex se; igitur nihil habens esse ab alio est incompossibile primo efficienti. Et sic probatur illa minor. | |
[119] Item, potest illa minor sic probari: illud quod est ab alio, potest esse a primo; igitur si aliquid incompossibile primo esset ab alio, igitur posset esse a primo; igitur primum efficiens potest producere sibi incompossibile, quod includit contradictionem. | |
[120] Praeterea, hoc potest sic argui: omne possibile dependet a necessario, nam ordo possibilium stat in necessario sicut ordo mutabilium in non mutato; igitur si primum efficiens ex se esset possibile, igitur dependeret a necessario, et ita non esset possibile. | |
[121] Hoc supposito tunc arguitur propositum: species quae plurificabilis est in individua, non determinatur ex natura speciei ad aliquod individuum nec ad aliquem numerum individuorum, immo quantum est ex parte sui potest salvari in infinitis individuis; ergo si ratio essentialis necesse esse compateretur secum pluralitatem, igitur sibi non repugnaret quantuscumque numerus ipsorum necesse esse, nec etiam infinitas eorum, et per consequens possibile esset quod infinita participent rationem eius quod est necesse esse. ƿSed quod potest esse necesse esse, est necesse esse; igitur infinita essent necesse esse. | |
[122] Praeterea, hoc arguitur per rationem Avicennae VIII Metaphysicae cap. 1 et 5: si sint plura necesse esse, igitur secundum aliquid distinguuntur; sint igitur illa in quibus distinguuntur a et b. Aut igitur a est formaliter necessitas essendi et b similiter, aut non: si sic, igitur in illis non distinguuntur, quia conveniunt in necesse esse; si non sunt formaliter necessitates essendi, igitur non sunt formaliter necesse esse per ea quibus distinguuntur, quia illa quibus tunc distinguuntur erunt entitates possibiles, et per consequens utrumque quod est primum efficiens et necesse esse, includet possibilitatem, et ita non erunt necesse esse. | |
[123] Praeterea, hoc arguitur per rationem infiniti in communi: nam contra rationem infiniti est posse excedi; sed si possunt plura esse infinita, plus perfectionis est in pluribus quam in uno, sicut tractat Augustinus VIII De Trinitate cap. 1, et ita neutrum esset infinitum. | |
[124] Praeterea, hoc arguitur ex parte omnipotentiae Dei, et ita ex medio credito, quia licet posset ostendi et ostensum sit Deum esse infinitum, non tamen ipsum esse omnipotentem, sicut catholici intelligunt de omnipotentia, nam catholici intelligunt per omnipotentiam quae potest facere quodcumque quod non includit contradictionem, sed hoc non est esse infinitae potentiae. Unde non sequitur 'est infinitae potentiae, igitur habet omnipotentiam', nam et philosophi ponentes Deum habere potentiam infinitam, dicunt ipsum non posse producere aliquem effectum nisi mediante causa secunda. Supposito igitur quod Deus ƿsit omnipotens, arguitur per rationem Richardi I De Trinitate cap. 17 quod non sint plures Dii: "Vide quam facile" etc., ubi ut dicunt aliqui - sic arguit: si iste Deus est omnipotens, igitur potest facere circa alium Deum quod non sit omnipotens, et sic ille Deus potest fieri nullipotens, et sic ut non sit Deus. | |
[125] Ad hoc dicunt aliqui quod ista ratio non concludit, quia alius Deus si ponatur, non est terminus omnipotentiae, quia non est aliquid potentiale; ideo minor supposita in consequentia falsa est. | |
[126] Ideo deduco rationem eius sic: si iste Deus est omnipotens, ergo potest omnia possibilia quae non includunt contradictionem, et alius similiter; igitur uterque est omnipotens respectu sessionis meae, sed neuter vult necessario sessionem meam, quia nullus omnipotens vult necessario aliquod contingens; potest igitur uterque velle et nolle. Ponatur igitur quod unus velit et alius nolit: si igitur velit sessionem meam, sessio mea erit, et cum alius nolit, non erit; igitur simul erit et non erit, quod est impossibile; unus igitur faciet alium non omnipotentem, non operando circa ipsum sed circa suum effectum, quem potest impedire, volente alio ipsum produci. | |
[127] Sed dices forte quod si ponuntur plures Dii, tunc concordant in voluntate, et ita idem volunt. Contra: primum efficiens contingenter vult mundum esse, et tunc primo est bonum quando vult mundum esse; eadem ratione alius vult mundum contingenter esse; potest igitur velle et nolle ƿuterque, et stabit ratio. - Praeterea, ponatur quod ex pacto concordant, adhuc sequitur quod alter sit nullipotens, quia omnipotens est quo volente quodcumque, ipsum est; ergo a volente sessionem meam, sessio mea est; igitur b non erit omnipotens etiam si velit sessionem meam, quia impossibile est eundem effectum esse a duabus causis primis sub ordine eodem, sicut prius ostensum est quod duae causae totales non sunt respectu eiusdem effectus: tunc enim idem effectus posset esse et non esse. | |
[128] Secundum hoc igitur dicendum est ad quaestionem quod est tantum unus Deus. Et licet rudes hoc fide teneant, verumtamen hoc demonstrari potest 'propter quid', sed non a nobis, sed 'quia est' tantum, sicut et ista 'Deus est' demonstratur 'propter quid' prout nos ipsum non concipimus, sed a nobis demonstratur tantum 'quia est'. Et ideo dicit Apostolus: Oportet accedentem credere quia Deus est; nam hoc est opportunum communitati populi nescientis demonstrationem intelligere, et videntis quod demonstrationibus potest quis contradicere, et ideo certius adhaerent auctoritati sacrae Scripturae quam rationi, quia uni videtur ratio efficax, alteri videtur sophistica. | |
[129] Ad primam rationem alterius opinionis dicendum est quod non sequitur 'Deum esse unum accipitur a Lege, igitur non potest demonstrari'; multa enim dicta sunt in Lege quae demonstrari ƿpossunt, nam scriptum est in Lege de Deo: Ego sum qui sum, et tamen secundum eos Deum esse potest demonstrari. Unde et ille Rabbi Moyses iudaeus fuit, - et apud iudaeos, rudes, quasi non habentes demonstrationem nec philosophiam scientes, Deum esse unum fuit acceptum a Lege. | |
[130] Ad aliud, quando arguitur quod 'si per rationem potest cognosci Deum esse unum, igitur potest cognosci singularitas Dei, igitur potest quis cognoscere Deum ut singulare et ut haec essentia est', dicendum quod est fallacia figurae dictionis, quia commutatur res in modum, quia aliud est cognoscere rem singularem et rem sub ratione singularitatis, quia aliud est cognoscere singularitatem ut obiectum et ut est modus obiecti (sicut cum intelligo obiectum singulare et hanc intentionem, tunc intelligo ipsum sub modo universali, quia singulare commune est multis sicut universale; sed cum intelligo hoc universale, intelligo commune sub ratione singularitatis). Dico igitur quod ex quo per rationem potest cognosci Deum esse unum, et ita ipsum esse naturam singularem, potest cognosci singularitas Dei in ratione obiecti, sed tamen non potest cognosci sub modo singularitatis, ut est 'haec', a nobis in via; et ideo commutatur res in modum per fallaciam figurae dictionis. | |
[131] Ad primum principale: quod cum Apostolus dixit quantum ad gentiles, sunt dii multi et domini multi, subdit: nobis autem unus Deus. | |
[132] Ad secundum, quando arguitur quod 'omne quod est tale per participationem, reducitur ad tale per essentiam', dicendum quod haec propositio non est primo vera, sed habet veritatem suam ex ƿhac 'omne imperfectum reducitur ad perfectum'. Quam distinguo sic, quod est aliquod imperfectum quod importat perfectionem limitatam, quam necessario consequitur imperfectio, ut 'hic homo' et 'hic asinus': non habet enim totam perfectionem speciei, sed aliquid imperfectionis concomitatur. Huiusmodi autem imperfectum reducitur ad perfectum per essentiam absolute, non quod est eiusdem rationis cum eo, sed quod continet perfectionem suam supereminenter; et hoc est ad unum primum perfectum. - Alio modo dicitur aliquid imperfectum, quia importat perfectionem limitatam, quam tamen non necessario concomitatur imperfectio, sicut 'hoc bonum', 'hoc verum', 'hoc ens'; et hoc imperfectum reducitur ad perfectum eiusdem rationis, quia bonum et verum et huiusmodi, ad quae reducuntur, important perfectiones simpliciter, non sic 'homo' vel 'asinus'. | |
[133] Ad tertium, quando arguitur 'Deus est, igitur Dii sunt, quia idem significatur per singulare et plurale', dicendum est quod consequentia non valet. Et ad probationem dico quod non est sic de modo significandi numeri sicut est de aliis modis; numerus enim est talis modus significandi quod per ipsum concipitur vera res circa illud cuius est modus, unde est talis modus quo concipitur vera res. Non sic est de modo significandi masculinitatis aut feminitatis: cum dicitur 'Deus' et 'deitas', non concipitur sub alio conceptu per modum talem. Sed modus significandi numeri necessario importat rem, ita quod concipiendo signatum sub numero sunt duo conceptus. - Et ideo hic est contradictio in hoc vocabulo 'Dii', quia sequitur 'Dii, ergo duo Dii', sicut sequitur 'homines currunt, ergo duo vel plures currunt'; unde modus significandi repugnat rei in hoc vocabulo 'Dii'. Sed non sic de aliis modis: non ƿenim sequitur 'Deus est, igitur masculinus est'; unde huiusmodi ponunt modum significandi tantum. | |
[134] Ad quartum, quando arguitur 'Deus est quo maius cogitari non potest, sed Diis maius non potest cogitari, igitur sunt plures Dii; illa enim quibus maius cogitari non potest sunt Dii', dicendum quod Deus est quo cogitato sine contradictione maius cogitari non potest sine contradictione; sed Dii non sunt cogitabiles sine contradictione, et ideo non sunt cogitabiles, quia non verum cogitatur. | |
[135] Ad ultimum, quando dicitur 'plura bona sunt meliora paucioribus', dicunt quidam quod hoc verum est de bonis finitis, sed non de infinitis. Sed contra, formo rationem sic: illa sunt in natura vel saltem possunt esse in natura, quae si essent, essent meliora; sed si essent plura bona infinita vel plures Dii, essent meliores uno; igitur sunt vel esse possunt plures Dii. Dico quod quando dicitur 'illa sunt in natura quae si essent, essent meliora', ly 'quae' potest importare aut denotare implicationem incompossibilem aut possibilem. Si autem denotet implicationem incompossibilem, tunc falsa est, quia quae sunt meliora ex implicatione et positione incompossibili, nullam bonitatem habent, quia repugnat enti incompossibile. Si autem denotet implicationem possibilem, tunc est propositio vera, quia illa possunt esse in natura quae si essent, positione possibili, essent meliora; sed tunc minor est falsa; ideo non concludit. ƿƿ |