Authors/Duns Scotus/Lectura/Lectura I/D2/P2Q1

From The Logic Museum
< Authors‎ | Duns Scotus‎ | Lectura‎ | Lectura I‎ | D2
Jump to navigationJump to search
Latin English
[136] Circa secundam partem istius distinctionis quaeritur utrum possibile sit cum unitate essentiae esse pluralitatem personarum. Quod non, videtur: Quaecumque uni et eidem sunt simpliciter eadem, inter se sunt simpliciter eadem (ideo enim additur 'simpliciter', quia si sunt uni et eidem eadem tantum secundum quid, aut si uni et eidem simpliciter sunt tantum secundum quid eadem, non oportet inter se esse simpliciter eadem. Ipsa autem sic exposita vera est, quia per eam tenet omnis forma syllogistica uniendo extrema in medio eodem; unde ipsa destructa, destruitur omnis forma syllogistica, et per consequens omnis demonstratio et scientia); sed quaecumque sunt in natura divina, sunt simpliciter eadem eidem simpliciter, quia naturae divinae; igitur inter se sunt simpliciter eadem. Igitur nulla erit ibi distinctio, supposita unitate naturae divinae. - Minor patet quantum ad utramque eius partem. Primo, quod 'quaecumque sunt in natura divina, sunt simpliciter eadem', quia natura divina nihil potest habere in se quin sit ipsa natura, sicut dicit Magister in 8 distinctione et allegat ad hoc auctoritates. Similiter, alia pars ƿminoris vera est, quia natura divina est per se indivisibilis, omnino simplex; igitur illa quae sunt eadem huic naturae, sunt eadem alicui eidem simpliciter.
[137] Praeterea, includit contradictionem quod sint plura necesse esse; sed quaecumque sunt in natura divina, sunt necesse esse; igitur impossibile est quod sint plura supposita in natura divina. Probatio assumptae, quod 'includat contradictionem quod plura, vel quocumque modo distincta, sint necesse esse', quia si sint plura, oportet necessario quod aliquibus rationibus distinguantur. Aut igitur rationes sunt necessitates essendi, et tunc erunt duo necesse esse et convenient in necesse esse; igitur per huiusmodi non distinguentur. Si autem illae rationes sint possibilitates, igitur illa quae istis distinguuntur, non sunt necesse esse.
[138] Praeterea, quidquid est idem alteri, aut est idem essentialiter aut accidentaliter; sed essentiae divinae nihil est idem accidentaliter, quia nihil est sibi accidentale; igitur quidquid est in essentia divina, est idem essentiae divinae essentialiter. Sed quod est idem essentialiter essentiae, multiplicato illo multiplicatur essentia; igitur si sint plures personae divinae, plures erunt essentiae.
[139] Praeterea, nihil est in summo ente quo non exsistente nihil deperit in universo; sed si essent tres personae in essentia divina, aliquo non exsistente quod est in essentia divina, nihil deperiret in universo; igitur pluralitas personarum non est possibilis in essentia divina. - Probatio minoris: si sint duae personae in essentia divina, quidquid perfectionis est in una, est in alia; igitur subtracta una et manente alia, nihil perfectionis tolletur ab universo.
[140] Dices quod non sub omni modo quidquid perfectionis est in una, est in alia persona. Contra: iste modus habendi aut importat aliquam perfectionem, ƿaut non. Si sic, igitur prima persona non esset simpliciter perfecta; si non, stat igitur argumentum quod non exsistente secunda persona, manet tota eius perfectio in prima; igitur nihil perfectionis deperit in universo amota secunda persona.
[141] Contra: Illud est possibile quod non includit contradictionem; sed contradictionem non includit quod sit una essentia in tribus personis, quia contradictio est secundum idem, et hic est unitas essentiae et pluralitas suppositorum relative distinctorum.

Notes