Authors/Duns Scotus/Lectura/Lectura I/D2/P2Q2
From The Logic Museum
< Authors | Duns Scotus | Lectura | Lectura I | D2
Jump to navigationJump to searchLatin | English |
---|---|
[142] Iuxta hoc quaeritur utrum in essentia divina sint tantum tres personae. Quod non, videtur: Relationes oppositae sunt aequalis dignitatis et aeque multiplicabiles; igitur relationes producentis et producti erunt huiusmodi. Sed relatio primi producentis non est nisi unius; igitur relatio personae productae tantum erit una, et per consequens tantum duae personae erunt. | |
[143] Praeterea, cuilibet relationi correspondet relatio opposita; igitur si sint duae relationes productorum, duae erunt relationes producentium; igitur cum sint aequalis dignitatis et aeque incompossibiles, erunt quattuor personae, non tantum tres personae. | |
[144] Praeterea, potentia finita durans in infinitum, potest habere ƿinfinitas actiones, sicut sol, qui durabit in infinitum; et quaelibet actio terminatur ad aliquem terminum; igitur potest habere infinitos terminos. Igitur si in divinis sit aliqua persona habens potentiam infinitam producendi, potest infinitas personas producere, et ita possunt esse infinitae personae in divinis. | |
[145] Contra: Matth. ultimo: Euntes in mundum, baptizantes omnes in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. | |
[146] Item, Ioan. 3: Tres sunt qui testimonium etc. | |
[147] Item Augustinus De fide ad Petrum cap. 2: "Teneamus" etc. |