Authors/Duns Scotus/Lectura/Lectura I/D2/P2Q3

From The Logic Museum
< Authors‎ | Duns Scotus‎ | Lectura‎ | Lectura I‎ | D2
Jump to navigationJump to search
Latin English
[148] Iuxta hoc quaeritur utrum cum ratione essentiae divinae in aliquo stet ipsum posse produci. Quod non, videtur: Omni necesse esse ex se repugnat produci; sed quidquid est in essentia divina, est necesse esse ex se; igitur etc. Probatio maioris: nihil idem potest esse necesse esse ex se et necesse esse ab alio, quia si sit necesse esse ex se, ergo potest esse circumscripto quocumque alio; sed si sit necesse esse ab alio, non potest esse circumscripto alio; igitur nihil potest esse necesse esse ex se et ab alio. Sed productum si sit necesse esse, hoc erit ab alio; igitur nullum productum potest esse necesse esse ex se. ƿ
[149] Item, aliter probatur idem assumptum: omne productum possibile est produci, sed quod possibile est produci habet aliquam possibilitatem; sed tale non est ex se necesse esse; ergo nullum productum est ex se necesse esse.
[150] Item, tertio probatur idem sic: omne productum producitur ab aliquo quod est prius producto; in illo priore intelligitur ipsum productivum et non intelligitur ipsum productum, igitur intelligitur in illo priore ipsum productum non esse, et in secundo instanti naturae intelligitur ipsum esse; igitur producitur de non esse ad esse. Et omne capiens esse post non esse secundum tempus aut secundum naturam, est ex se possibile non esse, et non ex se necesse esse; igitur nullum productum est ex se necesse esse.
[151] Praeterea, si in essentia divina aliquid esset per productionem, igitur ibi est aliquid quod non esset circumscripta productione; igitur essentia de non habente illud fit habens illud; igitur mutatur de non tali ad tale, igitur circa essentiam divinam cadet mutatio, quod falsum est.
[152] Praeterea, si in divinis sit aliquid productum per modum naturae, igitur est ibi generatio, quae includit mutationem, sicut species genus, et ita erit ibi mutatio.
[153] Praeterea, nullum dependens potest habere essentiam divinam; sed omne productum est dependens; ergo etc. - Probatio minoris, quia si productum non dependeret, igitur aeque independenter habet productum suam naturam sicut producens, igitur aeque immediate habent naturam suam, igitur non plus est unum productum quam aliud nec unum praeexigeret aliud; si igitur aliquid sit productum, oportet quod sit dependens.
[154] Praeterea, in divinis non possunt esse productiones quae minus includunt imperfectionem quam generatio; igitur ibi non erit generatio, et ita non erit ibi aliquid generatum. - Probatio anteceƿdentis: motus localis est prior quam generatio, et motus perfectior, minus habens de imperfectione, unde motus iste potest esse in sempiternis; et similiter alteratio est prior generatione, quia omne quod generatur est alterabile, sed non e contra, - ista patent ex VIII Physicorum; cum igitur in divinis non possit esse motus localis et alteratio, igitur nec ibi erit generatio.
[155] Contrarium est quod dicitur VI De Trinitate, et habetur in littera.

Notes