Authors/Duns Scotus/Lectura/Lectura I/D26

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search
Latin English
ƿƿ[1] Circa distinctionem vigesimam sextam quaeritur utrum personae divinae constituuntur et distinguuntur per relationes originis. Quod non, videtur: Quia huiusmodi relationes sunt alterius rationis, differentes specie: plus enim differunt paternitas et filiatio quam paternitas et paternitas; si igitur personae Pater et Filius constituuntur per has relationes, sequitur quod personae constitutae differant specie, et per consequens in divinis erit generatio aequivoca, quod est imperfectionis.
[2] Praeterea, qua ratione relationes originis constituunt et distinguunt, et relationes communes, quia habent aequalem distinctionem et unitatem essentiae.
[3] Praeterea, relationes oppositae activi et passivi secundum secundum modum relationis possunt fundari in eodem, sicut cum ƿvoluntas movet se; sed relationes secundi modi aequaliter sunt oppositae; igitur similiter paternitas et filiatio possunt fundari in eodem supposito, sicut et alia, - igitur non distinguunt supposita.
[4] Confirmatur per Boethium in libro De Trinitate: relatio Patris ad Filium est quasi relatio eiusdem ad se.
[5] Sed contra: Boethius (ubi prius): "Essentia continet unitatem et relatio multiplicat trinitatem".
[6] In ista quaestione sunt quattuor modi dicendi.
[7] Dixit enim Praepositinus quod ista quaestio nulla est, quia nihil est quaerere quo constituitur et distinguitur persona in divinis.
[8] Quod probat dupliciter: Persona est omnino simplex sicut essentia, - igitur se ipsa constituitur et distinguitur sicut essentia; et non habet aliquid quo constituitur et distinguitur persona: tunc enim non esset omnino simplex.
[9] Item, concretum et abstractum idem significant, idem igitur significant Pater et paternitas; sicut igitur paternitas non constituiƿtur aliquo aut distinguitur, ita nec Pater, sed se ipso, - vel dicere Patrem aliquo constitui et distingui, ut paternitate, est dicere ipsum se ipso constitui et distingui.
[10] Contra: Quae distinguuntur, et non primo nec se totis, convenienter de eis quaeritur per quid distinguuntur, quia habent in quo conveniunt et tamen distinguuntur; sed personae non sunt primo diversae, nec se totis sunt diversae: sunt enim unus Deus, et deitate sunt unum; igitur de eis convenienter quaeritur quo distinguuntur.
[11] Praeterea, in persona multae sunt proprietates, sicut patet per Augustinum V De Trinitate cap. 6: alia est proprietas 'paternitas' et 'innascibilitas' in Patre; sed si persona se ipsa distinguitur primo ab alia persona, non poterit intelligi qua proprietate distinguitur et qua non, sed aequaliter omnibus, quod falsum est.
[12] Praeterea, aliqua proprietas est in duabus personis, ut spiratio actio, et aliqua non; igitur est aliquid distinguens personas in ipsis personis, et aliquid non; igitur restat quaerere quo distinguuntur.
[13] Praeterea, si Pater se ipso toto distinguitur a Filio et a Spiritu Sancto, igitur habet eandem habitudinem ad Filium et Spiritum Sanctum; igitur similiter illa e contra habebunt eandem habitudinem ad Patrem, quia quando aliquid idem habet eandem ad duo, e contra duo habent eandem ad primum: sicut si aliquid referatur ƿsecundum similitudinem duobus, illa duo erunt similia illi uni; et tunc sequitur quod Filius et Spiritus Sanctus eodem modo procedant a Patre, quod falsum est.
[14] Praeterea, ista responsio non vitat difficultatem quaestionis, quia quaero an sit persona in se relativa, an absoluta: et hoc - nihil aliud - quaerit quaestio.
[15] Ideo est alia opinio, communis, quae ponit quod personae distinguuntur et constituuntur per relationes originis.
[16] Quod ostendunt primo sic: in divinis non sunt nisi duo modi praedicandi, scilicet substantiae et relationis, sicut accipitur ab Augustino V De Trinitate et a Boethio in libro De Trinitate; sed personae non distinguuntur per essentiam, igitur per relationes; igitur per illas sic constituuntur.
[17] Item, personae aut constituuntur et distinguuntur aliquo absoluto, aut relatione. Non absoluto, quia tunc esset compositio in persona; igitur relatione, quae non facit compositionem, quia transit in identitatem essentiae.
[18] Praeterea, relationes sunt in personis; si igitur non constituant ƿpersonas, igitur adveniunt personis constitutis. Et tunc sequuntur duo inconvenientia: primum est, quod erunt sicut accidentia personae, - et secundum, quod erunt relationes rationis: ideo enim relatio Dei ad creaturam est rationis, quia advenit supposito constituto quod in se habet esse non dependens; igitur si relatio in persona adveniat personae constitutae, habens esse independenter ante relationem, erit relatio rationis.
[19] Hoc etiam ostendunt auctoritate: Augustinus V De Trinitate distinguit modos praedicandi.
[20] Similiter, Boethius De Trinitate quod "essentia continet unitatem et relatio multiplicat trinitatem".
[21] Et similiter, per Damascenum cap. 8: "Omnia sunt unum, praeter ingenerationem et generationem".
[22] Et similiter, per eundem libro III cap. 5; et similiter, per Augustinum XI De civitate cap. 8: 'Quidquid habet' etc.
[23] Modus eorum ponendi est quod relatio potest comparari ƿad essentiam, et sic transit in essentiam et non constituit, - vel potest comparari ad oppositum, et sic est vera res, et ideo sic potest constituere suppositum relativum et distinguere.
[24] Dicunt tamen quod magis constituuntur et distinguuntur relationibus originis quam communibus, quia relationes originis sunt primae et relationes communes quasi superveniunt; sed relationes originis primo pullulant ab essentia et ex fecunditate essentiae.
[25] Sed contra hanc opinionem arguitur multipliciter.
[26] Primo, ex comparatione relationis ad relatum: Omnis relatio praesupponit illud quod refertur; sed essentia non refertur, quia tunc distingueretur, sed persona refertur; igitur persona praesupponitur relationi, - non igitur constituitur per relationem.
[27] Probatio assumpti. Non est intelligibile aliquod 'esse totum', nisi praesupponat utrumque quod est aliquid eius et unionem eorum, - sicut patet universaliter in compositis creatis, quod compositum praesupponit partes ex quibus componitur et unionem earum; sed relatum dicit quasi compositum, secundum eos; igitur praeintelligitur aliquid eius ut potentiale et aliquid ut actuale, et eorum unio. Sed illud potentiale denominatur ab actuali et formali, sicut homo albus primo dicitur 'homo albus' et denominatur homo ab albedine; igitur oportet praeintelligere ante relationem aliquid quod refertur per relationem, denominatum a relatione et unione. ƿ
[28] Praeterea, relatio realis praesupponit distinctionem realem extremorum; igitur non est causa distinctionis realis eorum. Probatio assumpti: Philosophus V Metaphysicae probat quod identitas non est relatio realis, quia non praesupponit distinctionem extremorum; igitur relationi reali praesupponitur distinctio realis extremorum, non igitur eam causat.
[29] Praeterea, hoc arguitur comparando relationem ad rationem originis: Istae relationes non dicunt rationem principii quo fit originatio, sed rationem principii originantis; sed essentia est quo fit originatio; igitur istae relationes sunt in essentia ut in supposito, - igitur praesupponunt suppositum, et non ipsum constituunt.
[30] Praeterea, Pater producit Filium, - sed si Pater constituitur in esse per relationem, igitur ipsum producere Filium sive originare est ipsum habere correlativum; sed relativum ex se, sine ordine, habet terminum; igitur in ordine et praesuppositione non erit originatio: tunc enim sola relatio est terminus formalis et sola relatio subsistens ponitur in esse, et per consequens dicere paternitatem esse paternitatem est dicere paternitatem generare, - et hoc nihil aliud est quam relativum habere correlativum, quae sunt simul natura.
[31] Praeterea, si persona constitueretur per relationem, non esset possibile salvare diversum modum procedendi, scilicet per modum intellectus et voluntatis, quia omnis relatio aeque naturaliter habet suum correlativum: aeque enim naturaliter spirans refertur ad spiratum, sicut generans ad generatum; si igitur personae constituerentur per relationem, uniformiter quaelibet persona naturaliter se haberet ad suum terminum, et ita non esset diversus modus producendi in divinis. ƿ
[32] Praeterea, si persona constituitur in esse per relationem, tunc videtur quod productio personae magis sit 'ad aliquatio' quam productio primae substantiae vel alicuius habentis esse substantiale subsistens: non enim tunc esset productio personae in esse substantiae primae, sed relationis ut termini primi, - cum tamen productio sit termini ut substantia et non ut relatio est.
[33] Praeterea, prius intelligitur aliquod suppositum subsistere quam agere vel actionem habere, igitur prius intelligitur Pater vel suppositum primum subsistere quam producere et agere; in illo priore oportet intelligere suum correlativum, si constituitur in esse per relationem; igitur non producitur Filius nec secunda persona actione generandi.
[34] Praeterea, tertio principaliter hoc arguitur ex parte proprietatis constituentis: Proprietas ultimo constitutiva alicuius in aliquo genere est sic una quod, circumscripto omni alio quod non est de eius essentia, sibi repugnat opposita divisio, - sicut si 'rationale' constituat speciem humanam, posito per impossibile quod 'rationale' sit color (et omnia alia impossibilia), hoc solum posito quod maneat 'rationale', impossibile est ipsum dividi opposita divisione; igitur illud quo Pater est incommunicabilis et constituitur ultimatim in esse incommunicabili, erit omnino incommunicabile et indivisibile, circumscripto quocumque alio quod non est de eius ratione; sed si tollatur a paternitate quod non sit eadem essentiae infinitae (quae ƿnon est de formali eius ratione), non est formaliter, nec sibi repugnat communicari et dividi; igitur paternitas nec aliqua alia proprietas relativa potest esse constitutiva personae.
[35] Praeterea, ab illis quae ultimo sunt constitutiva suppositorum, impossibile est aliquid commune abstrahi quod praedicatur in 'quid' de eis, - quia tunc in aliquo convenirent et differrent, igitur non essent ultimo constitutiva suppositorum; sed a paternitate et filiatione aliquid commune univocum abstrahitur, ut relatio: sunt enim univoce relatio, quae praedicatur in 'quid' de eis; igitur paternitas et filiatio non possunt esse ultimo constitutiva personarum, quia ultimum constitutivum et distinctivum est ratio talis quod incompossibile est aliquid commune in 'quid' abstrahi ab eo.
[36] Praeterea, si paternitas sit ultimo constitutiva personae, quaero aut in quantum paternitas, aut in quantum eadem essentiae? Non in quantum paternitas, quia sic communicabilis; si in quantum eadem essentiae, cum omnis relatio in divinis sit aeque eadem essentiae, sequitur quod quaelibet erit incommunicabilis, - quod falsum est, sicut patet de spiratione actione; igitur non est contra rationem paternitatis, ut est in essentia, quod dividatur.
[37] Item, quaelibet persona in divinis est prima substantia, ut habetur a Damasceno et Augustino; Si igitur relatio conƿstituat personam in divinis, constituet primam substantiam; at hoc impossibile, quia si constituat, aut effective aut formaliter: non effective, quia tunc relatio esset persona per se subsistens, si formaliter, igitur relatio esset formaliter substantia, quia quando aliquid constituit aliud formaliter in aliquo esse, ipsum est formaliter tale (ut si aliquid constituat in esse albi, illud est formaliter albedo).
[38] Praeterea, primum quo constituitur aliquid in aliquo genere tamquam primum illius generis, est aliquid illius generis, - quia si esset alterius generis, esset ens per accidens, et tale numquam est primum in aliquo genere; igitur cum hi conceptus 'ad se' et 'ad aliud' non faciunt unum per se conceptum, quia sunt diversorum generum, primum quod constituitur in natura divina non erit per relationem, quia tunc esset ens per accidens.
[39] Confirmatur: omne ens creatum per se in genere, potest habere suum ultimum de suo genere quo ibi constituitur in esse, aliter esset ens per accidens; ergo multo fortius in divinis essentia, quae dicitur ad se, per aliquid quod dicitur ad se constituet suppositum divinum. Praeterea, conceditur ex parte relationis quod est paternitas et est 'haec paternitas' et paternitas incommunicabilis, igitur in genere relationis conceditur quod est aliquid quo ultimo erit aliquid incommunicabile; igitur multo fortius videtur hoc ponendum in substantia et in natura quae dicitur ad se, quod ibi erit proprium ultimum quo aliquid constituitur in esse ad se.
[40] Praeterea, Augustinus VII De Trinitate cap. 8 (et multis ƿaliis capitulis) ait quod "omnis essentia ad se subsistit, quanto magis Deus?", - et loquitur ibi de 'subsistere' quod numeratur in illis, sicut patet intuenti.
[41] Item, Richardus De Trinitate IV cap. 23: "Persona est incommunicabilis exsistentia" etc., - et haec ratio non includit aliquid quod formaliter sit relatio; igitur persona formaliter non constituitur per relationem.
[42] Tertia opinio est Petri Ioannis, quam dimisi scribere, Propter causam certam. ƿ
[43] Sed quarta est opinio, quae accipitur ex dictis Bonaventurae in quaestione 'De persona', quod personae in divinis non constituuntur per relationem, sed aliquo absoluto.
[44] Ait enim quod substantia accipitur dupliciter: uno modo dicitur 'substantia' de substantia secunda, quae est natura et quiditas, et alio modo dicitur de substantia prima, subsistente. Licet autem in divinis non sit proprie substantia prima et secunda, tamen in divinis est essentia et quiditas correspondens substantiae secundae in creaƿturis, et est ibi persona subsistens correspondens substantiae primae in creaturis. Sicut igitur in creaturis in genere substantiae oportet ponere ultimam unitatem de illo genere, qua prima substantia est incommunicabilis, ita in divinis oportet quod sicut ibi ponitur substantia, ita ponatur unitas incommunicabilis pertinens ad idem genus, quae sit unitas ad se.
[45] Et pro ista opinione arguitur sic, persuadendo, quia rationes quae magis hoc probant, ponuntur contra opinionem praedictam. Arguitur igitur sic, persuadendo: Prima substantia, secundum Philosophum in Praedicamentis, est maxime substantia et perfectissime, - igitur si ponitur ratio primae substantiae in divinis, ponetur ibi secundum rationem illam secundum quam est maxime substantia; sed quod substantia prima vel quod aliquid sit maxime substantia relatione, non est intelligibile, quia relatione non dicitur 'ad se' (quod requiritur ad rationem primae substantiae); igitur persona, quae habet rationem primae substantiae in divinis, non constituitur in esse tali per relationem, sed per unitatem de illo genere.
[46] Dicit quod relatio habet vim constituendi personam in esse substantiae primae, quia quae sparsim sunt in creaturis, unitive inveniuntur in Deo; et ideo sicut sparsa sunt proprietas constitutiva et relatio in creaturis, tamen unitive et simul sunt in Deo, et ideo ibi sunt idem proprietas constitutiva et relatio; unde in proprietate divina sunt unita, ita quod sit ratio substantiae et proprietas. ƿ
[47] Contra: Ista vis quam ponitur relationem habere in constituendo personam in esse substantiae primae, aut est vis effectiva aut formalis. Si sit vis effectiva, ita quod efficiat subsistentiam, igitur persona non habebit esse personae formaliter per relationem sed per aliquod absolutum causatum per relationem; et etiam falsum est quod relatio sit vis effectiva, quia non agit nec est principium agendi. Si autem sit vis constitutiva personae in esse substantiae primae non effective sed formaliter, hoc non est dicere nisi quia est talis forma (ut albedo habet vim dealbandi, quia est albedo); igitur dicere quod constituat personam in esse substantiae primae, cuius ratio est esse ad se, est dicere quod sit forma ad se.
[48] Quod etiam addunt, quod illa quae sunt perfectiones simpliciter et sparsae in creaturis, sunt in Deo unitive, - dico quod hoc verum est, quia sunt unitae in essentia quae continet omnem perfectionem simpliciter. Sed proprietas non est perfectio simpliciter, tunc enim esset proprietas Patris in Filio.
[49] Praeterea, perfectionis est in creaturis quod substantia creata, quando dimittitur sibi ipsi, habeat ultimam actualitatem in se, qua in se est et non in alio, - sed imperfectionis, quod limitetur ad unum esse subsistentiae in uno; cum igitur illa quae sunt perfectionis in creaturis, debent attribui Deo, auferendo ea quae sunt imperfectionis, igitur essentia divina - quae perfectissima est - habebit in se ultimam actualitatem suppositorum, ita tamen quod non determinetur ad unum, quia hoc est imperfectionis; igitur essentia divina continet aliquod absolutum, quo est suppositum, ita tamen quod non limitetur ad unum, sed indifferens ad plura et ad plures rationes subsistentiae. ƿ
[50] Praeterea, in divinis manet quiditas relationis; sed quiditati, unde quiditas, non repugnat communicari, sed est communicabilis (etiam secundum eos); igitur paternitas secundum suam quiditatem communicabilis est. Restat igitur quaerere unde paternitas est incommunicabilis: non autem est incommunicabilis per aliquid in genere substantiae, quia tunc non e contra, - igitur per aliquid in proprio genere; ex quo igitur hoc non est imperfectionis sic habere propriam rationem incommunicabilitatis in proprio genere, maxime in natura quae dicitur ad se erit aliquid communicabile et aliquid quo est incommunicabile,- et sic persona divina constituitur propria ratione incommunicabilitatis quae est ad se, et non per relationem.
[51] Ista iam adducta hoc aliqualiter persuadent; sed rationes quae hoc videntur magis ostendere, positae sunt contra aliam opinionem.
[52] Si autem hoc verum sit et teneatur, tunc distinctio quam ponit praedictus doctor valet ad solvendum multas auctoritates. Dicit enim quod secunda substantia (ut quiditas) est mere absolutum, cui repugnat referri, et sic contradicitur relativo; sed substantia prima licet non includat relationem, tamen sibi non repugnat, - unde nata est referri (sicut 'Socratis' ratio refertur), licet sit suppositum absolutum. Et ideo a sanctis dicitur quod persona non dicitur ad se, quia nata est referri et habet relationem supervenientem qua dicitur ad aliud, sed tamen praeter illam relationem dicitur ad se. Hoc autem dicit praedictus doctor ubi sua littera sic habetur: ƿ'Unde notandum quod persona' etc.; et dicit quod relationes sunt superadditae.
[53] Secundum hoc potest salvari quod dicit alibi (conferendo hoc illi), quando dicit quod personae distinguuntur non per habitudines, sed per origines quibus constituuntur: habitudines enim non distinguunt sed ostendunt personas distinctas, - origines autem constituunt et distinguunt personas non formaliter sed effective (non enim distinguuntur nisi prius originantur), et ideo sunt principiative aut effective (sicut generatio dicitur distinguere homines effective: unde in creaturis motus distinguit in ratione principii efficientis, non formaliter).
[54] Hanc opinionem tenendo, dicendum est quod personae non constituuntur relationibus, sed aliquibus absolutis; et ita tres personae in divinis sunt primo absolutae, consequenter autem relationes quibus referuntur.
[55] Nec hoc praeiudicat fidei in aliquo. Unde non invenitur traditum ab Ecclesia quod constituuntur tantum relationibus, nec hoc invenitur in Decretis, nec fuit declaratum in concilio aliquo; et magis attestatur perfectioni suppositorum in divinis quod sint absoluta quam relativa (quae sunt minimae entitatis), sicut maioris perfectionis est dicere mundum esse aliquid absolutum et species universi quam dicere quod totum universum non sit nisi respectus.
[56] Puto autem quod ideo inolevit has personas dici esse relativas ƿab Augustino et Boethio, propter verba Salvatoris, qui nominavit personas tres nominibus relativis dicendo: in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti; et similiter Ioannes in canonica sua: tres sunt qui testimonium dant in caelo, Pater et Verbum et Spiritus Sanctus. Sed tamen ex hoc non sequitur quod sint supposita relativa, - sicut patet ex communi modo loquendi: si dicatur 'vado Oxoniam ad loquendum cum cancellario et magistris universitatis' vel 'vado ad Fratres Minores ad loquendum cum ianitore vel guardiano vel ministro', numquid, propter hoc, suppositum constituitur in esse per cancellariam aut magistratum, et sic de aliis? Et ideo Christus expressit nomina personarum per nomina relativa quae videmus in creaturis, ut aliqualiter a nobis intelligantur; quod si propriis nominibus et propriis proprietatibus exprimerentur, in nullo conciperentur. Et ideo non sequitur 'Christus sic nominavit personas per nomina relativa, igitur sunt supposita relativa'. Unde Salomon in Prov. 30, postquam quaesivit multas quaestiones, ait: Quod est nomen eius et nomen Filii eius, si nosti? Quod si 'Filius' est proprium nomen eius, non hoc quaesivisset.
[57] Item, forte propter aliam causam Christus sic nominavit personas, quia magis exprimitur origo personarum quando sic exprimuntur per Patrem et Filium et Spiritum Sanctum, qui includunt origines, quam si nominasset eas secundum proprietates suas absolutas: tunc enim non exprimeretur origo; et ideo propter fidem magis exprimendam, sic nominavit eas. Quod si per absoluta nominasset eas, non exprimeretur origo. ƿ
[58] Ad primam rationem alterius opinionis, quando arguitur quod nulla natura potest esse in duobus absolutis nisi dividatur, dicendum quod posito quod personae constituuntur per relationem, eadem natura est in duobus suppositis subsistentibus: et huius causa non est nisi infinitas naturae divinae. Ita dico in proposito quod absque omni divisione eadem natura infinita potest esse in duobus absolutis, ita quod suppositum primum absolutum potest communicare alteri supposito absoluto naturam suam per modum intellectus et alteri per modum voluntatis, quae supposita sic constituta consequuntur relationes Patris et Filii, spirantis et spirati.
[59] Ad aliud, quando arguitur quod si persona constitueretur per absolutum tunc esset composita, sed non si constitueretur per relationem quae transit in essentiam, dico quod non plus sequitur personam esse compositam si constituitur per relationem quam si constituitur per absolutum, - immo minus, quia verius faciet 'unum' unitas de illo genere quam de alio genere. Unde etiam dico quod in nulla creatura realitas quae est quiditas et realitas subsistentiae faciunt compositionem (ut realitas quae est natura et realitas quae est haec natura subsistens), sicut apparebit in II ubi quaeretur de causa individuationis. Et ideo etiam dico quod personalis proprietas absoluta multo minus facit compositionem cum essentia: perfectiones enim simpliciter, ut sapientia et bonitas et huiusmodi, sunt rationes absolutae, sicut dictum est prius in isto libro, - nec tamen faciunt compositionem cum essentia, quia sunt idem cum essentia, sed alia est ratio formalis essentiae unde essentia et sapienƿtiae, sicut supra dictum est; et sic etiam dicendum est de essentia et proprietate personali absoluta.
[60] Et quando dicitur quod relatio transit (et non sic absolutum), respondeo quod non habeo illam philosophiam de transitu relationis, quod 'relatio comparata ad essentiam transeat ita quod non distinguitur ab essentia secundum suam quiditatem': si enim sic sua quiditas non maneret, non esset comparatio relationis ad essentiam plus quam essentiae ad essentiam; et ideo sicut comparata ad oppositum manet, ita comparata ad essentiam manet. Unde dico quod ut transit manet, et ut manet transit: manet enim secundum suam quiditatem, et sive comparatur ad essentiam sive ad oppositum, alia est ratio formalis relationis et essentiae, et ideo sic manet, - sed tamen sic transit, quia est eadem realiter et per identitatem cum essentia, sicut dictum est supra quomodo relatio manet et quomodo transit. Et sic dico de essentia et proprietate absoluta personali, quod essentia formaliter non est aliqua proprietas personalis absoluta, sunt tamen omnino idem per identitatem.
[61] Ad aliud, quando arguitur quod si persona constitueretur per absolutum, tunc relatio adveniens esset accidens et etiam esset relatio rationis, dico quod neutrum sequitur: primum non, quia creatio actio advenit supposito constituto, et tamen non est accidens in Deo; nec secundum, quia spiratio actio secundum eos est quasi relatio adventicia personis constitutis, et tamen est relatio realis. ƿ
[62] Sed adhuc arguitur contra opinionem praedictam, per unam rationem: si essent plura supposita absoluta in divinis, tunc maius bonum esset in tribus quam in uno, quia quanto sunt plura absoluta, tanto maius bonum in eis. Respondeo quod omnis entitas quiditativa est perfectio simpliciter et magis perfectio quam entitas subsistentiae, quia quiditas est de ordine perfectionum formalium; unde quiditates tenent ordinem perfectionum formalium, - non sic subsistentiae. Quando igitur dicitur quod plures realitates subsistentiae plus perfectionis et bonitatis habent, dico quod falsum est quando eadem quiditas est in pluribus subsistentibus.
[63] Ad auctoritatem Augustini dico quod ipse Augustinus V loquitur de absoluto prout mere opponitur ad aliquid quod est secunda substantia, sicut dixit praedicta distinctio; unde illa tantum dicitur ad se. Sed tamen persona - quae habet modum primae substantiae - cum hoc quod dicitur ad se, nata est referri ad aliud; in se tamen est suppositum absolutum, quia sicut dicit Augustinus VII De Trinitate cap. 3 in principio, 'omne quod relative dicitur, est aliquid excepta relatione'.
[64] Ad Boethium concedo ad litteram quod "relatio multiplicat trinitatem" non formaliter, sed effective, sicut generatio et motus dicitur esse causa pluralitatis.
[65] Ad Damascenum dicendum quod una auctoritas solvit aliam. Dicit enim cap. 8 quod "omnia sunt idem praeter ingenerationem et generationem", - et in alia auctoritate dicit: praeter paterƿnitatem, filiationem et processionem ; sed secundum Augustinum alia est proprietas et notio 'innascibilitas' - sive 'ingeneratio' - et 'paternitas'; igitur sub ingeneratione comprehendit omnem proprietatem, et ita dico quod comprehendit proprietatem absolutam personae.
[66] Hanc opinionem videtur mihi esse probabiliorem, eam tamen non assero.
[67] Si quis autem velit sustinere opinionem communem, praedictam, potest breviter dicere quod relatio sic constituit personam, quod relatio est talis realitas quod est termini; et ideo si comparatur ad essentiam, ex quo relatio comparatur, adhuc est ipsius termini. Ista autem realitas relationis, sic comparata fundamento, est eadem fundamento et essentiae, quia fundamentum est infinitum, et non informat fundamentum, quia natura infinita non informatur. Igitur relatio subsistit, et non alibi quam in essentia, et habet terminum infinitum; igitur duo supposita distincta subsistunt in una essentia, quae infinita est. Unde ex hoc solo quod relatio est in essentia, non informans eam, sequitur quod constituat personam (sed quare quaedam relatio et quaedam non, post dicetur, secundum hanc opinionem).
[68] Ad primam rationem, quando arguitur contra secundam opinionem quod relatio praesupponit id quod refertur, dicendum ƿquod hoc verum est quando relatio non constituit id quod refertur, sed est adventicia (sicut est in creaturis); sed in divinis relatio constituit, secundum hanc opinionem, et ideo non praesupponit relatum.
[69] Ad probationem, quando arguitur quod relatum est quasi compositum ex potentiali et actuali, et potentiale habet denominari ab actuali, dico quod ista ratio bene concludit contra eos qui ponunt essentiam quasi materiale fundamentum et relationem sicut formam perficientem et informantem; Si ita esset, non solum referretur secundum relationem, sed secundum fundamentum: sicut non solum Socrates dicitur similis Platoni secundum similitudinem, sed secundum albedinem, - et ita persona referretur secundum relationem et secundum essentiam. Ideo dico quod haec relatio est subsistens; et sicut in creaturis compositis inquirimus primo formam et secundo materiam cui inest, secundum viam perfectionis, et e contra secundum viam originis, ita e contra in divinis concurrunt eodem ordine via originis et perfectionis, nam primo intelligimus essentiam infinitam ut nata est dare esse cuilibet subsistenti in ea, et secundo intelligimus illud cui natura dat esse, ut relationem; et sic non intelligitur relatio informare essentiam, sed esse subsistens in essentia cui natura dat tale esse, scilicet subsistentiae. Ideo non sequitur quod, licet praeintelligitur relatio in essentia, quod essentia denominetur a relatione ita quod referatur, quia non informat essentiam, - nec intelligitur ibi esse per modum informantis, sed tantum per modum subsistentis.
[70] Ad aliud: quod in creaturis tenet 'si extrema non sint distincta realiter, quod relatio non sit realis', quia ibi extrema non constituuntur relationibus sicut est in proposito. ƿ
[71] Ad aliud, quando dicitur quod relatio non potest esse terminus productionis, dico quod falsum est hoc, primo, immo relatio potest esse nova sine novitate producti; secundo, dico quod productio non est relationis - in proposito - ut primi termini, sed productio est alicuius relativi, et hoc non est inconveniens quando relatio est subsistens.
[72] Ad aliud, quando arguitur quod non est 'Patris generare Filium' nisi 'habere correlativum sibi correspondens', sed ex se habet correlativum sibi correspondens, igitur non est origo, - dicendum quod haec relativa possunt esse sibi invicem causae, sicut patet in creaturis 'causa et causatum', et tunc cum simultate relationis stat prioritas originis; unde licet Pater ex se habet Filium, tamen cum hoc stat quod sit ordo originis.
[73] Ad aliud, quando arguitur 'omnis relatio aeque naturaliter respicit suum correlativum', dicendum quod si ponas cum hoc quod relatio sit constitutiva personae, quod sit principium productivum, difficile est prohibere argumentum quod non sunt duo modi procedendi, sicut fuit ad hoc superius illud argumentum factum; sed supra positum est et dictum quod principia producendi non sunt relationes sed absoluta, ut intellectus et voluntas, - et ita possunt habere oppositos modos principiandi, licet relativa naturaliter se habeant ad sua opposita.
[74] Ad aliud, quando arguitur quod prius est suppositum quam agit, dicendum quod hoc quaerit quid sit illud quod est constitutivum personae primae; sed de hoc inferius.
[75] Alia argumenta quae sunt facta ex parte proprietatis, fateor ƿquod nescio bene solvere secundum istam viam, quando arguitur: 'quidquid constituit aliquid in ultima unitate, circumscripto quocumque alio, sibi repugnat communicabilitas opposita, sed paternitati - circumscripto quod non sit eadem essentiae divinae - non repugnat communicabilitas'; et similiter aliud argumentum, quod 'ab ultimis constitutivis non abstrahitur aliquid commune in quid, sed hoc contingit a paternitate et filiatione'; similiter tertium argumentum, quod 'esset suppositum per accidens, si ultima unitas - qua constituitur - esset relatio et non proprietas dicta ad se'; unde 'si natura creata per unitatem eiusdem generis contrahitur ad suppositum, multo fortius natura divina erit hoc et hoc suppositum per unitatem essentialem, et non relativam proprietatem'.
[76] Ad primam rationem principale dicendum, secundum quod dictum est supra in isto, quod non sequitur personas differre specie, licet relationes quibus constituuntur differant specie, - sicut differentiae individuales sunt primo diversae, non tamen individua constituta; unde non oportet quod constituta sint ita diversa sicut constitutiva.
[77] Ad aliud dicendum quod non est simile, quia relationes communes licet sint reales, tamen praesupponunt alias quibus personae constituuntur, secundum hanc viam.
[78] Ad tertium dicendum quod non sequitur 'si aliquae relationes oppositae secundi modi compatiuntur se in eodem, quod ideo omnes relationes oppositae illius modi possunt se compati', quia sicut dictum est distinctione 3 - ex ratione relationum opposiƿtarum in communi, non potest concludi incompossibilitas earum in tertio; unde illae relationes oppositae quae non includunt ordinem essentialem, possunt esse in eodem, - sicut movens et motum, quae non sunt essentialiter ordinata, quia movens non est causa moti essentialiter sed secundum quid. Et sic idem potest esse causa et causatum, quia secundum unum causa et secundum aliud causatum: et hoc non est aliud - sic idem dependere a se - quam quod accidens dependeret a subiecto. Sed tamen opposita relative absolute, quae includunt ordinem essentialem, non sunt simul in eodem, - sicut causa et causatum sin pliciter, et huiusmodi, sicut supra dictum est; sed paternitas et filiatio includunt ordinem essentialem, et ideo non compatiuntur se in eodem respectu eiusdem.


Notes