Authors/Duns Scotus/Lectura/Lectura I/D3/P2Qu
From The Logic Museum
< Authors | Duns Scotus | Lectura | Lectura I | D3
Jump to navigationJump to searchLatin | English |
---|---|
[208] Circa secundam partem tertiae distinctionis quaeritur utrum in omni creatura inveniatur vestigium Trinitatis. Quod non, videtur. Ex vestigio potest cognosci illud cuius est vestigium; sed non ex omni creatura potest cognosci trinitas personarum; ergo etc. | |
[209] Praeterea, anima intellectiva est imago Trinitatis, igitur non vestigium. - Antecedens verum, igitur consequens. Consequentia probatur per hoc quod repraesentare per modum imaginis et ut vestigium sunt oppositae rationes repraesentandi. | |
[210] Praeterea, in anima intellectiva propter perfectionem suae naturae ponitur perfectior ratio repraesentandi quam ratio vestigialis; igitur cum aliae creaturae habent diversos gradus perfectionis, non habebunt eundem modum repraesentandi trinitatem personarum, scilicet rationem repraesentandi vestigialem. | |
[211] Sed contra est Augustinus VI De Trinitate cap. ultimo. ƿ | |
[212] Ad istam quaestionem dicunt aliqui multa, declarando primo, quid est esse vestigium; secundo, quae est ratio repraesentandi vestigialis; tertio, quomodo creatura est vestigium trinitatis personarum; quarto, quid est vestigium et respectus vestigialis creaturae ad Deum et in quo fundatur iste respectus. | |
[213] De primo dicunt sic, quod "omnes transferentes", secundum Philosophum, "secundum aliquam similitudinem se transferunt"; vestigium autem primo invenitur in corporalibus, et ideo vestigium proprie est respectu corporalium; et ideo respectu divinorum transfertur secundum aliquam similitudinem. Vestigium autem in corporalibus est aliquid impressum in aliquo super quod transitur, sive in pleno sive in vacuo. | |
[214] Secundo dicunt quod vestigium indistincte repraesentat illud cuius est vestigium, quia repraesentat ipsum secundum suam speciem, et non secundum numerum, sicut vestigium pedis in pulvere repraesentat illum bovem cuius est vestigium in quantum bos, ƿet non in quantum hic bos; sed imago repraesentat illud cuius est distincte in quantum est huius, ut imago Herculis ipsum repraesentat in quantum Hercules, et non in quantum homo solum. | |
[215] Tertio declarant quomodo creatura est vestigium Trinitatis. Dicunt enim quod intellectus divinus fertur super creaturas aeternaliter, dictando eas, et voluntas mandando, et sic derelinquit in eis quasi vestigium suum. Et sic quaelibet creatura repraesentat trinitatem personarum in communi et indistincte, et ideo repraesentat ut vestigium; verumtamen repraesentat trinitatem personarum secundum aliqua sibi propria. Quod declarant sic: | |
[216] Dicunt enim quod creatura refertur ad Deum secundum tres modos relationis, positos in V Metaphysicae: refertur enim primo per rationem producti ad productivum, et secundo per modum exemplati et similis (et sic per modum unius) et tertio in ratione finis (et secundum hoc per modum mensurati); potentia autem productiva appropriatur Patri sicut omnipotentia, ratio autem exemplaris et sapientiae appropriatur Filio, sed ratio finis, boni, appropriatur Spiritui Sancto; et sic quaelibet creatura dicitur vestigium Trinitatis. Sed imago repraesentat Trinitatem distincte et magis proprie, secundum propria eis et non solum secundum appropriata. | |
[217] De quarto dicetur post. ƿ | |
[218] Sed contra hoc arguo. Quod enim primo dicunt quod vestigium est 'illud quod derelinquitur a transeuntibus', hoc non oportet; immo si pes in perpetuum staret in pulvere, non minus ibi esset vestigium pedis. Sed de hoc non curo. | |
[219] Sed contra hoc quod distinguunt repraesentationem vestigii a repraesentatione imaginis, quia 'vestigium repraesentat aliquid solum secundum speciem suam, et imago secundum propriam naturam singularem', - contra: si esset unum animal tantum, et non posset esse aliud animal, adhuc impressio pedis in pulvere esset vestigium animalis et non imago; et tamen repraesentaret singulare et non aliquid secundum speciem, sicut patet ex hypothesi. Oportet igitur dare aliam differentiam inter vestigium et imaginem, sicut post dicetur. | |
[220] Item, omnes creaturae repraesentant Deum sub ratione generali tantum, quod probatum est supra in ista distinctione quod ex creaturis tantum cognoscimus Deum in conceptu communi entis etc.; igitur non distinguitur vestigium ab imagine per hoc quod vestigium repraesentat Trinitatem in generali et indistincte, et imago in speciali et distincte. | |
[221] Praeterea, arguitur contra hoc quod dicitur quod 'creatura refertur ad Deum secundum tres modos relationis': nam Deus non refertur ad creaturam nisi quia creatura ad ipsum; sed ista est relatio penes tertium modum, in quo unum non refertur ad aliud nisi quia e contra; igitur tantum Deus refertur ad creaturam secundum tertium modum relationis (unde oportet quod relationes quae sunt secundum alios duos modos, cum sint reales, quod sint realiter in utroque extremo). Et hoc patet - inducendo - in aliis modis, nam creatura non refertur penes primum modum relationis, ƿqui fundatur supra unitatem, nam ibi non est similitudo quae fundatur supra unitatem in specie vel genere, sed est ibi tantum similitudo mensurati ad mensuram et imaginis ad imaginatum; quae similitudo invenitur in tertio modo, nam similitudo est inter scientiam et scibile, sicut patet ex V Metaphysicae. | |
[222] Praeterea, contra hoc quod dicitur quod vestigium non est nisi 'relatio creaturae ad Deum secundum tres modos relationis': nam ratio vestigii non attenditur secundum relationem creaturae ad Deum, quia non est similis Deo per relationem sed per fundamentum; unde vestigium erit fundamentum relationis creaturae ad Deum, et non ipse respectus. Quod probatur sic, quia vestigium ex quo cognoscitur - alio prius cognoscitur, quia aliter non duceret in cognitionem alterius; sed relatio simul cognoscitur cum suo termino, et non prius; igitur vestigium non est relatio, sed fundamentum relationis secundum quod investigatur vestigiatum. | |
[223] Ideo dico quod vestigium non consistit in istis relationibus, sed in unitate et specie et ordine, sicut assignat Augustinus VI De Trinitate cap. ultimo: "Haec enim quae arte divina facta sunt, et unitatem quamdam in se ostendunt, quia quodlibet creatorum unum aliquid est; et speciem, quia quaelibet creatura aliqua specie formatur, ut figura, aut qualitate, aut sapientia; et ordinem, sicut sunt collocationes corporum et amores et ƿdelectationes animarum". Creatura autem in quantum habet unitatem sic est vestigium summae unitatis, quod appropriatur Patri, qui est origo omnium rerum; creatura in quantum etiam habet propriam speciem, repraesentat perfectissimam pulchritudinem, quae appropriatur Filio, qui est veritas Patris nulla ex parte ei dissimilis; in quantum autem creatura habet ordinem, sic est vestigium amoris inclinantis et summae beatitudinis ad quam inclinamur, quod appropriatur Spiritui Sancto. Unde in istis propriissime consistit vestigium Trinitatis, quia non solum secundum proportionem, verum etiam secundum similitudinem. Alia autem quae assignantur 'vestigium', dicuntur magis secundum proportionem quam secundum similitudinem, unde ad ista reducuntur, ut modus etc.; modus enim importat unitatem modificatam et limitatam, et non assimilatur summae unitati nisi ratione unitatis, et non respectu modificationis et limitationis. - Sic igitur patet in quibus consistit vestigium. | |
[224] Sed modo videndum est respectu quorum est vestigium. Ad quod dico quod vestigium et imago non distinguuntur per repraesentationem alicuius secundum speciem et indistincte, et alicuius secundum naturam propriam et distincte, sed distinguuntur per repraesentationem 'totius' et 'partis', nam quod est vestigium respectu totius, est imago respectu partis (unde impressio pedis in pulvere, licet sit vestigium respectu animalis, est tamen imago respectu pedis); unde si totum haberet tale esse quale habet pars, esset imago totius. Nunc autem licet in divinis non sit totum et pars in se, tamen ut comparantur ad intellectum nostrum, habent modum totius et partis, quia intellectus noster partialiter concipit vel confuse per modum totius; creatura autem, ut ducit intellectum nostrum ad cognoscendum totum numerale in divinis et partem, ƿquae intellectus noster intelligit per unitatem, speciem et ordinem, sic dicitur vestigium, quia sic non ducit partialiter in aliquam personam secundum sibi proprium, sed secundum hoc quod est sibi appropriatum; unde si esset tantum una persona in divinis, adhuc repraesentaret creatura unitatem summam et pulchritudinem perfectissimam et amorem. Sed imago ducit ad cognoscendum personas ipsas particulariter secundum ea quae sunt eis propria, et ideo imago est similitudo partis, sed vestigium similitudo totius. | |
[225] Ulterius, ipsi de alia opinione, ponentes quod vestigium est respectus creaturae ad Deum, declarant in quo fundetur iste respectus. Dicunt enim quod secundum intellectum Boethii omne causatum habet 'quo est' et 'quod est'. Sed 'quod est' dicitur 'aliquitas' eius, 'quo est' dicitur 'ratitudo' eius, qua res habet esse ratum in effectu. Nec sunt idem, quia secundum Avicennam V Metaphysicae, "humanitas est tantum humanitas", et ita est tantum sua aliquitas et non ratitudo. | |
[226] Dicunt igitur quod respectus vestigialis non fundatur in ratitudine, sed est ipsa ratitudo rei, - sed fundatur in ipsa aliquitate, non sicut accidens in subiecto, sed sicut radius in vacuo stans dicitur participare lumen a sole. ƿ | |
[227] Et quod respectus vestigialis sit ratitudo rei, ostendunt duabus rationibus et duabus auctoritatibus. Prima ratio est haec: quidquid per se includitur in ratione alicuius in quantum est ratum aliquale, est quo illud est tale; sed respectus vestigialis includitur in ente rato in quantum est ratum; igitur respectus vestigialis est illud quo est ratum, igitur est ratitudo rei qua res rata est. - Minor ostenditur sic: quod non est de se 'esse' sed est illud cui convenit 'esse', non est ens ratum nisi in quantum participat ipsum 'esse'; sed nullum ens creatum est de se 'esse', sed est illud cui convenit 'esse'; igitur non est ens ratum nisi in quantum participat 'esse'; igitur respectus vestigialis, quo participat 'esse', includitur in ente rato in quantum ratum est. | |
[228] Praeterea, quiditas rei non cognoscitur per se nisi cognoscantur principia et causae eius intrinseca et extrinseca, ex I Physicorum; sed si ens ratum non includeret respectum ad Deum in suo intellectu, posset cognosci essentialiter non cognito Deo, et ita sine causa sua, quod falsum est; ergo etc. | |
[229] Praeterea, hoc ostendunt per auctoritatem Boethii De hebdomadibus: 'Si separemus paulisper bonitatem a Deo et ponitur ipsum non esse bonum, alia licet essent, non tamen bona essent'; quod non esset nisi bonitas rei essentialis esset participatio et respectus ad bonum primum. | |
[230] Item, Augustinus VIII De Trinitate cap. 5: "Tolle hoc bonum" etc. ƿ | |
[231] Ideo dicunt quod ratitudo rei et res habens esse ratum non est nisi dependentia quaedam et respectus vestigialis ad Deum. | |
[232] Et si obiciatur contra eos quod relatio habet minimum entis secundum Commentatorem XI Metaphysicae, igitur non potest esse ratitudo rei, - dicunt quod est quaedam relatio substantialis et quaedam accidentalis, sicut probant per Simplicium Super praedicamenta; dictum autem Commentatoris verum est de relatione accidentali et non substantiali. | |
[233] Item, si obicias quod relatio praesupponit suum fundamentum, igitur non est ratitudo fundamenti, - dicunt quod hoc verum est de relatione quae supervenit fundamento constituto in esse, et non de relatione quae constituit fundamentum, cuiusmodi est relatio in proposito. | |
[234] Contra ista arguitur sic: Primo, quod non sustinet sic dicens doctorem illius opinionis fundatorem quia quaero quid intelligis per 'aliquitatem': aut realitatem opinabilem, aut realitatem quiditativam (quia tertium non potest dari, quod sit realitas exsistentiae, quia tunc in eo non fundaretur ratitudo, sed esset tunc ens ratum, quod est contra ƿipsum). Si autem intelligas realitatem opinabilem, cum ista realitas nihil sit, sed tantum realitas ficticii, sequitur quod respectus vestigialis fundatus in 'aliquitate' fundetur in nihilo, et ita nihil erit; et sic etiam ratitudo rei, quae ponitur iste respectus, nihil erit. Si autem intelligas per 'aliquitatem' realitatem quiditativam, quaero igitur quid intelligis per ratitudinem: aut realitatem eandem, scilicet quiditativam, et sic idem fundatur in se secundum idem esse; aut intelligis per ratitudinem realitatem 'esse' exsistentiae, et tunc non sustines doctorem quem sequeris, qui ponit quod ante esse exsistentiae res distinguitur a ficticiis et habet esse ratum. | |
[235] Praeterea, humanitas in quantum humanitas, aut est conceptus cui repugnat aliquid subesse in effectu, aut est conceptus ex se determinans esse in effectu, aut est conceptus cui non repugnat esse in effectu, non tamen sibi hoc determinat. Si autem sit conceptus primo modo, cui repugnat esse in effectu, igitur per nullum respectum non mutantem naturam eius, erit in effectu; igitur per respectum vestigialem non habebit esse ratum in effectu. Si autem sit conceptus secundo modo, qui ex se determinat sibi esse in effectu, igitur est Deus, quod falsum est. Si autem sit conceptus tertio modo, cui non repugnat esse in effectu, non tamen sibi hoc determinat, tunc est conceptus entis rati, secundum doctorem quem sequitur, quia in hoc distinguitur secundum ipsum ens ratum a ficticio. ƿ | |
[236] Praeterea, falsa est ista opinio in se quando ponit quod 'entia causata non sint nisi quidam respectus vestigialis essentialiter ad Deum', nam Philosophus IV Metaphysicae arguit contra eos qui dixerunt 'omne quod apparet esse verum', ducendo eos ad hoc inconveniens quod tunc 'omnia dicerentur ad aliquid'. Hoc igitur est inconveniens, - et non potest intelligi quod sit inconveniens omnia esse ad aliquid 'denominative', quia omne quod est, aut est causa aut causatum; igitur est inconveniens quod omnia dicuntur 'essentialiter' ad aliquid; igitur entia causata non sunt essentialiter respectus quidam. Immo, cum Philosophus ducat ad maius inconveniens, oportet quod sit maius inconveniens apud Philosophum quod 'omnia sint essentialiter respectus et ad aliquid', quam oppositum primi principii, quod 'omne quod apparet sit verum'. | |
[237] Dicitur quod littera sequens solvit: ducens ad hoc inconveniens, quod 'omnia dicantur essentialiter ad aliquid, ad opinantem vel ad sensum', hoc falsum est; quod tamen 'omnia dicantur essentialiter ad aliquid, ut ad causam a qua participant esse', non est inconveniens. Unde dicit sic in littera sequente: "Sed, sicut prius dictum est, necesse est ad aliquid facere omnia et ad opinionem et sensum" etc. | |
[238] Contra: si ratio Philosophi ducens ad impossibile valeat, oportet quod concludat maius inconveniens quam habetur in praemissis, et non solum illud inconveniens quod exprimitur in praemissis; nunc autem in praemissis habetur quod 'omnia dicantur ad aliquid, ad sensum et opinantem cui apparet aliquid esse veƿrum'. Hoc enim dicit expresse hoc antecedens, concessum ab eis, quod omne quod apparet sensui vel opinanti est verum; hoc enim nihil aliud est quam quod veritas cuiuslibet rei sit apparentia et relatio sensui. Nam si in praemissis solum habetur quod omne quod apparet sit verum, et non apparentia sensui vel opinanti, esset fallacia consequentis, arguendo a relatione simpliciter ad relationem respectu 'huius', ut respectu sensus. Igitur oportet quod in conclusione concludatur maius inconveniens quam quod 'omnia dicantur ad aliquid, ad opinantem et sensum', ut quod 'omnia essentialiter dicantur ad aliquid'. Et ideo Philosophus non tantum concludit unum, sed utrumque: "Sed, sicut dictum est, necesse est ad aliquid facere omnia et ad opinionem et sensum". | |
[239] Praeterea, iste qui dicit hanc opinionem, contrariatur sibi ipsi: quidlibet in quantum est ratum, est principium activum in ultima actualitate exsistens; sed ipse prius dicit quod relatio non est principium activum; igitur relatio non potest esse ultima actualitas rei. | |
[240] Praeterea, idem dicit quod res rationis participat ens ratum, et tamen secundum ipsum non habet ratitudinem; igitur participatio ratitudinis et respectus talis non erit ratitudo rei. | |
[241] Ideo dico quod respectus vestigialis non constituit rem in ultima actualitate sua, sed praesupponit rem secundum ultimam actualitatem sicut fundamentum. Unde non est possibile quod sit relatio et quod fundetur in aliquo, et tamen quod non superveniat fundamento: hoc enim manifestam includit contradictionem. ƿEt ideo dico quod non est dictum illius doctoris, quem sequitur, quod respectus sit ratitudo rei. | |
[242] Ad primam rationem illius opinionis, quando arguitur quod 'quidquid includitur in intellectu alicuius in quantum est aliquale, ipsum est illud quo est tale', dico primo quod haec maior est falsa, nam animal includitur in intellectu hominis in quantum est homo, non tamen animal est illud quo homo est homo. Verumtamen glossetur maior, et tunc erit vera sic: 'quod includitur in intellectu alicuius tamquam ultimum actualitatis eius, ipsum est illud quo est tale'. Sed tunc dico quod minor est falsa. - Et ad probationem minoris, quando dicitur quod 'ens causatum non est ratum nisi in quantum participat esse', dico quod si per notam reduplicationis intelligatur quod 'relatio participationis' est causa quare causatum est ens ratum, sic falsa erit, quia creatura non est formaliter ens per respectum; si autem intelligitur quod non est ens ratum nisi haberet et consequeretur talem respectum, sic vera est; unde nisi participaret esse, non esset ens ratum, sed tamen formaliter non est ens per istam relationem participationis. | |
[243] Ad aliam rationem dicendum quod quiditas entis creati potest perfecte cognosci non cognito respectu ad Deum, quia omne quod dicitur ad aliud, prius dicitur ad se; in illo priore cognoscitur ad se, et tunc perfecte potest cognosci secundum se. Verumtamen perfecte non potest cognosci non cognito Deo; sed hoc non est quia includit essentialiter respectum ad Deum, sed quia non potest esse nec quiditatem habere nisi habeat respectum ad Deum. Unde effectus potest perfecte cognosci non cognito respectu eius ad causam, licet non posset cognosci nisi cognita causa. | |
[244] Ad auctoritatem Boethii dicendum quod ipse vult quod bonitas creaturae sit secundum quod fluit a Deo. Unde vult quod aliƿter sit de bonitate nostra et Dei: nam quia Deus bonus est, ideo amatur et est volitus, et non e contra; sed nos sumus boni quia a Deo voliti et amati, et non e contra. Cum hoc tamen stat quod bonitas creaturae sit aliquid absolutum et non respectus. | |
[245] Per idem ad Augustinum. | |
[246] Ad primam rationem principalem dicendum quod vestigium non sufficienter ducit in cognitionem illius cuius est vestigium, sed imperfecte, sicut impressio pedis non ducit in cognitionem animalis nisi imperfecte; et sic creatura imperfecte ducit in cognitionem Trinitatis per vestigium suum. | |
[247] Ad aliud dicendum quod anima considerata ut natura et essentia quaedam, sic est vestigium Trinitatis tantum et imperfecte ducit in cognitionem Trinitatis; sed tamen in quantum habet actus habentes ordinem et originem ab invicem, et potentias habentes consubstantialitatem ad animam, sic est imago et sic repraesentat Trinitatem personarum secundum propria, et non solum secundum appropriata. Et sic patet quod non ratione eiusdem est vestigium et imago. | |
[248] Ad tertium dicendum est per idem quod in quantum habet actus praedicto modo, est imago, sed in quantum est essentia, sic est vestigium. Et ideo quaelibet alia natura est tantum vestigium. ƿ |