Authors/Duns Scotus/Lectura/Lectura I/D3/P3Q1

From The Logic Museum
< Authors‎ | Duns Scotus‎ | Lectura‎ | Lectura I‎ | D3
Jump to navigationJump to search
Latin English
[249] Quaeritur postea de imagine, et primo de prima parte imaginis, quae est memoria, utrum in parte intellectiva sit proprie memoria, habens speciem intelligibilem obiecti priorem actu intelligendi obiectum. Quod non, arguitur per rationes fundamentales unius opinionis: Omnis species repraesentat obiectum cuius est sub illa ratione sub qua imprimitur ab obiecto, et si imprimatur ab alio quam ab obiecto, adhuc repraesentat obiectum sub illa ratione qua imprimitur ab eo; sed obiectum imprimit sub ratione qua est singulare, quia agere est suppositi et singularis; igitur si species imprimatur in intellectu ab obiecto relucente in phantasmate, intellectus non habebit speciem intelligibilem qua intelligit universale sed tantum singulare.
[250] Praeterea, praesentia speciei non est causa quare obiectum est praesens, sed e contra, sicut praesentia speciei albedinis non est causa quare albedo est praesens sensui, sed praesentia albedinis est causa quare species sua est praesens potentiae visivae; igitur ƿprius natura est praesentia obiecti quam praesentia speciei; ergo obiectum non est praesens intellectui per speciem, - non igitur requiritur species in intellectu propter praesentiam obiecti.
[251] Praeterea, si in memoria intellectuali esset species intelligibilis obiecti per abstractionem a phantasmate, pari ratione ibi esset species cuiuslibet abstracti a phantasmate, et sic in memoria plures essent species intelligibiles, - quod est inconveniens.
[252] Quod probatur per duo: Primo, quia tunc intellectus simul haberet plures actus intelligendi quando intelligeret, quia causa naturalis - nisi impedita agit in quantum potest secundum ultimum sui; sed species, si ponitur in memoria, est causa naturalis respectu actus intelligendi, cum praecedat actum voluntatis; ergo quaelibet species quantum potest secundum ultimum sui, concurrit ad actum intelligendi: vel igitur quaelibet movet intellectum ad actum intelligendi, si potest, vel nulla, et tunc frustra in intellectu ponitur.
[253] Secundo, hoc ostenditur inconveniens per aliud, quia 'sicut inconveniens est idem corpus simul informari diversis figuris, ita inconveniens est intellectum simul informari diversis speciebus', quia secundum Algazelem 'species configurat intellectum obiecto', qui etiam, ut dicunt, sequitur Avicennam, qui ponit quod species non remanet post actum intelligendi. - Sed ista secunda probatio non est illius doctoris cuius sunt istae rationes. ƿ
[254] Praeterea, si intellectus reciperet speciem, tunc intellectus, non esset patiens nisi per accidens; non enim tunc pateretur in quantum intellectus, sed in quantum quoddam subiectum recipiens formam patitur a forma sicut a sua perfectione, sicut subiectum recipit accidens. Sed hoc non est recipere per modum intellectus ut intellectus, sed per modum quo subiectum patitur ab accidente; et ex hoc sequitur quod intelligere non sit motus rei ad animam, immo nec animae ad rem, sed erit animae in se ad accidens sibi inhaerens . Et hoc est contra Philosophum, qui vult quod 'intelligere sit motus rei ad animam'.
[255] Sed contra: Intellectus quandoque est in potentia essentiali et quandoque in potentia accidentali ad actum intelligendi, ex VIII Physicorum et II De anima; sed transitus de potentia essentiali ad actum non est nisi per aliquid quod prius non habetur quando est in potentia essentiali; igitur cum intellectus reducatur de potentia essentiali ad actum intelligendi, oportet quod prius transmutetur ad formam aliquam per quam habet actum intelligendi.
[256] Ad istam quaestionem dicunt quidam quod memoria intellectualis non habet aliquam speciem priorem actu intelligendi, propter rationes adductas quas et ipsi faciunt. Modus autem ponendi eorum, hic, est iste (ex quo etiam accipiuntur quaedam argumenta): ƿDicunt enim de potentia sensitiva quod corpus est in potentia essentiali ad actum sentiendi antequam habet animam, sed quando habet animam, est in potentia ad duplicem actum, nam ipsa tunc est in potentia ad actum quemdam per quem habet similitudinem obiecti, et iste est species obiecti. Hunc autem actum habet cum mutatione reali, quia excellens sensibile ita excellentem speciem potest imprimere in sensum quod sensum corrumpat, secundum Philosophum. Sensus autem istum actum recipit non in quantum sensus, sed in quantum habet organum similis dispositionis cum medio. - Habito autem isto actu, sensus est in potentia ad actum sentiendi, et hoc in quantum sensus. Unde iste actus est eius in quantum est sensus, et non prior; et ideo iste actus quem habet sine reali transmutatione, si intenderetur, non corrumperet sensum, sicut nec intelligere corrumperet intellectum, quantumcumque intenderetur. Ista autem species primo recepta in sensu multiplicatur usque ad memoriam et phantasiam, et tunc sequitur actio intellectus agentis, abstrahentis obiectum ab obiecto et non rem a re: nam illud obiectum quod relucet in phantasmate sub ratione singularis, virtute intellectus agentis relucet ut universale per actionem eius, quod quidem sic relucens praesens est intellectui possibili. Et hoc est abstrahere obiectum ab obiecto: facere illud quod relucet ut singulare, relucere et repraesentare ut universale. Aliter enim si species in phantastica virtute actione intellectus agentis gigneret speciem in intellectu possibili, esset abstractio rei a re et non obiecti ab obiecto.
[257] Ex istis igitur potest argui primo sic: recipere speciem obiecti non est ipsius virtutis cognitivae in quantum est cognitiva, sed in quantum est organica, similis dispositionis cum medio cum quo ƿprimo recipitur species, - sicut prius declaratum est de potentia sensitiva quod sensus recipit speciem in quantum organicus et non in quantum cognitivus, quia recipit secundum transmutationem realem, quod non est in quantum cognitivus; ergo cum intellectus non habet organum, non recipiet aliquam speciem quae sibi imprimatur, sed tantum erit ei relucens in alia potentia, in qua recipitur mediante organo suo.
[258] Item, hoc arguitur per aliud: mutatio quae est potentiae a specie, est corruptiva, sicut prius patet; igitur cum talis mutatio non conveniat intellectui, ipse non recipiet speciem.
[259] Hoc etiam confirmatur per Philosophum III De anima, ubi dicit quod non est similis passivitas intellectus et sensus, quia intellectus quanto magis patitur ab excellentiore obiecto, tanto fortius intelligit, sed e contra est de sensu; huius autem non est alia causa nisi quia mutatio sensus a sensibili est realis, sed non ipsius intellectus ab obiecto; nulla igitur species realis imprimitur in intellectum.
[260] Hanc dicunt esse intentionem Augustini et Aristotelis: Philosophi, quia dicit III De anima quod oportet 'intellectum speculari quiditates in phantasmatibus', quia 'nihil intelligit sine eis et sine conversione ad phantasmata'; sed si species esset in intellectu, non requireretur talis conversio, quia haberet unde intelligeret. Similiter, dicit in eodem quod "sicut se habent sensibilia ad sensum, sic phantasmata ad intellectum"; et ideo sicut sensibile est proprium obiectum sensus, sic in phantasmate relucet proprium obiectum intellectus. Unde ponit conexionem naturalem intellecƿtus ad virtutem phantasticam, quod non esset si in se haberet speciem praecedentem actum intelligendi, moventem ipsum ad actum.
[261] Et si arguitur contra eos quod Philosophus commendat (III De anima) dicentes "animam esse locum specierum, non totam sed intellectivam", - dicunt quod hoc est pro eis, nam ex hoc quod est locus specierum, non est subiectum specierum, sed continens extra sicut locus. Unde dicitur intellectus continere speciem in quantum species repraesentat obiectum sibi. Et per hoc quod dicitur quod anima est locus specierum non tota sed intellectus, habetur quod intellectus aliter comparatur ad speciem quam aliae potentiae; aliter sensus esset locus specierum, si intellectus esset locus, quia recipit speciem et generat.
[262] Item, si dicatur secundum Philosophum quod "lapis non est in anima, sed species lapidis", - dicunt quod aliquando accipitur lapis pro 'hoc lapide' et aliquando pro specie expressa, et sic expressive tantum est in anima.
[263] Hanc etiam dicunt esse sententiam Augustini, qui quasi ubique ponit visionem de visione esse genitam et notitiam de notitia; unde tantum ponit habitum in memoria, praecedentem actum intelligendi, et non speciem. ƿ
[264] Alius etiam doctor tenet eandem opinionem, quod species non imprimitur a phantasmate, sed tantum actus intelligendi. Et hoc arguit sic: illud quod est in potentia ad aliquem actum, reducitur in actum illum - secundum quod est in potentia - ab agente; sed potentia apprehensiva, in quantum est apprehensiva, est in potentia ad apprehendere obiectum; igitur primum quod causatur a phantasmate et ab intellectu agente erit actus intelligendi, et non species.
[265] Et ulterius deducit opinionem praecedentem pro se, quod potentia ut sensus recipit in quantum organica et similis medio, et non in quantum sensus.
[266] Contra illam opinionem arguo primo. Suppono quod obiectum intellectus potest esse universale. Unde philosophi non posuerunt intellectum diversum a potentiis sensitivis nisi propter actus qui non possunt convenire potentiis sensitivis, ut actus quo indifferenter cognoscitur id quod obicitur uni sensui sicut alii; et ideo ponunt quod intelligere universale sit actus alterius potentiae quam sensitivae. ƿ
[267] Tunc arguitur sic: intellectus prius naturaliter antequam intelligat potest habere obiectum actu universale praesens sibi sufficienter in ratione obiecti, quia prius naturaliter obiectum est praesens intellectui quam actus eliciatur; ergo intellectus habet obiectum universale sibi praesens in ratione speciei intelligibilis prioris naturaliter actu intelligendi. Antecedens verum, ergo consequens.
[268] Consequentia autem ostenditur multipliciter: Primo sic species, ex hoc quod est species, habet rationem repraesentandi illud cuius est sub tali ratione certa; igitur diversa ratio repraesentationis et distincta ex parte obiecti passive, concludit distinctam rationem repraesentandi ipsius speciei. Sed universale ut 'hoc' et universale 'ut universale' habent distinctas et diversas rationes repraesentabiles ex parte obiecti, - aliter enim sensus posset apprehendere utrumque per speciem sensibilem; igitur species repraesentans universale ut 'hoc' et universale 'ut universale', habet diversas rationes repraesentandi. Sed eadem species non potest habere diversas rationes repraesentandi, quia species ex natura sua habet talem vel talem rationem repraesentandi; unde si eadem species haberet in virtute phantastica diversas rationes repraesentandi, iam non esset eadem, immo esset phantastica et non phantastica. Oportet igitur praeter speciem in virtute phantastica, repraesentantem singulare, ponere aliam speciem in intellectu, repraesentantem obiectum universale.
[269] Sed dices ad hoc, secundum eos, quod eadem species in alio et alio lumine potest diversa obiecta repraesentare et habere alium modum repraesentandi, sicut patet in exemplo: illud quod lucet ƿde nocte, non est nisi eadem res quae movet ut coloratum de die, et tamen propter diversa lumina - de die et de nocte - movet ut lucens et lucidum de nocte, et ut coloratum de die. Sic haec species in virtute phantastica in ratione phantasmatis repraesentat singulare, et sic tantum ut singulare movet; sed tamen ut est in lumine intellectus agentis, cuius lumine irradiatur, sic movet ut universale.
[270] Contra: species prius naturaliter est haec species et talis obiecti repraesentativa quam sit talis luminis; quia enim est talis sensus et sic repraesentativa, ideo in tali lumine potest repraesentare, sicut patet in exemplo adducto. Si enim illud lucens de nocte non esset coloratum sed tantum lucidum, adhuc moveret in tali lumine; unde quia est tale lucidum aut sic coloratum, ideo in tali lumine potest movere. Ex quo manifestum est quod quia est talis species, ideo competit sibi in tali lumine movere, et non e contra. Quia si hoc non concedas, dicam tibi eadem ratione quod eadem potest esse species omnium sensibilium respectu suorum obiectorum (si diversitas medii sufficiat ad diversam rationem repraesentandi): ut species exsistens in aere tremulo, repraesentat sonum, - et ut eadem species in aere illuminato, repraesentat coloratum. Oportet igitur dicere quod impossibile sit eandem speciem habere diversam rationem repraesentandi diversa obiecta respectu quorumcumque luminum. Si igitur species in virtute phantastica secundum se habet rationem repraesentandi singulare ut singulare, impossibile erit ipsam repraesentare universale in quocumque lumine; unde impossibile est quod sit repraesentativum alicuius in aliquo lumine, cuius non est repraesentativum de se, nisi illud lumen mutaret naturam eius.
[271] Ad exemplum dico primo, quod posito quod esset eadem qualitas quae lucet de nocte et immutat ut coloratum de die, adhuc dico quod principia formalia in ea repraesentativa obiecti sunt diversa, - ut sicut est in tenebris movere posset ut lucidum, et in die ut coloratum. ƿ
[272] Aliter etiam dico quod, secundum veritatem, est alia qualitas quae lucet de nocte et alia quae de die, sicut lux et color; et de die etiam movet ut lucidum, sed non percipitur, quia lux minor obumbratur propter lumen maius; unde multiplicat lumen suum de die sicut de nocte, quemadmodum et stellae; sed ut coloratum non mutat de nocte, quia non est sufficiens lumen in quo posset movere. Et ideo quia species in virtute phantastica est singulare tantum, secundum se habens unam rationem repraesentandi, ideo quocumque lumine posito tantum repraesentabit singulare.
[273] Secundo ad conclusionem principalem arguitur sic, et est quasi confirmatio praecedentis rationis: phantasma secundum totam virtutem sui repraesentat virtuti phantasticae hoc ut hoc, quia si non, tunc virtus phantastica non posset habere actum ita perfectum sicut natus est haberi per illam speciem, quod falsum est; sed species quae secundum ultimum sui repraesentat sub una ratione, non potest repraesentare sub alia ratione; cum igitur dum intellectus intelligit, phantasia perfecte phantasiatur, ergo dum intellectus intelligit, species in virtute phantastica non potest repraesentare aliud obiectum quam singulare et non universale; igitur oportet ponere speciem in intellectu quae universale repraesentet. Istae duae rationes sumuntur ex parte speciei.
[274] Praeterea, tertio arguitur ex parte luminis. Quaero quid est abstrahere 'obiectum ab obiecto' intellectum agentem? Hoc enim non potest esse intellectum agentem esse in eadem anima ubi est virtus phantastica et habere actionem aeternam, tunc enim semper in virtute phantastica esset universale, quod falsum est, quia, ut ipsi concedunt, non est ibi in somnis nec in phrenetico; igitur actio intellectus agentis non est aeterna. Et si non sit aeterna, sed quanƿdoque est, quandoque non, quaero quis est terminus istius actionis? Non potest dari aliud quam universale, nec secundum veritatem nec secundum eos. Universale autem nihil est in se nisi in quantum est lucens in aliquo in quo prius non fuit sub aliqua ratione entis realis, quia aliter non est nisi intentio quaedam, et terminus actionis realis debet esse quid reale; sed phantasma non habet aliud quam prius habuit ante actionem, quia secundum te nihil actione intellectus agentis causatur in phantasmate, unde concedunt quod phantasma nihil habet quod prius non habuit. Igitur oportet quod universale sit terminus istius actionis secundum quod splendet in specie reali in memoria ante actum intelligendi.
[275] Praeterea, quarto arguitur hoc sic: secundum Philosophum III De anima in natura intellectiva est ponere "aliquid quo est omnia facere et aliquid quo est omnia fieri", unde dicit quod "sicut ars ad materiam " etc., ubi ex intentione Philosophi haberi potest quod intellectus agens et possibilis sunt proportionata - hic in agendo et ille in patiendo - ita quod agens non excedat intellectum possibilem (licet in patria possibilis intellectus recipiet et non ab intellectu agente, tamen e contra in via agens intellectus non excedit possibilem); igitur prima actio intellectus agentis recipietur in intellectu possibili, ita quod intellectus possibilis patiatur secundum primam actionem intellectus agentis. Sed prima actio intellectus agentis non potest esse intellectio quae recipitur in intellectu possibili, quia ante intellectionem primam oportet habere obiectum actu praesens universale, ut supra dictum est; igitur prima actione intellectus agentis causabitur universale in intellectu possibili et obiectum sub esse universali.
[276] Praeterea, quinto arguitur sic: diversi habitus sunt respectu magis universalis et minus universalis, sicut patet de metaphysica ƿrespectu aliarum scientiarum; igitur possunt haberi diversi actus respectu magis universalis et minus universalis, quia habitus est quo utimur cum volumus. Utendo igitur uno habitu, mediante actu intelligendi, obiectum est praesens sub ratione universaliore et communiore et non sub ratione minus universalis; sed si in phantasmate intelligeret omnia, tunc videretur semper universalius in particulari, et sic non posset cognosci nec intelligi magis universale nisi simul intelligeretur minus universale.
[277] Idem arguitur de universali et singulari, nam intelligendo commune in singulari non intelligitur sub omni sua indifferentia; ideo aliter oportet universale esse praesens intellectui quam in suo singulari, quia aliter non esset praesens intellectui ipsum universale sub propria ratione sua secundum totam suam indifferentiam.
[278] Praeterea, sexto arguitur sic: quaero an intellectus possit habere obiectum sibi praesens in specie intelligibili apud se, aut non. Si non potest, igitur intellectus est inseparabilis a corpore, - sic enim arguit Philosophus, quod 'si intellectus non potest habere suam operationem nisi cum phantasmate, igitur nec esse'. Igitur intellectus potest habere in se obiectum praesens in specie intelligibili; igitur habet illud, quia ibi est patiens et agens sufficienter causantia speciem intelligibilem.
[279] Praeterea, potentiae sensitivae non habent sua obiecta eis praesentia quia sunt praesentia secundum eorum species potentiis inferioribus, sicut sensus communis non habet obiectum sibi praesens quia est praesens potentiae visivae; similiter phantasia non est habens obiectum sibi praesens quia est praesens oculo, sed habet obiectum suum sibi praesens propria praesentialitate. Et hoc est ƿperfectionis talis potentiae quod possit habere obiectum sic sibi praesens. Igitur cum intellectus sit potentia perfectior, habebit obiectum suum sibi praesens propria praesentialitate, et non quia est relucens in phantasmate.
[280] Praeterea, potentia requirens praesentiam obiecti et non habens eam nisi ex coniunctione eius cum alia potentia cum qua contingenter coniungitur, ab ea dependet; et esset potentia perfectior si non dependeret; si igitur intellectus tantum habet obiectum suum in virtute phantastica cum qua contingenter coniungitur, dependeret ab illa, nec posset habere actionem suam sine illa, - et sic esset imperfectior illa.
[281] Praeterea, contra sic opinantem arguitur sic: ipsemet in quaestionibus de potentiis animae dicit quod anima determinatur ut sit sensus visus, quia est perfectio talis organi; et sic de aliis sensibus. Sed non sic de intellectu, cum non habeat organum, sed dicit quod est in potentia quousque recipiat aliquod intelligibile, et per hoc quod recipit intelligibile, determinatur ut sit intellectus, sed per se anima non recipit intelligibile nisi in virtute phantastica; igitur per virtutem phantasticam fit anima intellectus, - quod nihil est dicere.
[282] Respondeo ergo ad quaestionem et dico quod oportet ponere aliquid in intellectu quod sit prius actu intelligendi, in quo obiectum est praesens intellectui; quod quidem non potest esse habitus, quia obiectum ut praesens intellectui praecedit omnem actum intelligendi, sed habitus sequitur aliquos actus, quia secundum omnes philosophos habitus generatur ex actibus. Unde illud quod sic ƿpraecedit actum intelligendi, in quo obiectum est praesens intellectui, dicitur 'species'. Quod si voces illud alio nomine, ut nomine 'habitus' vel alicuius alterius, non curo. Haec enim est intentio Philosophi, et magis expresse Augustini.
[283] Est enim intentio Philosophi non solum propter id quod praedictum est, sed quia dicit quod 'anima est quodammodo omnia', nam 'per sensus est omnia sensibilia et per intellectum est omnia intelligibilia'; quod non potest esse secundum naturam, sicut dixerunt antiqui; igitur verum est secundum similitudinem. Sicut igitur sensus est omnia sensibilia quia habet in se similitudinem eorum, ita oportet quod intellectus sit omnia intelligibilia quia in se habet similitudines omnium.
[284] Sed ad hoc dicunt alii, de alia opinione, quod hoc debet intelligi dissimiliter et non similiter, nam sensus est omnia sensibilia per receptionem specierum, quae sunt similitudines; sed intellectus non sic, sed est omnia intelligibilia per habitum scientiae et non per speciem receptam.
[285] Sed contra. Primo, stat ratio prior, quia si anima sit quodamƿmodo omnia, et non quia componitur ex naturis omnium, igitur est omnia per assimilationem; sicut igitur sensus est sensibilia per assimilationem, ita oportet quod intellectus sit omnia intelligibilia per assimilationem. Praeterea, habitus non sufficit ad actum eliciendum, sicut ipsi ponunt, quia habitus potest esse in intellectu, licet obiectum non sit praesens; unde dicunt quod requiritur nova abstractio ad hoc quod intellectus intelligat, licet in intellectu sit habitus: igitur intellectus non erit omnia intelligibilia per habitum, sed magis per phantasmata, secundum eos, - quod tamen falsum est, quia sic esset intellectus omnia intelligibilia non per intellectum et intelligibilia, sed per sensum et sensibilia.
[286] Item, haec est sententia expressius Augustini, quia Philosophus pauca verba dicit de hoc, quae etiam glossari possunt. Unde arguo sic ad intentionem Augustini: nihil est perfecte gignens actualem notitiam nisi habeat obiectum praesens ante notitiam genitam, ut est in se vel in suo expressivo; sed intellectus noster ut est potentia superior respectu potentiae sensitivae, non habet ante actum intelligendi obiectum sibi praesens nec in se nec in suo expressivo sive repraesentativo, quia non habet hoc nisi in phantasmate, secundum eos; ergo nihil est in intellectiva potentia ut ƿdistinguitur a sensitiva, quod habet rationem memoriae a quo gignatur notitia actualis, - quod est contra Augustinum XII De Trinitate cap. 4, ubi vult quod licet in portione superiore intellectus sit imago, tamen in portione inferiore similiter est imago. Similiter, hoc idem vult XV De Trinitate cap. 10.
[287] Dices forte quod licet in intellectu non sit species intelligibilis, tamen ibi est confusa notitia prima, ex qua potest gigni notitia perfectior, et intellectus ut habet istam notitiam confusam sic est memoria.
[288] Contra: dicens praedictam opinionem ponit quod 'universale' est in memoria et in intelligentia; qualitercumque ponat quod ibi veniat, hoc tamen dicit: 'in memoria est antequam intelligat' sed est in memoria ut movet ad actum intelligendi, sicut dicit; igitur non est memoria per actum intelligendi confusum, sed ante actum istum, quando habet obiectum praesens. Et haec est intentio Augustini XV De Trinitate cap. 21. ƿ
[289] Praeterea, ista confusa notitia quam ponis loco memoriae, aut inest cum notitia perfecta genita, aut non. Si sic, igitur erunt ibi duo actus et duae notitiae simul eiusdem, una confusa et alia expressa et perfecta, quod falsum est. Si non est simul cum alia, igitur quando gignit aliam, tunc non erit; et sic memoria erit memoria per unum nihil.
[290] Item, nec potes dicere quod 'intellectus habeat rationem memoriae per habitum', quia tenens opinionem praedictam ponit quod obiectum non est praesens per habitum, quia potest habitus manere quando non est obiectum praesens; sed memoria oportet quod habeat obiectum sibi praesens ad hoc quod gignat. Similiter, secundum veritatem hoc non potest poni, quia habitus non generatur nisi ex actibus, et memoria est quando est in actu primo; et ideo oportet quod memoria habeat obiectum sibi praesens per speciem intelligibilem quam in se habet impressam a phantasmate mediante lumine intellectus agentis.
[291] Ad primam rationem dico primo quod concludit contra omnem opinionem et contra eum aequaliter, quia ipse ponit speciem repraesentantem universale in phantasmate. Quaero igitur a quo imprimitur: aut ab obiecto, et tunc erit repraesentativa singularis, sicut et obiectum est singulare, per rationem suam; aut imprimitur a Deo, et tunc etiam eodem modo repraesentat sicut si esset ab obiecto.
[292] Ad rationem igitur dico uno modo sic: quando dicitur quod 'species repraesentat obiectum sub illa ratione sub qua imprimitur ab obiecto', - distinguendum est de 'ratione', per quam potest ƿintelligi ratio imprimentis vel ratio imprimendi. Si intelligatur ratio imprimentis, sic est propositio falsa, quia ratio imprimentis est ratio singularitatis, et obiectum per rationem singularitatis non imprimit, ita quod singularitas sit causa impressionis speciei. Si autem intelligatur de ratione formali imprimendi, sic est propositio vera quod species repraesentat obiectum secundum rationem secundum quam et qua formaliter imprimit, sicut calor imprimit formam suam non per rationem singularitatis sed per formam caloris. Et sic accipiendo maiorem, tunc est minor accepta secundum aliam rationem, quando dicitur quod 'obiectum imprimit ut singulare', et ideo est variatio.
[293] Aliter dico ad rationem quod maior vera est de eo quod est praecise imprimens et non aliter; sed phantasma et intellectus agens sunt una causa impressionis speciei, et non alterum tantum; et quando effectus est a duabus causis quarum una est imperfectior et alia perfectior, non sequitur praecise modum causae imperfectioris sed magis modum causae perfectioris: unde nisi imprimeretur in intellectu possibili per actionem intellectus agentis et haberet esse magis spirituale, non haberet indifferentiam quam habet, et si esset in phantasmate, non haberet illam indifferentiam.
[294] Ad secundum, quando arguitur quod 'obiectum est causa quare species est praesens, et non e contra', dico quod ista etiam ratio concludit contra omnem opinionem sicut et prior. Dico igitur quod species impressa in intellectu possibili non est secunda intentio, sed est effectus realis et qualitas realis informans intellectum: obiectum igitur ut est activum quoddam est praesens in intellectu sub ratione agentis, vel alicuius quod tenet vicem obiecti, antequam species sit praesens ut forma informans intellectum, et secundum ƿhoc obiectum est causa quare species est praesens; sed tamen in secundo instanti naturae species perficiens intellectum et repraesentans obiectum in secundo instanti est causa quare obiectum est praesens intellectui in esse intelligibili.
[295] Ad tertium, quando arguitur quod tunc 'in memoria essent simul plures species', dico quod species potest esse prior actu intelligendi, et etiam posterior (quando non intelligit), et sic intellectus potest habere obiectum sibi praesens, quantum est ex parte talis potentiae, sine alia potentia; et sic potest simul habere plures species in memoria. Unde Augustinus XIV De Trinitate: peritus multarum disciplinarum habet simul multos habitus, et tamen considerat secundum unum et non secundum alium. Eadem ratione, licet in memoria sint plures species, tamen potest intelligere mediante una, licet non per aliam. Unde idem argumentum est contra Augustinum. Ideo concedo quod in memoria simul possunt esse plures species, et non sequitur 'igitur simul habebit plures actus intelligendi'. Et huius causa supra dicta est, in isto primo: quando enim plura sensibilia occurrunt sensibus et movent eos, quodcumque sensibilium efficacius cum intellectu agente imprimit similitudinem suam, illud intelligetur ab intellectu possibili; nec hoc est in potestate intellectus. Unde dicit Augustinus III De libero arbitrio: 'Non est in potestate nostra quibus visis tangamur'. Quando enim quis surgit a somnis, non est in potestate sua quid primo intelligatur; immo illud necessario primo intelligitur quod primo et efficacius movet intellectum possibilem, et ideo licet sint plures species in intellectu, quia tamen efficacius phantasiatur sinƿgulare unius quam alterius, ideo unum intelligit et non aliud. Sed hoc non est ex parte potentiae, sicut alias supra dictum est.
[296] Ad aliam probationem dico primo quod non est intentio Avicennae quod plures species non possint esse simul in intellectu, et etiam quod species non maneat post actum; vult enim quod quando intelligitur homo et Socrates, ad hoc quod intelligatur Plato, non requiritur alia species et sic manet post intellectionem Socratis.
[297] Et quando dicitur secundum Algazelem quod 'species comparatur ad intellectum sicut figura ad corpus', dicendum quod quando aliquid est translatum ad aliud, non oportet quod illud ad quod translatum est accipiatur secundum propriam rationem illius alterius, sicut quando lux transfertur ad aliquid, non oportet quod si lux sit qualitas realis activa, quod ideo illud ad quod transfertur sit qualitas vel actus. Unde figura transfertur ad speciem non secundum suam propriam rationem, quae est terminari una linea vel duabus, vel terminare et disponere corpus, sed transfertur quod sicut figura repraesentat illud cuius est, sic species in intellectu assimilat intellectum obiecto. Et ideo mirum est quod aliquis doctor velit fundare se supra istam rationem, quod propter eam dicatur quod intellectus non possit simul plura intelligere. Unde non est ƿinconveniens intellectum informari pluribus speciebus, sicut est inconveniens corpus simul figurari diversis figuris, quia secundum Philosophum IV Metaphysicae species contrariorum in anima non sunt contrariae.
[298] Ad aliud, quando arguitur quod tunc 'intellectus non pateretur ut intellectus, sed ut subiectum patitur ab accidente', dico quod oportet ut passio intentionalis praesupponat passionem realem, aliter enim fundaretur in nihilo; et ideo passio intellectus ab obiecto ut splendet in specie, intentionaliter ibi exsistens secundum esse intelligibile, praesupponit passionem realem intellectus a specie informante in quantum est ab agente reali. Unde intellectus patitur utroque modo, nec posset pati per modum intelligendi ab obiecto intentionaliter, nisi prius pateretur ab obiecto realiter, ut est agens in intellectum.
[299] Ad hoc quod primo adducitur in alia opinione, quod 'sensus recipit quia organicus et similis dispositionis', dico quod falsum est. Sed quia corpus est mixtum, non potens recipere speciem sensibilis sicut est in medio, ideo natura providit tale organum in quo obiectum possit esse praesens sensui; unde recipit propter praesentiam obiecti. Et ideo ad hoc quod obiectum sit praesens intellectui, requiritur quod aliquid habeat loco organi; et hoc est memoria, in qua primo recipitur species.
[300] Ad aliud, quando dicitur secundum Philosophum quod 'nihil intelligimus sine phantasmate, sine conversione ad phantasmata', dico quod ita est de facto quod intellectus nunc nihil intelƿligit nisi dum phantasia phantasiatur, et haec est conversio intellectus ad phantasmata, non quasi intellectus habeat actionem suam qua convertatur ad phantasmata, sed quia de facto oportet istas potentias simul operari, ut phantasia circa singulare et intellectus circa universale. Unde nihil intelligere nisi dum phantasia phantasiatur singulare illius quod intelligitur, hoc est intellectum converti ad phantasmata. Sed tamen licet hoc sit de facto, hoc tamen non est de ratione potentiae, sicut supra alias dictum est, nam intellectus separatus intelliget sine conversione ad phantasmata, et ideo quantum est de natura potentiae, intellectus potest intelligere sine conversione ad phantasmata. Sed quare de facto non potest, supra expositum est, in alia quaestione.
[301] Ad aliud, quando dicitur quod 'anima est locus specierum non tota sed intellectus', dico quod hoc multipliciter exponi potest: Uno modo, quod hoc verum est, quia intellectus non est ita immersus speciebus sicut sunt aliae potentiae sensitivae. Unde prima libertas in actu imperato et elicito est ipsius intellectus, et ideo magis extranee comparatur ad species quas recipit quam aliae potentiae, propter quod magis dicitur locus specierum quam aliae potentiae.
[302] Aliter etiam potest dici quod species cum passione reali habent esse in potentia sensitiva et possunt deleri per contrariam actionem, non sic autem in intellectu. Unde quando aliquis reminiscitur, manet species in intellectu, etsi deleatur a phantasia; et ideo intellectus magis dicitur locus specierum quam aliae potentiae sensitivae, quia maiorem virtutem continendi habet speciem quam alia potentia.
[303] Ad illud Augustini XV De Trinitate cap. 10, ubi dicit notitiam esse genitam a notitia et non a specie, dico quod ipse glossat se per hoc quod sequitur in eodem capitulo, quod "illa notitia est formata cogitatio ab ea re quam scimus"; sed manifestum ƿest quod hoc est obiectum; et ideo intelligit per notitiam a qua gignitur alia obiectum splendens in specie intelligibili. Nec ista glossa debet videri alicui extranea, quia dicimus quod geometria est unius habitus, cum tamen ibi sint multae conclusiones probatae; unde ista unitas non potest esse nisi propter unitatem illius quod scitur. Unde quod dicit quod notitia gignitur ex notitia et scientia ex scientia, debet intelligi quod scientia actualis, quae est notitia, gignatur ab eo quod scitur quod praesens est in specie intelligibili.
[304] Ad rationem alterius opinionis, quando arguitur quod 'potentia reducitur in actum illum ad quem est in potentia', dicendum quod secundum Philosophum intellectus antequam recipiat speciem, et non habens speciem, est in potentia essentiali ad actum intelligendi, et perfecta potentia essentiali, remanet in potentia accidentali; nunc autem quando aliquid est in potentia ad diversos actus ordine quodam - quorum unus est prior generatione et alius posterior, sed prior perfectione per prius reducitur in actum priorem origine; et ideo intellectus prius reducitur ad esse intelligibile obiecti quod habet per speciem, quam reducatur in actum intelligendi qui sequitur.
[305] Hic tamen est considerandum quod non sic reducitur in actum secundum, ut intellectus mediante actu primo recipiat actum secundum (scilicet intelligere), quemadmodum substantia non recipit colorem nisi mediante superficie; immo immediate recipit actum intelligendi potentia intellectiva, sicut materia prima immediate recipit omnes formas ad quas immediate est in potentia; et ideo intellectus immediate recipit actum intelligendi. - Cuius probatio est: si enim intellectus reciperet actum intelligendi non immediate sed mediante specie, sicut corpus recipit colorem per superficiem, impossibile esset intellectum intelligere sine specie impressa (sicut ƿimpossibile est corpus colorari sine superficie), - quod falsum est, sicut patebit alias, quia quando obiectum secundum se est praesens, et non per speciem suam, ipsi intellectui, sicut est in beatis, non praesupponit speciem sicut effectus posterior priorem, sed intellectus sine specie intelligit.
[306] Ad primam rationem, per quam argutum est contra aliam opinionem, instatur sic ab aliquibus, quod eadem albedo diversis similitudinibus potest esse similis diversis albedinibus propter diversas rationes fundatas in eadem albedine; igitur similiter eadem species per comparationem ad diversa obiecta potest habere diversas rationes repraesentandi et sic variari solum secundum rationem, et per consequens eadem species in phantasmate potest repraesentare obiectum universale et singulare.
[307] Dicendum quod nihil est ad propositum, quia impossibile est quod idem effectus imitetur perfecte duas causas in eodem ordine et quod sit ab eis; tunc enim idem effectus posset esse et non esse, et idem effectus bis produceretur, quod nihil est. Nunc autem species repraesentans universale primo perfecte imitatur obiectum universale, et similiter species in phantasmate repraesentans singulare perfecte imitatur ipsum; ideo impossibile est quod sit eadem species in qua primo relucet obiectum universale et singulare, cum ista habeant diversa principia repraesentatorum et causantium speciem. ƿ

Notes