Authors/Duns Scotus/Lectura/Lectura I/Prologus/P2Q2

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search
Latin English
[58] Iuxta hoc: utrum sit de Deo sub aliqua speciali ratione, aut sub ratione eius ahsoluta sit scientia. Et quod sub speciali ratione restaurationis, videtur: Per Hugonem: "Opera restaurationis".
[59] Item, Cassiodorus Super Psalmos dicit quod "Christus" etc.
[60] Praeterea, de Deo est metaphysica sub eius absoluta ratione. Quod probatur per Philosophum VI Metaphysicae dicentem metaphysicam esse scientiam nobilissimam, quia est de nobilissimo subiecto; et nobilitas subiecti est a nobilitate primi subiecti. Hoc etiam vult Commentator super I Physicorum commento ultimo, contra Avicennam. Si igitur theologia esset de Deo sub absoluta ratione eius, idem esset subiectum utrobique.
[61] Praeterea, theologia est scientia nobilissima, igitur erit de Deo sub ratione nobilissima; sed ratio nobilissima est ratio finis. Unde Avicenna in fine VI Metaphysicae: "Si de qualibet causa esset scientia, illa quae est de causa finali esset nobilior". Et ratio finis et ratio bonitatis est eadem. Unde Philosophus II Metaphysicae ƿait quod si in causis finalibus esset processus in infinitum, destrueretur bonum, nec aliquid esset bonum.
[62] Contra: Cognitio cuiuslibet sub ratione speciali contracta praesupponit cognitionem eiusdem sub ratione eius absoluta. Si igitur ista theologia esset de Deo sub ratione aliqua speciali, esset alia scientia prior ea, quae esset de Deo sub absoluta eius ratione, quod non contingit.

Notes