Authors/Duns Scotus/Lectura/Lectura I/Prologus/P2Q3

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search
Latin English
[63] Iuxta hoc: utrum ista theologia sit de omnibus entibus. Quod sic, videtur: Philosophus IV Metaphysicae vult quod scientia una considerat de omnibus quae habent attributionem uni primo; igitur cum omnia entia essentialiter attribuantur Deo, sequitur quod ista scientia, considerans de Deo sicut de subiecto, considerabit omnia entia.
[64] Contra: Augustinus XIV De Trinitate cap. 1 vult quod ista scientia non considerat nisi utilia, etc.
[65] Ad intellectum solutionum istarum quaestionum primo est sciendum quod aliter est loquendum de theologia in se et de theologia in nobis, sicut est de quocumque alio habitu, quia licet geoƿmetria in se sit scientia, tamen non cognoscenti principia geometriae sed tantum credenti ea, non est scientia. Unde cognitio quae est proportionata obiecto secundum se, est simpliciter scientia; et sic cognitio de obiecto theologiae quae nata est haberi secundum se, est theologia simpliciter. Sed theologia nostra non est nisi secundum capacitatem intellectus nostri.
[66] Secundo est sciendum quod primum subiectum cuiuscumque habitus est illud quod primo continet virtualiter illum habitum et quae requiruntur ad illum habitum. Et dicitur 'primo virtualiter continere', quia si non primo continet, non propter hoc dicitur obiectum habitus, quia sic ratio substantiae continet totum habitum metaphysicae, quia includit ens quod est primum subiectum quod continet virtualiter omnia quae pertinent ad habitum metaphysicae.
[67] Sed contra hoc arguitur: talis est comparatio obiecti ad potentiam, qualis est obiecti ad habitum, et e converso; sed illud est obiectum alicuius potentiae quod est commune, per se inclusum in quocumque quod per se obicitur illi potentiae (sicut color respectu visus, cuius ratio per se includitur in quocumque colorato) ƿet non continet omnia virtualiter sed tantum potentialiter; igitur similiter erit de obiecto habitus.
[68] Hoc etiam patet inductive de obiectis cuiuslibet habitus, quod sit commune.
[69] Ad primum istorum dicendum quod non est eadem proportio utrobique, quia proportio obiecti ad potentiam est motivi ad mobile et activi ad passivum, sed proportio obiecti ad habitum est proportio causae ad effectum. Nunc autem quando activum per se proportionatur passivo, quodlibet activum eiusdem rationis agit in passivum eiusdem rationis; et ideo bene sequitur quod si commune aliquod sit primum obiectum alicuius potentiae, quod quodlibet inferius erit per se obiectum illius. Sed hoc non tenet ex parte causae respectu effectus, quia non sequitur quod si speciale aliquod possit causare, quod commune potest; nec etiam sequitur, si speciale potest causare habitum, quod commune potest.
[70] Ad aliud: quod ille habitus, qui est de aliquo universali genere, est tantum unus habitus genere; nam unus habitus specie tantum est de uno subiecto specie respectu passionis. Quia tamen a talibus speciebus potest abstrahi commune, et possunt ad invicem congregari, ideo faciunt unum habitum genere.
[71] Ex his respondeo ad quaestionem primam quod Deus est primum subiectum in theologia secundum se considerata, quia, ƿut dictum est, illud est primum subiectum alicuius habitus quod primo continet illum. Quod probatur sic: conclusiones virtualiter continentur in principiis et principia in subiecto; igitur et totus habitus virtualiter. Similiter, effectus virtualiter includitur in sua causa; sed comparatio obiecti ad habitum est comparatio causae ad effectum; igitur subiectum et obiectum habitus virtualiter continent habitum. Sed nihil virtualiter continet ea quae determinantur in theologia nisi Deus, sicut patet de productione personarum, quia nihil aliud a Deo continet hoc quod Deus generat; et sic de aliis veritatibus theologicis. Et similiter, essentia divina est principium essendi omnia quae sunt in divinis.
[72] Praeterea, in nulla scientia traditur ita distincta et perfecta cognitio de non subiecto sicut de subiecto; si igitur theologia esset de alio subiecto quam de Deo, tunc illud perfectius et distinctius cognosceretur quam Deus; igitur oporteret quaerere aliam theologiam, in qua Deus distincte cognosceretur.
[73] Praeterea, theologia est de illis quae soli intellectui divino sunt naturaliter nota, quia aliter theologia respectu alicuius intellectus, creati non esset habitus supernaturalis; igitur theologia est de illo tamquam de subiecto quod soli Deo est notum naturaliter. Sed Deus sibi soli est naturaliter notus; igitur etc.
[74] Praeterea, iste habitus secundum Augustinum est proprie sapientia; sed si esset de alio quam de Deo, non esset primo sapientia sed scientia, quia tunc esset de aliquo creato.
[75] Praeterea, iste habitus natus est perficere superiorem portionem, quia aliter esset ponere alium habitum, nobiliorem, perficientem ƿsuperiorem portionem; sed superior portio est respectu aeternorum et divinorum; igitur theologia erit de Deo solo ut de primo subiecto.
[76] Praeterea, hoc patet per Augustinum XIV De Trinitate cap. 1 ista est de illis quibus fides "defenditur, nutritur et roboratur"; sed fides tantum est respectu Dei.
[77] Ad secundam quaestionem dicitur: sicut homo consideratur ut homo, et sic consideratur secundum propriam naturam; et consideratur ut animal, et sic secundum communem intentionem; et consideratur ut mansuetus, et sic secundum rationem accidentalem, quia secundum suam proprietatem; et consideratur ut nobilissimum animalium, et sic sub respectu ad aliud: - sic consideratur etiam Deus. Est enim Deus Deus, et sic consideratur ut est haec natura; est etiam ens divinum vel aliquid tale, et sic consideratur sub ratione communi; est etiam iustus et sapiens, et sic consideratur quasi sub ratione accidentali; est etiam causa, et sic consideratur per respectum ad extra. Dicitur igitur quod Deus est subiectum primum in theologia secundum se, ut est haec natura, et non sub aliqua alia ratione.
[78] Et primo ostenditur quod non sub aliqua alia ratione communi, conceptibili a nobis, per rationes prius factas: Quia talis nulla ratio includit virtualiter veritates omnes theoloƿgicas: quia cum talis conceptus potest naturaliter concipi a nobis, et principia prima contenta in illo conceptu, - et sic poterimus scire naturaliter omnes veritates theologicas.
[79] Praeterea, si est de illo quod est soli Deo naturaliter cognitum, igitur non est de Deo sub aliqua ratione communi naturaliter a nobis cognoscibili.
[80] Praeterea, ostenditur quod non sit subiectum sub aliqua ratione attributali: Cognitio quiditativa est perfectissima; cum igitur haec essentia dicat 'quid' respectu omnium rationum aliarum ad intra et ad extra, sequitur quod ipsa erit primum subiectum in theologia secundum se considerata.
[81] Praeterea, hoc ostenditur per rationes praehabitas: Si proprietates tales essent aliud ab essentia, vere essent causatae ab essentia; igitur nunc est ibi alia ratio, prioritatis, scilicet quod repugnat essentiae causari, et aliae includuntur virtualiter in ea, sicut si essent causatae.
[82] Praeterea, illa ratio est nobilissima in Deo quae est incommunicabilis; sed quiditas et essentia 'haec' divina est omnino incommunicabilis alteri a se (bonitas, in quantum bonitas, et sapientia sunt communicabilia, licet non in quantum divina); et ideo divinitas sive essentia divina erit ratio nobilissima in Deo. Sed theologia ƿsecundum se considerata, est de Deo sub ratione eius nobilissima. Igitur Deus secundum propriam essentiam, et non secundum aliquam rationem attributalem, erit subiectum in theologia.
[83] Praeterea, Deus non potest esse subiectum sub respectu ad extra, quia respectus ad extra est rationis; igitur cognoscere eum sub tali ratione ad extra, est cognoscere ipsum secundum rationem. Si igitur theologia esset de Deo sub tali respectu, cum realitas habitus accipiatur a formalitate obiecti, theologia esset habitus rationis, ut logica.
[84] Praeterea, conceptus rationis ad extra et conceptus essentiae non faciunt unum conceptum per se sed per accidens; sed nulla scientia prima habet conceptum per accidens pro primo obiecto, quia tantum scientia subalternata est huiusmodi (et ideo omnis scientia subalternata subalternatur duabus scientiis); igitur essentia cum respectu non faciunt unum subiectum, sed vel essentia tantum vel respectus: si primum, habetur propositum; si secundum, - tunc erit scientia rationis.
[85] Praeterea, conceptus absolutus est prior conceptu respectivo; si igitur theologia esset de Deo sub respectu, esset alia prior de Deo absolute.
[86] Sic igitur subiectum primum theologiae secundum se est Deus in quantum est haec natura.
[87] Si autem quaeritur de theologia quam nos habemus, quid sit primum subiectum in ea, dicendum quod duo requiruntur ad primum subiectum in scientia: primum est quod virtualiter primo continet habitum; et secundum est quod, ut comparatur ad habitum, sic est de intellectu cognoscentis, quod contineat habitum. ƿ
[88] Prima condicio inest in theologia nostra, quia illud quod continet theologia simpliciter, continet theologia nostra, quia continet prima principia, et ita continet conclusiones mediatas et immediatas. - Sed secunda condicio deficit, quia Deus ut continet virtualiter omnes veritates theologiae simpliciter, non cognoscitur a nobis; et ideo sic non erit subiectum in theologia; et ideo erit subiectum secundum illam rationem quam nos primo concipimus de Deo, quae est esse ens infinitum. Unde Deus, ut est ens infinitum, est subiectum in theologia nostra; de quo subiecto non dicitur passio quae naturaliter cognoscibilis est a nobis, ut esse sapiens, esse bonus, etc., quia ista possunt cognosci in metaphysica, sed passiones eius sunt ut esse trinum, etc. Unde cognitio quam nos habemus in theologia nostra, ut quod Deus - ut est ens infinitum - sit trinus et unus, est similis cognitioni qua aliquis cognoscit quod aliquod animal est nobilissimum, et tamen ignorat naturam hominis qui est ratiocinativus, ut puta si quis cognosceret quod aliqua figura esset prima, et ignoraret naturam trianguli.
[89] Ad primum principale dicitur quod differentia est inter subiectum et materiam: res et signa dicuntur esse materia in theologia, non primum subiectum virtualiter continens omnia in theologia considerata.
[90] Ad aliud dicitur quod tota Scriptura habet quattuor sensus, sed qui est allegoricus in uno loco, est litteralis in alio loco sacrae Scripturae: sicut si allegorice exponitur quod Abraham immolare voluit filium suum, quia Pater aeternus immolavit Filium suum, hoc est dictum ad litteram in Novo Testamento, et ideo est tantum sensus litteralis. ƿ
[91] Ad aliud dicendum quod ratio concludit oppositum, quia homo est subiectum scientiae moralis quia ratio hominis includit omnes rationes morales et felicitatem; unde felicitas non est ibi subiectum, quia homo est felix quia est rationalis. Similiter corpus virtualiter continet sanitatem ex complexione. Non igitur dicitur subiectum in scientia practica quia perficitur fine, ut procedit ratio, sed continet veritates quia finem continet. Sed homo non continet veritates theologicas de Deo, et ideo homo non est subiectum.
[92] Ad aliud dicendum quod Boethius loquitur de subiecto accidentis.
[93] Ad aliud, si arguitur quod 'materia et finis non coincidunt, Deus est finis theologiae non materia, et ita non subiectum', - dicendum quod subiectum scientiae proprie non est materia, sed magis efficiens. Unde tantum dicitur materia transumptive vel respectu sive ratione artis operativae, quae est circa aliquod operabile in quod agit et in quo recipitur actio; et ideo non est subiectum materia 'in qua', sed materia 'de qua', sicut communiter dicitur.
[94] Ad aliud dicendum quod subiectum scientiae acquisitae est universale, quia intellectus noster non intelligit individuum ut individuum; et ideo subiectum scientiae acquisitae habet partes, saltem subiectivas. Sed non sic in proposito, quia subiectum in ƿtheologia est singulare ut singulare. Unde imperfectionis est in scientiis acquisitis quod subiecta earum habeant partes. - Vel potest dici quod personae habent essentiam modo determinato et correspondent partibus.
[95] Quando etiam dicitur quod 'non habent passiones, quia realiter non distinguuntur', dicendum quod passiones esse realiter distinctas a subiectis, hoc est imperfectionis, sed quod connotant subiectum, perfectionis; absoluta autem perfectio cuiuscumque perfectionis attribuitur divinis, et ideo passiones in divinis quae transeunt (ut attributa), per se ostenduntur sicut si essent realiter distinctae. Similiter non oportet quod subiectum semper habeat principia sui, ut si punctus vel linea aut unitas esset subiectum, sed oportet quod habeat principia complexa, quibus ostenduntur passiones.
[96] Ad primum alterius quaestionis dicendum quod Deus ut reparator et restaurator non est primum obiectum alicuius scientiae primae, quia dicunt conceptum per accidens, et de utroque per se potest esse scientia, et illa prior. Nec etiam Christus et membra eius sunt primum subiectum, sed materia consimilis considerationis; aliter unus contradiceret alteri.
[97] Ad aliud dicitur quod Deus non est subiectum primum in metaphysica. Et falsum dicit Commentator quod subiectum in metaphysica est substantia separata, quod probatur esse in scientia naturali, - nec potest alibi probari esse, quia non potest probari esse nisi per motum. Primo enim falsum dicit quod naturalis probat ƿsubiectum metaphysicae esse: numquam enim scientia inferior probat subiectum scientiae superioris; unde secundum hoc metaphysica dependeret a physica. Secundo falsum dicit quantum ad secundum, nam alio modo, et veriore, potest probari Deum esse, et ipsum necesse esse, et esse unum, quam per motum; nam hoc potest probari per actum et potentiam, quae pertinent ad considerationem metaphysici: semper enim potentia praesupponit actum, et possibile esse necesse esse, et multa praesupponunt unum (numquam enim essent duo nisi esset unum).
[98] Ad tertiam quaestionem: quod haec scientia non est de omnibus, quia primum subiectum in aliqua scientia est illud quod continet primo virtualiter omnes veritates scibiles in illa. Sed multae aliae quiditates continent primo veritates scibiles. Probatio: illud dicitur primo continere alias veritates, quod continet immediate; nunc autem multae tales sunt aliae quiditates a quiditate divina. Item, hoc continet primo aliud quod continet omni alio circumscripto; sed sunt multae aliae tales quiditates a Deo (posito enim quod triangulus esset, et quod non esset Deus, adhuc haberet tres angulos); igitur multae aliae quiditates a quiditate Dei continent primo veritates. Non igitur subiectum theologiae primo continet omnes veritates.
[99] Et secundum hoc videtur dicendum quod nec theologia Dei nec theologia beatorum sit de omnibus. Non beatorum, quia cognoscunt res naturaliter cognoscibiles naturali cognitione, et in illis rebus primo virtualiter includuntur multae veritates aliarum scientiarum. Similiter nec theologia Dei est de omnibus, quia Deus ƿcognoscendo essentiam suam cognoscit alias quiditates, et sic cognoscendo alias quiditates cognoscit quae includuntur in illis quiditatibus; et sic in Deo remanet proprie geometria et musica, et sic de aliis; et sic habet multas scientias distinctas a theologia.
[100] Contra: si ratio lineae ut est in cognitione divina contineat alias veritates, et sic de aliis essentiis, tunc essentiae ibi relucentes in 'esse cognito' moverent intellectum divinum ad scientiam, si mediantibus illis essentiis cognosceret veritates inclusas in eis; et tunc intellectus divinus vilesceret, quia acciperet cognitionem ab alio a se.
[101] Praeterea, omnis potentia perfectibilis a multis obiectis per se, habet pro primo obiecto aliquod commune eis; sed intellectus divinus perficitur a sua essentia et a linea, si esset primo cognita; igitur esset aliquod commune obiectum primum intellectus divini, quod falsum est.
[102] Praeterea, essentia divina est prima virtualiter, quod non esset si alia essentia perficeret primo.
[103] Ideo dicitur quod theologia quam Deus habet continet omnes veritates et est de omnibus; non sic theologia beatorum, nec theologia nostra. Et ideo solus Deus habet eam perfecte, nam intellectus divinus videt essentiam suam ut 'haec' in primo instanti naturae; in secundo autem instanti fiunt omnes aliae veritates actu cognitae virtute essentiae divinae, ita quod ipsa substantia facit in intellectu divino veritates virtualiter contentas in aliis essentiis, ostensis in essentia Dei, quia essentiae ibi resultantes non possunt movere intellectum divinum ad scientiam. Quod non contingit in aliquo intellectu creato; propter quod sola theologia quam Deus habet est de omnibus. Unde beati habent theologiam quae perƿtinet ad trinitatem personarum, sed tamen cognoscunt res in proprio genere, et ideo habent alias scientias; unde theologia eorum non est de omnibus, quia mediantibus essentiis cognoscunt ea quae includuntur virtualiter in eis. Non sic Deus, sed immediate cognoscit essentiam et quod includitur virtualiter in essentia; et ideo non habet distinctas scientias. Exemplum est de lumine multiplicato a luminari.
[104] Sic ergo dicitur quod theologia quam Deus habet est omnis cognitio, et theologia beatorum non est omnis cognitio, sed includit omnem; sed theologia nostra non est omnis cognitio, nec includit omnem ex quadam communi revelatione, licet Deus posset hoc facere ex speciali, sicut in Paulo, quando vidit essentiam divinam.
[105] Ad primum argumentum: quod concludit de theologia in se quod sit de omnibus respectu intellectus perfecti.
[106] Ad auctoritatem in oppositum: concludit de theologia nostra. ƿƿ

Notes