Authors/Duns Scotus/Lectura/Lectura I/Prologus/P3Q1

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search
Latin English
[107] Iuxta hoc patet solutio aliarum quaestionum, quarum una est: an theologia sit scientia. Ad quam dicendum est quod est scientia quantum ad id quod perfectionis est in scientia. Nam, sicut patet ex definitione scientiae, scientia est cognitio certa, de necessariis, habita per causam et evidentiam obiecti et per applicationem causae ad effectum. Sed quod scientia sit per discursum et applicationem, hoc est imperfectionis; et etiam quod sit habita per causam, imperfectionis est, quia sic dependet ex cognitione praecedente. Theologia ergo in se quantum ad alias condiciones quae sunt perfectionis (quod sit cognitio certa, et necessaria, et per obiectum per se evidens, non per causam efficientem in intellectu), est scientia.
[108] Sed quid de theologia beatorum? Videtur enim quod non sit scientia, sicut nec theologia divina, quia dicit Augustinus quod in beatis non sunt volubiles cogitationes; et ex hoc videtur quod ƿsicut Deus videt omnia immediate unico intuitu, sic et sancti, et non per discursum et applicationem.
[109] Sed contra: quiditas lineae naturaliter cognita facit evidentiam de passionibus; ergo in quocumque lumine concipitur quiditas lineae ab intellectu passivo, potest facere notitiam de passionibus; igitur in lumine gloriae potest quiditas lineae causare notitiam de passionibus in intellectu angeli, qui passivus est. Unde ad discursum a principiis ad conclusionem non requiritur quod in diversis instantibus fiat talis discursus, sed simul, etiam intellectus noster cognoscit principia et applicationem eorum ad conclusionem; unde ad discursum solum requiritur quod sit aliquid naturaliter prius cognitum et aliud posterius, et ex priore naturaliter cognito potest simul tempore deducere posterius notum.
[110] Ad Augustinum dicitur quod intendit ibi dare differentiam inter Verbum divinum et humanum. Nam verbum nostrum prius est formabile quam formetur; et hoc etiam est in patria, quia beati cognoscunt res in genere proprio, et potest esse volubilis cogitatio 'nunc' dicta (et ideo dicit 'forte') et non per successionem temporis. - Vel loquitur de scientia quae facit nos beatos.
[111] Sed contra hoc arguitur: ad istam doctrinam non tantum pertinet cognitio necessariorum, sed contingentium, immo maxima pars theologiae est de contingentibus: ita enim vere est de incarnatione, et quod tres personae creaverunt mundum, et quod essentia divina beatificabit hominem, sicut est de hoc quod Filius est generatus a Deo Patre, quod est aeternaliter verum; praedicta enim, cum dependeant ex voluntate Dei, contingentia sunt. Sed talia non videntur scientiam habere, nec habere aliquod subiectum primum. ƿ
[112] Ad istud dicendum quod nullus intellectus potest cognoscere contingens ut necessarium, nisi erret; et ideo nihil est dicere quod contingentia ut cognoscuntur a Deo sunt necessaria, sed cognoscit contingens ut contingens. Aliter igitur est de scientia nostra et scientia divina. Nam necessitas quae requiritur ad scientiam nostram est necessitas obiecti et non habitus, quia aliquis potest hodie habere geometriam et cras amittere eam, licet sit de necessariis. Sed necessitas scientiae divinae est necessitas habitus et non obiecti. Unde scientia necessaria et certa de contingenti est perfectior quae in se habet necessitatem, licet sit contingentium, quam illa quae in se non est perpetua, licet sit de obiecto necessario. Nunc autem Deus certitudinaliter cognoscit contingentia, et in cognoscendo conexionem contingentem extremorum cognoscit necessariam evidentiam extremorum. Et ideo theologia in se est vera scientia, licet sit de contingentibus; quod non contingit de alia scientia naturaliter acquisita.
[113] Et ideo proprie theologia dicitur sapientia et non scientia, quia est evidens notitia, non mendicata per discursum nec per causam, sed ex evidentia extremorum.
[114] Dictum est quod theologia pro magna parte est circa contingentia, super quo posset quis dubitare quomodo possit poni aliquod primum subiectum ipsorum contingentium. Subiectum enim videtur includere passiones, determinatas in scientia, et principia; sed quod includitur in alio, necessario convenit sibi, quia per se et per causam, et per consequens non contingenter.
[115] Ad huiusmodi igitur intellectum est primo sciendum quod ƿsicut verorum necessariorum est aliquod immediatum ad quod alia mediata reducuntur, sic contingentium mediatorum sunt aliqua immediata ad quae resolvuntur.
[116] Quod probatur ratione et auctoritate: Si enim sit dare contingens immediatum, habetur propositum; quod si sit mediatum, igitur est aliud prius, cum quo uniuntur extrema; et illud adhuc si sit mediatum, habebit medium prius, cum quo uniuntur extrema. Et non est sic procedere in infinitum, cum una sit prior alia; est igitur dare propositiones contingentes immediatas.
[117] Item, hoc probatur auctoritate Philosophi I Posteriorum cap. ultimo: distinguens opinionem contra scientiam et intellectum, dicit opinionem esse contingentium, et ipsam esse acceptionem propositionis immediatae; igitur etc.
[118] Secundum hoc dicendum est quod sicut verorum necessariorum est illud primum subiectum quod continet primam veritatem, ex qua aliae sequentes habent evidentiam (sicut triangulus dicitur primum subiectum respectu eorum quae dicuntur de eo, quia continet principia quibus tales conclusiones ostenduntur), sic verorum contingentium primum subiectum est quod continet illas veritates contingentes, ita quod in illo natae sunt illae veritates videri, sicut primum subiectum huius contingentis 'Socrates sedet', quia in Socrate nata est videri unio istorum extremorum. Et ita in theologia haec essentia divina est primum subiectum contingentium, ƿquia in videndo eam nata sunt alia videri. Et similiter primum subiectum huius 'Deus est incarnatus et passus' est visio Verbi secundum quod in persona eius subsistit natura humana. Unde de ratione subiecti sunt duae condiciones: una, quod in ipso alia videantur et de ipso dicantur; et alia condicio, quod includat alia. Prima condicio salvatur in theologia respectu contingentium, et similiter in aliis in subiecto respectu contingentium; sed secunda condicio tantum convenit subiecto respectu necessariorum.

Notes