Authors/Duns Scotus/Lectura/Lectura I/Prologus/P3Q2
From The Logic Museum
< Authors | Duns Scotus | Lectura | Lectura I | Prologus
Jump to navigationJump to searchLatin | English |
---|---|
[119] Ad aliam etiam quaestionem qua quaeritur an theologia subalternatur alicui alteri, dicendum quod non, quia principia huius non accipiuntur ab alia scientia, sed immediate ab essentia divina, quae ut 'haec' est primum subiectum in ea. | |
[120] Nec etiam subalternat sibi aliam, quia est omnis scientia, quae non includit imperfectionem, ut dictum est, et nihil subalternatur sibi ipsi. | |
[121] Similiter nulla scientia subaltematur theologiae beatorum, quia nulla scientia alteri subalternatur quae habet principia immediata quae non resolvuntur in priora in illo genere: tales sunt aliae scientiae multae, quibus subalternantur aliae, ut geometria et arithmetica. Unde licet principia harum scientiarum sint imperfecta respectu principiorum theologiae beatorum, tamen sunt immediata in suo genere et in suo ordine. ƿƿ |