Authors/Duns Scotus/Lectura/Lectura I/Prologus/P4Q1
From The Logic Museum
< Authors | Duns Scotus | Lectura | Lectura I | Prologus
Jump to navigationJump to searchLatin | English |
---|---|
[122] Utrum theologia sit habitus practicus. Quod non: Ioan. 9: Haec scripta sunt ut credatis etc.; credere est speculari, quia ei succedit visio. | |
[123] Praeterea, obiectum cognitionis practicae est contingens, ex III De anima et VI Ethicorum; sed obiectum in hac est Deus. | |
[124] Praeterea, Boethius III De Trinitate: "Tres sunt partes speculativae: theologia, physica et mathematica"; et loquitur ibi, ut videtur, de ista theologia, quia dicit quod "substantia Dei materia caret", qui est subiectum hic. | |
[125] Praeterea, omni scientia practica est aliqua speculativa nobilior. Quod ostenditur ex I Metaphysicae, quia ibi arguitur sic: 'Haec, quia speculativa, est sui gratia'; et practica, propter aliud. Similiter, quia "est inventa, habitis necessariis, ad fugam ignorantiae". Sed nulla alia est nobilior ista; ergo non est practica. | |
[126] Contra: Apostolus Paulus: Finis legis est dilectio. Et Matth. 12: In duobus praeceptis, scilicet diliges etc., dependet tota lex et prophetae. ƿ |