Authors/Duns Scotus/Lectura/Lectura II/D3/P1Q6

From The Logic Museum
< Authors‎ | Duns Scotus‎ | Lectura‎ | Lectura II‎ | D3
Jump to navigationJump to search


Latin English
[139] Utrum substantia materialis sit individua per entitatem positivam determinantem naturam ad essendum hanc substantiam individualem.
[140] Quod non, videtur: Si substantia materialis, vel natura specifica, determinaretur ad singularitatem per aliquid positivum aliud, illud se haberet ad naturam specificam sicut actus ad potentiam; sed actus et potentia faciunt unum compositum; ergo omne individuum esset compositum, cuius altera pars esset 'natura specifica' et altera 'alia natura positiva', - et ita nullum individuum posset poni in esse nisi haberet maiorem compositionem quam natura specifica, quod videtur inconveniens.
[141] Et si hoc non habetur pro inconvenienti, arguo alio modo hoc esse inconveniens: nam illud sic determinans non potest esse maƿteria nec forma naturae specificae, quia hae pertinent ad naturam specificam; ergo si sit aliud quam natura specifica, sequitur quod si sit materia vel forma (actus vel potentia), quod materia addatur materiae aut forma formae.
[142] Praeterea, si esset 'tale compositum' individuum in substantia materiali, illud compositum esset per se intelligibile, cum habeat in se naturam specificam et aliud - quod sit quasi actus - faciens 'unum per se' (est de alio genere); sed hoc videtur falsum, quia secundum Philosophum singulare non est per se intelligibile.
[143] Praeterea, si singulare - in quantum huiusmodi - praeter naturam specificam haberet aliam naturam, ergo per illam naturam et aliam posset definiri, quae definitio exprimeret naturam eius, et adderet illa definitio supra definitionem speciei sicut individuum supra speciem.
[144] Item, tunc de illo posset esse scientia sicut definitio, et scientia distincta sicut addit naturam distinctam supra naturam speciei.
[145] Contra: Omne speciale addit aliquid supra suum commune, quia aliter non esset 'minus commune' (illud autem quod sic addit, facit 'unum per se' cum natura, quia aliter singulare non esset 'unum per se', quod est improbatum supra); sed singulare est inferius ad speciem; ergo addit aliquid, per quod contrahitur natura specifica ad singularitatem hanc. ƿ
[146] Ad hanc quaestionem dicunt quidam quod natura specifica de se est haec, - tamen, cum hoc quod est de se haec, non est in pluribus nisi per quantitatem, ita quod substantia materialis habet de se quod sit haec, sed quod sit in pluribus singularibus, hoc habet a quantitate.
[147] Primum ostendunt sic: Natura lapidis de se est atoma (ex VII Physicorum); ergo est de se indivisibilis.
[148] Item, Porphyrius: "Descendentibus a generalissimis usque ad specialissima, iubet Plato quiescere": sed non quiesceret ibi, in natura specifica, si ultra divideretur; ergo natura specifica est de se haec.
[149] Item, Boethius in libro Divisionum non ponit divisionem speciei in individua, cum tamen ibi sufficienter determinetur de divisionibus 'per se' et 'per accidens'. ƿ
[150] Praeterea, si natura lapidis posset dividi, per quam divisionem esset singulare hoc et illud, - ergo natura non diceret totam quiditatem individui, sed esset aliquid in individuo, quod esset extra rationem naturae specificae, per quod contraheretur et divideretur.
[151] Secundum declaratur, quod licet divisio quanti non sit in partes subiectivas, tamen numquam est divisio quanti nisi cum natura dividitur; unde numquam dividitur in partes quantitativas ipsum totum, nisi natura etiam dividatur; quidquid ergo est ratio sufficiens dividendi in partes quantitativas, est ratio dividendi in partes subiectivas. Sed quantitas est ratio primae divisionis; ergo et secundae. Sed illud quo totum dividitur, illo partes divisae distinguuntur vere; ergo sunt partes subiectivae alicuius naturae specificae, et illae tamen distinguuntur per quantitatem.
[152] Exemplum ad hoc: I Physicorum Philosophus dicit quod 'substantia de se est indivisibilis', - et tamen potest recipere partibilitatem quamcumque per quantitatem extendentem. Sic in proposito, licet natura de se sit haec, tamen per quantitatem potest esse haec et illa, et habere hanc singularitatem et illam. ƿ
[153] Contra istam opinionem arguitur: Ista opinio non potest habere nisi duplicem intellectum. Unum, quod natura speciei (ut lapidis) de se sit haec, et quod ipsa tamen 'manens haec' recipiat quantitatem hanc et illam, et etiam quod ipsa, sic recipiens quantitatem hanc et illam, maneat haec in se eadem singularitate ut distinguitur contra quantitatem, et sic faciat diversa simul tota (quia ipse ponit quod non est formaliter singulare per quantitatem), - et natura, prout distinguitur contra quantitatem, habeat eandem singularitatem sub diversis quantitatibus. Alium intellectum potest habere, quod quando natura recipit hanc quantitatem et illam, tunc habet plures singularitates in genere substantiae, licet quantitas sit 'sine quo non'. Possunt igitur esse duo intellectus praedictae opinionis: vel quod sint plura simul tota, manente eadem substantia secundum eandem singularitatem, licet sub diversis quantitatibus, - vel quod substantia non habeat eandem singularitatem sub diversis quantitatibus. ƿ
[154] Secundum primum intellectum, sequuntur inconvenientia et in theologia et in metaphysica et in mathematica et in naturali philosophia.
[155] Primo in theologia, nam sequitur quod non sit proprium essentiae divinae simul esse in pluribus suppositis (dum tamen hoc non sit definitum ad intelligendum, et - ut communiter ponitur tantum possibile est in suppositis relativis), nam secundum hunc intellectum natura lapidis secundum eandem singularitatem erit in hoc lapide et in illo, sub diversis tamen quantitatibus.
[156] Secundum inconveniens, quod sequitur in theologia, est quod non potest aliquod vinum transubstantiari nisi totum vinum in universo transubstantietur, quia secundum hanc opinionem eadem est substantia 'secundum hanc singularitatem' in toto vino universi: sicut anima est eadem in manu dextra et sinistra, ita - secundum hanc opinionem - eadem substantia erit sub hac quantitate et illa.
[157] Item, sequuntur inconvenientia in metaphysica: Nam prius inconveniens maius est quam idea Platonis. Idea enim Platonis (prout sibi imponitur) non est nisi aliqua substantia separata ab accidentibus, eadem numero, quae esset quiditas substantiarum sensibilium inferiorum et diceretur in 'quid' de omnibus. Tantum inconveniens - vel maius - ponitur in proposito, quia secundum hanc opinionem hoc lignum non differt ab illo nisi quantitate, et eandem substantiam habent.
[158] Item, aliud inconveniens in metaphysica sequitur: habent enim pro inconvenienti quod 'plura accidentia absoluta eiusdem speciei sint in eodem', quia tunc idem esset in potentia et in actu, quod ƿest contra principia metaphysicae; hoc autem sequitur, si eadem substantia secundum eandem singularitatem sit sub hac quantitate et illa.
[159] Item, sequitur inconveniens in mathematica, quod idem sit in actu duabus quantitatibus.
[160] Item, sequitur inconveniens in philosophia naturali: quod substantia materialis nec sit generabilis nec corruptibilis. Non generabilis, quia secundum hanc opinionem 'hoc lignum' non potest fieri nisi sub aliqua quantitate. Nec potest corrumpi, quia si corrumpitur, et tota corrumpitur; ergo tantum quantitas corrumpitur.
[161] Si autem intelligatur, secundum alium intellectum, quod substantia materialis de se sit haec, et quod - adveniente quantitate in actu - distinguitur secundum diversas singularitates secundum divisionem quantitatis, ita quod habeat unam singularitatem sub una parte quantitatis et aliam sub alia, - si hoc intelligunt, tunc hoc illi affirmant quod negant, nam quod est de se hoc, impossibile est quod fiat de se non hoc, ipso manente; si ergo substantia materialis vel natura specifica sit de se haec, impossibile est quod per quantitatem fiat non haec.
[162] Et si dicis 'nonne exemplum supra positum ostendit quod hoc non sit inconveniens, nam substantia non habet de se quod sit divisibilis, sed quantum est de se est indivisibilis, et tamen per ƿquantitatem dividitur (sic in proposito)', - dico quod ipsi decipiuntur per fallaciam consequentis; non enim sequitur 'quod non de se est hoc, ergo de se non est hoc': non enim sequitur 'non de se est divisibilis, ergo de se est non divisibilis vel indivisibilis', nam illi substantiae quae non est de se divisibilis, non repugnat quod extendatur per quantitatem (sicut substantia materialis); sed illa substantia quae de se est indivisibilis, repugnat quod quantitative dividatur (sicut anima et angelus). Unde si substantia materialis esset de se indivisibilis, non posset extendi per quantitatem, et ita si de se esset haec, non posset per quantitatem fieri non haec et plures hae singularitates.
[163] Unde natura specifica atoma non est de se haec, - et ideo non repugnat sibi quod dividatur secundum plures singularitates, sed non formaliter per quantitatem; unde si natura specifica de se esset haec (secundum naturam suam), hoc ergo singulare ab illo distingueretur per naturam et non per quantitatem, quia eodem quo aliquid est in se, distinguitur ab omni alio, - et si hoc negant, negare habent principia metaphysica, quia eodem habet 'esse' aliquid et 'esse unum'.
[164] Respondeo ergo ad quaestionem, quod substantia materialis per aliquid positivum determinatur ad hanc singularitatem, et ad diversas singularitates secundum diversa positiva.
[165] Hoc autem primo ostendam rationibus, et post dicam modum et quid est illud positivum.
[166] Primo ergo ostendo quod natura specifica per aliquid positivum contrahitur ad hanc singularitatem: Omnis unitas consequitur aliquam entitatem, - ut sicut unum in communi consequitur ens in communi, sic in speciali proportionaliter se habet; igitur unitas singularitatis, cui repugnat dividi, ƿhabebit entitatem sibi proportionalem. Non autem ista unitas consequitur entitatem naturae (quia unitas naturae minor est unitas quam sit ista singularitas quae est unitas numeralis, ut supra ostensum est: unde cum unitate naturae stat oppositum istius unitatis; ergo non est sufficiens ratio istius unitatis); ergo oportet quod consequatur aliquam entitatem formaliter, quae sit extra rationem entitatis specificae, - et per consequens non est entitas specifica quam consequitur ista unitas. Ista autem entitas facit 'per se unum' cum natura specifica, quia supra probatum est quod individuum est per se unum, non per unitatem alterius generis; ergo sequitur quod natura specifica determinetur per aliquid positivum ad essendum hoc individuum.
[167] Praeterea, differentia sunt 'diversa aliquid idem entia'; sed Socrates et Plato differunt; ergo oportet adinvenire aliqua quibus differunt, ad quae ultimo stat eorum differentia. Sed natura in hoc et in illo non est causa differentiae primo, sed convenientiae: licet enim natura in hoc non sit natura in illo, tamen natura et natura non sunt quibus primo differunt, sed quibus conveniunt (non enim se ipsis differunt, - tunc enim non haberent convenientiam realem); ergo oportet dare aliud quo differunt. Hoc non est quantitas, nec exsistentia, nec negatio, sicut ostensum est in quaestionibus praecedentibus; ergo oportet quod sit aliquid positivum de genere substantiae, contrahens naturam specificam.
[168] Praeterea, hoc potest argui ex praecedentibus. Ostensum est supra quod natura specifica non est de se haec; ergo oportet quod fiat haec per aliquid positivum: non per quantitatem, et sic de aliis, ergo per aliquid positivum de genere substantiae.
[169] Et quid est illud positivum quod sic ponitur, per quod natura specifica individuatur? Quid autem hoc sit, declaratur per compaƿrationem et similitudinem ad differentiam specificam, iuxta cuius similitudinem apparet quid sit differentia individualis, - nam species potest comparari ad inferius se, et ad id quod est superius, et ad id quod est iuxta se.
[170] Si autem comparetur natura specifica primo modo, sic differentia specifica est ratio ultima unitatis suae, quae non potest dividi in plures naturas specificas; et per differentiam specificam, cui primo repugnat divisio, natura constituitur atoma. Et sicut est de differentia, quod ei repugnat divisio, sic est de natura a qua accipitur, - ut naturae albedinis, secundum illam perfectionem secundum quam ab ea accipitur ratio differentiae, repugnat dividi in plures albedines. - Sic proportionaliter est in individuo, quod ibi est entitas quaedam, a qua - secundum unam perfectionem - accipitur ratio differentiae individualis, cui omnino repugnat dividi: et in hoc differt a differentia specifica, quae excludit divisionem in partes alterius naturae, sed non in partes eiusdem naturae; et hanc entitatem consequitur propria unitas, quae est singularitas. Unde si ponitur quod naturae, a qua accipitur differentia specifica, correspondeat sua unitas propria, multo fortius unitati maximae, quae est singularitas, correspondet sua propria entitas, sicut unitati generis sua entitas et unitati specificae sua entitas: nulla enim ratio est negare hoc de maxima unitate, et concedere de minore unitate.
[171] Item, secundo, comparando speciem et individuum ad superius, patet propositum. Non tantum enim conceptus generis determinatur per conceptus differentiarum, sed illa realitas a qua accipitur ratio generis est prior naturaliter illa realitate a qua sumitur intentio differentiae, et illa realitas a qua sumitur genus est determinabilis et contrahibilis per realitatem differentiae. - Sic est in proposito, quod natura specifica est determinabilis et contrahibilis per realitatem a qua accipitur differentia individualis. Unde sicut in eadem re sunt ƿdiversae perfectiones formales sive entitates formales (ut in albedine), a quarum una accipitur intentio generis (ut intentio coloris), et alia entitas formalis a qua accipitur intentio differentiae (albedinis), sicut dictum est in I, - sic est entitas positiva in eadem re a qua accipitur natura specifica, et entitas formaliter alia a qua accipitur differentia ultima individualis, quae est omnino haec cui repugnat omnimoda divisio. Et sicut realitas generis est in potentia ad realitatem differentiae, ita realitas naturae, ut natura est, est in potentia ad realitatem a qua accipitur differentia individualis. Sed tamen in hoc est dissimile, quod differentia cum natura generis constituit in esse quiditativo, quod dicitur in esse formali, - sed differentia individualis cum natura non constituit in esse quiditativo, quia est extra rationem quiditatis, et ideo non constituit in esse formali nec constitutivo, sed in esse materiali, prout esse materiale opponitur esse formali, praedicto modo accipiendo esse formale, prout Philosophus vocat formam quod quid erat esse.
[172] Tertio, comparando differentiam specificam ad id quod est iuxta se, a quo distinguitur species per differentiam specificam, patet consimile in differentia individuali, nam licet differentiae specificae quae accipiuntur a tota natura possint habere aliquid commune in 'quid' dictum de eis, tamen differentiae quae accipiuntur ab ultimis perfectionibus, non habent aliquid commune in 'quid' dictum de eis, sicut dictum est in I. Ita in proposito differentiae individuales accipiuntur ab ultima perfectione quae est in re et in natura, et ideo differentiae individuales sunt primo diversae non habendo aliquid in 'quid' dictum de eis (nec ens nec aliquid aliud), ut dictum est in I; per huiusmodi igitur differentias individuales primo diversas, ƿad quas naturae sunt in potestate et contrahibiles, individuantur et fiunt singulares.
[173] Sed dices quod si differentiae individuales sint primo diversae, ideo ab eis non potest aliquid 'unum' abstrahi, et sic constituta per eas erunt primo diversa.
[174] Praeterea, unitas naturae in isto, ut in Socrate, aut est in 'uno' numero aut non. Si non, ergo erit idem numero in diversis. Si sit in 'eodem' numero, tunc erit unitas numeralis, quia omne quod est in 'uno' numero, est unum numero; et per consequens non est distinguere quod natura in isto habeat aliam unitatem ab unitate numerali quae ponitur ultima.
[175] Ad primum istorum dicendum est quod si intelligatur quod, si differentiae sint primo diversae, quod 'constituta' sint primo diversa, hoc est incompossibilia, sic est verum: sicut enim differentiae albedinis et nigredinis sunt primo diversa, ita albedo et nigredo sunt primo incompossibilia. Si autem intelligatur quod si differentiae constituentes sint primo diversae, quod constituta sint primo diversa, non convenientia in aliquo, sic falsum est, quia constituta habent naturam, in qua primo conveniunt, - non sic differentiae, sicut patet de speciebus constitutis per ultimas differentias specificas, quae in nullo conveniunt.
[176] Ad aliud dicendum quod alia est unitas propria naturae in Socrate ut natura est, quam sit unitas numeralis: habet enim propriam unitatem, quae minor est quam unitas numeralis, ut dictum est supra. Unde sicut est alia unitas naturae in albedine a qua accipitur intentio generis, quam sit unitas naturae a qua accipitur intentio differentiae, sic de natura respectu differentiae individualis.
[177] Et quando dicitur 'ex quo illa unitas est in uno numero, quod sit numeralis', dicendum est quod hoc verum est praedicatione ƿdenominativa, non autem praedicatione formali, sed formaliter loquendo alia est unitas.
[178] Ad primam rationem principalem, quando arguitur quod tunc omne individuum esset compositum ex natura et alio positivo, dicendum quod verum est illa compositione quae attenditur secundum illam unitatem. Nam triplex est unitas: una, quae est secundum compositionem factam ex diversis rebus (sicut est compositum ex materia et forma); alia est unitas aliquorum quae distinguuntur secundum rationes suas formales, ita tamen quod unum secundum totam suam formalem rationem - includat aliud per identitatem, licet non formaliter (sicut essentia et paternitas se habent in divinis et attributa, quod licet alia sit ratio paternitatis ab essentia et e contra, quia 'non eo Deus quo Pater', tamen essentia secundum suam rationem formalem includit per identitatem relationem et attributa, et ideo non est potentialis nec contrahibilis per illa; propter quod nullam compositionem faciunt); est autem unitas et distinctio media, in eadem re, quae habet diversas perfectiones sive diversas entitates formales, ita tamen quod una realitas formalis non includit aliam nec formaliter ex se est alia, et ideo est determinabilis et perfectibilis per illam, - et talis est compositio in re simplici habente genus et differentiam (ut in albedine): habet enim unam realitatem formalem a qua accipitur intentio generis, et haec realitas non habet unde includat realitatem formalem a qua accipitur differentia, non magis quam si esset alia res omnino distincta ab ea. Et talis est compositio individui ex natura specifica et differentia individuali, per quam contrahitur et determinatur.
[179] Ad aliud, quando arguitur quod esset forma vel materia, dico ƿquod est eadem res sub alia perfectione formali; unde est materia et haec materia: materia enim secundum se est indifferens, et contrahitur per illam perfectionem formalem individualem. Et similiter est de forma; et 'haec forma' addit super illam formam entitatem formalem. - Ita in individuo est natura et haec natura, et individuum addit super naturam absolute illam realitatem formalem per quam habet unitatem propriam et singularitatem, - et universaliter omnis natura creata et omne quod est indifferens et eiusdem rationis, contrahi potest et habet talem perfectionem per quam contrahi potest.
[180] Ad aliud, quando arguitur quod tunc singulare erit per se intelligibile alia specie quam natura speciei, sicut species alia similitudine quam genus, quia sicut tunc species addit super genus, ita singulare super speciem, - dico quod singulare non intelligitur intellecta specie, et quod singulare intelligitur per se ab intellectu qui potest omnia intelligere intelligibilia (sicut Deus, et similiter angelus). Unde quod non intelligatur per se ab intellectu nostro, hoc non est ex parte singularis, sed ex imperfectione intellectus nostri, - sicut quod noctua non videat solem, non est ex parte solis sed ex parte noctuae.
[181] Ad aliud, quando arguitur 'tunc singulare per se definiretur', dico quod non, quia secundum Philosophum libro I Topicorum 'definitio est omnino exprimens quod quid erat esse'; sed entitas singularitatis est entitas alterius rationis a quiditate, sicut patet ex praecedentibus, et ideo non habet aliam definitionem quam definitionem speciei.
[182] Et ideo nec habet passionem aliam a passione suae speciei; unde nec habet medium proprium nec passionem propriam; et ideo non est de eo scientia. ƿ
[183] Ad rationes alterius opinionis. Quando arguitur quod species specialissima est atoma, dico quod est atoma et indivisibilis indivisibilitate excludente divisibilitatem in diversas naturas, - sed non est omnino atoma, immo cum sua indivisibilitate stat quod sit divisibilis in partes eiusdem rationis.
[184] Ad aliud, quando arguitur secundum Porphyrium quod 'descendentibus a generalissimis ad specialissima, iubet Plato quiescere', dico quod divisio dicitur 'quiescere in specie specialissima' propter duplicem causam: tum quia individua sunt infinita, et talia relinquenda sunt ab arte (unde ars et scientia non procedunt ultra speciem specialissimam), - tum quia individua non habent passiones proprias nec definitiones nec media propria, et ideo in specie specialissima quiescendum est in cognitione artis et scientiae; cum hoc tamen stat quod natura specifica sit divisibilis in 'infinita in potentia' secundum infinitas entitates in potentia contrahentes.
[185] Ad aliud, quando arguitur quod Boethius non ponit divisionem speciei in individua, dico quod hoc ideo facit, quia divisio proprie est in aliqua dividentia quae habent proportionem ad ipsum divisum, ita quod simul accepta evacuant ipsum divisum. Nam secundum Boethium (ibidem) 'omnis divisio, nisi esset penuria vocabulorum, esset immediate per duo', quorum utrumque si dividatur ulterius, tunc illa dividentia cum primis includunt divisum sufficienter (sicut genus si dividatur per duas species immediate, et illae in alias). Sed non sic est in proposito: hic enim non est divisio ƿin aliqua duo quae ultra primo dividuntur, sed immediate dividitur natura specifica in infinita, - et quantum ad hoc, non est divisio proprie; sed tamen loquendo de divisione communiter, in quantum illud in quod dividitur est aliquid divisi, sic vere natura specifica per differentias individuales dividitur in individua, - et sic ista divisio potest reduci ad divisionem generis, eo quod maiorem convenientiam habet cum illa, sicut patet ex dictis.
[186] Ad aliud, quando arguitur (secundum Boethium in Divisionibus) quod 'species praedicat totum esse individuorum', dico quod Boethius hoc non dicit, sed tamen dicit alia verba, unde hic accipitur quod 'species est totum esse individuorum'; et tunc dico quod 'esse' ibi accipitur pro quiditate, sicut Porphyrius dicit in cap. 'De differentia': "Esse uniuscuiusque neque intensionem recipit neque remissionem" (unde accipit ibi 'esse' pro quiditate, sicut Philosophus loquitur). Nunc autem individuum non habet quiditatem (quia non quiditatem speciei), quia entitas quam superaddit, non est entitas quiditativa et formalis, sicut dictum est. Et ideo non addit quiditativam entitatem supra speciem, sicut species supra genus, - et ideo dicitur quod 'species praedicat totam quiditatem individui'; non sic autem genus praedicat totam quiditatem speciei, sed superaddit quiditatem.
[187] Ad ultimum, quando arguitur quod 'licet partes subiectivae non ƿsint partes quantitatis nec e contra, tamen cum divisione in partes quantitativas habetur suffficienter divisio in partes subiectivas; ergo divisio secundum partes quantitativas est divisionis causa secundum partes subiectivas; sed quod est principium divisionis, est principium distinctionis divisorum, ergo etc.', - dicendum concedendo quod quando est divisio in partes quantitativas, tunc est divisio in partes subiectivas (sicut aliquando quando 'totum' est homogeneum, quod dividitur); sed cum accipiuntur divisa secundum diversa in eo, scilicet quantitatis et substantiae, tunc istae divisiones sunt duorum totorum, - et facta divisione secundum partes quantitativas, per accidens habetur divisio in partes subiectivas.
[188] Et quando dicitur quod 'illud quod est principium divisionis, est principium distinctionis divisorum', - dicendum quod falsum est, quia conceptus generis dividitur in species, non tamen est principium distinctionis; unde 'totum', ut habet partes, est principium divisionis, - sed partes, ut sunt in actu, sunt principium distinctionis.
[189] Ad rationem primam praecedentis quaestionis, quando arguitur ex V Metaphysicae quod 'unum numero sunt quorum materia est una', - dico quod Philosophus frequenter (in Metaphysica et alibi) accipit formam pro quiditate et materiam pro contrahente quiditatem (unde dicit in VIII quod 'formae sunt velut numeri', ubi per 'formas' intelligit quiditates et definitiones); illa igitur sunt unum numero, quorum est entitas 'contrahens quiditatem' una numero, et hanc intelligit per materiam. ƿ
[190] Similiter, quando dicit in I Caeli et mundi: 'Qui dicit caelum, dicit formam', - ibi accipit formam pro quiditate et 'hoc caelum' pro habente quiditatem.
[191] Ad aliud, quando arguitur quod 'si essent plures motores, haberent materiam, quare non posset esse differentia numeralis nisi per materiam', - dico quod est necessarium ut in omnibus quae sunt in eadem specie, sit materia praedicto modo, scilicet entitas contrahens quiditatem; unde si essent plures motores, necessario hanc materiam haberent per quam differrent; et sic est materia in quacumque re simplici creata.
[192] Ad aliud, quando arguitur quod 'in conceptis cum materia non est idem quod quid est cum eo cuius est', - dicendum quod omne habens quiditatem, eo modo quo habet quiditatem, est idem cum sua quiditate: unde non oportet quaerere si quod quid est sit idem cum eo cuius est, sed primo quaerendum est an habeat quod quid est; et quia 'homo albus' non habet quod quid est, ergo non est idem quod quid est eius cum eo. Sed tamen in omni habente, quod quid est est idem cum eo cuius est; et sic solvit Philosophus ibidem in VII: "Nihil aliud enim est a suimet substantia", - et per multa quae ibi dicuntur, haec apparent. - In conceptis ergo cum materia (hoc est cum entitate contrahente naturam), non est idem quod quid est cum eo cuius est, quia primo non habent quiditatem, nam quod quid est primo est speciei; et quia addunt supra naturam speciei concepta cum materia, et non habent praecise illam naturam sed entitatem contrahentem, ideo concepta cum materia non sunt praecise idem cum quod quid est quod possunt habere. ƿ
[193] Sed isto modo, in separatis a materia idem est quod quid est cum eo cuius est, quia - secundum intentionem Philosophi omne quod ipse ponit formaliter necessarium, est de se hoc, et ita non habet materiam contrahentem. Et ratio sua est, quod si id quod est formaliter necessarium, non esset de se hoc, ergo natura sua esset contrahibilis et in potentia; igitur natura illa - quantum est de se - esset in potentia ad infinita supposita ad quae posset contrahi: et quidquid potest esse in forma, necessario est secundum ipsum, - igitur natura inesset in infinitis. Et ita natura in separatis a materia - secundum ipsum - non exspectat aliquam entitatem contrahentem; et ideo posuit quod quae non habent materiam partem sui, non habent hanc (scilicet materiam) contrahentem. Et ideo concepta cum materia non sunt praecise idem cum eo quod quid est quod possunt habere; sed isto modo, in separatis a materia idem est quod quid est cum eo cuius est, et tantum unum in una specie.
[194] Ad aliud, quando arguitur quod 'generans generat aliud propter materiam ("diversa namque numero propter materiam, idem autem specie et forma")', - dico quod Philosophus ibi dicit quod non est necesse ponere ideas propter generationes, quia individuum sufficiens est ad generandum aliud, quia habet unde distinguat et unde assimilet genitum, nam assimilat propter unitatem formae: forma ƿenim et natura in generante et genito eadem est identitate reali, quae tamen minor est identitate numerali (sicut praedictum est); et sic generans generat sibi simile non per formam 'in quantum haec', sed 'in quantum forma' habens illam unitatem minorem unitate numerali. Similiter, generans habet unde distinguat et generet distinctum, quia generans in generando intendit perficere materiam, - et non potest perficere materiam suam, quia iam informata est: unde non generat de materia sua sed aliena; ideo in aliam materiam inducit formam geniti sibi similem.
[195] Quare ergo dicit Philosophus quod 'generans et genitum sunt diversa propter materiam, idem autem specie et forma'? - Dico quod generans et genitum sunt distincta et propter materiam et propter formam, et magis propter formam quam propter materiam. Appropriate tamen Philosophus loquitur quod distinguuntur per materiam et assimilatio fit propter formam, nam sicut generans est magis hoc per formam quam per materiam, ita est magis distinctum, licet tamen distinguatur per materiam. Unde est ibi materia et 'haec materia' (scilicet entitas illa contrahens naturam materiae), et est ibi forma et 'haec forma'. Ratione ergo formae absolute fit assimilatio et etiam ratione materiae, - sed tamen magis appropriate propter formam, quia assimilatio attenditur secundum 'quale', quod competit magis formae quam materiae. Sed ratione 'huius formae' magis est distinctio quam ratione 'huius materiae', sicut magis est per 'hanc formam' quam per 'hanc materiam'. Appropriate tamen Philosophus dicit quod distinguuntur propter materiam, tum quia assimilatio non est appropriata materiae, tum quia distinctio secundum materiam - propter eius alietatem a materia geniti ƿpraesupponitur generationi. Unde distinctio materiae, ex qua generatur genitum a generante, praesupponitur; sed non sic forma geniti praesupponitur. Et ideo dicit Philosophus appropriate quod 'generans et genitum sunt diversa propter materiam'.

Notes