Authors/Duns Scotus/Lectura/Lectura II/D3/P1Q7

From The Logic Museum
< Authors‎ | Duns Scotus‎ | Lectura‎ | Lectura II‎ | D3
Jump to navigationJump to search


Latin English
[196] Utrum in eadem specie angeli possint esse plures personae.
[197] Quod non, videtur: 'In non habentibus materiam idem est quod quid est cum eo cuius est'; haec autem sunt separata a materia, - igitur ibi idem est quiditas et habens quiditatem; igitur non numeratur ibi quiditas in pluribus, quia tunc in illis non idem esset quiditas et habens quiditatem.
[198] Praeterea, Avicenna IX Metaphysicae suae ait quod angelus superior est causa inferioris per actum intelligendi; sed si sunt eiusdem speciei, non possunt habere talem causalitatem; igitur etc.
[199] Praeterea, omnis differentia formalis est specifica; sed angeli, ex quo non habent materiam, differunt secundum formas; ergo differunt specifice.
[200] Maior ostenditur per Philosophum VIII Metaphysicae, qui comparat formas numeris, quia sicut in numeris species variatur addita vel subtracta unitate, sic in formis, quia addita vel subtracta forma, variatur species; ergo differentia secundum formas est differentia formalis specifica. ƿ
[201] Hoc etiam probant per Philosophum X Metaphysicae in fine, ubi probat quod differentiae materiales (ut masculinum vel femininum) non variant speciem, eo quod materiales sunt; ergo sequitur ex intentione sua quod differentia quae est secundum formam, sit specifica, varians speciem.
[202] Praeterea, omnis forma separata habet omnem perfectionem suae speciei, quia quod individuum non participat totam perfectionem suae speciei, hoc est quia participatur a materia; sed si essent plures in eadem specie, non iam quaelibet participaret totam perfectionem speciei, quia tunc essent plures et non essent plures, ex quo nihil perfectionis in uno est quae non in alio.
[203] Praeterea, differentia numeralis procedit in infinitum; sed nullum agens intendit infinitatem; igitur nec differentiam numeralem. Sed ƿentia separata a materia per se intenduntur a natura; ergo non differunt differentia numerali.
[204] Praeterea, multitudo et plurificatio in eadem specie est propter generationem continuam habendam, ex II De anima et ex Caelo et mundo; ergo etc.
[205] Confirmatur, quia non plura sunt supposita in eadem specie corporis caelestis, quia secundum Philosophum, I De caelo et mundo, forma perficit et occupat totam suam materiam; ergo similiter in angelis.
[206] Contra: Damascenus in libro De duabus naturis et una persona Christi: 'In unaquaque specie angeli factae sunt plures hypostases, ut ad invicem gaudeant'. ƿ
[207] Respondeo. Solutio istius quaestionis dependet ex praecedentibus. Qui enim dicunt quod individuatio est per materiam, et sic tandem per quantitatem, - dicunt consequenter quod cum in angelis non sit materia et repugnet eis habere quantitatem, ideo repugnat eisdem plures esse in eadem specie.
[208] Sed haec via improbata est superius.
[209] Ideo dicendum est, secundum ea quae dicta sunt in quaestione praecedente, quod ex quo per se ratio individuandi naturam specificam est aliqua entitas contrahens naturam, quae est extra rationem quiditatis et naturae, ad quam natura est in potentia, et omnis natura limitata est huiusmodi, - quare ipsa est contrahibilis et determinabilis et in potentia, et ideo sicut non est de se haec, ita potest per illam entitatem formalem contrahi et determinari quae invenitur in omni natura limitata, ut praedictum est.
[210] Pro confirmatione huius arguo: Omnis quiditas est communicabilis, et quanto est actualior, tanto minus est communicabilis (ut essentia divina, quae est actus purus, communicatur tribus suppositis, manens tamen eadem); igiƿtur cum natura specifica angeli sit communicabilis, et non unitate numerali, sequitur quod communicabilis sit secundum distinctionem numeralem.
[211] Praeterea, nulla natura specifica potest intelligi sub ratione universalis ut sub ratione sibi repugnante; sed si natura angeli de se esset haec, repugnaret sibi intelligi sub ratione universalis (sicut repugnat essentiae divinae, quae de se est haec, quod intelligatur sub ratione universalis); ergo natura angelica plurificabilis est in eadem specie.
[212] Praeterea, contra hoc quod dicitur ab eis quod 'ideo angeli differunt secundum speciem, quia differunt secundum formas': nam anima separata est forma, et differt anima ab anima, ergo differunt secundum formas suas (ita quod differentia istarum est differentia formarum), - non tamen differunt specie.
[213] Dices quod differunt per inclinationem ad corpora.
[214] Contra: ista inclinatio non est primum ens, neque substantia, nec dicitur ad se, - igitur sequitur naturam quae dicitur ad se; et non erit de ratione alicuius naturae quae dicitur ad se; ergo illa natura erit prior: in illo igitur priore distinguitur ab omni eo quod non est 'ipsum'. Igitur non per inclinationem ad corpus distinguitur anima ab anima.
[215] Praeterea, Deus potest annihilare istum angelum, et potest reparare eandem speciem, - et non per illum angelum annihilatum, quia secundum istos idem numero non resurgeret nisi anima maneret eadem numero; ergo potest facere alium angelum eiusdem speciei.
[216] Ad primam rationem, quando arguitur quod 'in conceptis cum materia non est idem quod quid est cum eo cuius est', - patet ƿquid sit dicendum ex quaestione praecedente, quia non loquitur de materia quae est altera pars compositi, sed de materia quae est entitas contrahens quiditatem; et tunc, cum secundum opinionem Philosophi angelus de se est hic, non est ibi talis materia. Quod autem secundum Philosophum natura angelica sit de se haec, patet ex quaestione praecedente, quia ipse ponit quod omne formaliter necessarium est de se hoc, aliter esset in potentia et contrahibile. Sed quia cum Philosopho non concordamus in isto principio, scilicet quod sint 'formaliter necessaria' (ita quod non possint non esse per aliquam virtutem), ideo nec in conclusione sua quod 'natura angelica sit de se haec'; et ideo quia natura angelica non est purus actus, contrahibilis est per entitatem contrahentem, quae est extra suam quiditatem.
[217] Ad aliud dicendum quod Avicenna etiam fuit illius opinionis quod 'angelus esset de se hic', et ideo ponit quod unus angelus potest habere respectu alterius totalem causalitatem, - quod non convenit in eadem specie.
[218] Ad aliud, quando arguitur quod 'omnis differentia formalis est specifica', - ad hanc rationem responsum est in I: et dico, sicut ibi dictum est (respondendo logice), quod angeli non differunt in forma nec formaliter.
[219] Et si dicas quod sint formae diversae, ideo differunt in forma et formaliter, et ita est differentia formalis, - dico quod non sequitur: sicut non sequitur 'Socrates et Plato sunt diversi homines, ideo differunt in humanitate', ita non sequitur 'iste angelus est forma et ille est forma, et differunt, ideo differunt in forma', quia 'differunt' negat universaliter, et ita est fallacia consequentis. ƿ
[220] Dices quod omnis differentia formarum est formalis. - Dico quod falsum est, nam differentia animarum est differentia formarum, et tamen non differunt formaliter.
[221] Ad probationem, quando dicitur quod formae sunt velut numeri, dicendum quod Philosophus ibi loquitur communiter de forma prout accipitur pro quiditate, sicut patet ex littera. Unde loquitur ibi de definitione, et vult dicere quod sicut addita unitate vel ablata, variatur species numeri, - sic aliqua addita differentia vel ablata, perficitur prior definitio (sicut si 'substantiae animatae sensibili' addatur 'rationalis') vel mutatur definitio (si auferatur differentia, ut 'substantia animata', vel addatur opposita). - Cum hoc tamen stat quod in eadem differentia et in illis quae participant illam differentiam sint gradus, - sicut si numerus ternarius componeretur ex tribus unitatibus, et intendatur ultima unitas, adhuc manet eadem species numeri. Sic in proposito: omnes enim gradus formae qui adduntur, nec auferunt nec variant speciem.
[222] Ad aliud, quando arguitur secundum Philosophum X Metaphysicae quod masculinum et femininum in animali non faciunt differentiam specificam, quia est materialis, - dico quod ex illa littera tantum potest haberi quod 'omnis differentia materialis est non specifica', sed ex hoc non sequitur quod 'omnis differentia non specifica sit materialis', quia universalis non convertitur secundum eandem quantitatem; similiter, ex hoc habetur quod 'tantum difƿferentia formalis est specifica', sed ex hoc non sequitur quod 'omnis differentia formarum sit specifica' (tunc enim 'homo albus' et 'homo niger' differrent specie, cum differunt secundum formas).
[223] Ad aliud, quando arguitur quod omnis forma separata habet totam perfectionem suae speciei et quae invenitur in specie, - dico quod si hoc esset verum, in omni specie esset forma separata. Probatio: si forma separata habet totam perfectionem quae invenitur, igitur si de qualibet specie forma esset separata, illa haberet totam perfectionem, et per consequens haberet illimitate, - et omne illimitatum et illimitate continens quod potest esse, est; igitur esset idea Platonis in qualibet specie.
[224] Diceres quod omnis forma naturaliter separata habet totam perfectionem illius speciei.
[225] Dico quod si hoc accipiunt, tunc petunt, nam sicut 'haec forma', si esset separata per quamcumque causam, non haberet totam perfectionem suae speciei, ita nec forma quae modo separata est.
[226] Et quando dicitur quod 'individuum non continet totam perfectionem speciei, quia species illa participabilis est a materia', dico quod hoc falsum est, sed ideo quia est contrahibilis et in potentia et determinabilis per diversas entitates superadditas.
[227] Ad aliud, quando arguitur quod 'differentia numeralis non est intenta', dico quod non solum natura specifica est intenta, sed etiam omnia individua et omnes partes universi, - sed tamen secundum magis et minus, prout diversimode ad finem ordinantur (quae enim perfectius ordinantur ad finem, perfectius intenduntur, sicut homo perfectius quam vermis). Unde oporteret accipere quod differentia numeralis ex se esset infinita, ad hoc quod sequeretur, ƿquia si infinitas non intenditur, et differentia numeralis est infinita, igitur differentia numeralis non intenditur; aliter enim non sequitur.
[228] Ad aliud dicendum quod Philosophus non dicit quod plura sint in eadem specie propter generationem, sed 'ut conservetur esse divinum'.
[229] Sed quomodo tunc dicemus ad Philosophum quod 'corpus caeleste est tantum unum in specie, nec potest esse plura'? - Dico quod Philosophus hoc ponit quod 'corpus caeleste est ex tota sua materia'; igitur secundum Philosophum est ex tota materia quam potest habere, quia primum efficiens non potest de novo materiam producere, secundum ipsum. Et ideo sicut negamus eum in principio suo, ita etiam negandus est in conclusione sua: non enim recte miscetur philosophia cum theologia, quando principia philosophiae negantur et tamen conclusiones miscentur. Ideo alii negant haec principia, igitur negant ea quae sequuntur. ƿ

Notes