Authors/Duns Scotus/Lectura/Lectura II/D3/P2Q2
From The Logic Museum
< Authors | Duns Scotus | Lectura | Lectura II | D3
Jump to navigationJump to search
Latin | English |
---|---|
[267] Utrum angelus habeat actualem notitiam naturalem et distinctam essentiae divinae. | |
[268] Quod non, videtur: Quia si angelus naturali notitia cognosceret Deum distincte, aut hoc esset per essentiam divinam, aut per aliud. Non per essentiam; tunc enim esset beatus naturaliter. Nec per aliud, quia essentia divina est intimior sibi, et cuilibet, quam aliquid aliud quod sit ratio cognoscendi, quia est in eo per illapsum; non sic enim lapis est in anima, sed tantum per speciem eius. | |
[269] Contra: Si non distincte cognoscit essentiam divinam naturali cognitione, vel ergo nullam cognitionem habet de essentia divina, et tunc frustra dabatur sibi intellectualiter praeceptum de diligendo Deo, quia non poterunt diligere quod nullo modo cognoscerent (et licet in tabulis materialibus non dabatur eis praeceptum de diligendo Deum ex tota virtute sua, tamen hoc dabatur intellectualiter in statu eorum in puris naturalibus), - aut aliquo modo Deum cognoverunt, et non distincte, igitur confuse, et tunc intellectus eorum esset imperfectus in cognoscendo sicut intellectus noster (qui procedit a confuso ad distinctum). | |
[270] Ad istam quaestionem dicunt duo doctores istam negativam quod 'angelus non cognoscit Deum per aliquam speciem'. Sed ƿunus non dicit affirmativam quo modo tunc cognoscit Deum naturali cognitione; alius autem ponit modum quemdam. | |
[271] Ratio igitur primi doctoris, dicentis tantum illam negativam, est ista: species, perfecte repraesentans obiectum, per adaequationem repraesentat effigiem eius (sicut species coloris in oculo se habet ad colorem); sed nulla species repraesentare potest effigiem essentiae divinae (quia species quaelibet est determinata et limitata, determinatam et finitam repraesentandi rationem habens, - effigies autem essentiae divinae est illimitata et infinita, unde est suum esse; et ideo si punctus non potest repraesentare spatium, a quo infinite distat, cum tamen utrumque finitum sit, multo magis nulla species potest distincte repraesentare effigiem essentiae divinae); igitur angelus per nullam speciem potest distincte essentiam divinam cognoscere. | |
[272] Praeterea, species quaelibet creata magis proportionatur cuilibet essentiae creatae quam essentiae divinae, quia distat finite a qualibet essentia creata, sed infinite ab essentia infinita; sed nulla species unius essentiae creatae potest distincte repraesentare aliam essentiam creatam; ergo etc. | |
[273] Praeterea, illud non est ponendum ratio et principium cognoscendi essentiam divinam, quod impedit eius cognitionem; sed species, si ponatur in angelo, impediet cognitionem essentiae divinae. Probatio: determinatio obiecti impedit cognitionem essentiae divinae; ergo similiter determinatio a parte speciei impediet cognitioƿnem. Antecedens patet per Augustinum VIII Trinitatis cap. 5: 'Tolle hoc bonum et illud bonum, et sic videbis ipsum bonum per essentiam'; igitur determinatio huius boni et illius boni impedit cognitionem bonitatis divinae; ergo similiter determinatio a parte speciei, quia proportionantur determinatio obiecti et determinatio a parte speciei. | |
[274] Praeterea, in alio loco aliter arguit ille doctor sic: si angelus cognosceret essentiam divinam per speciem, illa species quae repraesentaret essentiam, magis esset imago quam angelus (quia angelus non repraesentat essentiam divinam distincte), - et tunc cognoscendo essentiam suam, cognosceret distincte essentiam divinam (quod non est verum); sed consequens est falsum quod 'illa species sit magis imago quam angelus', quia tunc magis esset illa species beatificabilis: "eo enim imago Dei est" - secundum Augustinum - "quo capax eius est et particeps eius esse potest", quod non competit illi speciei. | |
[275] Praeterea, species quae repraesentaret essentiam divinam, potest repraesentare etiam Trinitatem, quia Trinitas est in essentia divina; igitur si angelus posset per speciem naturaliter cognoscere essentiam divinam distincte, poterit naturaliter distincte Trinitatem cognoscere, quod videtur esse falsum. | |
[276] Item, si aliqua species distincte repraesentaret essentiam divinam ƿet Trinitatem personarum in essentia, cum angelus alius posset videre speciem illam naturaliter in intellectu alterius, ergo potest naturaliter cognoscere quod illa repraesentat, - et sic angelus potest naturali cognitione plus cognoscere de credibilibus quam fidelis per fidem, quod est omnino falsum. | |
[277] Alius etiam doctor concordat secum in ista conclusione negativa quod 'angelus per speciem non potest divinam essentiam distincte cognoscere', quia 'nulla species potest esse sufficiens principium repraesentandi essentiam divinam', quae infinita est. | |
[278] Contra praedictum doctorem arguitur sic: Ipse concedit quod angelus non potest naturaliter cognoscere essentiam divinam per essentiam eius nec per speciem, et eadem ratione nec per aliquid creatum nec per habitum, quia ponit habitum respectu creaturarum tantum; ergo vel omnino angelus naturali cognitione nihil cognoscet de Deo, quod est inconveniens, vel habebit conceptum communem de Deo (et non distinctum aut proprium, quia nec per obiectum in se nec per speciem repraesentandi). Sed hoc non potest ipse dicere, quia non ponit aliquem conceptum communem de Deo, quia essentia sua de se est 'haec'. ƿ | |
[279] Praeterea, secundum istum doctorem, essentia divina nata est, facere in intellectu divino tantum unum conceptum realem, quia secundum ipsum - postea causantur aliae rationes et alii conceptus, hoc est per intellectum negotiantem; ergo, similiter, essentia divina secundum se nata est facere tantum unum conceptum realem in quocumque intellectu, quia omnis conceptus 'natus haberi de ea' potest haberi ab intellectu comprehendente; sed si essentia divina nata est facere tantum unum conceptum in intellectu comprehendente quocumque (ut intellectu angeli), ergo nullus potest haberi de ea realis conceptus nisi unus, quia omnem realem conceptum 'possibilem haberi de ea' potest causare (alioquin esset obiectum imperfectum si non posset causare omnem conceptum realem qui de eo potest haberi, - ut album). Ergo angelus vel habet illum conceptum unum, vel nullum; et si habet, tunc aut per essentiam aut per speciem (quia erit essentiae ut haec), - vel nullum cognoscet de Deo. | |
[280] Alius doctor tenet eandem negativam, sed ponit modum quo angelus naturaliter cognoscit Deum et essentiam divinam. ƿ | |
[281] Dicit quod triplex est modus cognoscendi: unus, qui est rei in se (quo modo visus cognoscit lucem), - et isto modo Deus videt essentiam suam; alius est modus cognoscendi per similitudinem et speciem acceptam a re (sicut visus cognoscit colorem per speciem receptam a colore); tertio modo est cognitio per speciem receptam non a re in se, sed ab alio in quo relucet (quo modo visus cognoscit rem in speculo). | |
[282] Ponit igitur quod isto tertio modo nos - modo - naturali cognitione Deum cognoscimus per speciem receptam a creatura, in qua relucet vestigium eius. Sed 'media cognitio' angeli est de Deo naturaliter, quia angelus est imago Dei; ideo cognoscit Deum per speciem et imaginem quam capit ab eo (essentia enim angeli est imago Dei), et ab illa re capit similitudinem Dei, etc. | |
[283] Contra: Aliud est imago 'alterius repraesentativa' quae est tantum ratio cognoscendi et non cognitum, et aliud est imago alterius quae est res in se, quae - cognita - ducit in cognitionem alterius (exemplum primi, ut species in oculo; exemplum secundi, ut statua Herculis); tunc, licet imago secunda non ducit in cognitionem alterius nisi ut in se cognita, non tamen ducit in cognitionem alterius nisi per ƿdiscursum. Sed angelus non est imago primo modo, quia tunc esset species essentiae divinae, quam negant: ponunt enim quod nihil aliud ab essentia Dei est ratio cognoscendi ipsam sicut similitudo est ratio formalis repraesentandi, cum sit infinita. Ergo si angelus sit imago secundo modo, quam cognoscendo cognoscit essentiam divinam, sequitur quod discurrat a sua essentia ad essentiam divinam; sed ipsi negant discursum esse in angelo. | |
[284] Praeterea, omnis cognitio discursiva praesupponit cognitionem extremorum, 'a quo' et 'ad quem' discurritur: numquam enim discurrit quis ad aliud, nisi illud praecognoscatur secundum extrema; et ideo numquam aliquis discurrit in cognitionem simplicem alicuius, sed semper discurrit in cognitionem ducentem 'hoc ex hoc'. Si ergo angelus, cognoscendo suam essentiam, discurreret in cognitionem Dei, praecognosceret essentiam divinam. - Si autem non per discursum cognoscat, sed per hoc quod essentia divina includitur in essentia angeli, tunc intuitive cognosceret essentiam divinam, et essentia divina virtualiter contineretur in essentia angeli (quod falsum est). | |
[285] Ad quaestionem igitur respondeo. Ad quod primo sciendum est quod in intellectu potest esse duplex cognitio et intellectio, nam una intellectio potest esse in intellectu prout abstrahit ab omni exsistentia, - alia intellectio potest esse rei secundum quod praesens est in exsistentia sua. ƿ | |
[286] Quod autem utraque cognitio possit esse, probatur: Primo de prima: nam si non posset esse cognitio de re secundum quod abstrahit ab omni exsistentia, sed tantum prout exsistit, tunc scientia potest fieri non scientia, quod Philosophus habet pro inconvenienti. Consequentia probatur: idem habitus potest manere in anima, re exsistente et non exsistente; si ergo non esset cognitio de re nisi dum est extra, sequitur quod scientia potest fieri non scientia, sicut res potest non exsistere. | |
[287] Praeterea, quod sit ponenda secunda cognitio in intellectu, patet: quod est perfectionis in potentia inferiore, est in superiore; sed hoc est perfectionis in potentia inferiore (ut in visu) quod potest cognoscere rem secundum suum verum esse exsistentiae; igitur similiter in intellectu hoc ponendum est, quod ipse potest cognoscere rem in exsistentia sua. | |
[288] Praeterea, prima istarum cognitionum, secundum quam intellectus intelligit rem abstrahendo ab omni exsistentia, dicitur esse cognitio 'abstractiva', - et alia, secundum quam videt rem in exsistentia sua, dicitur esse cognitio 'intuitiva' (non autem dicitur esse cognitio 'intuitiva' quia non est 'discursiva', sed prout distinguitur contra abstractivam qua per speciem cognoscitur res in se). | |
[289] Primam autem cognitionem non exspectamus in patria, quae est abstractiva, quia illa possumus Deum cognoscere posito - per impossibile - quod non esset (sicut modo cognoscimus rem cognitione abstractiva, quae abstrahit ab exsistentia, etsi res non sit); sed aliam cognitionem, qua videtur Deus intuitive, exspectamus in patria. ƿ | |
[290] Ista autem duplex cognitio potest apparere in cognitione sensitiva, nam aliter cognoscit imaginativa quam visiva: visus enim cognoscit rem in exsistentia sua dum praesens est, sed imaginativa imaginatur res dum absentes sunt sicut quando sunt praesentes; nunc autem quae sparsa sunt in inferioribus, unita sunt in superioribus; et ideo intellectus habet proportionaliter quasi vim sensitivam et imaginativam, nam intellectus quando cognoscit rem in exsistentia sua, tunc dicitur videre et esse visus, - sed quando cognoscit rem abstrahendo ab exsistentia, tunc dicitur cognoscere sicut imaginativa, et tunc secundum Augustinum dicitur esse authenticus. | |
[291] Dico tunc ad quaestionem: quid ipsi noverunt in illa mora ante lapsum, Deus novit; sed tamen cognitio naturalis habitualis de Deo adhuc manet, quia non sunt vulnerati in naturalibus, licet in moralibus. Et tunc dico quod non potest dici quod nullam cognitionem habuerunt (quod sequitur ad primam opinionem); similiter quod habuerint tantum cognitionem confusam et abstractam de Deo, hoc imperfectionis est eis attribuere, quia tunc nihil perfectius cognoscerent Deum quam ego. Et ideo cognitione naturali distincte essentiam divinam cognoverunt. | |
[292] Et hoc persuadetur primo sic: illa cognitio naturalis quae non repugnat intellectui creato de Deo, verisimile est quod sit in aliquo intellectu creato, - hoc est ergo concedendum intellectui angeli; sed licet, secundum omnes, angelus non possit habere cognitionem intuitivam de Deo ex puris naturalibus, quia tunc esset beatus, tamen cognitio essentiae divinae quae sit communis sibi et alteri, non reƿpugnat angelo; ergo potest habere cognitionem distinctam de Deo, licet non intuitivam sed abstractivam (nam cognitio abstractiva distinguitur in cognitionem confusam et distinctam). Haec autem cognitio non potest esse per essentiam tantum, quia illa est omnino intuitiva; ergo erit per rationem propriam, repraesentantem essentiam distincte: haec autem est species, proprie loquendo. | |
[293] Diceres quod ille actus quo distincte cognosceret essentiam divinam, immediate creatur ab essentia divina et est alterius rationis ab actu visionis, - istud non obstat, quia si conceditur quod intellectus creatus potest habere notitiam distinctam essentiae divinae, et non per eam repraesentet intuitive, hoc erit per speciem, quia sicut non repugnat sibi quod naturaliter distincte cognoscat essentiam divinam, ita non repugnat sibi quod habeat penes se unde distincte possit cognoscere: manifestum est enim quod angelus potest se avertere ab actu quolibet intelligendi naturaliter, quia potest aliud intelligere et ita non intelligere illud quod intelligit naturaliter; sed si non haberet in se quo posset essentiam divinam intelligere, ad hoc quod de novo intelligeret essentiam divinam, oporteret Deum facere novum miraculum, cum omnem actum naturalem intelligendi posset amittere (sive potest) et ab isto - quod intelligit naturaliter avertere ad intelligendum aliud. | |
[294] Praeterea, si angeli in puris naturalibus stetissent per mille annos, beatitudo eorum naturalis esset multo maior quam unius philosophi cognoscentis Deum naturaliter, nam dico quod non est absurdum; sed tunc naturali appetitu appeterent distincte cognoscere essentiam divinam; habent ergo distinctam cognitionem essentiae divinae, licet non intuitivam. | |
[295] Praeterea, si aliquis - raptus - videat essentiam divinam distincte, ita quod intuitive (et non tantum distincte), cessante actu videndi intuitive, aliquid manet quo distincte essentiam divinam cognoscere potest (ut de Paulo), quia hoc conceditur intellectui, nam postƿquam visus viderit colorem, manet aliquid in anima quo potest colorem cognoscere in absentia eius. Si autem hoc potest competere intellectui, ergo concedendum est intellectui perfectissimo creato, scilicet angelo; igitur angelus distincte per speciem potest essentiam divinam cognoscere quantum ad essentialia, - quae cognitio non est intuitiva essentiae divinae in se, sed abstractiva distincte, qua cognosceret Deum etiam si ponitur (per impossibile) quod Deus non esset, sicut intellectus noster cognoscit rosam abstractive et distincte per speciem sibi propriam (utrum autem in cognitione beata cognoscatur essentia divina per speciem vel non, dicetur in IV) | |
[296] Praeterea, Augustinus in IV Super Genesim vult quod 'cognitio vespertina' angeli sit cognitio rerum in genere proprio, sed 'cognitio matutina' est assurgere a creatura in se cognita ad cognitionem Dei et artem divinam, in qua vidit creaturam faciendam; sed quod sic in arte divina videat distincte creaturam faciendam, hoc non potest esse in cognoscendo Deum tantum in quantum est ens et indistincte cognoscendo; igitur cognoscit eum distincte. | |
[297] Et licet Augustinus velit dicere quod cognitio matutina angeli sit beatifica, tamen ex dictis suis haberi potest quod possit esse ƿnaturalis, quia si stetissent per aliquam moram, adhuc fuissent illi sex dies (hoc est sex gradus cognoscendi) in mente angeli; igitur tunc cognovissent res fiendas in mente et in arte Dei, - quod non potuit fuisse cognoscendo Deum tantum confuse, sed distincte, cognitione tamen abstractiva (sicut cognitione abstractiva cognoscitur effectus in cognoscendo causam, - et distincte, sicut modo quis cognoscit rosam in cognoscendo causam, et similiter in cognoscendo subiectum, cognoscit passionem); habent igitur angeli cognitionem distinctam essentiae divinae, secundum cognitionem naturalem. | |
[298] Ad rationem principalem in oppositum, quando arguitur quod essentia divina est intimior intellectui angeli quam species, dicendum quod essentia divina in intellectu meo potest causare actum intelligendi sine omni specie, sed non esset in potestate mea iterum intelligere Deum post cessationem ab actu intelligendi ipsum; et ideo licet essentia sit praesens intellectui angelico, tamen ad hoc quod cognoscat naturali cognitione essentiam divinam, quae cognitio sit in potestate sua, oportet quod habeat in se speciem qua uti potest ad cognoscendum ipsam. ƿ | |
[299] Ad rationem primam pro alia opinione, quando arguitur quod 'species repraesentans obiectum, per adaequationem repraesentat effigiem obiecti', - dico primo quod improprie loquitur, quia effigies non est nisi corporis; et ideo dixit Moyses ad filios Israel quod Dominus non apparuit eis in aliqua effigie aut forma corporali, ne facerent effigiem eius corporalem. | |
[300] Si loquimur proprie, et dicatur quod 'omnis species repraesentans obiectum, perfecte repraesentat ipsum per adaequationem', dico quod adaequatio speciei ad obiectum potest intelligi tripliciter: Uno modo secundum adaequationem in natura, - et sic universaliter propositio est falsa, nam in visione, et in repraesentatione universaliter, species non est ita perfectae entitatis quantae est obiectum repraesentatum. | |
[301] Alio modo potest intelligi adaequatio speciei ad obiectum in repraesentando simpliciter, ita quod species tantum repraesentat quantum est obiectum repraesentabile, et ista est adaequatio secundum proportionem simpliciter (quo modo materia et forma adaequantur secundum proportionem, quia materia est tantum perfectibilis et receptibilis formae, quantum forma est perfectiva materiae). Et sic nulla species est repraesentativa essentiae divinae, quia essentia divina est repraesentabilis infinite; unde non repraesentatur secundum adaequationem sic nisi ab illo quod infinite repraesentat, et hoc tantum est sua essentia; unde nihil aliud est ratio et principium repraesentandi ipsam. | |
[302] Alio modo potest intelligi quod species adaequatur obiecto non secundum proportionem simpliciter, sed respectu actus qui ƿconsequitur talem repraesentationem. Et sic verum est quod species in angelo adaequatur essentiae divinae non simpliciter sed respectu actus quo angelus naturaliter cognoscit Deum, quia tantum repraesentat quantum sufficit ad actum suum quo cognoscit essentiam divinam naturaliter (sicut caecutiens, licet non videat colorem ita limpide sicut aquila, tamen totum colorem videt sicut aquila, sed non per speciem ita perfecte repraesentantem sicut species est in oculo aquilae; et tamen illa species in caecutiente totum repraesentat et adaequatur obiecto respectu actus videndi qui sequitur. Sic in proposito). Unde species in mente angeli ita perfecte repraesentat essentiam divinam sicut per actum naturalem potest ipsam attingere. | |
[303] Ad probationem, quando arguitur quod 'species est limitata', dico quod sicut magis et minus perfectum se habent in specie et obiecto, ita limitatum et illimitatum; nam sicut species 'minus perfecta' potest repraesentare obiectum 'magis perfectum in essendo quam species in repraesentando et in essendo', ita species limitata potest repraesentare obiectum illimitatum. | |
[304] Ad aliud, quando arguitur quod 'species magis convenit cum quacumque natura creata quam cum essentia divina, a qua infinite distat', - dico quod similitudo in natura non est ratio cognoscendi (nisi per discursum forte), quia similitudo haec non est vera similitudo, sed similitudo imitationis requiritur ad cognoscendum: sicut album aeque intensum cum alio albo, magis convenit cum illo quam cum rubro, in natura, et tamen rubrum magis est principium cognoscendi album quam unum album - aeque intensum - aliud album. Sic in proposito, species, licet non assimiletur essentiae divinae in natura (sed sic magis cuilibet creaturae), tamen assimilatur magis imitando, et ita repraesentando. | |
[305] Ad aliud, quando arguitur quod 'species impedit cognitionem essentiae divinae', - dico quod falsum est. Et quando dicitur quod ƿdeterminatio a parte obiecti impedit (secundum Augustinum: 'Tolle hoc bonum et illud bonum' etc.), - dico quod aequivocatio est de determinatione boni obiecti, quia est determinatio ad certum gradum entitatis et perfectionis, et haec impedit cognitionem obiecti infiniti, ideo hoc tollendum est; alia est determinatio ad bonum signatum secundum particularizationem, et sic non impedit cognoscere bonum simpliciter, in universali. | |
[306] Ad aliud, quando arguitur quod 'si illa species esset imago divinae essentiae, tunc esset magis beatificabilis quam angelus', dicendum quod aequivocatio est de imagine, nam 'imago' potest accipi prout est natura exsistens, quae 'ut res cognita' repraesentat Trinitatem, sicut est imago Herculis, - et sic anima magis est imago secundum actus suos quam species, et sic "capax est et particeps Dei esse potest"; alio modo est 'imago' secundum repraesentationem et imitationem, et sic accidit quod habeat actum quo capit obiectum, et sic magis est 'imago secundum imitationem' species in angelo quam angelus. Unde, prout imago dicitur aliquid exsistens et similis alteri, sic angelus est imago Dei. | |
[307] Ad aliud, quando arguitur quod 'tunc angelus potest naturaliter cognoscere Trinitatem', - dico quod si intuitive naturaliter cognosceret essentiam, tunc posset cognoscere Trinitatem; sed si cognoscat essentiam abstractive, non oportet quod cognoscat Trinitatem, quia cognitio abstractiva abstrahit a cognitione in modo exsistendi, ƿet ideo licet sic cognoscat essentiam, non oportet quod cognoscat modum exsistendi in suppositis, scilicet exsistentia in suppositis (exemplum est de specie quae repraesentat rosam secundum cognitionem abstractivam, abstracte cognoscendo rosam, non ut exsistit). | |
[308] Ad aliud, quando arguitur quod 'alius angelus posset videre speciem in mente angeli, illud igitur quod repraesentat, igitur magis posset cognoscere de credibilibus quam fidelis per fidem', - dicendum quod non sequitur, quia angelus cognoscens essentiam divinam per speciem, non cognoscit mere credibilia; ideo nec alius videns speciem eius. |