Authors/Duns Scotus/Lectura/Lectura II/D38

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search


Latin English
ƿ[1] Circa distinctionem trigesimam octavam quaeritur utrum intentio sit actus solius voluntatis.
[2] Quod non, videtur: Omne 'agens per se' intendit finem; igitur intentio est communis omni agenti; igitur non est propria voluntati tantum.
[3] Praeterea, Augustinus XI De Trinitate cap. 2: Ad hoc quod sit distincta visio, oportet quod sit intentio copulans visum cum obiecto; sed visio distincta praecedere potest actum intellectus, igitur et actum voluntatis; cum igitur non potest esse distincta visio nisi sit intentio copulans visum cum obiecto secundum Augustinum, sequitur quod intentio non est tantum voluntatis.
[4] Praeterea, 'intendere' videtur importare 'conferre' et 'ordinare'; hoc est enim 'intendere finem': conferre de fine et ordinare aliquid ad finem et ferri ad finem per medium quod ordinat in finem; ƿsed conferre et ordinare et huiusmodi sunt actus intellectus; igitur etc.
[5] Praeterea, Matth. 6: Si oculus tuus nequam fuerit, etc. Glossa exponit 'oculum' pro intentione; igitur intentio est ipsius intellectus.
[6] Sed contrarium est quod vult Augustinus ubi supra, XI De Trinitate cap. 2: Intentio est actus voluntatis coniungentis parentem cum prole; et Magister in littera: Intentio est actus voluntatis ordinantis aliquid in finem.
[7] Respondeo: primo est videndum quid intelligendum sit per nomen 'intentionis', et secundo cuius potentiae actus est.
[8] De primo (praeter intentionis nomen de quo dictum est supra in isto II prout Avicenna et Averroes loquuntur de intentione, ƿet prout etiam dicitur intentio prima et secunda, et praeter hoc etiam quod aliqui ponunt differentiam secundum intentionem), nomen intentionis, ut ad propositum pertinet, est 'in aliud tentio'; unde intendere est 'in aliud tendere'. Et hoc contingit dupliciter: quia contingit tendere in aliud ab alio, et tunc non tendit a se, sed ab alio a quo inclinatur et ducitur; alio modo a se aliquid in aliud tendit, et ita a se ducitur et inclinatur, et hoc magis proprie dicitur 'tendere'.
[9] Primo modo omnis potentia cognitiva dicitur tendere in obiectum suum et omne agens creatum naturale, quia ordinatur ad finem a primo agente, sicut patet ex I Metaphysicae quod 'sapientis est ordinare et regulare'. Et sic natura tendit in finem et potentia in obiectum suum, quia inclinatur ab alio.
[10] Si loquamur secundo modo de 'tendere in aliud' prout 'aliquid a se inclinatur ut in aliud tendat', hoc contingit dupliciter: vel sicut in obiectum, vel sicut in finem: Et prout dicitur 'tendere in obiectum', minus proprie hoc dicitur, quia (ut supra dictum est) obiectum habet causalitatem respectu actus, et sic est coniunctum; sed tendere proprie est in aliquid distans et sic minus proprie dicitur quod voluntas tendit in obiectum. ƿ
[11] Sed alio modo dicitur voluntas proprie tendere, nam secundum Anselmum "voluntas habet 'quid' et 'cur'"; sed dicitur tendere in obiectum ut est 'quid', minus proprie, et magis proprie in obiectum ut est 'cur', habens rationem finis 'cur vult'. Licet igitur 'tendere in aliud' sit proprium cuiuslibet potentiae respectu obiecti, tamen hoc proprie est ipsius voluntatis respectu finis; et ideo dicit Magister quod intentio est ipsius voluntatis quae tendit in obiectum.
[12] Sed cuius potentiae intentio est actus? Dico quod si amare illud quod est ad finem et ipsum finem sit idem actus, tunc intentio includit utrumque; si autem non, tunc 'usus' dicitur esse respectu eius quod est ad finem, et 'intentio' respectu finis. Et cum illud 'velle' sit ipsius liberi arbitrii, et liberum arbitrium includit naturam intellectualem cognoscentem obiectum, liberam, tunc actus qui dicitur esse 'intentio' non est tantum voluntatis, sed istius totius, scilicet liberi arbitrii; quia tamen libertas est propter voluntatem, ideo magis attribuitur voluntati.
[13] Ad primam rationem: quod agens naturale tendit in finem ab inclinante ipsum, non sic voluntas, sicut dictum est.
[14] Ad aliud dicendum quod necesse est ponere visionem ubi voluntas non copulat parentem cum prole, sicut est intellectio ƿubi voluntas non copulat, quia prima intellectio non est in potestate voluntatis (quia 'non est in potestate nostra quibus visis tangamur', secundum Augustinum). Si enim sint plura phantasmata, illud phantasma quod fortius movet intellectum causat intellectionem 'universalis' illius phantasmatis, nec est in potestate voluntatis illa intellectio; igitur sicut prima intellectio non dependet a voluntate, ita nec prima visio. Sed tamen, posita prima intellectione, potest voluntas complacere, et sic copulat ut non avertat intellectum ab obiecto, unde continuat visionem et perficit; aliter averteret; et ideo concomitanter copulat. Et sic etiam dicendum est de visione. Unde quod dicitur, secundum Augustinum, quod voluntas amovet visum a visione quia ab obiecto, hoc non est intelligendum de prima visione, sed de secunda. Unde respectu actuum secundorum potest voluntas copulare, sed non respectu actuum primorum, nisi concomitanter.
[15] Ad aliud, quando arguitur quod 'intendere est per medium in aliud ferri et ordinari in aliud', dicendum quod verum est. Sed dico quod sic ordinare et conferre non est tantum ipsius intellectus, sed voluntatis, quae potest ordinare unum in aliud et referre; et prout tunc refert unum in aliud, dicitur 'uti illo'; potest etiam reflectere se super se, volendo se velle. Sed tamen referre sic et conferre cum iudicio syllogizando et discurrendo, hoc est tantum ipsius intellectus.
[16] Ad aliud dicendum quod intentio includit rectitudinem oculi et lumen; unde est ipsius liberi arbitrii, et non tantum voluntatis, sicut dictum est.

Notes