Authors/Duns Scotus/Quaestiones quodlibetales/Q10
From The Logic Museum
Jump to navigationJump to searchLatin | English |
---|---|
ƿ[1] Ad secundum quaesiƿtum, an Deus posset species in eucharistia convertere in aliquid praeexsistens, arguitur quod non: Quia non potest aliquid converti in aliud, nisi habeat aliquid commune; istae species non habent aliquid commune cum aliquo praeexsistente; ergo etc. Maior probatur: Si nihil maneret commune, ergo esset istarum specierum annihiatio et non conversio. Minor probatur: Quia istae species non habent substantiam subiectam nec etiam materiam, quae est primum subiectum in his quae transmutantur ad invicem. | |
[2] Contra: Natura potest istas species convertere in aliquid non praeexsistens; ergo Deus potest illas convertere in aliquid praeexsistens. Antecedens patet: Quia istae species convertuntur per actum nutritionis in substantiam nutriti, ita quod ex eis virtute naturae generetur caro non praeexsistens; quia si praeexsistens, magis habetur propositum; consimiliter, ex eis virtute ignis posset generari ignis et virtute caeli posset generari aliquod animal per putrefactionem. Probatio consequentiae: Magis videtur potentia divina posse super istas species ut convertendas in praeexsistens, quam potentia naturae in ƿnon praeexsistens; quia potentia excedit potentiam in infinitum; praeexsistentia termini et non praeexsistentia non variant rationem termini infinitum; ergo etc. | |
[3] Quaestio ista non quaeri generaliter de possibilitate totalis conversionis unius in aliud, sed specialiter de conversione inter tales terminos, de quibus est specialis et propria difficultas. Ad cuius solutionem propriam videndum est, primo, si in istis terminis, de quibus quaeritur, sit aliqua specialis ratio impossibilitatis ad conversionem totalem. Et hoc videndum est, primo, ex parte illius termini "a quo", qui dicitur quantitas separata; secundo, ex parte termini "ad quem", qui intelligitur per hoc quod est aliquid praeexsistens; tertio, ex parte conversionis, qualis est ista conversio, puta si illa, secundum quod tangit argumentum, sit annihilatio. | |
[4] De primo: Dico quod non est aliqua specialis ratio impossibilitatis in quantitate separata, quin ipsa possit aeque converti in quodcumque, sicut posset aliud ƿcreatum, ubi ponitur conversio totalis esse possibilis; hoc potest ad praesens breviter ostendi sic: Illud agens aeque potest quemcumque terminum in quemcumque totaliter convertere, quod in virtute sua activa habet utrumque terminum aeque totaliter quantum ad esse et non esse, et etiam quodlibet necessario concomitans utrumque terminum in essendo: Deus habet quaecumque duo creata aeque isto modo in sua potestate sive potentia activa; ergo etc. | |
[5] Maior, primo, exponitur sic: "Totum" aliquando tenetur categorematice et significat idem quod perfectum ex partibus; aliquando syncategorematice et significat idem quod quaelibet pars. In generatione substantiae, secundum Philosophum I De Generatione, conversio est totius in totum; hoc intelligitur primo modo, quia tam corruptum quam generatum est per se unum et ideo vere totum. In generatione vero secundum quid, qualis est in alteratione vel augmentatione, ibi generatum non est per se unum secundum Philosophum VII Metaphysicae, cap. 6: "Non fit inquit, quale, sed quale lignum, nec quantum, sed quantum lignum", et ideo ibi genitum non est vere unum. In proposito vero intelligitur conversio totalis, sive totius in totum, accipiendo totum syncategorematice, utpote quod sic convertatur compositum in compositum, ut materia in materiam et forma in formam. ƿ | |
[6] Maior sic exposita probatur: Quia agens quod aeque habet in virtute sua activa utrumque terminum conversionis quantum ad aliquid partiale in eo, aeque potest unum in alterum convertere conversione partiali; sicut enim generans quod habet in virtute sua activa formam huius corrupti et formam huius geniti potest illud in illud convertere conversione partiali, quae est secundum formam, sic illud agens quod aeque habet in virtute sua formam huius corrupti et formam huius geniti, aeque potest partialiter convertere istud in illud, corrumpendo vel generando; ergo, pari ratione, agens quod aeque habet in virtute sua activa utrumque terminum istum et utrumque illum, et hoc quantum ad quodlibet utriusque, et quantum ad quodlibet necessario concomitans utrumque in essendo, aeque potest utrobique istum terminum convertere in illum, conversione totali; tale autem agens est Deus. | |
[7] Secundo sic: Eodem modo potest aliquid converti in aliquid, quo modo illud potest succedere isti; nunc autem, virtute divina potest quodcumque creatum secundum se totum et quodlibet eius succedere alteri creato; ergo etc. | |
[8] Contra istud obicitur. Primo sic: Quia secundum hoc Deus posset aeque convertere substantiam corpoream in substantiam incorpoream et unam incorpoream in aliam, ƿsicut potest convertere unam corpoream in aliam corpoream. Consequentia patet: quia potentia divina aeque habet terminum utrobique; sed consequens est falsum. | |
[9] Hoc probatur: Primo per Augustinum Super Genesim, cap. 7: "Omne corpus in omne corpus posse mutari non defuerunt qui assererent; corpus autem aliquod converti in animam, fierique naturam incorpoream, nec quemquam sensisse scio, nec fides habet". In eodem libro cap. 20 expressius habet idem: "Omne, inquit, corpus in omne corpus mutari, credibile est, quodlibet autem corpus posse mutari in animam credere, absurdum est. " | |
[10] Praeterea, Boethius libro De duabus naturis, et una persona Christi, in parte qua disputat contra Eutychen, dicit: "Neque corporea substantia in incorpoream mutari potest: nec incorporeae in se invicem proprias formas mutant; solae enim in se mutari possunt, quae habent unius naturae subiectum commune". Haec ille. | |
[11] Secundo, instatur contra istam rationem: Quia cum non solum substantiae creatae sed quaecumque creata aeque subsint virtuti divinae, sequeretur quod, si aliquod creatum posset Deus totaliter convertere in aliud creatum, quod hoc possit aeque de quibuscumque creatis; et tunc sequuntur multa quae videntur inconvenientia, ƿputa quod substantia posset converti in accidens et ita posset fieri et inhaerens, et absolutum posset converti in respectivum et ita posset habere duos terminos, et pari ratione e converso, in utraque conversione. | |
[12] Tertio, instatur contra istam rationem: Quia quod agens in virtute activa habeat totaliter utrumque terminum, non infertur, nisi quod potest totaliter istum destruere, quod est creare; sed hoc creare et illud annihilare non est convertere hoc in illud; ergo etc. | |
[13] Ad ista. Ad primum: Intentio Augustini ibi est probare quod anima in prima productione non sit producta de aliquo corpore sicut ipse procedit; et primo per viam divisionis de singulis corporibus, et tandem summatim de omni corpore, per illud quod allegatum est: "Corpus converti in animam", etc. "Productio autem primaria non habet opus miraculosum, sed talis est qualis competit rebus productis". Non vult ergo negare quin Deus posset convertere corpus in animam, sed vult dicere quod hoc in prima rerum productione non sit factum, vel non potuit fieri secundum modum illius productionis, quia illa non erat miraculosa, sed correspondens naturis rerum productarum. Hoc est de intentione Augustini ibidem. ƿ | |
[14] Si vero arguatur ex verbis Augustini, quia dicit omne corpus posse mutari in omne corpus, sed non in animam; non est autem primum possibile, nisi per omnipotentiam divinam; ergo nec secundum per illam est possibile, quod est propositum; respondeo: Si aliquid est impossibile, ubi concurrunt multae rationes impossibilitatis, quodcumque aliud, ubi deficit aliqua illarum rationum, comparatum ad illud, potest dici possibile non absolute, sed respectu huius; verbi gratia, si lapidem est impossibile videre et animal excaecatum est impossibile videre et catulum ante nonum diem impossibile est videre, in istis semper posterius est possibile respectu prioris, quia non remanet ratio illa, quae est praecipua respectu impossibilitatis in priori. | |
[15] Patet, discurrendo per rationes impossibilitatis in istis exemplis, ad propositum: Ut ignem converti in caelum, multas habet rationes impossibilitatis, puta quia non habent ista corpora principia transmutandi se invicem, cuiusmodi sunt qualitates activae et passivae formaliter vel virtualiter oppositae; non etiam habent subiectum receptivum transmutationis ad invicem. Non propter istas rationes solas est impossibile corpus converti in animam, sed propter aliam rationem repugnat, quae, scilicet, est quod unum est extensum, aliud non; et sic non conveniunt in aliquo, quod est manere commune in transmutatione unius corporalis in aliud; quia corporale non transmutatur in aliud, nisi per alterationem, quae recipitur in corporali et modo extenso, et ita nec ut productum producitur nisi ut extensum et habens modum extensi. ƿ | |
[16] Ad aliam auctoritatem quae est Boethii: Dico quod intentio sua est quod non sunt convertibilia in se invicem nisi quae habent materiam communem, nec haec omnia, sicut ait ibi, sed ea tantum quae in se facere et pati possunt. Unde dicit ibidem quod non potest aes in lapidem permutari; ergo non loquitur de quacumque conversione possibili Deo, sed de conversione quae requirit materiam communem, imo et ultra hoc etiam qualitates activas et passivas oppositas, quae sufficiunt ad conversionem mere naturalem; quia aliter intelligi non potest quod aes non posset converti in lapidem, nisi de conversione naturali, et non quacumque, sed immediata. | |
[17] Si obicias quod, sic intelligendo dicta sua, non potest haberi conclusio quam intendit probare, scilicet quod humanitas non posset converti in deitatem; quia, secundum praedicta, ex praemissis suis non poterit praedicta conclusio concludi nisi de conversione immediata, quae posset fieri virtute naturae; de tali conversione non fuit contradictio inter ipsum et Eutychen. | |
[18] Respondeo: Ratio Boethii in praemissis suis non plus concludit quam quod dictum est supra, scilicet quod natura humana non potest converti in divinitatem, tali conversione quae requirit subiectum commune et principia agendi et patiendi mutuo in conversis; sed ut habeatur conclusio quam intendit, scilicet quod per nullam potentiam potest humanitas conƿverti in divinitatem, oportet addere istam propositionem: "Divinitas non minus excedit activam potentiam quamcumque causativam in ratione termini, quam unum ens naturale excedit quamcumque potentiam naturalem, comparatum ad aliud ens naturale". Patet haec propositio: quia, cum divinitas sit infinita et incausabilis, nullo modo potest esse terminus potentiae causativae; quodcumque autem creatum potest esse terminus potentiae causativae, et hoc non tantum absolute, sed comparatum ad quodcumque aliud ens creatum tanquam succedens illi; tunc fiat argumentum Boethii per locum a maiori: Si per totam potentiam creatam non potest aes immediate mutari in lapidem, ergo magis vel aeque non potest per quamcumque potentiam activam natura creata converti in divinitatem. | |
[19] Ad illud de substantia et ente absoluto concedi potest conclusio quae infertur, quod substantia potest converti in accidens et ens absolutum in ens respectivum; non tamen sequitur quod substantia inhaerebit manens substantia; quia uterque terminus conversionis habebit proprium modum essendi sibi correspondentem, ita quod terminus a quo, si fuerit substantia, habuit modum per se essendi, terminus autem ad quem istius conversionis, si fuerit accidens, habebit proprium modum sibi correspondentem, scilicet esse in alio; non ergo substantia exsistit in alio, sed substantiae per se enti, tanquam termino a quo, ƿsuccedit ens in alio tanquam terminus ad quem. Consimiliter de ente absoluto et respectivo. | |
[20] Ad tertium: Dici potest quod non improbat conversionem totalem quantitatis, nec etiam in aliquid praeexsistens; sed si aliquid improbat, improbat generaliter conversionem totalem, quae tamen in ista quaestione supponenda videtur, et illa supposita, difficilia declaranda essent. | |
[21] De secundo principali, conceditur communiter quod non est aliqua ratio specialis impossibilitatis ad istam conversionem in praeexsistentia termini "ad quem"; quia in eucharistia ponitur panis converti in corpus Christi praeexsistens. | |
[22] Huius autem crediti possibilitas declaratur uno modo sic: Deus, quia non agit ut instrumentum, cum sit primum agens, ideo potest agere non per motum; et sic sequitur quod potest formam deƿstructam eamdem reducere, et hoc in eadem materia; nam ideo prohibetur forma eadem redire actione alicuius agentis creati, quia illud agens agit per motum, qui, cum sit successivus, non potest idem redire. Ulterius, Deus respicit materiam ut est quid, et ut sic est indistincta; quamcumque ergo formam potest ponere in hac materia, eamdem potest ponere in quacumque materia. | |
[23] Ex istis duobus declaratis arguitur: Quia Deus potest formam destructam eamdem reducere in suam materiam, ex primo, et, per consequens, ex secundo, potest illam formam in quamcumque materiam reducere, et pari ratione formam manentem in materia propria potest eamdem in quamcumque materiam inducere; sed ad identitatem formae in numero sequitur quod eadem sit materia; ergo Deus potest facere quod quaecumque materia fiat haec materia, sicut potest facere quod fiat sub hac forma; potest ergo Deus facere quod forma corporis Christi ponatur in materia panis, sicut potest facere quod materia panis fiat sub hac forma; et sic ista materia convertitur in materiam illius corporis et forma in formam et totum in totum, | |
[24] Assumpta multa in ista deductione declarantur diffuse; sed declarariones illae causa brevitatis possunt omitti; imo, istam deductionem breviando, vis eius in hoc videtur stare: Compositum A converti totaliter ƿin compositum B est potentiale A informari forma ipsius B; hoc autem est possibile; ergo etc. Prima probatur: Quod potentiale ipsius A informari forma ipsius B, est istud potentiale fieri illud, quia identitas formae concludit identitatem materiae; et ita convertitur A in B, non solum forma in formam, sed materia in materiam et e contra. Probatio secundae: Quia potentiale ipsius A et potentiale ipsius B est quid indistinctum, et sic in hoc et in illud potest eadem forma induci ab agente respiciente illud potentiale ut est quid. Isto modo breviando istam deductionem, non videtur necessarium esse ad propositum illud quod ibi tangitur de reditione formae destructae. | |
[25] Contra istud: Materia tota, ut est quid, sub qua ratione Deus attingit in agendo, aut intelligitur esse eadem identitate numerali, aut tantummodo eadem quia eiusdem rationis. | |
[26] Si primo modo, hoc videtur falsum, et contra Aristotelem XII Metaphysicae, cap. 2: "Horum, inquit, quae sunt in eadem specie diversa", supple sunt principia, "non specie, sed quia singularium aliud tua materia et species et movens, et mea; ratione autem universali, eadem". ƿ | |
[27] Si etiam sit eadem numero materia A et materia B, ergo cum forma A non possit educi de materia A, quia materia A iam actu habet illam formam, pari ratione non poterit educi de materia B. Intelligatur per A corpus Christi et per B panis, si de materia panis educatur forma corporis Christi, non propter hoc materia panis fiet materia corporis, sive convertetur in eam, quia materia quadam prioritate est prior forma, secundum Augustinum XII Confessionum, cap. 16: "Esse utique aliquid non formatum potest formari; quod autem non est, non potest". Sic ergo est prior materia, quam illud quod ex ea fit; et in libro XIII cap. 18: "Cum aliud sit caeli et terrae materies, aliud caeli et terrae species. Materiam quidem de nihilo omnino, mundi autem speciem de informi materia, simul tamen utrumque fecisti. Et secundum illud I Metaphysicae "in fundamento naturae non est aliquid distinctum, etc. | |
[28] Et per rationem: Quia ipsa materia est eadem sub oppositis formis, forma autem non potest sine ipsa manere; nunc autem, ad variationem posterioris non sequitur variatio prioris; non, ergo, si haec forma recipiatur in aliqua alia materia, sequeretur quod illa fieret ista, nam ibi non est nisi inductio formae in materiam, quae prius eam non habuit; materia autem transiens a privatione ad formam, non propter hoc fit materia quae ipsa prius non fuit. ƿ | |
[29] Si autem intelligatur secundo modo, quod quaecumque materia ut quid est eadem, hoc est, eiusdem rationis, ex hoc non sequitur quod forma quae est ista materia posset eadem numero simul inesse illi; sed tantummodo quod aliqua eiusdem rationis cum ea; hoc autem non sufficit ad habendum intentum. | |
[30] Ulterius, quantum ad istum articulum, dico quod dupliciter potest intelligi conversionem fieri in praeexsistens: Uno modo, scilicet in illud quod aliquando fuit, sed nunc non manet; alio modo, in praeexsistens quod scilicet praefuit, et nunc in eodem esse manet. Et hoc secundum adhuc dupliciter intelligitur: Uno modo, quod manens simpliciter in esse praehabito, tamen aliqua novitate superaddita illi esse, sit terminus novae conversionis, puta quod ibi sit nova praesentia illius termini alicui cui prius non fuit praesens; alio modo, quod ibi non sit aliqua novitas, nec in ipso esse nec aliquo posteriori. | |
[31] De istis tribus intellectibus per ordinem est videndum. Primus non habet aliquam difficultatem magis de termino praeexsistente, hoc est, quod aliquando praefuit, quam de non praeexsistente, nisi istam: si Deus potest destructum idem numero reparare; quod conceditur ab omnibus catholicis; nec mirum, quia non est ibi contradictio. ƿ | |
[32] De alio autem intellectu praeexsistentiae, quod scilicet in eodem esse manet, est amplior difficultas; quia nulla mutationum, de quibus loquitur Philosophus V Physicorum, videtur posse poni ad terminum praeexsistentem sic. Primus vero intellectus subdivisionis est secundus principalis, qui videtur possibilis, quia ita videtur de facto ponendum in eucharistia; corpus enim Christi praehabens et retinens idem esse simpliciter, per istam conversionem fit de novo praesens speciei panis; et consimiliter posset poni de quantitate convertenda in praeexsistens, quia non est aliqua repugnantia ex parte termini ad quem. | |
[33] Contra ista arguitur. Primo contra istud quod dicitur de eucharistia, et hoc sic: Secundum illud aliquid est per se terminus ad quem conversionis, secundum quod succedit termino a quo; sed, per te, corpus succedit pani secundum istam praesentiam quam habet de novo, et non secundum esse substantiale; ergo est per se terminus, secundum quod habet illam praesentiam vel secundum quod fit praesens, sed sic esse praesens non dicit formaliter substantiam nec aliquid substantiale; quia eadem substantia, per te, manens, non fuit prius praesens et nunc est praesens, ergo per se terminus ad quem conversionis in eucharistia non esset substantia et, per conseƿquens, ista conversio non esset transubstantiatio, quia transubstantiatio est transitio unius substantiae in aliam. | |
[34] Praeterea, secundo, arguitur contra illud quod dicitur hoc esse possibile de quantitate. Primo sic: Ideo genitum est ubi prius corruptum fuit, quia ratio locandi, quae est quantitas, manet eadem in utroque; sic etiam in eucharistia, quod fuit ratio locandi panem, manet idem in conversione, et per hoc, corpus Christi, quod est terminus conversionis, potest poni ibi esse sive habere praesentiam talem; ergo, per oppositum, si non manet illud quod fuit in termino a quo ratio locandi, sequitur quod terminus ad quem non est ibi vel non habebit talem praesentiam sed si quantitas convertatur in aliquid, patet quod ratio locandi non manet, quia quantitas fuit illa ratio locandi. | |
[35] Praeterea: Si per conversionem quantitatis in aliud, aliud fieret hic praesens, sequeretur quod illud esset hic tali modo essendi quali modo conversum habuit hic praesens esse; sed conversum, quod est quantitas, fuit localiter circumscriptive; igitur terminus ad quem conversionis est hic localiter. | |
[36] Ex quo videntur sequi duo impossibilia: Primo, quod idem sit simul in duobus locis localiter. Consequentia probatur: quia terminus qui fit hic localiter, potest manere in suo proƿprio loco localiter, sicut corpus Christi nunc manet localiter in caelo; consequens autem, quod idem sit simul in duobus locis localiter, videtur inferre multa impossibilia: puta quod idem simul moveretur et quiesceret, quia posset ibi moveri et hic quiescere; similiter, quod idem simul calefieret et frigefieret, si hic habeat approximatum ignem, ibi aquam, similiter idem esset continuum et non continuum, si hic habeat dividens partem a toto, et ibi non, similiter idem erit simul mortuum et vivum, si animal habeat ibi corruptivum inferens mortem et hic non habeat sed quaecumque necessaria et sufficientia ad salutem. | |
[37] Secundum impossibile principale sequens ex hoc quod terminus conversionis sit hic localiter, est istud: quod duo corpora possent esse simul in eodem loco. Consequentia probatur: tum quia convertitur istud in duo corpora, qua ratione est hic localiter unum et aliud, tum quia convertatur istud in aliquod maius, illud maius si sit hic localiter, par erit cum parte; consequens autem, scilicet quod duo corpora sint simul, videtur Aristoteles probare esse impossibile, ex intentione IV Physicorum. | |
[38] Ad ista. Ad primum: Si terminus per se transubstantiationis est substantia et ƿsecundum esse substantiae, ut arguitur, cum corpus secundum esse substantiae non succedit pani, proprie loquendo de successione (quia etsi habeat esse post esse panis, non tamen incipit habere illud esse desinente pane, quod videtur necessarium ad hoc quod proprie diceretur succedere ibi in esse, alioquin posset dici sol succedere vermi corrupto, quia habet esse suum post esse vermis) neganda est ergo illa propositio, "secundum hoc aliquid est per se terminus ad quem, secundum quod succedit termino a quo"; quia, secundum idem est prius et nunc manens, et, per consequens, alteri proprie non succedens corpus Christi, diceretur terminus esse ad quem transubstantiationis. Et hoc ideo, quia illa non est productiva termini ad quem, sed tantummodo conversiva alterius in ipsum; secundum autem illud esse, non dicitur proprie succedere termino a quo, sicut prius dictum est; posset tamen ista concedi, "quod secundum illud est novitas in termino ad quem, secundum quod succedit termino a quo", accipiendo proprie succedere; et tunc concedi potest quod non esset hic novitas in termino, nisi secundum istam praesentiam secundum quam nunc vere et realiter est hic et prius non fuit hic, dum substantia panis fuit hic. | |
[39] Ad secundum: Dico quod nunc corpus Christi est ubi fuit panis; nec tamen quantitas, quae fuit pani formalis ratio essendi hic, est formalis ratio corpori Christi essendi hic; tum, ƿquia quantitas ista non est formaliter in corpore Christi, ergo nec aliquid corpori Christi competit per illam ut per rationem formalem, tum, quia quantitas non potest esse formalis ratio locandi nisi circumscriptive, quia illa est ratio determinata ad illum modum locationis; quidquid ergo per quantitatem, ut per rationem formalem, locatur hoc circumscriptive locatur; corpus Christi non sic est praesens in sacramento; patet, ergo, etc. Licet ergo non maneret illud quod fuit converso ratio formalis locandi, adhuc poterit Deus terminum conversionis facere ibi praesentem ubi conversum fuit. Et quod adducitur de "generato et corrupto", si concedetur eamdem quantitatem manere, et ideo per illam generatum localiter esse ubi corruptum fuit, hoc non concludit propositum; quia per istam conversionem non oportet terminum esse localiter ubi fuit ipsum conversum, imo est hic eodem modo essendi quem tribuit sibi agens convertens aliud in ipsum. | |
[40] Ad aliud: Negari potest ista propositio: "terminus est hic eodem modo essendi, quo modo fuit hic illud quod conversum est. Instantia enim est, quia substantia panis, quae conversa "fuit, fuit hic localiter suo modo, sicut scilicet substantia panis potest esse ƿalicubi localiter, quia pars sub quantitate fuit in parte loci et tota in toto; nec tamen substantia corporis Christi, in quam convertitur, est hic tali modo, imo tota est ubique; non ergo sequitur quod terminus, in quem convertitur quantitas, necessario sit sic localiter. | |
[41] Si tamen daretur quod Deus posset convertere quantitatem in illum terminum et quod ille fieret hic localiter, alicui forte videretur quod illa quae sequuntur ex hoc non sunt impossibilia simpliciter, sic scilicet quod includant contradictionem; quae sola dicuntur esse impossibilia Deo, "apud quem non est impossibile omne verbum", hoc est, omnis conceptus possibilis in intellectu, qualis est omnis conceptus in quo non includuntur contradictoria. | |
[42] Cum ergo ex proximo istorum, quod est idem corpus esse simul in duobus locis localiter, inferuntur multa quae apparent impossibilia, per duas propositiones videtur probabiliter posse respondere. Prima est: "Formae priores ipso ubi non variantur propter variationem ipsius ubi, quia propter variationem posterioris non variatur prius". Ex qua propositione habetur quod idem habens duo ubi, non propter hoc variatur secundum aliquam formam substantialem, nec secundum aliquam de genere ƿquantitatis vel qualitatis, quia formae istorum generum sunt simpliciter priores ipso ubi. Secunda propositio est ista: "Quamcumque passionem ad formam substantiae vel quantitatis vel qualitatis reciperet idem corpus a duobus agentibus sibi in isto eodem ubi approximatis, illam et non aliam reciperet ab eisdem sibi in diversis locis vel ubi approximatis". Exemplum: si hic circa lignum approximentur ignis et aqua, qualem transmutationem facient circa illud lignum in hoc ubi, eamdem et non aliam facient circa idem lignum, si habeat duo ubi, et in uno approximetur sibi ignis et in alio aqua. Istud probatur ex prima propositione praecedente: quia in diversis ubi non variatur forma absoluta, quae est simpliciter prior ipso ubi. | |
[43] Istas duas applicando, solvuntur quae tanguntur in argumento et multa similia. Primum, scilicet idem moveri in hoc loco sive ubi et quiescere in alio ubi, non sunt repugnantia, sicut nec habere hoc ubi et illud; quia ista duo, scilicet moveri et quiescere secundum ubi, sunt posteriora ipso ubi, ideo possunt variari secundum variationem in illo priori. | |
[44] Secundum, de calefieri et frigefieri, solvitur per secundam propositionem: Non enim aliter calefieret et frigefieret idem exsistens in duobus ubi, quam exsistens in uno ubi in quo haberet ista duo agentia approximata; et sicut tunc, si alterum agentium simpliciter vinceret virƿtutem reliqui agentis, illud assimilaret sibi passum, et impediret reliquum quod esset minoris virtutis assimilare sibi passum; si autem essent aliquo modo aequalia in virtute, alterarent etiam passum quasi ad quoddam medium inter duo extrema; sic etiam nunc quando ponitur idem in duobus ubi. | |
[45] Tertium, de continuitate, solvitur per idem: Quia si agens solvens continuitatem vinceret virtutem conservantis continuitatem, absolute continuitas esset divisa utrobique; non tamen ut ab aliquo utrobique; sicut respondetur de corpore Christi, in pixide, quando idem corpus fuit divisum in cruce. | |
[46] Quartum, similiter vel facilius solvitur: Quia forma substantialis si virtute alicuius agentis circa istud in uno loco separetur a materia simpliciter, nusquam esset unita eidem materiae; ut diceretur de corpore Christi, quando fuit mortuum in cruce, non fuit vivum in eucharistia. | |
[47] Secundum principale quod infertur tanquam inconveniens, scilicet, duo corpora posse esse simul, diceretur non esse inconveniens nec impossibile, quia contradictio non apparet; cum unitas loci non sit formaliter unitas corporis, sed corpus habet propriam unitatem intrinsecam, cui accidentaliter advenit esse in uno loco; ergo non sequitur: quodcumƿque corpus est in hoc eodem loco, ergo est idem corpus; nec simultas variat unitatem corporis vel loci. | |
[48] Ad auctoritatem Aristotelis IV Physicorum dici potest: Quod probatio sua ad hoc procedit quod virtute propria vel naturae creatae, propter sui limitationem, non potest idem corpus esse in diversis locis adaequatis; sed de virtute divina illimitata non concludit. | |
[49] Tertius intellectus principalis, scilicet, quod aliquid manens in eodem esse quod iam prius habuit, nulla omnino novitate facta circa ipsum, potest esse terminus novae conversionis, declaratur esse possibilis hoc modo: Quando Deus conservat creaturam, terminus illius conservationis non est aliquid novum, sed idem et secundum idem esse quod prius habuit; non ergo requirit conservatio, actio vel passio, novitatem in termino; ergo nec conversio. | |
[50] Consequentia declaratur ex hoc quod, sicut Deus volens hoc habere esse quasi post idem esse conservat illud, sic volens illud habere esse post esse illius convertit illud in istud; quia facit esse istius et, si non est proprie tamen aliquo modo, succedere ipsi esse illius non requiritur autem ad hoc quod illud sit terminus actionis, quod simpliciter et proprie succedat alteri, scilicet tanquam novum, sicut patet in conservatione. Secundum hoc, diceretur quod, sicut Deus eodem velle creat illud, ƿin quantum vult hoc esse post non esse, et conservat illud, in quantum vult hoc esse quasi post idem esse, sic eodem velle convertit aliud in istud quia vult illud esse post istud. | |
[51] Si arguitur: Quomodo potest illud esse terminus conversionis positive, si per eam non accipiat aliquod esse, cum etiam in divinis illud quod est terminus actionis accipiat esse per illam actionem? Diceretur: Quod non oportet omnem terminum actionis positive habere esse acceptum per illam actionem, nisi vel simpliciter vel in ordine ad aliquod aliud; et sic terminus conversionis potest dici accipere esse in ordine ad conversum, in quantum Deus vult istud esse post illud. | |
[52] Aliter diceretur: Quod actio positiva vel est productiva termini simpliciter vel aequivalenter; et ista conversio secundo modo est productiva, quia, quantum est ex parte sua, ipsa sufficeret ad hoc quod terminus acciperet esse per eam; sed si non accipit esse, hoc ideo est quia iam praehabet illud esse. | |
[53] Contra istam declarationem arguitur: Quia secundum hoc posset dici Deum quidquid annihilat convertere in solem; quia vult solem manere in suo esse post esse illius annihilati, sicut hoc praeexsistens manet post esse illius conversi. | |
[54] Aliter potest declarari possibilitas illius intellectus et hos sic: Quod potest esse terminus conversionis, concomitante ipsum aliquo posƿteriori quod non includitur in per se termino ipsius, illo circumscripto potest esse terminus eiusdem. Hoc patet: quia ut prius est terminus conversionis, et a priori ut prius potest circumscribi posterius; nunc autem substantia corporis Christi est per se terminus transubstantiationis, licet concomitetur praesentia illa, qua de novo est praesens speciei panis, sicut declaratum fuit exponendo intellectum praecedentem; ergo, sine tali praesentia et quacumque novitate alicuius posterioris ipso esse corporis, posset corpus esse terminus conversionis. | |
[55] De tertio principali, tenetur communiter quod in conversione non est annihilatio termini a quo. | |
[56] Una opinio deducit ex hoc quod post conversionem panis non est nihil; et probatur consequentia: quia si esset nihil, oporteret dicere quod esset annihilatus; et ƿultra deducit: si non est nihil, est aliquid; non autem est quod praefuit, quia illud conversum est, nec aliquid extra terminum ad quem; patet discurrendo; ergo post conversionem est illud in quod conversum est, ut sic verum sit dicere "quod praefuit panis est corpus Christi"; aut si ista negaretur, necessarium est dare quod aliquitas corporis Christi sit eius quod fuit panis. | |
[57] Contra illud quod ipse addit, quod panis post conversionem non est nihil sed aliquid, sic quod aliquitas corporis sit eius quod fuit panis, potest argui primo sic: Quod nullo modo aliter se habet in se post conversionem quam prius se habuit, nec aliquid in se aliter habet, non habet aliquam aliquitatem quam prius non habuit; corpus Christi nullo modo se habet in se aliter post conversionem quam ante, sed ante conversionem panis non habuit in se aliquitatem panis, nec aliquitas corporis erat aliquitas panis; ergo nec post conversionem. | |
[58] Praeterea: Esse termini ad quem conversionis requirit non esse termini a quo. Patet, si termini sint oppositi, cum esse unius oppositi excludat esse alterius oppositi; ergo terminus ad quem conversionis, ut talis, non habet in se entitatem vel aliquitatem termini a quo. ƿ | |
[59] Aliter, dicitur quod non annihilatur, quia manet in potentia in materia corporis Christi. | |
[60] Contra hoc arguitur: Quia tunc non posset Deus annihilare aliquid materiale, nisi simul annihilaret omnia materialia; quia quocumque materiali non annihilato semper in materia eius manet in potentia quodcumque materiale. | |
[61] Praeterea: Ubi totum transit in totum, ibi non manet materia termini a quo; cum ergo, in transmutationibus quae requirunt materiam, materia manens sit illa quae fuit corrupta; ergo etc. | |
[62] Aliter, dicitur quod, sicut secundum Aristotelem V Physicorum, transmutatio naturalis aliqua est a non subiecto in subiectum, et illa est generatio, aliqua e contra, ut corruptio, aliqua a subiecto in subiectum, ut alteratio et generaliter omnis motus proprie dictus; sic in transmutatione supernaturali aliqua est versio a non subiecto in subiectum, ut creatio, aliqua e converso, ut annihilatio, et aliqua a subiecto in subiectum, ut conversio totalis unius positivi in aliud; non est ergo ista conversio annihilatio, quia habet per se terminum positivum. | |
[63] Contra hoc: Licet sint duo termini positivi, tamen concomitantur duo termini negativi, sicut, quando concurrunt generatio et corrupƿtio communiter in naturalibus, sunt duo termini negativi concomitantes duos terminos positivos: sicut esse aquae corrumpendae concomitatur non esse ignis generandi et esse ignis concomitatur non esse aquae. Consimiliter in proposito: Esse panis concomitatur non esse corporis Christi et esse corporis concomitatur non esse panis. | |
[64] Tunc arguitur: Mutatio dicitur esse creatio vel annihilatio ex per se terminis eius, non autem ex concomitantibus per se terminos; sicut generatio non est per se creatio, propter hoc quod terminus per se a quo non est nihil sed privatio; et consimiliter est de per se termino ad quem corruptionis. Cum ergo comparando per se terminos huius conversionis qui sunt esse panis et non esse panis, cum illud non esse sit totale non esse, quia nihil panis manet, sequeretur quod ipsa destructio per se considerata sit annihilatio. | |
[65] Aliter potest dici et deduci ad propositum illud exemplum de corruptione: Ubi non tantum per accidens terminat aliquod positivum, quod scilicet est per se terminus generationis concomitantis, sed, cum corruptio sit destructio partialis, scilicet totius non nisi secundum formam, ibi relinquitur altera pars compositi, scilicet materia per se; ergo corruptio non est annihilatio, quia aliquid corrupti manet; sed si ista esset praecisa ratio, tunc forma videretur annihilari, quia nihil eius remaneret . Similiter, illud manens ƿnon est per se terminus corruptionis ad quem; ideo magis adhuc distinguitur per se corruptio ab annihilatione per suum per se terminum, quia ille non est nihil sive negatio absoluta, sed est negatio in apto nato sive privatio; et pro tanto etiam forma posset dici non annihilari, quia ei succedit pro termino non nihil, sed privatio illius formae. Adhuc, si utraque istarum rationum deficeret, puta si Deus subito converteret totum ignem in totam aquam, non manente eodem subiecto communi, adhuc non esset annihilatio, quia terminus ad quem destructionis ignis, etsi non sit proprie privatio formae ignis, tamen non est negatio extra genus, sed est negatio ut includitur in forma opposita positiva; negatio autem in genere non potest esse terminus ad quem annihilationis, sicut nec talis negatio potest esse terminus a quo creationis. | |
[66] In proposito, licet duae primae rationes non inveniantur, quia nec aliquid termini a quo manet, nec formae eius succedit privatio ipsius, proprie loquendo, quia non in eodem susceptivo, tertia tamen ratio invenitur; quia destructionem panis terminat negatio esse panis, non extra genus, sed ut includitur in esse termini ad quem. | |
[67] Sed contra hoc arguitur: Quia termino destructionis accidit quod sit terminus aliquis ad quem positivus; ergo, qualis esset ista destructio si non esset terminus positivus concomitans, talis est modo quanƿtum ad per se rationem destructionis non ergo prohibetur esse annihilatio per hoc quod terminus positivus concomitatur. | |
[68] Diceretur autem hic quod negatio extra genus et negatio in genere, absoluta tamen, et negatio quae dicitur privatio non differunt formaliter secundum rationem negationis; et tamen sic distinguuntur quod alicuius mutationis unum est per se terminus et non aliud, ut patet de corruptione; ita negatio, ut includitur in termino positivo succedente, est hic per se terminus. | |
[69] Ad argumentum principale. Aliquid esse commune terminis potest esse dupliciter: vel communitate reali, sicut materia quae est commune substratum utrique termino in corruptione; hoc modo, non oportet in conversione totali aliquid esse commune terminis, imo tale commune repugnat conversioni totali. Alio modo, potest intelligi commune communitate rationis, puta quod uterque terminus contineatur sub ente; et hoc sufficit ad excludendum rationem creationis et annihilationis, quia in illis alter terminus non continetur sub ente; et hoc modo, diceretur quod istae species et illud praeexsistens, in quod converterentur, haberent aliquid commune. ƿ | |
[70] Aliter posset poni aliquid commune terminis, non essentialiter, sed communis habitudo ad idem agens, quia potentiae agentis eodem modo subiacet uterque terminus conversionis; et hoc etiam sufficit ad excludendum annihilationem, quia nihil proprie non subiacet potentiae agentis, cum non sit aliquid causabile. | |
[71] Argumentum ad oppositum probat quod natura potest convertere aliquid in aliud conversione totali, et ita non requirit subiectum commune, quod manifeste est inconveniens in quacumque transmutatione naturali, secundum Philosophum. Ideo ad illud argumentum dicendum est: quod agens naturale potest omnem transmutationem illam et solum causare circa istas species quae transmutatio potest hic habere subiectum transmutabile; nulla autem transmutatio substantialis habet hic subiectum transmutabile, quia nulla est hic substantia, nec composita, nec materia; ideo agens naturale non potest hic transmutationem substantialem causare sed accidentalem, in qua sufficit quantitas pro subiecto. In illo ergo nunc, in quo per actionem agentis naturalis eucharistia habet primo non esse, cum natura nihil corrumpat nisi aliquid incompossibile producendo, produceretur virtute naturae quoddam compositum per accidens, scilicet quantum quale, qualitate incompossibili eucharistiae quae corrumpitur; et istius compositi subiectum ƿpraefuit et forma inducta est ab agente creato habente eam in virtute sua activa. | |
[72] Sed, numquid tunc producitur aliqua substantia? Respondeo: Non actione naturae, quia non habet passum de quo producat substantiam; si ergo tunc substantia producatur, hoc est actione Dei, qui disposuit nusquam accidens esse sine subiecto, nisi in eucharistia manente, et ideo, illa destructa, Deus producit substantiam compositam, quae nata est affici illis accidentibus causatis per agens naturale; nec illa substantia nova requiritur propter actionem naturae, imo actionem illam sequitur ordine naturae; nec necessario, quia Deus posset non producere substantiam illam, sed sequitur ordine dispositionis divinae. | |
[73] De ipsa autem desitione eucharistiae duplex est opinio: Una quae videtur esse Innocentii De officio Missae, parte tertia, ubi dicit: quod, quamvis species maneant quae possent afficere substantiam panis et vini si essent ibi, si tamen tanta fiat alteratio circa species, quod panis eis affectus non esset conveniens nutrimentum, desinit esse eucharistia, et in eodem instanti actione divina fiet ibi nova substantia, quae nata est affici illa qualitate; haec autem est substantia panis, et tunc illa manet ulterius in alteratione usque ad instans generationis novae subƿstantiae, et illam generat natura, corrumpendo illam substantiam compositam quam potentia divina reduxit. | |
[74] Alia est opinio: quod manet quamdiu manent qualitates quae possent afficere substantiam conversam, licet ipsa sic affecta non esset conveniens nutrimentum; non ergo desinit esse eucharistia, nisi quando desineret ipsa substantia panis, et secundum hoc esset dicendum quod, in illo instanti corruptionis specierum, est ibi substantia nova, sed non panis, quia illa non esset nata affici qualitatibus incompossibilibus pani iam inductis, sed talis est illa substantia nova qualem natura generaret de pane corrupto, si substantia panis ibi fuisset. |