Authors/Duns Scotus/Quaestiones quodlibetales/Q11
From The Logic Museum
Jump to navigationJump to searchLatin | English |
---|---|
ƿ[1] Ad tertium sic proceditur. Arguitur quod Deus non potest facere quod, manente corpore et loco, corpus non habeat ubi in loco quia non possunt manere extrema quin maneat relatio media, sicut non possunt esse duo alba quin sint similia; corpus et locus videntur esse extrema inter quae ipsum ubi est quasi habitudo media, secundum illud Sex Principiorum "ubi est circumscriptio corporis a circumscriptione loci procedens". | |
[2] Contra: Sic se habent corpus et locus ad ubi sicut activum et passivum ad actionem et passionem; nunc autem, Deus potest facere quod, manente activo et passivo, non sit inter illa actio et passio; ergo etc. Maior probatur: Quia ita videtur ubi habitudo media inter locum et corpus, sicut actio et passio inter agens et patiens. Minor probatur: Quia, sicut habetur Danielis 3, tres pueros in fornacem missos ignis non combussit et tamen fuit activus, quia flamma ƿerumpens interfecit eos qui miserunt eos in fornacem, et corpora eorum erant passiva, quia non est verisimile quod tunc habuerunt dotem impassibilitatis. | |
[3] Ista quaestio potest habere duplicem intellectum: Unum, de corpore et loco in communi, alium, de corpore et loco determinato. Et uterque potest subdistingui, et ideo sunt hic quatuor declaranda. Primo, si corpori in communi repugnat non habere ubi, posito loco communi. Secundo, si repugnat loco in communi esse sine ubi, sive non circumscribere, et hoc posito corpore in communi. Tertio, si possibile sit hoc corpore et hoc loco manentibus, sed hoc corpore huic loco non praesente, quod hoc corpus non habeat hoc ubi. Quarto, si hoc corpore et hoc loco manentibus et hoc corpore huic loco praesente, possibile esset hoc corpus non habere hoc ubi. | |
[4] De primo, dico quod non includit contradictionem corpus esse sine corpore aliquo continente et, ƿper consequens, sine ubi, imo ita est de primo caelo quod non habet corpus continens; posito etiam quod esset locus, non tamen quicumque sed aliquis capax huius corporis, non esset adhuc contradictio quod hoc corpus non haberet ubi. Ratio primi est: Quia non est contradictio absolutum manere absque respectu ad illud quod non est prius eo, vel saltem quod nec est prius nec simul natura cum ipso; nunc autem, locus nec est prius natura corpore nec simul, imo videtur posterius corpore; ergo etc. Ex hoc potest accipi ratio secundi. | |
[5] Contra istud: Corpori per se competit esse in loco, ita quod corporeitas est per se ratio essendi in loco; sed contradictio est rationem formalem esse, nisi illud sit cuius est ratio formalis. | |
[6] Praeterea: Corpus locatum dependet a locante; ergo illa habitudo locati ad locans est habitudo quaedam dependentiae; sed absolutum non potest esse sine dependentia propria quam natum est habere. | |
[7] Praeterea, contra illud quod dicitur de primo caelo, arguitur: Quia illud corpus si moveatur, non est dare quo motu moveretur nisi locali; sed moveri localiter requirit esse in loco, quia moveri localiter ƿest aliter se habere in loco nunc quam prius. Si detur quod caelum quiescit, sequitur quod quiescit quiete opposita illi motui quem natum est habere et ita quiescit localiter; et tunc propositum. | |
[8] Ad primum: Potest dici quod dimensio est ratio fundamentalis proxima respectu ubi, vel si sic intelligeretur ratio formalis bene potest talis ratio formalis separari ab illo respectu cuius dicitur esse ratio et hoc intelligendo in actu, licet non separaretur ab aptitudine vel potentia ad illud. Exemplum: albedo isto modo est ratio essendi simile et tamen non est contradictio quod sit sine similitudine actuali. | |
[9] Contra: Si dimensio est propria ratio fundamentalis respectu passsivae locationis, saltem ista erit per se secundo modo, etsi non primo modo, "corpus locatur, sicut color videtur"; sed in propositione per se secundo modo, cum sit necessaria simpliciter, subiectum non potest esse sine praedicato. | |
[10] Respondeo: Quod corporeitas est ratio fundamentalis respectu huius quod est esse locabile et respectu huius etiam quod est locari; propria quidem et proxima utriusque, quia cuius est potentia eius est et actus; sed respectu primi est ratio necessaria, respectu secundi ratio non necessaria; quia aptitudo est intrinseca per istam rationem etiam praecise acceptam, sed illud ad quod est aptitudo non inest actualiter nisi per agens reducens aptitudinem ad actum. Negandum est igitur ƿquod assumitur, scilicet hanc esse per se secundo modo corpus locatur, licet concedendum sit hanc esse per se "corpus est locabile". Exemplum huius: haec est per se secundo modo: "homo est risibilis"; haec autem contingens: "homo ridet". | |
[11] Ad secundum: Illa dependentia quae est locati ad locans non est simpliciter necessaria ex parte eius, quod dicitur dependere, sicut est dependenua causati ad causam, sed est dependentia aliqualis tanquam ad illud quod natum est conservare in sua dispositione naturali; corpus quidem naturale in suo loco naturali natum est sic conservari, sine tamen tali conservante potest absolute esse. | |
[12] Ad tertium: Potest dici quod si movetur, movetur secundum locare, non secundum locari, quia nunc aliter locat corpus contentum, quam prius locavit; sed non aliter locatur, quia non locatur; et isto modo intelligitur dictum Averrois quod "caelum est in loco per centrum", quia suum "esse in loco" est locare locabile fixum in loco. | |
[13] Si quaeratur de isto locare ad quod genus pertinet, ut sic motus ille diceretur esse in illo genere; non ad genus ubi, quia ubi est circumscriptio passiva; non ad aliquod aliud genus, tum quia motus esset ƿin pluribus generibus quam ponit Philosophus V Physicorum, tum quia discurrendo non invenitur ad quod genus aliud pertineat. | |
[14] Praeterea: Sicut caelum potest circulare licet non contineatur a corpore, sic potest circulare licet non contineat corpus, puta si esset idem corpus continuum et sphaericum; igitur illa forma fluens secundum quam est per se motus circulationis, posset per se esse sine respectu tam ad continens quam ad contentum, et ista est forma mere absoluta. | |
[15] Responsionem quaere. | |
[16] De secundo articulo, dico quod non apparet contradictio superficiem concavam esse sine respectu ad aliud corpus ut contentum, esto etiam quod aliud corpus sit quod esset natum contineri; quia, ut prius argutum est, de respectu locationis passivae, ita potest hic argui de locatione activa. ƿ | |
[17] Item confirmatur: Quia caelum est incorruptibile, et licet elementa secundum se tota sint incorruptibilia secundum Philosophum, non tamen eo modo sunt incorruptibilia quo caelum; quia forma elementi, cum sit eiusdem rationis in toto et in parte, non est formalis ratio incorruptibilitatis in toto sicut nec in parte; et licet non sit aliqua causa naturalis corruptiva totius elementi sicut partis, tamen istam possibilitatem intrinsecam ad corruptionem reduci ad actum non est ita impossibile sicut caelum corrumpi; aut saltem secundum theologos, possibile est Deum elementa annihilare quae, quantum est ex formis suis, sunt corruptibilia licet non annihilet caelum quod, secundum formam suam, est incorruptibile; quia in conservando prius et magis necessarium non requirit tanquam medium aliquod minus necessarium conservari. Absolute, igitur, potest annihilare elementa et nihil innovare circa esse caeli; hoc posito, latera caeli non concurrent in instanti, quia natura non potest facere talem transmutationem in instanti; remanere igitur potest superficies concava caeli, et tamen non continens aliquod corpus. | |
[18] Contra ista: Vacuum esse est impossibile simpliciter, ut probat Aristoteles IV Physicorum; sed si superficies concava esset sine corpore, esset vacuum; igitur etc. ƿAd probationem maioris: Una ratio Philosophi in capite de loco, contra ponentes locum esse spatium, est ista: quia tunc infinita utique essent loca et subdit ad probationem istius consequentiae: "distante enim aere et aqua, idem faciunt omnes partes in toto, quod omnis aqua in vase". | |
[19] Praeterea: Inter latera vacui nihil est medium; sed secundum Philosophum V Physicorum illa sunt simul quorum nihil est medium; si igitur esset vacuum, latera essent simul et non simul. | |
[20] Praeterea: In tempore est contradictio duo instantia esse distantia et non esse tempus medium; igitur pari ratione in loco contradictio est duo esse localiter distantia et non esse corpus medium. | |
[21] Ad primum: Ista probatio consequentiae secundum Philosophum multipliciter exponitur, sed qualitercumque consequentia declaretur, non tenet nisi ponendo vacuum esse spatium actu dimensionatum; licet non habeat qualitates naturales, quamdiu enim ponitur ibi dimensio in actu, semper remanet ratio secundum Philosophum quare non compatitur secum aliud corpus, nisi unum dividat alterum; sed vacuum istud, quod ponitur possibile Deo in isto membro, non est aliquod spatium habens dimensiones positivas, sed tantummodo est ibi possibilitas ad tantas dimensiones positivas cum carentia cuiuscumque ƿdimensionis in actu; et hoc modo potest dici de omnibus rationibus Philosophi ibi positis quod procedunt contra vacuum uno modo imaginando, scilicet quod sit spatium actu dimensionatum sine corpore; et ita nihil concludunt contra intellectum qui conceditur Deo esse possibilis. | |
[22] Ad secundum: Dico quod medium potest intelligi vel positivum et actuale vel privativum potentiale; et utroque modo debet intelligi nullum esse medium eorum quae tangunt se et qua sunt simul; latera autem vacui, etsi non habeant medium primo modo, habent tamen medium secundo modo, quia inter ea posset tantum corpus intercipi, quantum est illud corpus quod intercipitur quando spatium est actu plenum; est ibi igitur medium potentiale; et sequitur ex hoc quod est ibi medium privativum sive participative, quia carens tanto medio quantum posset intercipi inter illa extrema. | |
[23] Ad tertium: Diceretur quod, nullo motu exsistente, posset esse quies aliqua etiam proprie accepta; quia nullo corpore moto posset aliquod corpus uniformiter se habere, et cum hoc esse aptum natum aliter aliter se habere; sicut post iudicium corpus beati posset uniformiter se habere in sua dispositione, licet nullum corpus aliter se haberet; quia non oportet quod aliqua corpora inferiora aliter se habeant, ad hoc ut ƿbeati uniformiter se habeant, nec aliqua alia corpora ponuntur tunc fore movenda. Huic etiam uniformi dispositioni correspondet propria mensura, quae est tempus, inter cuius quaecumque duo instantia imaginata posset tantus fluxus sive motus intercipi; et ita, si tempus dicitur mensura motus sive fluxus, illa uniformis exsistentia habebit tempus, licet non uniformiter actuale positivum sed potentiale et privativum. Unde intellectus habens notitiam temporis actualis et positivi, applicando eam ad istam durationem uniformem, potest cognoscere quantitatem ipsius, scilicet quod tantam haberet positive si esset tempus positivum. | |
[24] Consimiliter est in proposito de distantia in loco positiva et privativa; sicut mora privativa mensurat partes alicuius successivas sic dimensio privativa mensurat partes permanentes; et hoc, quia privatio aequatur habitui suo modo. Unde illud argumentum potest adduci pro proposito confirmando, et hoc sic: Possibile est distantiam aliquam esse inter aliqua quasi secundum tempus, licet non sit inter illa tempus positivum intermedium, hoc est, positiva mensura motus; sed sufficit quod sit tempus potentiale vel privative acceptum ad hoc ut sit distantia inter illa quasi temporalis, secundum quam hoc dicitur esse posterius vel prius illo; igitur, a simili, de loco et distantia locali. | |
[25] Si arguitur contra hoc: Quod distantia non potest esse, nisi sit ƿaliquid in quo sit illa distantia, et hic nihil est, quia nullum est medium; potest dici: Quod distantia formaliter importat respectum inter extrema; respectus autem est in uno extremo et ad aliud sicut ad terminum; hic autem est dare utrumque terminum positivum, licet non sit medium positivum, et, si ex solo primo istorum diceretur habitudo positiva, posset concedi quod hic esset distantia positiva; sed si ultra hoc requiratur quod medium sit positivum, tunc saltem salvatur propositum, quia hic est distantia privativa et positiva potentialis sed non actualis. | |
[26] De tertio: Patet quod si hoc corpus non sit huic loco praesens, non circumscribitur isto loco; igitur non habet ubi in hoc loco; si etiam non est huic loco praesens, secundum cursum naturae est in alio loco et secundum naturam non potest simul habere duo ubi; ergo non habet hoc ubi, et tamen iste locus manet, quia hoc ultimum corporis continentis; et hoc patet in secundo articulo. ƿ | |
[27] Contra hoc: Locus importat rationem continentis, quia superficies absoluta circumscripta ratione continentis non habet rationem loci. Nunc autem "continere", cum dicat respectum, non videtur manere, nisi sit ad eumdem terminum; igitur, quando continetur aliud et aliud, non videtur manere idem locus; sed, quando corpus non est praesens huic loco, non est idem contentum. | |
[28] Respondeo: IV Physicorum vult Philosophus quod idem locus maneat succedentibus sibi invicem corporibus; ex hoc patet quod non est alius locus, si aliud locatum contineat; quando igitur arguitur de relatione continentis ad contentum, concedi potest quod locus ultra superficiem addit relationem continentis, ut intelligitur per illud quod dicitur in definitione "ultimum continentis", hoc est, proximum et immediatum continens; et tunc consequenter dicendum est vel quod variato contento non variatur relatio in alio extremo, et hoc eodem modo quo respicit illud extremum, quia respicit pro extremo per se contentum in communi et non hoc signatum; vel potest dici quod variato contento variatur relatio ipsa correspondens, et ita est aliud et aliud "continere" respectu alterius et alterius contenti, sed non variatur extremum relatum, quia idem est continens, et ita idem locus. Exemplum huius: corpus habens albedinem, si secundum eam est simile multis, multas habet similiƿtudines, quia similitudo numeratur termino numerato; sed tamen ipsum non est multa similia, sed unum simile, sicut habens multas scientias est unum sciens, quia concretum non numeratur ad solam numerationem formae, sed oportet quod cum hoc sit numeratio suppositi habentis formam. | |
[29] De quarto: Viderur quod posset esse ibi triplex intellectus: Primus, quod hoc corpus modo quantitativo sit praesens huic loco, sine alio corpore sic praesente. Alius intellectus, quod simul cum alio praesente sit hoc modo praesens. Tertius intellectus, quod sine modo quantitativo sit huic loco praesens. | |
[30] De primo: Planum videtur quod talis praesentia non potest esse sine ubi, sicut non potest poni sine circumscriptione passiva corporis a loco; quia circumscriptio illa non videtur aliquid ponere ultra hoc quod est corpus esse praesens huic loco modo quantitativo, scilicet tanquam coextensum et commensuratum. ƿ | |
[31] Sed hoc est dubium: Quia ista circumscriptio vel praesentia non videtur dicere aliquid nisi respectum formaliter et, per consequens, ipsum ubi nihil esset formaliter nisi respectus; hoc consequens videtur falsum, quia secundum Philosophum V et VII Physicorum ad relationem non est per se motus, sed secundum Philosophum II Physicorum motus est per se in genere ubi. | |
[32] Si dicitur quod ubi per se importat absolutum et respectum, et per illud absolutum quod importat distinguitur ab aliis generibus, quae similiter important respectus sed determinatos per determinata fundamenta, contra: absolutum et respectus non faciunt per se unum conceptum; sed cuiuscumque generis est conceptus per se unus; ergo, etc. Nec absolutum per se contrahit respectum ad tale genus, vel ad talem speciem in tali genere propter idem medium, quia non facit per se unum conceptum cum illo. | |
[33] Similiter, ex eodem medio potest argui ulterius: Quia accipiatur uterque istorum conceptuum per se; uterque, si est communis est dicibilis de pluribus in quid; ergo utrobique ascendendo status est ad unum conceptum communissimum per se dicibilem de pluribus; et tunc in utroque processu stabitur ad conceptum proprii generis in illo processu. | |
[34] Hic dici potest quod, si secundum communiter dicta salvanda sit distinctio decem generum ƿet, per consequens, sex genera ultima non contineantur sub genere relationis, cum non appareat quod importent formas absolutas nec simul important absolutum et respectum, ut argutum est, consequens est dicere quod sint essentialiter respectus, nec tamen de genere relationis. Igitur oportet distinguere inter respectum et respectum, etiam distinctione secundum genus. Potest autem distinctio respectuum, quos important illa sex genera, ab illo respectu qui proprie dicitur relatio quae est quartum genus, accipi ex illo dicto communi, quo dicuntur respectus de genere relationis esse respectus intrinsecus advenientes, respectus autem illorum sex generum extrinsecus advenientes. Hoc potest intelligi sic: Nullus respectus sic intrinsece advenit absoluto, quod conveniat ei secundum se sive ad se, quia tunc non esset respectus, de ratione enim respectus est quod sit unius ad alterum; ille igitur respectus dicitur intrinsecus adveniens, qui necessario consequitur fundamentum posito termino; quia non potest esse respectus magis intrinsecus absoluto; et per oppositum ille est extrinsecus adveniens qui non necessario consequitur fundamentum, etiam posito termino. | |
[35] Si ista sint vera, responderi potest ad illam auctoritatem Philosophi V Physicorum quod neget motum ad relationem proprie dictam, quae pertinet ad quartum genus, non ƿautem ad quemcumque respectum pertinentem ad aliquod sex generum; imo concedit ibi motum esse in ubi, qui communiter non dicitur esse motus ad formam absolutam, quia ubi, ut videtur, non est forma absoluta, sed respectus corporis contenti ad locum continentem. | |
[36] Ratio autem differentiae relationis ab aliis respectibus, in non terminando motum, videtur esse quia ex quo relatio necessario consequitur extrema posita nunquam potest ipsa acquiri per se, sed tantummodo per accidens, alio scilicet absoluto acquisito in altero relatorum; et talia, quae non acquiruntur nisi per accidens, scilicet alio acquisito, negat Philosophus in V Physicorum per se terminare motum. Respectus autem non necessario consequens extrema potest habere propriam novitatem absque novitate unius vel alterius extremi; et ideo potest habere propriam acquisitionem; nam ita videtur esse de ubi, quia potest Deus conservare idem locabile et eumdem locum et tamen non manebit eadem circumscriptio, quia corpus est absens ab illo loco; et hoc etiam potest natura facere, ponendo aliud corpus praesens illi loco; non igitur ista extrema, "locum" et "locabile" necessario consequitur ipsum ubi; et ideo potest esse novum novitate propria et acquiri corpori, nullo absoluto acquisito nec corpori nec ipsi loco. | |
[37] Sed si quaeratur: Quomodo potest acquisitio respectus esse successiva, nisi successio ponatur in aliquo absoluto? Diceretur quod corpus ƿsuccessive secundum partem aliam et aliam fit praesens eidem parti loci. Similiter corpus secundum eamdem partem fit successive praesens alii et alii parti loci, ita quod tam ex divisibilitate corporis quam loci sequitur divisibilitas circumscriptionis corporis a loco, et divisibilitas successiva quando pars post partem acquiritur. Non est ergo divisibilitas in respectu sine divisibilitate in absoluto, sed est successio in respectu qui est circumscriptio, sine successione in forma absoluta corporis vel loci. | |
[38] De secundo intellectu in isto articulo, scilicet an hoc corpus haberet hic ubi, si simul cum ipso hic esset aliud corpus modo extenso, videtur posse dici quod tunc hoc corpus non haberet hic ubi, quia pari ratione aliud corpus haberet hic ubi; non possunt autem esse duo ubi eiusdem loci, quia unius loci una circumscriptio. | |
[39] Item: Corpus locatum facit latera continentis distare; sed hoc corpus quod advenit secundo huic loco, non facit latera eius distare; imo iam per aliud corpus, quod prius fuit hic, fuit distantia inter latera. | |
[40] Et confirmatur: Quia si utrumque facerent latera distare, igitur utrumque esset medium inter ista distantia; sed ubi est aliud et aliud ƿmedium per se, ibi videtur esse alia et alia distantia; et ita inter eadem latera eiusdem loci esset duplex distantia. | |
[41] Potest tamen dici quod in isto intellectu utrumque corpus haberet ubi in hoc loco, quia, cum utrumque ponatur hic sicut contentum coextensum et commensuratum, vel utrumque erit locatum, quod est propositum, vel neutrum, et tunc est locus iste vacuus in quo ponuntur esse duo corpora modo extensivo, quod nullus diceret. Similiter, utroque istorum amoto, altero remanente, illud remanens habebit hic ubi, sed non alium modum habebit hic ex parte sui ad locum continentem quam modo habeat. | |
[42] Istud patet, per oppositum, de angelo: Quia si angelus sit simul cum corpore, non habet proprie ubi in isto loco, in quo corpus coexsistens habet proprie ubi; quia angelus non est ibi coextensus et commensuratus illi loco nec replet illum locum; unde si corpore amoto solus angelus ibi maneret, locus ille proprie diceretur vacuus. Opposita istorum sunt vera de corpore coexsistente alteri corpori. | |
[43] Et si quaeras quomodo potest locus iam plenus iterum repleri respondeo ad hoc, et ad obiectiones pro alia parte. | |
[44] Ad primam: ƿSecundum istam viam, quae ponit in eodem supposito et fundamento posse esse plures respectus eiusdem rationis ad diversos terminos, concedendum est quod eidem loco potest competere alia et alia circumscriptio activa, et potest sibi in alio et alio corpore alia et alia circumscriptio passiva correspondere. | |
[45] Ad aliam: Facere latera distare potest intelligi dupliciter: vel effective, et sic agens distendens latus a latere facit ea distare, vel quasi formaliter, et sic medium interceptum dicitur facere distare. Et hoc secundo modo concedendum esset quod utrumque corpus hic extensive exsistens facit latera huius loci distare, quia utrumque est medium inter extrema. Primo autem modo neutrum corpus facit latera distare, sed ipsum agens quod primo dividit hoc latus ab illo. Et per hoc etiam patet quomodo utrumque replet quia non effective, sed formaliter; non enim est maius inconveniens locum plenum repleri de novo aliquo replente formaliter, quam continens unum sibi commensuratum de novo continere aliud simili modo continendi. | |
[46] Ad confirmationem illam diceretur quod, accipiendo distantiam pro illa habitudine quae est in uno distante ad alterum ut ad terminum, non est nisi una distantia inter eadem extrema, sive sint plura media sive unicum; nec illa est vera, hoc modo loquendo de distantia, ƿquod "ubi est aliud per se medium, ibi est alia per se distantia", nisi intelligatur "aliud per se medium", hoc est, aliud necessario requisitum tanquam medium distantiae; sed in proposito non requiritur illud tanquam aliud. Si autem distantia acciperetur alio modo pro dimensione media inter extrema quae distant, concedendum esset sic loquendo quod inter latera continentis duo corpora est duplex distantia. | |
[47] De tertio intellectu, in isto articulo, scilicet quod si hoc corpus esset praesens huic loco, sed non modo quantitativo, hoc est, non tanquam coextensum loco nec commensuratum, potest dici quod tunc proprie non haberet ubi in hoc loco; quia proprie ubi est forma secundum se divisibilis, cum secundum eam per se posset esse motus; et ideo non convenit alicui nisi divisibili et per modum divisibilis se habenti; corpus, autem, quod non coextenditur loco, sed est totum praesens cuilibet parti illius loci, non habet modum divisibilis in comparatione ad locum, nec, per consequens, habet ubi proprie respectu eius; extendendo tamen ubi ad talem praesentiam simplicem, secundum quam angelus dicitur esse hic, sic concedendum esset quod corpus, praesens secundum istum intellectum, diceretur improprie habere ubi, nam vere est hic praesens non circumscriptum. ƿ | |
[48] Ad argumentum principale: Si illa maior quae accipitur vera est, non habet veritatem nisi de relatione proprie dicta; respectus autem quem importat ubi non est talis. Istorum autem declaratio patet ex dictis in tractando primum intellectum in quarto articulo principali. |