Authors/Duns Scotus/Quaestiones quodlibetales/Q12

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search
Q11 Q13
Latin English
ƿ[1] Expeditis his quae quaesita erant de Deo, sequuntur aliqua quaesita de creaturis. Et primo de omnibus in communi, deinde de quibusdam in speciali.
[2] De omnibus in communi fuit unum quaesitum, et est istud: Utrum rei creatae sit idem respectus ad Deum ut creantem et Deum ut conservantem. Arguitur quod non: Aliquid potest creari et non conservari, igitur tantum potest habere respectum ad Deum ut creantem, et nunquam habere respectum ad Deum ƿut conservantem; igitur non est idem respectus. Probatio primi antecedentis: Res in instanti creationis non conservatur, quia non indiget conservatione nisi quando potest non esse et de se tendit ad non esse; sed dum creatur non potest non esse nec tunc tendit ad non esse, cum tunc accipiat esse; nihil igitur conservatur nisi quod manet post instans creationis suae; sed Deus potest aliquid creare quod non maneat post instans creationis suae, quia non est contradictio quod tantummodo habeat esse in uno instanti et in illo creetur.
[3] Contra: Eiusdem simplicis ad idem simplex non est nisi idem respectus realis; nunc autem, Dei creantis et conservantis eadem est voluntas qua formaliter creat et conservat et ipsa exsistentia rei creatae et conservatae eadem est; igitur respectus est idem rei creatae et conservatae ad Deum ut creantem et conservantem.
[4] Hic sunt tria videnda: Primo, de eo quod principaliter quaeritur, scilicet, si idem sit respectus realis in creatura ad Deum ut creantem et conservantem. Secundo, de eo quod tangit primum argumentum, si simul posset dici res creari et conservari; et ista difficultas magis tangit modum loquendi. Tertio, de quodam annexo quod tangit ƿidem argumentum, scilicet si posset aliquid creari quod tamen non servetur post instans creationis.
[5] De primo: Dici potest quod idem est respectus creaturae ad Deum ut creantem et conservantem; et hoc probatur sic: Eiusdem re et ratione ad idem re et ratione non est dependentia essentialis nisi unica eiusdem rationis; exsistentia autem creaturae permanentis est eadem omnino in creatione et conservatione, et ex parte termini est omnino idem re et ratione, scilicet velle divinum, et habitudo non solum ad creantem sed ad conservantem est habitudo dependentiae essentialis et eiusdem rationis; igitur etc.
[6] Maior probatur: Si essent plures dependentiae omnino essentiales inter extrema omnino eadem, sicut dependentia creaturae ad Deum ut ad efficientem et ut ad finem; tamen istae videntur esse alterius rationis; si enim essent eiusdem rationis essent sibi incompossibiles in eodem et ƿsecundum idem; quia quando aliquid dependet ad aliud aliqua dependentia, si illa sit sufficienter terminata, non dependet ab eo alia dependentia eiusdem rationis; quia tunc utraque illarum sine alia terminaretur et dependeret tali dependentia et non dependeret, et hoc, dependentia sufficienter terminata.
[7] Minor habet tres partes: Prima, scilicet quod idem sit esse rei permanentis in creatione et conservatione, probatur: quia in hoc est differentia permanentis a successivo quia successivum, dum manet, semper habet aliud et aliud esse, sicut aliam et aliam partem; sed permanens habet semper idem esse, nec variatur secundum partem et partem, quia tunc esset successivum, nec secundum totum et totum, quia tunc in quolibet alio et alio instanti habet totaliter aliud et aliud esse, quod est absurdum.
[8] Secunda pars minoris, scilicet quod velle divinum omnino idem est ratio terminandi habitudinem rei creatae et conservatae, probatur: quia velle divinum respectu cuiuscumque volibilis semper manet idem; illud autem est ratio proxima intrinseca terminandi quodcumque extrinsecum.
[9] Tertia pars minoris, scilicet quod utraque habitudo est habitudo dependentiae essentialis, de creatione est manifesta, de conservatione probatur: quia ad illud dependet res essentialiter in essendo, quod est sibi ratio habendi esse; talis est conservatio causae conservantis, iuxta ƿillud Augustini IV Super Genesim: "Creatoris namque potentia, et omnipotentis atque omnitenentis virtutis, causa subsistendi est omni creaturae; quae virtus ab eis quae creata sunt regendis si aliquando cessaret, simul et illorum cessaret species, omnisque natura concideret; neque enim sicut structor aedium, cum fabricaverit, abscedit, atque alio cessante atque abscedente, stat opus eius, ita mundus nec ictu oculi stare poterit, si ei Deus regimen subtraxerit". Haec ibi.
[10] Diceretur hic quod fundamentum relationis creaturae ad Deum ut creantem, non est absolute exsistentia rei creatae, sed ipsa creatio passiva. Consimiliter, fundamentum relationis creaturae ad Deum conservantem non est exsistentia creaturae absolute, sed ipsa conservatio passiva. Hoc probatur per Philosophum V Metaphysicae cap. de Ad aliquid, ubi vult quod relationes secundi modi fundantur super actionem et passionem; nunc autem, licet absoluta exsistentia creaturae sit eadem in primo nunc essendi et deinceps, tamen creationem passionem et conservationem passionem esse eadem, non est manifestius quam illud quod quaeritur.
[11] Hic dici potest quod Philosophus V Metaphysicae non intelligit quod actio et passio sint proxima fundamenta relationum secundi modi; ƿquia relatio non manet fundamento non manente, manet autem relatio secundi modi non manente actione vel passione, sicut aliquis manet pater, non manente generatione. Quod autem dicit relationem de secundo modo fundari super actionem et passionem, intelligendum est, non tanquam super fundamentum proprium vel super rationem proximam fundandi, sed tanquam super dispositionem mediam inter fundamentum proprium et ipsam relationem; ipsa autem potentia activa et passiva possunt poni fundamentum immediatum relationis ipsius actionis et passionis; et licet requiratur actio et passio media, non ut ratio fundandi relationem, sed ut quoddam praevium ad hoc ut ipsa in fundamento tali fundetur.
[12] Specialiter autem in proposito, non videtur concedendum quod aliqua passio sit ratio fundamentalis huius habitudinis quam habet creatura ad Deum ut creantem vel conservantem; quia nunquam proprie est passio, nisi quando est aliquod passum recipiens formam ab agente; quia secundum Philosophum V Metaphysicae: "Potentia activa est principium transmutandi aliud, in quantum aliud"; igitur potentia passiva est principium transmutandi ab alio; talis transmutatio non invenitur, nisi ubi est passum recipiens eam ab agente; in conservatione et creatione non ƿest ita, sed totum creatum et totum conservatum est totaliter a creante et conservante, non sic ut aliquid eius ut passum recipiat formam ab agente.
[13] Hic obicitur per illud Augustini II Super Genesim, ubi vult quod "aer non est factus lucidus a sole, sed fit lucidus"; alioquin recedente sole remaneret lucidus; aeque autem videtur quaecumque creatura dependere a Deo in esse, sicut aer a sole in illuminato esse, quod ipse intelligit per "lucidum esse a sole"; igitur nulla creatura respectu Dei est facta in esse, sed continue fit in esse, et per consequens esse creaturae est in continuo fieri.
[14] Respondeo: Philosophus III Physicorum dicit quod aliqua sunt in fieri, quae non habent completum esse, sicut successiva, et per oppositum aliquid dicitur in facto esse, quando sic habet esse completum quod non dependet in essendo ab aliquo extrinseco. Creatura autem semper in essendo aeque dependet a Deo in esse, quia aeque semper ab ipso per idem velle ipsius habet idem esse; et hoc modo posset dici quod productio personae divinae semper est in fieri, quia nunquam ista persona potest habere esse nisi accipiendo actualiter a producente, et tamen esse personae est maxime permanens. Hoc modo esse creaturae, licet sit permanens, tamen respectu Dei, a cuius volitione actuali semper aeque dependet, semper est quasi in fieri, hoc est, actu dependens a causa dante ƿesse et nunquam in facto esse, hoc est, in actu separato et independente a quocumque alio; non tamen est in fieri novo et novo, sed per oppositum illi est in facto esse, hoc est, in esse completo accepto sine aliqua novitate addenda.
[15] De secundo articulo, dico quod cum isto respectu creaturae, habentis esse, ad Deum, ut a quo habet esse, possunt concurrere diversi respectus. Idem enim esse quandoque immediate succedit non esse opposito, sicut in instanti in quo res incipit esse; quandoque autem non immediate succedit ipsi non esse, sed quasi eidem esse, ut prius habito; ita intelligendo quod, licet non sit ista prioritas in ipso esse secundum se, tamen dicitur esse in ipso per comparationem ad aliud prius secum coexsistens. Primus respectus, qui scilicet est ipsius esse ad non esse praecedens, non est realis, quia non est ad terminum positivum. Secundus autem, qui est ipsius esse ad esse idem quasi praeexsistens, vel magis cum ƿalio priori exsistens, non est realis, pro quanto est eiusdem ad idem. Respectus autem ipsius esse ad causam, a qua est, est realis. Igitur neuter illorum dicturum respectuum est idem illi. Contingit tamen eadem voce multa distincta aliqualiter importari; sicut ergo potest imponi aliquid ad significandum dependentiam ipsius esse ad causam non praecise sed ut est cum respectu ad non esse immediate praecedens, et sic significat haec vox "creari" vel "creatio", quia ibi non tantum notatur dependentia rei ad causam in essendo, sed ultra hoc in accipiendo tunc primo illud esse post non esse; potest etiam aliqua vox imponi ad significandum illam dependentiam ut est cum secundo respectu, scilicet ut est ipsius esse ad seipsum quasi praehabitum, et sic imponitur haec vox "conservari", ubi non tantum notatur dependentia in essendo, sed cum hoc habitudo illius esse quasi ad idem esse ut praehabitum.
[16] Pro tanto, igitur, non est verum dicere de creatura quod creatur proprie nisi in primo instanti; quia non nisi in illo habet immediatum ordinem ad non esse praecedens; nec est verum dicere quod conservetur nisi post primum instans, quia non nisi tunc habet immediatum ordinem ad seipsum quasi praehabitum. Propter igitur istos distinctos respectus rationis importatos per "creari" et "conservari", non praedicatur unum de re, quando aliud praedicatur; respectus tamen ille qui est ad causam, semper manet idem; et si iste praecise significaretur duabus vocibus, utraque simul vere praedicaretur de eodem, sicut hoc quod ƿest "esse ab alio dante esse" et hoc quod est "accipere esse ab alio", praecise significant illam habitudinem; non intelligendo ibi dare vel accipere novitatem; nec illam important, quia verum est dicere quod Filius accipit deitatem a Patre et Pater dat ei et communicat deitatem, et ista duo semper simul praedicantur de eodem.
[17] Nec curo disputare de significato huius vocis "creari", an per se significet respectum ad creationem et connotet respectum ad non esse praecedens, an, e converso, illum per se significet et illum connotet ad causam, an utrumque significet, et tunc non significat praecise conceptum per se unum sed duos respectus, et unus est realis et alius rationis, qui non faciunt conceptum per se unum; quia quodcumque istorum trium detur, hoc saltem salvatur quod uterque respectus aliqualiter importatur, praecise tamen propter illum qui est rationis negatur idem simul creari et conservari.
[18] De tertio ƿprincipali, dico quod non est contradictio aliquod ens tantummodo in uno instanti habere esse; ipsum enim instans raptim transit, ita quod non est nisi, ut ita loquar, instantanee; vel si dicas instans secundum substantiam semper manere idem, si illud dicatur esse substantia mobilis, cum illa substantia non sit per se terminus alicuius continui de genere quantitatis, sequitur quod illud quod vocas instans secundum substantiam non est terminus continuans per se partes temporis. Saltem instans secundum esse non manet, sed raptim transit; et ita oportet dicere de mutatione et, per consequens, de instanti quod est per se mensura mutationis. Non autem videtur maior contradictio de re permanente quod non nisi in uno instanti habeat esse, quam de ipso instanti vel mutatione; quia etsi res permanens possit habere idem esse non praecise per instans sed permansive, et instans vel mutatio non possit, tamen permanens totum esse suum habet in instanti uno, quia in hoc distinguitur contra successivum; non est ergo contradictio si illud esse ultra hoc instans non habeat.
[19] Contra hoc videtur Aristoteles VIII Physicorum, ubi ait: "Opponuntur, inquit, generatio et corruptio; quare si impossibile est simul mutari secundum oppositas, non erit continua mutatio, sed erit medium ipsorum tempus". Et in fine cap.: "Penitus inconveniens videtur, si factum necesse est mox corrumpi et nullo tempore permanere". ƿ
[20] Praeterea, inferius in eodem VIII vult quod non est accipere ultimum in esse ipsius corrumpendi, sed primum in esse generandi, et cum hoc etiam primum in non esse corrumpendi. "Signum, inquit, utrique commune est, et primo et posteriori, huius autem finis, illius autem principium; res autem semper posterioris passionis est"; et idem paulo post: "Ipsius temporis in quo fiebat, factum est in ultimo signo".
[21] Praeterea, si res creata tantummodo habeat esse in instanti, tunc in illo verum est dicere res ista incipit esse, quia tunc primo est, et simul verum est dicere res ista desinit esse, quia tunc ultimo est; nunc autem, repugnantia videtur esse quod simul res incipiat esse et desinat esse.
[22] Ad primum: Intentio Philosophi est ibi quod solus motus localis potest esse continuus et perpetuus, et nullus alius motus, nec etiam mutatio; et hoc probat quia omnes alii motus et mutationes sunt ex oppositis in opposita: "ut generationis, inquit, et corruptionis esse et non esse termini sunt, alterationis autem contrariae passiones", etc. Si, igitur, aliquis istorum motuum vel mutationum posset esse perpetuus et continuus, hoc non esset ab eodem termino a quo ad eumdem terminum ad quem, quia in motu sic simpliciter uno vera est ista propoƿsitio VI Physicorum: "mutatio autem neque una infinita". Esset ergo illa continua perpetuo modo per continuam reflexionem a termino in terminum, puta si motu finito moveretur a calido in frigidum, cessaret alteratio quantum est in istis terminis, nisi statim esset reflexio a frigido in calidum; sed in tali reflexione motus prior et posterior, cum sint oppositi, non possunt continuari nec facere unum motum continuum.
[23] Cuius probatio est: quia tunc mobile simul moveretur motibus vel mutationibus oppositis. Haec consequentia probatur: quia in motu continuo verum est dicere a principio motus quod mobile movetur ad ultimum terminum, sicut, si ultimus terminus motus continui est calor, verum est dicere de mobili in principio motus quod calefit; si igitur calefactio posset continuari frigefactioni, a principio totalis motus continui esset verum dicere quod mobile calefit et frigefit. Et propter consimilem rationem probat ibi quod non potest continuari corruptio generationi, ut sit una mutatio; quia tunc a principio mutaretur oppositis mutationibus, quia corruptione et generatione; nam in quacumque una mutatione sive continua verum est dicere quod a principio mutatur ad ultimum terminum; ille autem est terminus generationis, igitur a principio mutatur mutatione generationis; et tamen tunc, per positum, mutatur mutatione corruptionis, quia illa ponitur praecedere ut continuanda generationi. Istud autem nihil est contra hoc quod dictum est, rem in unico ƿsolo instanti, scilicet creationis. habere esse; quia non concedo quod illi creationi possit continuari annihilatio ut sit una mutatio, quia tunc, secundum argumentum Philosophi, quando creatur verum est dicere quod annihilatur, sed tantummodo concedo quod creationem consequitur annihilatio.
[24] Et si arguitur quod tam annihilatio quam creatio est in instanti, quia utraque est a virtute infinita, quae non potest agere in tempore, ut videtur Philosophus probare VIII Physicorum; igitur, in proposito, vel erunt in eodem instanti, quod est inconveniens Philosopho, scilicet idem sic mutari oppositis mutationibus, vel erunt in diversis instantibus, et tunc illa instantia erunt immediata, quod etiam est inconveniens apud Philosophum.
[25] Ad hoc dico: Quod ratio Philosophi quae tacta est, scilicet quod idem non potest simul mutari mutationibus oppositis, probat corruptionem non posse continuari generationi; sed cum hoc est alia conclusio vera, scilicet quod generationem non potest immediate sequi corruptio; sed illius est alia ratio, haec, scilicet, quod utraque est in instanti, et non simul in eodem, ut patet; erunt igitur in alio et alio instanti, sed non sunt duo instantia sibi immediata. ƿ
[26] Haec probatio, quae est secundum intentionem Philosophi, licet non ibi ponat eam, non est contra propositum nostrum; quia ista res creata, quae non manet nisi per instans creationis, annihilatio eius non est in instanti, sed in tempore habito instanti creationis; siquidem post instans non est aliquid in tempore indivisibiliter immediatum, sed divisibiliter, tali scilicet immediatione, qua continuum terminatum est immediatum suo termino; et hoc modo motus est immediatus ultimo quietis quia post illud statim est motus, sicut divisibile post indivisibile, quod est principium.
[27] Cum, igitur, arguitur quod annihilatio est in instanti, negandum esset de annihilatione in casu in quo loquimur, et hoc semper referendo intentionem ad instans temporis, sive in illo dicatur proprie esse creatio et annihilatio sive magis cum illo. Et cum probatur quia virtus infinita non agit in tempore, illam propositionem Philosophus non concederet nisi de virtute infinita naturali necessitate agente; quia de alia non est inconveniens illud ad quod ipse deducit, scilicet quod virtus finita et infinita agunt in aequali mensura. Theologi autem non concedunt Deum agere naturali necessitate circa creaturam.
[28] Sed numquid, tenendo Deum agere naturali necessitate, non ƿposset concedi aliquid posse manere tantum per instans, cum mutatio tantum maneat, etiam secundum Philosophum? Quaere responsionem.
[29] Ad aliam auctoritatem Philosophi: Illa requirit alium intellectum etiam ab utroque praedictorum, quia, scilicet natura nihil producit ut statim corrumpatur nec quod necesse est mox corrumpi, sicut ipse dicit: quia natura producens sic influit ad conversationem producti quod possit per tempus aliquod manere, ita quod corruptiva vel non sunt approximata vel non vincunt virtutem generantis et conservantis generatum, quia tunc generans impediretur generare; nec ex illo potest haberi aliqua impossibilitas respectu potentiae divinae, sed tantum impossibilitas secundum causas naturales inter se comparatas.
[30] Ad aliud: Dico quod in generatione et corruptione naturali corruptum non habet ultimum sui esse; quia tunc haberet qualitates convenientes, saltem in tali gradu in quo possent stare cum forma illius, et si sic non subito abicerentur; nec igitur corrumpendum subito corrumperetur. Et sicut corruptum non habet ultimum sui in esse, ƿsic habet primum in non esse, quia cum esse geniti concurrit non esse corrupti; genitum autem in instanti generationis habet esse, quia tunc forma eius est in materia, et habet tunc primum esse, quia tunc forma immediate succedit privationi et sicut genitum habet primum in esse, sic corruptum habet primum in non esse. Sed si aliqua virtute conservaretur aliquod ens in esse in aliquo instanti ultimo, ibi tunc non esset dare primum non esse; sic esset de illa creatura permanente, quae non haberet esse nisi per instans. Universaliter autem dico quod, in succedentibus sibi invicem, sive sint opposita privative sive contradictorie sive quasi contrarie, quia ambo sunt positiva, nunquam est dare ultimum praecedentis et cum hoc primum consequentis; quia tunc opposita essent in eodem instanti vel duo instantia immediata; semper tamen alterum est dare scilicet vel ultimum prioris vel primum posterioris, quia divisibile non est immediatum nisi indivisibili et succedentia sibi invicem sunt opposita immediata.
[31] Cum, igitur, illa quae accipiunt non esse post esse, quaedam sunt raptim transeuntia, quaedam permanentia naturaliter genita vel corrupta, quaedam autem possunt esse entia permanentia virtute divina producta vel corrupta. In primis, scilicet raptim transeuntibus, est dare tam ultimum quam primum in esse, quia illud instans in quo solo habent esse; et ideo nec est dare primum nec ultimum in non esse, quia tam in ƿtoto tempore terminato ad hoc instans, quam in toto tempore sequente hoc instans, habent non esse. In secundis, autem, est dare primum in esse sed non ultimum, et similiter in non esse est dare primum et non ultimum sicut expositum est prius pro intentione Philosophi. In aliis autem, quae per virtutem divinam producuntur vel destruuntur, potest esse uterque istorum modorum, et etiam tertio modo, scilicet quod sit ibi dare ultimum in esse et non primum in non esse, quia illa virtus potest in quemcumque modum successionis unius ad alterum qui non includit contradictionem.
[32] Ad aliud: Dico quod "incipit" dupliciter exponitur: Uno modo, cum positione praesentis et negatione praeteriti, sic scilicet: est et non prius fuit; alio modo, per negationem praesentis et positionem futuri, sic: non est et erit. Similiter "desinit" dupliciter exponitur.
[33] Dico, igitur, quod, secundum unum modum exponendi, verum est quod simul aliquid incipit et desinit, quia raptim transiens incipit, hoc est, est et non fuit, et desinit esse, hoc est, est et non erit; ubi utrobique affirmatur esse, et negationes istae hinc et inde, scilicet "non fuisse" et non fore non sunt oppositae; praecise autem repugnantiam important incipere et desinere secundum istos intellectus, in quibus est aliquid idem affirmatum et negatum, vel opposita aliqua includuntur. ƿ
[34] Ad primum argumentum principale: Patet, ex secundo articulo principali, quo modo primum antecedens est verum, scilicet "quod aliquid potest creari et nunquam conservari". Hoc enim tantummodo ex ratione alterius et alterius respectus importati in hoc quod est creari et conservari, scilicet respectus ad oppositum, scilicet ad non esse praecedens, quantum ad creationem, et ad ipsummet esse ut praehabitum, quantum ad conservationem: qui duo respectus sunt tantum respectus rationis; primus est respectus negativus, quia ad non esse, et nullus talis est realis; secundus est eiusdem ad idem praehabitum, sicut primus ad idem esse non habitum.
[35] Non est autem verum ratione respectus ad causam, et cum infertur: "igitur potest habere respectum ad Deum creantem, et tamen nunquam habere respectum ad Deum conservantem", concedi potest si uniformiter accipiatur, hoc est, quod Deus nunquam dicatur conservare illud quantum ad totum quod importatur per "conservare". Si autem intelligatur quod nunquam habebit ad Deum respectum illum, quem importat hoc quod est conservari a Deo, qui est respectus dependentiae ad causam in essendo, neganda est consequentia; quia, etsi nunquam habeat respectum dependentiae cum illo alio, qui est quasi successionis ad se ipsum, ƿtamen illum, qui est dependentiae, necessario habebit; et tunc in ultimo consequenti non potest plus concludi, nisi quod totum quod importatur per illum terminum "creari", non est idem toti quod importatur per "conservari"; scilicet duplex respectus hic, duplici respectui ibi; quod verum est, quia licet ille qui communiter utrobique importatur sit omnino idem, tamen alter qui importatur in hoc quod est creari, alius est ab illo altero qui importatur per hoc quod est conservari.

Notes