Authors/Duns Scotus/Quaestiones quodlibetales/Q13
From The Logic Museum
Jump to navigationJump to searchLatin | English |
---|---|
ƿ[1] De creaturis in speciali tantummodo quaerebatur de creatura vivente, et hac vita sensitiva et intellectiva. | |
[2] Et erat quaestio communis omni viventi hac vita vel illa, et erat ista: Utrum actus cognoscendi et appetendi sint essentialiter absoluti vel essentialiter relativi. Arguitur quod relativi: Quia talis actus non potest intelligi nisi cointelligendo terminum; absolutum autem potest intelligi non cointelligendo aliquid in ratione termini; igitur etc. Prima probatur: Quia non potest intelligi quod sit visio, nisi sit alicuius visibilis vel obiecti. Minor de se est manifesta. | |
[3] Contra: Talis actus est qualitas; omnis autem qualitas est forma simpliciter absoluta, quia genera sunt impermixta; ergo etc. | |
[4] Quaestio ista non quaerit de actu terminato ad cognitionem tanquam ad terminum, quo scilicet actu producitur vel educitur vel inducitur ipsa cognitio; sed quaerit de actu cognoscendi, ƿqui scilicet est ipsa cognitio actualis, ita quod iste actus, si dicatur actio, non intelligitur quod sit de genere actionis, quia ipsa est semper ad terminum aliquem accipientem aliquo modo esse per ipsam actionem, sed intelligitur quod sit actio, hoc est, operatio qua agens tanquam actu ultimo perficitur. Et breviter, ad cautius loquendum in tota ista quaestione, intelligitur hoc nomen "actio" pro actione de genere actionis, quae scilicet est actio productiva vel saltem aliquo modo faciens ad esse termini per ipsam ponendi; et hoc nomen "operatio" intelligitur pro actu intrinseco quo ipsum operans perficitur ultimate. | |
[5] Item, licet quaestio generaliter posset intelligi de respectu ad obiectum vel subiectum, tamen argumenta videntur restringere eam ad primum intellectum. | |
[6] Est igitur intellectus quaestionis primo tractandus iste: An actualis cognitio sit essentialiter relativa ad obiectum cognitum, et similiter de actuali appetere. | |
[7] Ubi tria sunt videnda: Primo, quod in omni intellectione, et generaliter operatione quacumque de qua loquimur, est aliqua entitas absoluta. Secundo, qualiter illud absolutum habeat aliquam relationem ad obiectum sibi annexam. Tertio, an illa relatio sit actui isti essentialis. ƿ | |
[8] Prima conclusio probatur tripliciter. Primo sic: Ultima perfectio substantiae vivae non est sola relatio; operatio est huiusmodi perfectio substantiae vivae, quae nata est operari, puta viventis vita sensitiva vel intellectiva; igitur operatio non est sola relatio; igitur etc. | |
[9] Maior probatur: Quia sola relatio non summe appetitur appetitu naturali et electivo naturae perfectissime appetentis; sed ultima perfectio naturae viventis a tali natura summe desideratur desiderio naturali; de quo intelligi potest illud Augustini XIII De Trinitate cap. 4: "Beati omnes esse volumus", quod semper verum est sive de beatitudine actu cogitemus sive non, et tamen sine actuali cognitione non est in nobis actuale velle voluntatis; ibidem etiam vult quod quidquid aliud quisquam latenter velit, ab hac voluntate communi non recedit, desideratur etiam summo desiderio electivo voluntatis bene dispositae. | |
[10] Minor probatur: Etiam per Philosophum I et X Ethicorum, ƿubi vult quod felicitas, quae est finis ultimus naturae intellectualis et, per consequens, summe desiderabilis, est operatio optima vel consistit in operatione optima. Idem vult XII Metaphysicae, cap. 6, ubi de Deo loquens dicit quod "si non intelligat quid utique est insigne?" et statim post "si non est hoc quod sua intelligentia, sed potentia, non est utique optima substantia. Per intelligentiam intelligit actualem intellectionem, nam ad "probationem dictae consequentiae statim subdit, "per intelligere enim ei honorabile inest" . Idem habetur IX Metaphysicae cap. 7, ubi vult quod actus est prior potentia, non solum tempore et ratione, sed etiam substantia, hoc est, perfectione; unde in probatione illius membri, "quod actus prior est substantia" exemplificat ipse: ut vir puero et homo spermate; et conclusionem sic intellectam ibi probat quia gratia actus tanquam finis sunt alia ordinata ad actum, sicut declarat ibi in multis exemplis. | |
[11] Similiter, auctoritates multae de fine ultimo et summe desiderabili qui est beatitudo, sive dicant de cognitione, sicut illa Augustini: Visio est tota merces; sive loquantur de dilectione, sicut De Doctrina Christiana: "summa merces est, ut ipso perfruamur". Saltem in hoc omnes conveniunt, quod finem ultimum et maxime desiderabilem dicunt esse operationem vel in operatione consistere. ƿ | |
[12] Secundo, probatur conclusio principalis sic: Relatio proprie dicta non est nova sine novitate alicuius absoluti prioris, et hoc in subiecto vel in termino; operatio autem potest esse nova sine novitate cuiuscumque alterius prioris absoluti in ipso operante, sine etiam cuiuscumque alterius absoluti novitate in termino; igitur operatio non est praecise relatio, proprie accipiendo relationem; igitur, etc. | |
[13] Maior probatur: Tum per Philosophum V Physicorum, ubi negat motum in ad aliquid, et expressius in VII ubi vult quod ad virtutem et malitiam non est alteratio, quia sunt ad aliquid: "Haec autem quae ad aliquid, neque generationes sunt, neque generatio est ipsorum, neque alteratio omnino". Haec ille. Tum per rationem: Quia relatio proprie dicta necessario sequitur extrema simul posita, et ita non potest esse nova sine novitate alicuius extremi. | |
[14] Minor probatur, quantum ad primam partem: Quia illud quod exit de potentia accidentali ad actum non recipit aliquam formam novam priorem ipsa operatione, quia tunc non fuisset prius in potentia accidentali sed essentiali. Secunda pars minoris est manifesta; patet enim quod nihil absolutum advenit visibili quando videtur actu, nec intelligibili quando intelligitur actu; et consimiliter de aliis. ƿ | |
[15] Praeterea: Omnis relatio realis fundamentum suum proximum vel rationem fundandi proximam necessario consequitur vel concomitatur, et hoc, posito termino, nunc autem, ipsam potentiam operativam non necessario concomitatur relatio actualis ad obiectum; igitur ipsa potentia non est proxima ratio fundandi talem relationem. Igitur, si ponatur aliqua relatio actualis operantis ad obiectum, oporteret dare sibi pro fundamento vel ratione fundandi proxima aliquid posterius ipsa potentia, et quasi medium inter ipsam potentiam et illam relationem; tale quid non videtur posse poni nisi ipsa operatio; nunc autem, illud quod est proximum fundamentum relationis vel proxima ratio fundandi eam, aut est absolutum, iuxta illud VII De Trinitate cap. 1: "Omne quod relative dicitur, est aliquid excepto relativo", aut saltem non est praecise illa relatio cuius est fundamentum vel ratio fundandi; igitur operatio non est praecise relatio operantis ad obiectum et, pari ratione, operatio non est praecise aliqua relatio. | |
[16] Ex hac conclusione sic probata concluditur ulterius propositum sic: Si haec operatio esset praecise respectus, tunc esset relatio; quia respectus quem Philosophus concedit aliquo modo convenire operationi est proprie de genere relationis, et pertinet ad tertium modum relativorum, ut patet ex V Metaphysicae. Cum, igitur, operatio non sit praecise relatio, ut probant ƿrationes iam positae, sequitur quod non sit praecise respectus; et, per consequens, est ibi aliqua entitas absoluta, quod est propositum in isto articulo. | |
[17] De secundo articulo principali, tria sunt videnda: Primo, arguitur quod in operatione necessario est aliqua relatio realis ad obiectum. Secundo, dicetur qualiter hoc sit intelligendum. Tertio, videbitur de rationibus ad istud probandum positis. | |
[18] Primum ostenditur tripliciter, et hoc correspondenter triplici probationi positae in primo articulo. Primo, ex ratione perfectionis, quae fuit medium in prima ratione, arguitur sic: ƿUltima et summa perfectio naturae operativae non potest esse sine reali relatione ad obiectum perfectissimum, circa quod ipsa nata est operari; operatio autem est summa perfectio talis naturae; igitur etc. | |
[19] Maior probatur: Quia si summa perfectio naturae vivae diceretur aliquid ut est ad se, ipsa substantia rei hoc modo esset summa perfectio, quia substantia est perfectior quocumque suo accidente, secundum Aristotelem VII Metaphysicae. Si igitur concedatur beatitudinem creaturae esse accidens illi naturae beatificabili, et cum hoc summam esse eius perfectionem, hoc non potest poni ut est aliquid ad se, sed praecise in quantum connectit sive coniungit fini ultimo simpliciter, scilicet obiecto extrinseco quod per ipsum attingitur. Ipsa igitur relatio ad ipsum obiectum est formalis ratio propter quam beatitudo dicitur summa perfectio. | |
[20] Confirmatur hoc per illud Augustini XIII De Trinitate cap. 5, ubi aliis definitionibus beatitudinis reprobatis concludit quasi pro vera definitione: "Beatus igitur non est, nisi qui habet omnia quae vult et nihil mali vult". Ex hoc arguitur: Quando in concretis est praedicatio per se primo modo, sequitur quod abstractum praedicatur de abstracto; patet in exemplo: album est coloratum per se primo et, per consequens, non ratione subiecti sed ratione ƿformae, et ideo haec est vera "albedo est color"; igitur si haec est vera primo modo "beatus habet quidquid bene vult", sequitur quod beatitudo est, ut ita dicam, habitio cuiuscumque bene voliti; nunc autem habitio vel "habere" videtur per se importare relationem. | |
[21] Praeterea, iuxta secundum medium, scilicet de novitate absoluti, arguitur sic: Ad formam absolutam novam potest esse per se mutatio; ad operationem, puta intelligere vel huiusmodi, non potest esse per se mutatio; igitur etc. | |
[22] Maior probatur: Quia forma absoluta potest acquiri subiecto non tantum per accidens, scilicet ad acquisitionem alterius, sed per se propria acquisitione; quia potest primo per se succedere suae proprie privationi. | |
[23] Minor probatur per Philosophum VII Physicorum dicentem: "Neque in intellectiva parte animae alteratio, sciens enim maxime ad aliquid dicitur; et multa ibidem tam in littera Philosophi quam in "commento videntur esse ad hanc intentionem. | |
[24] Praeterea, iuxta tertium medium, scilicet de distinctione relationis et fundamenti eius; arguitur sic: ƿIn cuius substantia est relatio, illud non est aliquid absolutum; sed in tertio modo relativorum in substantia unius extremi scilicet mensutati, est relatio; operatio enim refertur ad obiectum illo tertio modo; igitur etc. | |
[25] Maior probatur: Quia absolutum non includit in sua ratione essentiali relativum; quia tunc esset per se ad alterum per illud respectum inclusum et esset per se non ad alterum sed ad se, quia ponitur absolutum. | |
[26] Minor patet per Commentatorem V Metaphysicae, ubi vult quod in tertio modo relativorum relatio est in substantia alterius extremi tantum, sicut in ratione intellectus et non in ratione intellecti vel intelligibilis: "Relatio, inquit, non est in substantia intellecti, sicut est in substantia intellectus"; igitur etc. Ibi etiam istud verbum Philosophi, "idem bis diceretur", exponit sic: Intellectus non refertur ad intelligentem sed ad intellectum, quia, si ita esset, tunc intellectus constitueretur per intelligentem et videtur esse e converso; ex quo sequeretur quod illud quod constituitur per aliud constituat illud; sicut ipse arguit quod intellectus, si diceretur ad intelligentem constitueretur per ipsum, ita intelligit quod constituitur per intelligibile ad quod dicitur; non autem constitueretur per illud, si esset in se aliquod absolutum. ƿ | |
[27] Circa secundum in isto articulo, distinguo de operatione; et est distinctio manifestior in actu cognoscendi, potest tamen poni forte in actu appetendi. Aliqua ergo cognitio est per se exsistentis, sicut quae attingit obiectum in sua propria exsistentia actuali. Exemplum: de visione coloris et communiter in sensatione sensus exterioris. Aliqua etiam est cognitio obiecti, non ut exsistentis in se, sed vel obiectum non exsistit vel saltem illa cognitio non est eius ut actualiter exsistentis. Exemplum: ut imaginatio coloris, quia contingit imaginari rem quando non exsistit sicut quando exsistit. | |
[28] Consimilis distinctio probari potest in cognitione intellectiva. Hoc probatur, primo: Quia patet quod aliqua potest esse intellectio non exsistentis; aliqua etiam potest esse obiecti exsistentis ut exsistentis, quia talem habebit beatus de obiecto beatifico; alioquin posset aliquis esse beatus in obiecto, esto per impossibile ipsum non esset exsistens, de ƿquo dicitur habere claram visionem sive facialem, propter hoc quod actus eius cognoscendi tendit in illud ut in se praesens in propria exsistentia actuali. | |
[29] Secundo, probatur idem: Quia quidquid est perfectionis in cognitione, magis potest competere cognitioni intellectivae quam sensitivae; nunc autem, posse attingere obiectum in se realiter perfectionis est, ubi non vilesceret potentia attingentis propter imperfectionem obiecti; ergo intellectus potest habere actum quo sic attingat obiectum in sua reali exsistentia, saltem illud obiectum quod est nobilius tali intellectu vel aeque nobile. Et si concedatur de intellectu nostro, ipsum scilicet posse habere talem actum cognitionis quo attingat rem ut exsistentem in se, pari ratione potest hoc concedi de quocumque obiecto, quia intellectus noster est potentialis respectu cuiuscumque intelligibilis. | |
[30] Contra istam distinctionem arguitur: Primo, per hoc quod intellectus noster in cognoscendo abstrahit ab hic et nunc et, pari ratione, ab omni conditione exsistentis ut exsistentis; igitur non competit sibi aliquid per se intelligere ut exsistens. | |
[31] Praeterea: Si sint duae tales intellectiones possibiles intellectui nostto, tunc, pari ratione, eiusdem obiecti poterunt esse duae tales. Quaero tunc quomodo distinguerentur, non numero tantum, quia duo ƿaccidentia eiusdem speciei non possunt esse in eodem subiecto simul, nec specie, quia sive actus cognitionis accipiat speciem a potentia sive ab obiecto, cum hic sit eadem potentia et idem obiectum, non poterit poni differentia specifica? | |
[32] Ad primum illorum: Dici potest quod distinctio quae ponitur communiter inter cognitionem intellectivam et sensitivam ex parte obiecti, puta quod intelligimus universale, sentimus singulare, et quaecumque distinctio alia isti correspondens, non debet intelligi tanquam inter potentias disparatas ex aequo, sicut est distinctio visus in videndo colores ab auditu in audiendo sonos, sed debet intelligi distinctio intellectus a sensu sicut potentiae superioris cognitivae ab aliqua cognitiva subordinata sibi; et, per consequens, quod potentia superior potest cognoscere aliquod obiectum vel sub aliqua ratione quod obiectum vel sub qua ratione potentia inferior non potest cognoscere; non tamen e converso, quod inferior possit aliquod obiectum vel sub aliqua ratione cognoscere, quin superior possit etiam perfectiori modo obiectum illud cognoscere et sub eadem ratione cognoscibilitatis ex parte obiecti. Et sic potest concedi quod intellectus potest cognoscere obiectum non ut hic et nunc, quia sub ratione quiditativa absoluta; sensus autem non potest sic cognoscere obiectum, quia est virtus limitata ad cognoscendum ipsum sub ratione exsistentis. Sed non propter hoc intellectus determinatur ad ƿcognoscendum obiectum sub modo opposito, quia indifferens est ad cognoscendum ipsum sub utroque modo. | |
[33] Ad secundum: Concedi potest quod sint duae cognitiones eiusdem obiecti simul, sic quod non distinguatur obiectum ab obiecto sicut essentia ab exsistentia; quia licet inter ista sit aliqua distinctio obiecti, tamen non sufficiens ad propositum; quia etiam ipsa exsistentia potest cognosci cognitione abstractiva, sicut enim essentiam sic exsistentiam possum intelligere, licet non sit realiter extra intellectum. Dicentur igitur cognitiones distinctae, et hoc secundum speciem, propter rationes formales motivas hinc inde; quia cognitione intuitiva res in propria exsistentia est per se motiva obiective, in cognitione autem abstractiva est per se motivum aliquid in quo res habet esse cognoscibile, sive sit causa virtualiter continens rem ut cognoscibile, sive ut effectus, puta species vel similitudo repraesentative continens ipsum cuius est similitudo. | |
[34] Ista distinctione actus cognoscendi supposita, potest dici quod primus, scilicet, qui est rei exsistentis, in se necessario habet annexam relationem realem et actualem ad ipsum obiectum; et ratio est, quia non potest esse talis cognitio nisi cognoscens habeat actualiter ad obiecƿtum talem habitudinem, quae necessario requirit extrema in actu et realiter distincta et quae etiam naturam extremorum necessario consequitur. | |
[35] In speciali autem videtur esse duplex relatio actualis in isto actu ad obiectum. Una, potest dici relatio mensurati vel verius mensurabilis ad mensuram. Alia, potest dici relatio unientis formaliter in ratione medii ad terminum ad quem unit, et ista relatio medii unientis specialiori nomine potest dici relatio attingentiae alterius ut termini vel tendentiae in alterum ut in terminum. | |
[36] Ista autem distinctio duarum relationum, scilicet mensurabilis ad mensuram et attingentiae ad terminum, satis videtur esse manifesta, quia utraque ab altera separari potest; sicut in essentiis, superior habet rationem mensurae respectu inferioris, nec tamen semper inferior habet respectu superioris relationem attingentiae, de qua loquimur; actus etiam voluntatis vel intellectus totaliter causantis obiectum videtur habere relationem tendentiae respectu eius ut termini intellectionis vel volitionis, sive ista relatio sit realis sive tantum rationis, non tamen talis intellectio vel volitio habet respectu talis obiecti relationem mensurabilis, sed magis relationem mensurae. | |
[37] De prima relatione, scilicet mensurabilis, loquitur Aristoteles V Metaphysicae, quod illa proprie pertinet ad tertium modum relativorum. Ubi sciendum est quod aliquid mensurari est intellectum de eius ƿquantitate determinata per aliud certificari, ita quod mensurari importat respectum ad intellectum, cui fit certitudo, et ad mensuram, per quam fit certitudo. Prima non est realis, sicut nec scibilis ad scientiam. Secunda est causati, non in "esse" sed in "cognosci", ad causam in cognosci, et haec est relatio realis, quantum est ex parte dependentiae causati ad causam; quae dependentia est ratione extremorum et non tantum per actus intellectus comparantis hoc ad illud. Tamen quia ista habitudo dependentiae, non quidem ipsius cognitionis ad causam cognitionis, quae bene est realis, sed dependentiae obiecti ut cogniti, ad obiectum ut per quod cognoscitur, est inter extrema, non ut habentia esse reale sed tantum ut habentia esse cognitum, ideo ista habitudo non est simpliciter realis. Nec tamen est ita pure relatio rationis, sicut est illa quae est universalis ad singulare, vel illa quae est contradictorii ad contradictorium; quia Aristoteles non dicit relationem in tertio modo esse mensurati ad mensuram, sed esse mensurabilis, hoc est, apti nati mensurari ad mensuram, hoc est, aptam natam mensurare. | |
[38] Quod sic potest intelligi: sicut enim ex dictis patet, mensurari actualiter est actualiter pendere in "cognosci", ita mensurabile dicit aptitudinalem vel potentialem dependentiam in "cognosci", vel dicit dependentiam in cognoscibilitate. Unumquodque autem se habet ad cognoscibilitatem, sicut se habet ad entitatem; igitur per mensurabile intelligitur illud subƿstratum ratione cuius hoc est mensurabile; et illud est entitas causata vel participata, ut sic, in tertio modo relativorum, per hoc quod est aliquid dici ut mensurabile ad mensuram, intelligitur dici tanquam dependens in entitate ad illud a quo participat entitatem, ut sic sit relatio simpliciter realis ex parte mensurabilis in tertio hoc modo; quia illud intelligitur ens per participationem vel imitationem respectu alterius. | |
[39] Ulterius ad propositum: Cum aliquid possit multipliciter participare perfectionem ab alio, actus cognoscendi sic participative se habet respectu obiecti sicut similitudo respectu cuius est. Non dico similitudo per communicationem eiusdem formae, sicut est albi ad album, sed similitudo per imitationem, sicut est ideati ad ideam. | |
[40] Secundus actus cognoscendi, qui scilicet non est necessario exsistentis, ut exsistentis, non necessario habet relationem actualem ad obiectum, quia relatio realis actualis (non) requirit per se terminum realem et actualem; tamen iste secundus actus potest poni habere ad obiectum relationem realem potentialem; et hoc primam de qua in praecedenti membro dictum est, scilicet mensurabilis vel dependentiae, non autem secundam, scilicet unioƿnis vel attingentiae. Potest etiam ista cognitio habere ad obiectum relationem rationis actualem, sed illam necessario requirit ad hoc quod sit ipsius obiecti. | |
[41] Sunt ergo hic quatuor declaranda: Primum, quod cognitio abstractiva habet relationem realem potentialem et aptitudinalem, scilicet mensurabilis ad obiectum, etiam non exsistens. Hoc probatur: Quia illud quod habet relationem actualem ad terminum exsistentem, et quantum est ex parte sui semper uniformiter se habet ad illum, habet relationem aptitudinalem ad illum terminum, quando non est exsistens; operatio est huiusmodi, quia est aliquid mensurabile per obiectum, hoc est, aptum natum in entitate sua dependere ad obiectum, hoc in speciali tali dependentia qualis est eius quod est similitudo per imitationem vel participationem ad illud cuius est similitudo. Haec omnia quantum est ex parte fundamenti essent in actu, si terminus esset in actu. | |
[42] Secundum, scilicet de relatione attingentiae ad terminum qui attingitur, potest dici quod cognitioni abstractivae non convenit talis relatio realis vel aptitudinalis. Probatur: Quia non convenit fundamento quantum est ex parte eius, nec sibi competeret in actu si terminus poneretur in actu, quia terminus non est natus per illum actum attingi ut actu exsistens. ƿ | |
[43] Tertium, scilicet de relatione rationis in cognitione abstractiva, potest dupliciter intelligi: Uno modo sic: Quando terminus non habet esse reale sed tantum esse in intellectu, tunc ad ipsum non potest esse nisi relatio rationis, quia non potest relatio verius habere esse quam terminus ad quem est; nunc obiectum quod terminat cognitionem abstractivam non oportet habere esse nisi in intellectu; igitur etc. | |
[44] Alius, potest esse intellectus talis: Actus intelligendi obiectum abstractive potest intelligi actu reflexo; cum enim ista intellectio sit similitudo naturalis obiecti per obiectum cognitum, potest illa cognosci reflectendo, et intellectus sic cognoscens istam cognitionem potest comparare ipsam ad obiectum; ipsa autem sic comparata ad actum intellectus refertur relatione rationis. | |
[45] Inter istas duas relationes rationis una est differentia: Nam secunda, sicut potest esse obiecti non exsistentis, sic potest esse cognitionis non exsistentis, si tamen illa cognitio sit intellecta et per intellectum comparata. Prima autem relatio non potest esse nisi actus exsistentis, et non ut obiecti cogniti per aliquem actum reflexum nec per intellectum comparati. Ex hac differentia sequitur alia, scilicet quod secunda relatio est rationis quantum est ex parte utriusque extremi; prima, quanƿtum est ex parte obiecti, est rationis, quantum autem est ex parte actus, est realis, quia videtur sequi naturam actus, et non tantum competere illi actui ut obiecto intellecto vel comparato. | |
[46] Contra hoc: Ens reale non requirit tanquam ad naturam eius consequens vel concomitans aliquod non reale; igitur actus cognoscendi realis non habet relationem rationis consequentem ipsum ex natura sui. Respondeo: Per actum cognitionis obiectum habet esse cognitum, et ideo potest naturam actus sequi aliqua habitudo, quae sit ad obiectum ut habens tale esse. | |
[47] Ex hoc patet quartum, quomodo scilicet relatio rationis necessario concomitatur, quia hoc verum est de prima relatione rationis, nam sine secunda posset cognitio ipsa esse sicut actus rectus sine reflexo consequente; et multo magis posset obiectum terminare actum illum absque hoc quod haberet relationem rationis ad actum. Secunda contingenter causatur post actum intellectionis rectae, igitur non fuit in obiecto necessaria ratio terminandi illum actum. | |
[48] Nunc, tertio in isto articulo, respondendum est ad argumenta facta in prima parte huius articuli, pro quanto videntur minus includere. ƿAd primum: Concedo quod operatio, quae est ultima perfectio naturae operantis, necessario habet annexam relationem, puta, si loquamur de operatione beatifica hominis vel angeli, illa necessario est exsistens, quia si sit cognitio, est intuitiva, si sit volitio, est necessario concomitans intuitionem. Sed cum dicitur quod ipsa est ultima perfectio praecise in quantum connectit cum obiecto, dico quod ultima perfectio potest intelligi vel aliqua summa perfectio per se una vel perfectio integrata ex illa et omnibus necessario concomitantibus. | |
[49] Primo modo, dico quod operatio est ultima perfectio, et est simpliciter perfectior quocumque concomitante ipsam, etiam illa relatione quam formaliter importat connexio; quia si possem habere operationem beati sine illa relatione essem beatus, non autem essem beatus si haberem relationem sine operatione. | |
[50] Istud patet de beatitudine Dei, quae formaliter consistit in operatione, secundum illud Philosophi XII Metaphysicae, ubi de eo loquens ait: "Si non intelligat, quid est insigne et venerabile? sed se habet quemadmodum si dormiens; sive intelligit, et non est hoc quod sua intelligentia", scilicet actualis intellectio, "non est utique optima substantia"; et probat consequentiam, "per intelligere enim ei honorabile inest". Et tamen beatitudo eius non requirit relationem rationis inter operationem et obiectum, quia etsi possit intellectus eius comparare actum ƿsuum ad obiectum, tamen ista comparatio sive relatio rationis non includitur in ipsa operatione, quae operatio, secundum se, est beatifica; non enim videtur rationabile quod magis Deus sit beatus formaliter aliqua operatione includente relationem rationis, quam beatitudo angeli includat aliquam talem relationem. | |
[51] Beatitudo tamen creata necessario requirit relationem ad obiectum, sed realem, et hoc quia non potest habere maiorem unitatem cum obiecto quam unitatem relationis. Operatio autem Dei habet cum obiecto veram unitatem et identitatem, et ideo ibi nulla requiritur relatio ad hoc ut ipsa sola et absoluta sit plene beatifica. | |
[52] In hoc patet una excellentia beatitudinis divinae super creatam, quia illa, ut absoluta, est plene ultimum bonum eius; beatitudo creata non est ultimum, nisi cum relatione annexa. Quando, igitur, dicitur quod est ultima perfectio inquantum praecise connectit cum obiecto, reduplicatio ista potest intelligi fieri vel ratione relationis vel ratione fundamenti proximi. Primo, negandum est, quia ipsa formalis ratio relationis non est sibi ratio essendi ultimam perfectionem. Secundo modo, concedendum est quod inquantum connectit, hoc est, inquantum est fundamentum proximum connectens, sic est perfectio ultima. ƿ | |
[53] Per idem patet ad illam confirmationem: "Beatus est, qui habet", etcetera. Si enim "habere" intelligatur ibi importare relationem, tunc vel est descriptio per illud quod necessario concomitatur operationem beatificam vel hoc nomen "beatitudo" non importat praecise absolutum, sed cum respectu ad obiectum. Si autem per se "habere" intelligatur operatio qua obiectum habetur, iuxta illud Augustini 83 Quaestionum quaestione 35, habere Deum nihil aliud est, nisi nosse, tunc habere beatificum non importat per se relationem, sed illa tantummodo concomitatur. | |
[54] Contra hoc: Non est contradictio absolutum separari a relatione, sicut prius a posteriori, et maxime quando non est relatio dependentiae essentialis; igitur, si operatio beatifica sit absoluta, posset per potentiam divinam separari a relatione illa, et tunc esset beatus, non tamen connectens obiecto. | |
[55] Praeterea: Posterius generatione est perfectius, secundum Philosophum IX Metaphysicae; sed relatio, si est aliud ab operatione absoluta, est posterior generatione; igitur etc. | |
[56] Ad primum, alibi. ƿ | |
[57] Ad secundum: Illa propositio Philosophi debet intelligi procedendo in eodem ordine; quia si in alio ordine vel genere sit aliquid posterius generatione, non oporteret quod sit perfectius; sic enim accidens esset perfectius forma substantiali, et tantum isto modo est relatio posterior absoluto; non enim in eodem ordine advenit tanquam proprium complementum absoluti, sed absoluto in se habente propriam perfectionem completam, ex illa perfectione consurgit relatio. | |
[58] Ad secundum argumentum quod accipitur ex VII Physicorum: Si diceretur quod Aristoteles omnia illa dicit non secundum opinionem propriam, sed secundum opinionem Platonis, videtur posse haberi ex Commentatore, ubi in fine commenti: "Aristoteles, inquit, intelligit in hoc loco, non quod haec sit opinio eius, sed intendit declarare vim opinionis huius". Haec ille. Sententia etiam in se videtur illa quam imponit Augustinus Platoni in XII De Trinitate et Aristoteli I Posteriorum, scilicet quod "addiscere" non sit nisi "reminisci"; ait enim sic: "Acquirere cognitionem in principio, non est generatio neque alteratio, hoc enim fit sciens et intelligens, quando anima eius quiescit et firmatur, quemadmodum quando surgit a somno". Et Commentator exponit, et in alia translatione apparet illa eadem sententia, quod ƿnon mutatur anima in prima acceptione scientiae, sicut nec mutatur quando, post impedimentum somni vel ebrietatis, potest uti scientia, qua prius non potuit uti. | |
[59] Tamen, potest aliter dici quod si Aristoteles ista dixerit secundum propriam opinionem, hoc fuit quod motum et mutationem non dixit per se esse ad aliquam formam, nisi quae potest propria acquisitione acquiri; et ideo ad nullam formam dixit esse motum, quae tantum acquiritur alia acquisita, sicut est de relatione. Unde vult ibi quod in qualitatibus illis non est alteratio quae fiunt cum quaedam alterantur, hoc est alteratio fit in aliis: "densata enim, aut rarefacta", etc.; et post: sicut sanitas frigidorum et calidorum commensuratio quaedam est; et ideo sanitas non est proprius terminus alicuius alterationis, sed aliqua alia alteratio terminatur ad aliquem gradum calidi vel frigidi, et tunc ipsum est commensuratum aliis qualitatibus corporis, et sic est sanitas. Si autem hoc esset manifestum, scilicet quod scientia vel actu considerare esset sola relatio, satis pateret quod secundum intentionem Aristotelis ad illam non esset mutatio vel alteratio; sed probatum est in primo articulo quod operatio non est sola relatio et pari ratione vel maiori nec habitus scientiae. ƿ | |
[60] Unde videtur aliquid ultra addendum, scilicet quod Aristoteles non concedit alterationem esse ad aliquam qualitatem, nisi quae potest primo acquiri, sic quod ipsa non tantum consequatur per accidens ad formam inductam, sicut relatio, sed nec eius inductio necessario sequatur inductionem alicuius formae prioris. Et tunc ista conclusio eius non est vera, nisi de alteratione immediata primo alterandi in illo ordine; et sic ad scientiam vel considerationem, non est aliqua alteratio immediata primo alteranti in illo ordine; quia primum tale est obiectum extra, cognitio autem in intellectu non immediate causatur ab obiecto ut extra, sed ab aliquo intra; quia intelligimus cum volumus, non autem sentimus cum volumus, II De Anima; quia ad intelligendum habemus obiectum intra, ad sentiendum requiritur obiectum extra. | |
[61] Quod autem intelligat de tali alteratione, de qua dictum est, probatur: quia parum ante concedit sensum alterari, dicens: "et ipsi sensus alterantur, patiuntur enim", actio enim ipsorum motus est "per corpus, patiente aliquid sensu"; hic autem negat partem intellectivam alterari, et videtur assignare pro ratione quia notitia intellectiva accipitur non immediate ab obiecto extra, quod est primum alterans in isto ordine, sed mediante cognitione sensitiva; unde ad probandum quod nulla mutatio est ad scientiam, ait: "Ex ea enim quae est secundum partem ƿexperientiae, universalem accepimus scientiam"; et sic illud verbum ibidem "sciens maxime ad aliquid dicitur", debet intelligi sic "ad aliquid", id est, ad obiectum intra, et non immediate ad obiectum extra, quod est primum alterans. Et ista conclusio, sic particulariter intellecta de alteratione prima, sufficit ad propositum suum ibi, quia conclusionem illam, scilicet quod movens et motum simul sunt, intendit probare inductive in singulis motibus; et specialiter in alterationibus, videtur habere instantiam de illis qualitatibus quae non immediate inducuntur a primo alterante, quia ibi alteratum, etsi simul sit cum proximo alterante, non tamen cum primo in illo ordine, de quo manifestius est quod ipsum sit alterans. | |
[62] Tertio modo, posset dici quod dictum Aristotelis est intelligendum de alteratione quae est motus; vel, si est indivisibilis, est mutatio terminativa vel continuativa motus vel, saltem, quae est subiecti mobilis vel mutabilis et ab aliquo agente naturali. Nullum istorum invenitur in parte intellectiva, quia ipsa est indivisibilis et ita non susceptiva motus qui requirit subiectum divisibile; ipsa etiam quia indivisibilis, ideo non est localiter praesens alicui agenti naturali, quia non replet locum; agens autem physicum non est activum nisi in passivum sibi localiter praesens. Sensus autem, per oppositum, potest dici alterari, et quia ibi compositum quantum recipit, et quia ab agente naturali cui est localiter praesens. ƿ | |
[63] Istud tertium dictum videtur satis verum, sed non videtur posse haberi ex textu Aristotelis ibi. | |
[64] Ad tertium: Potest dici quod in tertio modo relativorum sic conceditur relationem esse in substantia alterius extremi tantum, sicut in duobus primis modis conceditur relationem esse in substantia utriusque extremi. Unde dicit ibi Commentator: "relatio est duobus modis, aut relatio est in substantia utriusque extremi relati, aut in substantia alterius tantum". Nunc autem, in duobus primis modis non includitur relatio essentialiter in utroque extremo, imo utrumque secundum se est absolutum; sed dicitur ibi relatio esse in substantia utriusque extremi, ut in fundamento proximo sive ratione fundandi, et sic in tertio modo est tantum in substantia alterius extremi. | |
[65] Hoc planius habetur in alia translatione, ubi sic habetur: "Secundum numerum et potentiam dicta ad aliquid, hoc est, primo et secundo modis, omnia sunt ad aliquid; eo quod ipsum quod est alterius dicitur ipsum quidem, sed non eo quod aliud ad illud; mensurabile vero et sensibile et intellectuale, eo quod aliud ad ipsum dicitur, et aliud dicuntur". Vult dicere quod relativum primis duobus modis per se dicitur ad aliud, et non tantum eo quod aliud refertur ad ipsum. In tertio modo, ƿtantum unum extremum est per se fundamentum relationis; reliquum vero dicitur ad aliud, solum quia aliud est eius. | |
[66] Hic, breviter, dici potest quod haec est differentia istorum: quia in primis duobus est relatio mutua, ita quod in utroque extremo est ratio fundandi relationem unam et ratio terminandi relationem aliam. In tertio modo est relatio non mutua, sed ratio fundandi relationem est tantum in uno extremo et in alio ratio terminandi eamdem. | |
[67] Quod autem additur ibi de illo quod "bis diceretur idem", etc. potest Commentator ibi sic intelligi: quod aliquid dicatur constitui per illud ad quod essentialiter dependet, licet illud non sit intrinsecum illi, et sic constituitur per illud quod est mensura eius. Si igitur intellectus diceretur ad intelligentem ut ad mensuram, constitueretur hoc modo per ipsum; sed intelligens constituitur per intellectum, ut per formam suam; igitur erit circulus in constitutionibus, licet non eodem modo constituendi, et hoc est impossibile, dum tamen utrumque constitutum dependeat per se a constituente, quia non potest esse circulus in per se dependentiis. Et hoc potest intelligi per illud dictum Commentatoris ibi: "idem diceretur bis, et tunc idem erit causa et causatum eiusdem". Sed facilius exponitur littera Aristotelis ibidem secundum aliam translationem; quia, si intellectus diceretur ad intelligentem ut ad mensuram et cum dicitur ad ƿintelligibile ut ad mensuram, idem ut mensurabile erit bis dictum ad utrumque duorum ut ad mensuram, quod est inconveniens de duobus disparatis, scilicet quod utrumque sit complete mensura eiusdem. | |
[68] De tertio articulo principali, dico quod relatio potest tripliciter se habere ad absolutum. Uno modo, contingenter et per accidens, ut similitudo ad albedinem. Alio modo, necessario, ut relatio creaturae ad Deum. Tertio modo, secundum veram identitatem, sicut in divinis relatio personalis se habet ad essentiam. Sed non videtur quod possibile sit amplior identitas quae proprie dicatur identitas essentialis; quia nec relatio potest essentialiter includi in absoluto, quia idem esset essentialiter ad se et essentialiter ad alterum; nec absolutum et relatio possunt includi in aliquo per se uno, sic per se uno quod sit unius generis et ipsius sit proprius conceptus per se unus et quod ipsum sit per se in uno genere, quia sicut in rebus non potest fieri unum per se ex distinctis, nisi illa se habeant sicut proprius actus et propria potentia in eodem genere, ut patet per Philosophum VIII Metaphysicae, sic ƿnon potest aliquid esse habens per se conceptum unum et cum hoc per se includens distincta, nisi conceptus unius sit per se potentialis et alterius actualis per se determinans illum potentialem; relatio et absolutum non possunt habere tales conceptus, quorum unus sit per se determinabilis et alius per se determinans; quia si aliquis conceptus abstractus sit indifferens, potest contrahi per conceptum absolutum quousque sit determinatissimus sub genere relativo; neuter igitur est per se contractivus vel determinativus alterius, quia uterque sine altero natus est habere conceptum determinatissimum in propria coordinatione. | |
[69] Ex his, ad propositum: In actu cognoscendi, de quo quaeritur, est aliqua entitas absoluta, ut probatum est in primo articulo; ibi etiam est aliqua relatio, ut probatum est in secundo articulo; et ex isto ultimo, habetur quod absolutum et relativum non possunt constituere aliquid per se unum, nec saltem unius generis, quod scilicet habeat conceptum per se unum. | |
[70] Ex his sequitur quod actus cognoscendi vel non est aliquid per se unum unius generis vel non per se includit illa duo, quae probata sunt ibi concurrere. Videtur autem probatum in primo articulo quod essentialiƿter includat absolutum, et praecipue in prima ratione; igitur videtur quod actus talis non sit essentialiter relativus, sicut per se includens relationem. Vel si dicatur quod est quoddam totum includens ambo illa, tunc non est aliquid per se unum essentialiter relativum, sed unum per accidens essentialiter includens alteram partem, sicut diceretur improprie quod homo albus est essentialiter albus; hoc enim improprie dicitur quia nihil essentialiter proprie dicitur de eo quod non est in se aliquid unum essentialiter, sicut nihil potest esse verum de eo quod est in se falsum, sicut est illud cuius ratio includit repugnantia, quod, quia non est in se possibile, ideo nihil dicitur de ipso possibile vel sibi esse possibile; sic in proposito, quod non est per se unum, nihil potest ei esse vere vel per se idem. | |
[71] Sed quaeratur: Supponendo operationem esse per se unam, et per consequens unius generis, ad quod genus pertinebit? Potest dici quod per se est in genere qualitatis. Hoc probatur discurrendo per genera. Patet quod non est in genere substantiae, et similiter de omnibus aliis generibus praeter quam de qualitate, relatione et passione. Non est autem relatio, ut probatum est in primo articulo; nec actio nec passio. Probo, primo, per medium commune, illud scilicet quod positum est ƿin primo articulo: quia sicut nulla relatio, ita nec ulla actio de genere actionis nec passio de genere passionis est perfectio ultima agentis vel operantis; haec operatio est perfectio, etc. | |
[72] Praeterea: Actio est transmutatio alterius inquantum alterum, sicut potentia activa, secundum Philosophum V Metaphysicae: "est principium transmutandi aliud, in quantum aliud": passio etiam est transmutatio ab altero, inquantum alterum; operatio autem cognoscendi vel appetendi nec est transmutatio alterius, nec transmutatio ab altero. Quod, licet videatur esse manifestum, tamen probari potest: quia transmutatio tam activa quam passiva est necessario ad aliquem terminum accipientem esse illa transmutatione, quia, secundum terminum formalem, passum se habet aliter nunc quam prius. Operatio autem non est ad aliquem terminum accipientem esse per ipsam; imo eo modo quo habet terminum ad quem, nec est productiva termini ad quem nec eductiva de potentia passi nec inductiva in passum, sed praesupponit terminum. Omnis autem actio de genere actionis vel est productiva termini vel eductiva vel inductiva; imo eo ipso quo actio talis ponitur in divinis, puta generatio vel spiratio, per ipsam aliquis terminus accipit esse, scilicet suppositum genitum vel spiratum. | |
[73] Tertio sic. Agens actione de genere actionis nunquam est simpliciter perfectius per illam, imo ex perfectione sua complete agit comƿmunicando alteri perfectionem; nunc autem, operatio est perfectio simpliciter operantis. Relinquitur, igitur, tandem, quod illud absolutum, quod est in operatione, sit aliquid de genere qualitatis. | |
[74] Et si quaeratur in specie, uno modo potest dici quod, discurrendo per species illius generis, rationabilius videtur ponendum quod sit in prima specie, quia in nulla alia potest poni. Patet de secunda et de quarta; de tertia etiam patet, si in illa non sit nisi qualitas sensibilis, sicut videtur haberi in Praedicamentis et etiam quod videtur innui VII Physicorum. In illa etiam prima specie videntur poni omnes qualitates spirituales, sive sint in esse quieto, sicut sunt habitus, sive in fieri, sicut sunt operationes. Nisi forte diceretur quod operationes pertinent ad tertiam speciem qualitatis, et quod sint passiones spirituales, et quod Philosophus mentionem ibi fecit expresse de passionibus corporalibus tanquam manifestioribus, et per illas debent intelligi passiones spirituales. Licet autem in anima sit distinguere operationem proprie dictam a passione, cuiusmodi est delectatio vel tristitia in voluntate (quia operatio tendit quasi in terminum operationis; passio autem quasi a termino in subiecto, sicut tristitia a tristabili ƿin voluntate), tamen in hoc conveniunt spiritualis operatio et passio, quia utraque est in fieri in subiecto, et pro tanto utraque posset dici passio pertinens ad tertiam speciem. Quidquid autem dicatur circa hoc de prima specie vel tertia, hoc saltem videtur probabile, quod operatio sit in genere qualitatis. | |
[75] Contra hoc videtur illud Philosophi IX Metaphysicae: "quorum, inquit, non est aliquod aliud opus praeter actionem, in istis exsistit actio, ut visio in vidente et speculatio in speculante". Haec ille. Intentio sua est distinguere inter actionem transeuntem et immanentem; vult igitur ibi quod aliqua actio sit immanens, sicut exemplificat de visione et speculatione, tamen constat quod istae sunt operationes; igitur operatio est actio, secundum eum. | |
[76] Item, Philosophus III De Anima: "Intelligere quoddam pati est". | |
[77] Item, X Ethicorum cap. 2 dicit sic: "Non tamen si non qualitatum est delectatio, propter hoc neque bonorum. Neque enim virtutis operationes sunt qualitates, neque felicitas". Haec ibi. | |
[78] Item, VII Physicorum: "Sciens et cognoscens dicuntur ad aliƿquid"; ubi Commentator: "Dignius aestimatur esse de capite ad aliquid quam de qualitate". | |
[79] Praeterea, per rationem: Absolutum non distinguitur specifice per aliquid extrinsecum, sed per propriam differentiam intrinsecam sibi et absolutam; nunc autem, operationes distinguuntur specifice per obiecta distincta specie, quia operationes circa distincta specie magis distinguuntur quam operationes quae sunt circa obiecta eiusdem speciei, istae autem distinguuntur numero; igitur illae habent maiorem differentiam quam numeralem, et ita specificam. | |
[80] Praeterea: Operatio habet propriam perfectionem et nobilitatem ab obiecto, ut videtur satis manifestum. Et probatur per illud X Ethicorum cap. 4: "Secundum unumquodque optima est operatio optime dispositi ad potentissimum eorum, quae sunt sub ipsa", hoc est circa obiectum optimum talis operationis. | |
[81] Ad ista. Ad primum: Operatio habet duas conditiones in quibus convenit cum actione. Prima est: Quod semper est in fieri, non dico successivo, quia operatio est indivisibilis, sed sic in fieri quod in continua dependentia ad ƿcausam eamdem et secundum idem, sicut dependentia rei conservatae ad causam conservantem, de qua dictum est prius in quadam quaestione habita de ista materia. Secunda conditio est: Quod operatio transit in obiectum sicut in terminum, licet non accipiat esse per ipsam, quia praesuppositum in suo esse. Et propter istas duas conditiones potest operatio dici actio, sicut propter istas significatur grammatice per verbum activum, et propter easdem dicitur operatio actus secundus. Et ita ista distinctio actionis sic intellecta in transeuntem et immanentem non est generis in species, sed vocis in significationes. Nam actio transiens est vera actio de genere actionis, actio immanens est qualitas, sed aequivoce dicitur actio propter conditiones praedictas. Alio modo, potest actio de genere actionis dividi in actionem immanentem et transeuntem, sicut superius in inferiora. Nam, non solum ad formam inductam per motum in passum aliud ab agente est actio de genere actionis sed etiam ad formam inductam per mutationem in ipsomet agente. Illa enim forma absoluta, cum sit nova, est terminus alicuius actionis proprie dictae per quam accipit esse; quando igitur forma terminans actionem est extra ipsum agens, tunc actio illa transit; quando vero forma illa est in ipso agente, tunc actio est immanens. ƿ | |
[82] Distinctio istorum duorum modorum intelligendi actionem immanentem, patet: Quia illud quod secundum primum intellectum dicitur actio immanens, hic dicitur terminus actionis immanentis, secundum alium intellectum; et quod in alio secundo intellectu dicitur actio, communiter intelligimus per hoc quod est "elicere" quando dicimus quod potentia elicit operationem, et per hoc quod est "dicere" quando dicimus quod memoria sive suppositum per memoriam dicit verbum, et per "spirare" quando dicimus quod per voluntatem spirat quis amorem. | |
[83] Iste secundus intellectus de ista distinctione actionis immanentis et transeuntis, licet sit verus, non tamen est de intentione Philosophi sicut primus, ut patet ex eo quod dicit IX Metaphysicae: "non est aliud opus praeter actionem"; opus vocat operatum; praeter autem illam actionem, qua inducitur vel educitur operatio, est aliquod opus, hoc est, terminus operantis, puta ipsamet operatio; et sequitur ibi: " In istis exsistit actio, ut visio in vidente"; ubi satis exprimit quod visionem vocat actionem immanentem, non autem aliquam aliam cuius visio sit terminus. | |
[84] Ad secundum: Potest dici quod sicut esse album est habere albedinem tanquam formam, sic sentire vel esse sentientem est habere sensationem sicut formam. Unde, si obiectum vel Deus causaret effective sensationem, non diceretur sentire, sed ipse sensus ƿin quo subiective recipitur sensatio. Est igitur recipere vel habere sensationem, et sic intelligere recipere intellectionem, quia licet intellectus, secundum aliquam operationem, causaret in se intellectionem, tamen non diceretur intelligens in hoc quod causat, sed bene denominaretur aliquo modo a verbo significante talem actionem vel causationem, utpote si esset impositum tale verbum "intelligifico". Quod igitur dicitur "intelligere est pati", non probat quod sit per se de genere passionis, sed quod formaliter denominat per hoc quod recipitur in aliquo subiective; ut sit sensus: intelligere est recipere intellectione et recipere est quoddam pati. | |
[85] Ad aliud X Ethicorum: Dici potest uno modo quod operationes virtutis dicuntur actiones elicitivae operationum proprie dictarum, et illae actiones bonae sunt, quia generatio boni est bona; illae autem operationes actionis non sunt qualitates, sed proprie sunt de genere actionis. Iste intellectus videtur posse haberi a Commentatore, qui ad probationem illius, "neque virtutis operationes qualitates sunt", dicit sic: "si quidem operatio motio est operativa, motio autem non est qualitas". Haec ille. Operativa motio dici potest motio ad operationem. | |
[86] Et si obiciatur per hoc quod dicit: "neque felicitas", potest dici: Quod sicut nomen operationis sumitur hic minus proprie pro actione ƿterminata ad operationem proprie dictam, sicut felicitas potest improprie sumi pro actione terminata ad ipsam; et sufficit Aristoteli accipere operationes virtutis et felicitatem, pro illis pro quibus sufficienter potest instare contra hanc propositionem: "omne bonum est qualitas", contra quam intendit facere instantiam. | |
[87] Aliter potest dici ad illam auctoritatem: quod intendit ibi tantum de qualitatibus in esse quieto cum dicit: "neque virtutis operationes qualitates sunt"; quod apparet per hoc quod negat ibi istam consequentiam: "delectatio non est qualitas, igitur non est bona"; et probatur quod non sequitur per illam instantiam: "neque enim virtutis", etc. Antecedens enim in ista consequentia non est verum, nisi de qualitate permanente, nam delectatio vere est qualitas, sed in fieri; igitur sufficit sibi instare de illis quae hoc modo non sunt qualitates, sicut nec delectatio est qualitas, scilicet non in fieri. Quod autem delectatio vere sit qualitas, probatur ex dictis ibidem, nam intendit probare quod delectatio non est motio: "omnium, inquit, motionum proprie videtur esse velocitas et tarditas, vel in se vel in comparatione ad aliud; delectationi autem nullum horum exsistit; transponere in delectationem velociter vel tarde est, non est autem velociter delectari. Vult dicere quod delectatio non est velox, et ideo "non est motus, sed contingit velociter transponi vel transmutari ad eam; ƿigitur potest esse terminus transmutationis velocis; igitur potest esse terminus motus. Sed, secundum Philosophum V Physicorum, motus non potest esse per se ad actionem et passionem; igitur ipsa delectatio non est actio nec passio; et tunc discurrendo per genera, relinquitur tandem quod est qualitas. | |
[88] Illi igitur, qui fecerunt istam consequentiam, supposuerunt tanquam verum: "omne bonum est qualitas habens esse quietum"; delectatio non est talis; igitur etc. . Et ad istam maiorem, tactam in enthymemate, respondet Philosophus per instantiam de operatione virtutis. Quod autem non omnis operatio sit actio proprie dicta, probatur per illud ibidem cap. 5: "Appetere, inquit, delectationem, existimabit quis, utique omnes", quod probat subdens: "Quoniam et vivere omnes appetunt; vita autem operatio quaedam est"; haec ibi, quomodo vita vel vivere posset dici actio de genere actionis. | |
[89] Ad aliud de VII Physicorum: Littera Philosophi, secundum ea quae dicta sunt in secundo articulo, intelligenda est sic: quia scientiae necessario annexa est relatio ad obiectum intra, et ita non est a primo alterante immediate, nec per consequens ad ipsam est prima alteratio. Sed illud quod Commentator addit exponendo: ƿquod dignius est quod sit de capite ad aliquid, quam de qualitate, potest habere alium intellectum, de quo dicetur respondendo ad argumentum principale. | |
[90] Ad primam rationem: Diceretur quod actus distinguuntur per obiecta, quantum ad manifestationem, quia manifestior est distinctio obiectorum quam actuum, et ex illa tanquam ex manifestiori innotescit ista. | |
[91] Et confirmatur hoc: Quia, II De Anima, sicut vult Philosophus quod actus distinguuntur per obiecta, imo magis quod obiecta sunt praevia ipsis actibus, propter quod oportet prius tractare de distinctione obiectorum quam actuum; ita etiam vult quod potentiae distinguuntur per actus. Hoc autem non est essentialiter, quia actus est essentialiter posterior potentia, et posterius non est per se ratio distinguendi prius; igitur nec ibi illud aliud, scilicet de obiectis in comparatione ad actus, debet intelligi de distinctione essentiali. | |
[92] Aliter potest dici: Quod a quo aliquid habet entitatem ab eo habet unitatem et, per consequens, distinctionem; causatum igitur sicut habet entitatem a quacumque causa per se, ita unitatem et distinctionem; et etiam quodcumque dependens, ab illo a quo dependet essentialiter; et maxime verum est hoc, quando dependet ab aliquo tanquam a ƿcausa propria sive termino proprio suae dependentiae; quia quando communiter terminat dependentiam eius et alterius, non ita accipitur unitas eius et distinctio secundum unitatem et distinctionem talis termini dependentiae. Nunc autem, actus dependet ab obiecto tanquam a termino proprio suae dependentiae; concedi igitur potest quod actus distinguuntur per obiecta, sicut per aliqua extrinseca a quibus actus dependet dependentia essentiali et propria, non tamen distinguuntur per illa sicut per formalia distinctiva; nec etiam, quod est ad propositum, sicut per terminos relationis inclusae in actibus. Et cum dicitur quod absoluta distinguuntur per intrinseca, verum est tanquam per formalia distinctiva. Si autem acciperetur quod non distinguuntur per extrinseca, concedendum esset, sic intelligendo sicut per correlativa et per se terminos relationis; quia absolutum non requirit extrinsecum ut per se correlativum, nec per se terminum relationis; possunt tamen absoluta distingui per aliqua extrinseca, sicut causata per causas proprias, sive per illa ad quae habent propriam dependentiam in entitate et unitate, et talia sunt obiecta respectu operationum. | |
[93] Ad aliam rationem: Patet per idem, quia actus etsi non sit essentialiter relativus, cum tamen sit per se medium uniens potentiam tali obiecto. dicitur perfectior ex maiori perfecƿtione obiecti; sed istam perfectionem non habet ab illo tanquam a principio intrinseco, sed sicut a causa extrinseca, vel saltem ab aliquo extrinseco quod terminat dependentiam eius essentialem. | |
[94] De quarto principali dici potest quod illa qualitas, quae vel est operatio vel includitur in operatione, non habet relationem ad subiectum magis essentialem quam aliae qualitates; et ideo, si ponatur alias non esse essentialiter relatas ad subiectum, de quo non est modo quaestio, nec ista ponetur essentialiter relata ad subiectum. | |
[95] Quod si dicatur istam operationem esse in fieri, et per hoc essentialius dependere a subiecto quam alias quae sunt in facto esse vel in quieto esse, respondeo: istud non variat dependentiam ad subiectum, sed tantum variat modum essendi ipsius formae in se vel saltem in comparatione ad causam dantem esse. | |
[96] Ad argumentum principale: Dici potest quod, si aliqua vox imponeretur ad praecise significandum entitatem absolutam quae est operatio vel in operatione et per se in genere qualitatis, significatum illius vocis posset intelligi non cointelligendo ƿobiectum in ratione termini. Sed communiter voces impositae ad significandum operationem important relationem vel principaliter vel connotando, et ratio est quia operatio communiter intelligitur sub respectu tendente ad obiectum et, sub modo quo intelligitur, sub eo communiter significatur. | |
[97] Exemplum: species intelligibilis est qualitas absoluta, quod saltem oportet eos concedere qui ponunt speciem esse formalem rationem intelligendi, scilicet per se principiativam actus; et tamen communiter vocatur similitudo obiecti, non quod illa sit relatio quam per se importat hoc nomen "similitudo", sed quia ipsa ex natura sua est quaedam forma imitativa et repraesentativa obiecti; ideo dicitur similitudo talis, scilicet per imitationem; et etiam cum significatur per hoc nomen "species" adhuc non significatur sub ratione absoluti praecise, sed includendo illam relationem sub qua communiter intelligitur; unde etiam species dicitur alicuius obiecti species. Consimiliter est de vocibus significantibus operationem. | |
[98] Et si arguas: Aliqua operatio, puta illa quae non est obiecti ut exsistentis, non habet ad obiectum nisi relationem potentialem; nunc autem, oportet cointelligere obiectum tanquam terminum actualis relationis, quia qui intelligit actum cognoscendi, oportet ut cointelligat obiectum, non tantum ut cognoscibile sed ut actu cognitum; igitur cognoscere importat relationem actualem. ƿ | |
[99] Respondeo: Relatio quae, quantum est ex parte fundamenti, esset actualis, et, propter non entitatem termini, est possibilis, ipsa denominat frequenter fundamentum vel subiectum, quasi actualiter inesset. Exemplum: conceditur quod anima separata non est tantum inclinabilis ad corpus, sed quod inclinatur ad corpus, et tamen non est ibi actualis inclinatio, quia terminus non est in actu, sed pro tanto actualiter denominat, quia, quantum est ex parte animae, actualiter inesset. Consimiliter, dicitur quod scientia practica dirigit, licet non sit actualis directio secundum eam, puta quando nulla alia potentia ab intellectu operatur nec dirigitur secundum eam. Consimiliter, dicitur quod albedo est mensura omnium colorum, et sic de primo in quolibet genere respectu posteriorum, licet quandoque non sit actualis mensuratio propter defectum termini. Consimiliter potest dici hic: quod quia relatio operationis ad obiectum semper, quantum est ex parte eius, inesset actu, ideo sub ratione eius, quasi actualiter inhaerentis, operatio intelligitur, et sic significatur; et sic obiectum cointelligitur ut terminans actualem dependentiam. | |
[100] Istud quod dictum est, verum esset si cointelligeretur semper obiectum sub ratione mensurae, quia relatio mensurabilis est ibi potenƿtialis, ut prius dictum est; nunc autem, intelligendo operationem oportet cointelligere obiectum, tanquam illud quod attingitur per operationem. Verius, igitur, videtur esse dicendum quod oportet obiectum cointelligi tali actui ut terminum attingentiae unionis in actu, quam ut terminum dependentiae vel mensurabilis. Ista autem attingentia est relatio rationis in actu abstractivo, sed, quia sub ratione illius relationis attingentiae communiter intelligitur et hoc attingentiae actualis, licet illa non sit actualitas realis sed actualitas relationis rationis, et ideo communiter operatio significatur sub tali relatione actuali; et oportet obiectum cointelligi, ut terminans talem relationem actualem. | |
[101] Hinc patet quod illud Aristotelis in Praedicamentis: "nihil prohibet idem in pluribus generibus enuntiari", non est verum de aliquo per se uno, sed de aliquo uno per accidens, quod etiam quandoque uno nomine significatur; sicut forte hoc nomen scientia; sed non propter hoc est unum proprie quod est unum secundum definitionem, secundum illud VII Metaphysicae cap. 3: "Definitio vero est, non si nomen rationi idem significet, omnes enim rationes essent utique definitiones"; et probando consequentiam subdit: "Erit enim nomen, quod cuilibet rationi idem, quare et Ilias definitio erit". ƿEt ex hoc posset intelligi dictum Averrois VII Physicorum: "Dignius est inquit, quod sit de capite ad aliquid, quam de qualitate"; quod forte verum est quantum ad illud quod formalius est in significato nominis impositi ambobus vel illi toti per accidens, quod est absolutum sub respectu. | |
[102] Ex hoc etiam forte potest intelligi illud V Metaphysicae, quod aliqua dicuntur ad aliquid secundum genus, "ut medicina, inquit, eorum est quae ad aliquid, quia ipsius genus, scientia, videtur esse eorum quae ad aliquid". Nomen forte "speciei" imponitur praecise ad significandum qualitatem, et propter hoc non dicitur ad proprium correlativum; nomen autem generis non imponitur praecise ad significandum genus sive qualitatem, sed ad significandum ipsam sub respectu. |