Authors/Duns Scotus/Quaestiones quodlibetales/Q20

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search
Q19 Q21
Latin English
ƿ[1] Quaeritur utrum sacerdos obligatus ad dicendum missam pro uno, obligatus etiam ad dicendum missam pro alio, sufficienter solvat debitum dicendo unam missam pro ambobus. Arguitur quod non: Quia qui tenetur ad maius bonum non satisfacit solvendo minus bonum; sic est in proposito, quia duae missae sunt magis bonum quam una. Una etiam missa pro isto est maius bonum sibi, si dicatur pro illo, quam si dicatur simul pro illo et alio.
[2] Contra: Qui plus solvit quam illud sit propter quod obligatur, videtur abundanter satisfacere; sed una missa est maius bonum, quam sint illa pro quibus obligatur duobus; quia bonum missae est ex virtute sacrificii: sacrificium autem est infinitum, et infinitis sufficiens; Christus enim qui ƿoffertur in illo sacrificio sufficiens fuit quando offerebatur in cruce ad satisfaciendum pro peccatis; ergo etc.
[3] Hic praemittendum est unum: Hoc scilicet quod probabile videtur quod missa non solum valet virtute meriti, sive operis operantis, sed etiam virtute sacrificii, et operis operati. Vel non solum valet virtute meriti personalis sacerdotis offerentis, sed etiam virtute meriti generalis Ecclesiae, in cuius persona per ministrum communem offertur sacrificium; alioquin missa mali sacerdotis, qui in illo actu non meretur personaliter sed demeretur, nulli valeret in Ecclesia, quod reputatur communiter inconveniens, et rationabiliter, iuxta illud Joann. 6: Panis, quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita. Quandocumque enim Christus ut summus Sacerdos offert, panis quem dat, id est, caro eius, est mundi vita. Ex hoc sequitur quod ad solutionem huius quaestionis tria sunt videnda: Primo, si missa dicta pro duobus tantum valet isti, sicut si pro eo solo diceretur, et hoc merito personali celebrantis. Secundo, si tantum valet merito generalis Ecclesiae offerentis. Tertio, si iste simpliciter solvit debitum utrique cui obligatur. ƿ
[4] De primo, est sciendum quod inter opera meritoria oratio habet magis rationem meriti applicabilis alteri, quia ipsa de ratione sui est placativa Dei et reconciliativa rei Deo, et hoc illius pro quo per ipsum orantem specialiter offertur. Potest autem meritum, vel specialiter oratio, in triplici gradu intelligi valere alicui sive pro aliquo. Uno modo, specialissime: et sic semper valet oranti, quando est in gratia; ipse enim habet motum animi bonum et elicit opus bonum. Iste motus et illud opus non sic sunt alterius pro quo orat, sicut orantis; nec potest iste ordinata voluntate sic illud alteri dare quod non sit suum meritum, quia magis tenetur ex caritate diligere se ipsum quam alium; imo forte non posset dare alteri sic, quin istud esset peccatum. Alio modo generalissime: et sic valet toti Ecclesiae, nec enim debet orans aliquem de Ecclesia excludere, sed ex intentione habituali omnes includere. Tertio modo, scilicet modo medio: valet illi cui per orantem specialiter applicatur; non enim valet ei specialissime, patet ex primo membro; sed nec praecise valet sibi generalissime sicut cuicumque; tunc enim frusƿtra in Ecclesia essent speciales orationes assignatae, aliae pro vivis aliae autem pro mortuis, et iterum pro vivis aliis et aliis, puta benefactoribus, amicis et aliis, ut patet in orationibus in Missali Romano pro diversis assignatis personis et statibus vel congregationibus; frustra, inquam, essent istae specialiter assignatae, quia non plus valerent illis quam generaliter cuicumque in Ecclesia. Habet ergo articulus iste difficultatem specialiter intelligendo hoc tertio modo.
[5] Et potest dici quod una missa dicta pro duobus non tantum valet hoc modo isti quantum valeret si pro eo solo diceretur. Quod ostendi potest sic: Merito finito secundum plenam iustitiam adaequate correspondet aliquod praemium determinatum ad certum gradum. Praeter autem bonum quod debetur Ecclesiae generaliter et praeter bonum quod debetur isti oranti specialissime, quae duo semper includuntur in praemio debito orationi, accipio illud bonum quod virtute meriti ipsius orantis debetur medio modo ei pro quo specialiter oratur; illud est determinatum ad certum gradum; virtute igitur istius meriti non debetur alicui isto modo medio aliquod bonum quod non includitur in isto bono determinato. Si ergo totum illud bonum detur isti tanquam praemium modo ƿmedio debitum orationi, nullum bonum debitum orationi isti dabitur alteri, et per consequens si virtute istius meriti datur aliquod bonum illi, ut debitum isti orationi modo medio, sequitur quod non totum bonum sic debitum datur isti; ergo etc.
[6] Confirmatur: Quia aequali merito praecise debetur aequale bonum sive praemium, et hoc in quocumque modo debiti, scilicet generaliter, specialissime et medio modo; nunc autem, ex aequali devotione celebrans habet opus aeque meritorium, loquendo de merito personali; contingit autem quod aeque devote celebret quando celebrat pro isto specialiter, sicut quando specialiter celebrat pro utroque simul; ergo virtute eius meriti debetur praecise aequale bonum merito huius missae dictae pro uno, et merito illius dictae pro duobus; ergo si quando dicitur pro duobus, debetur isti totum illud bonum aequale, sequitur quod virtute illius meriti nihil debetur alteri, quia bonum quod daretur illi alteri non includitur in bono quod correspondet adaequate isti merito.
[7] Diceretur ad maiorem quod merito aequali, tam secundum intensionem quam secundum extensionem, debetur bonum aequale utroque modo; nunc autem, quando quis simul pro duobus orat, licet sit meritum aequale secundum intensionem sicut quando orat pro ƿuno, tamen est maius secundum extensionem, quia pluribus applicatur, et ideo debetur bonum aeque intensive sed maius extensive, quia utrique.
[8] Similiter respondetur ad primam maiorem: quod merito certi gradus correspondet bonum determinatum ad certum gradum. Verum est uniformiter accipiendo utrobique, scilicet secundum intensionem vel utrobique secundum extensionem; sed licet meritum ad plures extendatur, et per consequens praemium pluribus debeatur, non tamen oportet quod intensive minuatur licet pluribus communicetur.
[9] Hoc declaratur primo sic: Bonum spirituale proportionatur spiritui, et spiritus est ubique totus, et non per partes communicatur; ergo bonum spirituale communicatur sine divisione, et ita non diminuitur, licet pluribus communicetur.
[10] Hoc etiam ostenditur exemplo, ubi tamen minus apparet quam in proposito: Aliqua quidem corporalia, de quibus minus videtur quam de spiritualibus, non minus tamen communicantur etsi pluribus communicentur. Patet de lumine candelae simul illuminantis plura illuminabilia et aequaliter, sicut illuminaret quodlibet istorum per se. Patet etiam in voce, quae aequaliter simul immutat auditum quemcumque multorum audientium sicut immutaret unum illorum solum.
[11] Confirmatur, tertio, responsio per auctoritatem, quae habetur De Consecratione dist. 5: Non mediocriter. Et notatur ibi Hieronymus, ibi ƿinter alia sic habetur: "Cum pro centum animabus psalmus vel missa dicitur, nihil minus quam si pro una qualibet ipsorum diceretur accipitur".
[12] Potest dici quod ista non impediunt rationes prius positas. Quia utraque maior istarum rationum vera est simpliciter, tam secundum extensionem quam secundum intensionem, ita quod pro aequali merito non debetur, secundum strictam iustitiam, bonum numerosius, sicut nec bonum intensius; quia plura bona aequalia aequivalent uni bono maiori intensive, et hoc in omni retributione iusta et commutatione. Si ergo merito aequali non debetur maius bonum secundum intensionem, nec per consequens plura bona aequalia secundum extensionem; quia sicut ista, si facerent unum, facerent unum maius altero illorum, ita sunt maioris valoris secundum iustitiam, quam alterum illorum.
[13] Hoc confirmatur: Quia alioquin qui vellet orare pro omnibus animabus in purgatorio, intendens quod singulis valeret modo medio, aeque valeret cuilibet sicut si oraret pro una. Et tunc secundum ordinatam caritatem deberet quilibet orare pro quocumque, quia deberet impetrare bonum pluribus, dum tamen hoc posset per eumdem actum sine diminutione boni alicuius eorum. ƿ
[14] Dices quod, per modum satisfactionis, non tantum valet pro pluribus sicut pro uno, quia poena debita non relaxatur, nisi aliquid aequivalens solvatur. Contra: Tunc aliquis posset impetrare primam gratiam peccatoribus quotcumque sicut uni, quia hic non requiritur poenae solutio, sed Dei placatio et impetratio boni ab ipso.
[15] Item, sicut plures poenae aequivalent uni maiori poenae, et non relaxantur nisi per opus satisfactorium maius vel per plura opera satisfactoria, sic videtur de pluribus bonis impetrandis, quod aequivalent uni maiori et ideo nisi per plura bona vel unum maius bonum impetrantur; quare etiam non sufficit ad deletionem mali aliquid sicut sufficit ad impetrandum bonum, imo secundum videtur maius.
[16] Confirmatur etiam propositum, secundo: Quia in amicitia humana dilectus per supplicationem suam meretur maius bonum uni, quam si supplicaret pro multis, nam pro uno exaudiretur ut tantum bonum impetret ei; et si pro multis peteret, vel non pro omnibus exaudiretur, vel non tantum bonum impetraret, et istud est secundum iustam legem amicitiae.
[17] Confirmatur, tertio: Quia voluntas non videtur efficacior, ut est a causa meritoria, quam ut est causa elicitiva vel impetrativa, imo minus efficax; quia ut meritoria est tantum causa dispositiva habilitans et disponens ad actionem principalis agentis; ut ƿautem est elicitiva vel impetrativa, est causa principalis. Sed voluntas, ut est causa elictiva vel impetrativa non aequalem effectum causat simul in quolibet multorum sicut in uno solo causatet, neque enim simul intensa est amicitia ad quotcumque sicut esset ad unum, VIII Ethicarum, nec voluntas aeque perfecte intense imperat plures operationes potentiarum inferiorum sicut unam; minuitur enim intentio voluntatis plures actus inferiores imperantis. Consimiliter videtur quod voluntas minus bonum intensive mereatur, quando pluribus meretur.
[18] Et si dicas: Hoc verum est, quando devotio minuitur ex distractione circa plures, sed si devotio sit aequalis, non oportet quod minus bonum mereatur multis quam uni; contra: Distractio non necessario concurrit ex hoc quod pro pluribus celebratur, quia non oportet celebrantem pro multis tunc de eis actu cogitare, sed sufficit quod ante recollegerit istos pro quibus intendit specialiter orare, et intentionem suam talem Deo obtulerit. Ex tunc enim, si tantum in communi eorum memoriam habeat, hoc sufficit, quia Deus oblationem et devotionem suam pro illis acceptat pro quibus ordinavit prius se velle offerre. Et in isto casu verum est quod propter multitudinem attentio actualis ad singulos minuitur, quia non est ad eos nisi in communi, sed devotionem, quae est motus mentis in Deum, non oportet minui. Exemplum: non minus devote celebrat quis de omnibus sanctis, quam de uno sancto, ƿquia etsi minus distincte attendat ad quemlibet, tamen attentio ad totam communitatem sufficit ad devotionem, non tantum aequalem sed maiorem quam sufficeret attentio ad unum eorum, nisi forte ad illum in quo eminenter est illud quod est materia devotionis ad omnes, qui est solus Deus trinus. Sic, quando oratur pro multitudine sive communitate indigente, ut impetretur sibi bonum quo indiget, maior compassio potest haberi et ita maius desiderium impetrandi illud quo indiget, quam si pro uno indigente oraretur; et ita non minuitur ibi devotio, licet minuatur attentio actualis et distincta. Non ergo minus bonum tunc impetrat singulis propter diminutionem devotionis, sed propter hoc solum quod merito suo correspondet aliquod bonum certum, et hoc in quocumque eodem gradu, scilicet reddendum illi cui valet specialissime, vel illis quibus valet generalissime, vel etiam illi vel illis quibus valet medio modo. Et, per consequens, in isto tertio gradu in quo loquimur, si est maior extensio, est minor intensio unicuique.
[19] Ad illa in contrarium: Ad primum, de "spiritu; dico quod spiritus, etsi extensive non dividatur, tamen numeraliter spiritus a spiritu distinguitur; sunt enim sinƿgulorum corporum animatorum singulae animae, et illae habent bonitatem naturalem magis extensive quam una ex eis, imo aequivalentem bonitati magis intensae secundum illud VII De Trinitate vel XXIV: "Plus aliquid sunt duo homines quam unus homo". Et per hoc distinguitur pluralitas in divinis a pluralitate in creaturis, quia plus aliquid sunt hic duo quam unum, non sic ibi, unde subdit: "Non maior est Pater et Filius simul, quam solus Pater". Bonitates etiam plures spirituum sunt maioris valoris, et ideo requirunt plura bona vel unum maius bonum propter quod retribuantur; non enim qui orando meretur vivificare unum mortuum, eadem ratione aeque meretur vivificationem quorumcumque mortuorum. Ita dico quod bonum spirituale communicatur sine divisione quantitativa, secundum extensionem tamen communicatur cum distinctione, scilicet aliud alteri, et ita requirit distinctum meritum, propter quod reddatur, et hoc dico aequale intensive.
[20] Contra: Saltem bonum spirituale non communicatur per partes; ergo si virtute huius missae debetur bonum utrique tanquam unum totale praemium, illud non reddetur per partes, sic scilicet quod pars dabitur uni, et pars alteri. Confirmatur: Quia qui per spiritum recipit, totum spiritum recipit; ergo similiter qui aliquod bonum spirituale recipit, recipit ipsum totum. ƿ
[21] Respondeo: Augustinus VI De Trinitate 8: In his quae non mole magna sunt, idem est maius esse quod melius; duo vero bona aequalia sunt meliora altero; ergo in eis est maior bonitas, maius autem licet non possit actu dividi, tamen habet plura parva sibi aequalia; sicut licet caelum non posset actu dividi, tamen toti aequantur plura parva quam medietati, et in illis parvis est distinctio, et pro illo uno magno, licet in se indivisibili, tamen divisibili vel magis distinguibili in aequivalentia, possent illa multa reddi. Sic hic, tanto merito debetur adaequate tantum, illud in se dividi non potest, sed tamen illi aequivalere possunt multa bona minora, et ita ipsum potest dividi valore, dum pro ipso diversa bona minora distincte reddantur. Non ergo illud bonum spirituale realiter per partes datur, sed datur in multis bonis minoribus, quae respectu illius boni habent partialem valorem.
[22] Ad confirmationem: Si possibile esset eumdem spiritum distribui multis in valore, sicut hic est possibile de bono reddendo virtute orationis, unicuique minus bonum daretur; et forte etiam realiter spiritus minus communicaretur, si transcenderet suum susceptivum proportionatum, sicut forte anima non aeque vivificaret corpus, quantumcumque cresceret, sed passo proportionato aeque communicatur; in proposito, receptivum ƿproportionatum bono illi, quod est reddendum pro merito, est una persona, et quod datur illi, datur non per partes.
[23] Contra exempla ista prius posita instatur per alia exempla: Quia non aeque possum portare duo aequalia sicut unum. Si dicatur quod in movendo localiter non aeque potest agens in plura et pauciora, tamen in alterando potest, et hoc quando illa plura sunt agenti aeque approximata , dico quod aliqui motus sunt tales, quibus necessario totum simul secundum omnes sui partes movetur, hoc est, non prius una pars quam alia, sicut est motus localis; et de hoc intelligitur V Metaphysicae: "Continuum est illud, cuius motus est unus secundum se; unus autem, cuius indivisibilis, indivisibilis autem secundum tempus"; si enim moveretur una pars continui alia non mota, solveretur continuitas. Alius est motus, quo non est necessarium totum secundum omnes partes simul moveri, ut est alteratio. Mobile etiam aut intelligitur illud quod est adaequatum virtuti moventis vel agentis, ita scilicet quod non posset simul movere maius, aut aliquod mobile minus tali adaequato. Est ergo aliqua differentia inter motum localem et alios motus, quia semper totum continuum secundum se totum est mobile adaequatum ƿmoventi, ita quod non aliqua pars eius sine alia est mobile adaequatum. In motu autem alterationis, aliqua pars ipsius mobilis potest esse mobile adaequatum moventi tantae virtutis, sic quod simul non movebitur nisi tanta pars. Sed utrobique, imo in motu generaliter, verum est quod ab isto movente nihil simul movetur, nisi suum mobile adaequatum, vel quod includitur in illo, et dico inclusum in illo realiter sicut aliquid eius, vel aequivalenter sicut minus quod etiam non est pars maioris potest dici includi in eo; et sic illud quod potest simul movere illud mobile tanquam adaequatum, non potest simul aliud mobile maius movere, nec etiam cum isto aliquod aliud; potest tamen simul movere duo mobilia quae simul iuncta non excederent mobile adaequatum; et de talibus verum est quod non minus movet plura quam pauciora, quia non minus movet mobile sibi simpliciter adaequatum, quam mobile minus ipso, quia tunc illud non esset omnino adaequatum; intelligo "adaequatum" non sic quod movens secundum totum conatum sui possit illud movere, sed sic quod cum quantocumque modico conatu potest ipsum movere; tale mobile omnino subiaceret tali moventi; et mobile omnino subiacere moventi potest dici ipsum mobile omnino adaequari passive ipsi agenti; taliter caelum, secundum Philosophum, est mobile adaequatum intelligentiae, quae, etsi non possit movere maius, tamen posset minus. ƿ
[24] Ad exempla illa: Dico quod passi proportionati agenti potest quaelibet pars aeque perfici, ita saltem quod una non minus perficitur, si alia perficiatur, quam si sine illa perficeretur; quia enim totum est primo proportionatum agenti, ideo pluralitas partium quae includuntur in isto toto non impedit perfectionem actionis in omnes, sicut nec in totum includens eas; sed si uni passo proportionato adderetur aliud passum, illud non oporteret aeque perfici ab agente, sicut si solum reciperet actionem agentis. Hoc patet in illis exemplis: Lux enim et sonus, et similia, quantum est de se, multiplicant se sphaerice; passum ergo proportionatum tali agenti quantumcumque sit parvum, cum tamen sit sphaericum, includit partes, et illae quae sunt partes eiusdem sphaerae circumstantis lumen aeque illuminabuntur, hoc est, tantum illuminabitur medium secundum unum diametrum eiusdem sphaerae circa candelam, sicut secundum alium; sed si accipiatur alia sphaera remotior a candela ambiens primam sphaeram acceptam circa candelam, illa non aeque illuminabitur sicut prima. Quod ergo dicitur, quod aeque illuminantur plura illuminabilia sicut unum, verum est quando illa plura sunt partes eiusdem illuminabilis adaequati, puta quando sunt contenta in eadem sphaera sive intra eamdem ƿsphaeram respectu illuminantis ut centri. In proposito autem duo illi pro quibus oratur non sunt per se partes unius, quod sit susceptivum adaequatum boni reddendi virtute orationis, sed uterque per se est susceptivum adaequatum.
[25] Contra: Quod secunda sphaera minus illuminatur quam prima, hoc est quia secunda est remotior a luce, non autem quia simul cum secunda alia, scilicet prima, illuminatur; imo secunda nullum lumen reciperet nisi prima simul illuminaretur; ergo non minus recipit hoc unum passum, quia aliud simul recipit, sed quia ipsum est remotius ab agente. In proposito non est talis remotio, sed tantum distinctio recipientium. Respondeo: Duo mobilia posse aeque approximari eidem moventi, necessario concludit illa esse mobilia partialia contenta, scilicet realiter vel aequivalenter, in uno mobili adaequato, quod semper est imaginari sphaericum circa centrum ipsius agentis, et quae etiam sunt in eadem totali sphaera, hoc est, infra distantiam eiusdem axis, illa aeque moventur et alia non aeque cum illis.
[26] Ad auctoritatem Hieronymi, glossa ponit ibi duplicem responsionem: Una est referens haec ad ipsum celebrantem, ut sit sensus: nihil minus accipitur, supple pro ipso celebrante, quia sive pro uno sive pro multis dicatur semper valet specialissime celebranti, et aequaliter quando ƿest aeque dispositus et aeque ordinate facit hoc quod facit, hoc est, aeque celebratur pro multis quando pro multis et pro uno quando pro uno.
[27] Alia responsio glossae est ibi referens ad casum in quo loquitur, quod scilicet non minus valet una missa dicta pro centum animabus cum cordis hilaritate, quam si pro quolibet uno diceretur cum anxietate. Praemittitur enim ibi sic: "Melior est quinque Psalmorum decantatio cum cordis puritate ac serenitate et etiam spirituali hilaritate, quam totius Psalterii modulatio cum cordis anxietate ac tristitia", et tunc subditur illud, quod adductum est: "Cum ergo pro centum" etc. Et hoc secundum fuit forte specialiter secundum intentionem beati Hieronymi, volentis loqui ad consolationem monachorum, quod si pro multis tenerentur orare, tamen non oportet tot Psalmos legere, quia vergeret in fastidium; sed melius satisfit illis, si pro eis dicantur pauciores et cum hilaritate, melius etiam valet dicenti, si potest stare cum obligatione eius.
[28] De secundo articulo principali, tria sunt videnda: Primo, si in potestate sacerdotis sit applicare certae personae ƿbonum quod debetur Ecclesiae vel alicui in Ecclesia virtute sacrificii. Secundo, si sacerdos potest illud bonum applicare pro libito voluntatis suae. Tertio, si valet isti aeque, quando applicatur sibi et aliis, sicut si sibi soli applicaretur.
[29] De primo, videtur quod non: Quia instrumentum non habet virtutem applicandi actionem vel effectum actionis; agentis enim principalis est applicare virtutem et actionem; nunc autem sacerdos, quantum ad virtutem sacrificii, est mere instrumentum, quia organum inanimatum; licet enim sit organum vivum quantum ad meritum personale in celebrando, quia sic mereri est eius inquantum in se vivit vita gratiae, tamen quantum ad illud bonum quod debetur virtute sacrificii est organum praecise ratione ordinis, et aeque provenit effectus iste virtute sacrificii, etiamsi minister in se non vivat vita gratiae; ergo etc.
[30] Secundo sic: Bonum quod non debetur isti, non habet iste ius alii assignandi vel applicandi; bonum quod debetur virtute sacrificii non debetur sacerdoti inquantum celebrans, sed tantum ipse est nuntius offerens ƿpetitionem Ecclesiae, et bonum quod virtute sacrificii debetur non sibi debetur, quia eadem esset virtus sacrificii, si ipse esset in mortali peccato.
[31] Dico, tamen, quod in potestate sacerdotis celebrantis est aliquo modo applicare virtutem sacrificii; quod probatur duplici auctoritate: Augustinus in Enchiridio 89 vel 77: "Non est negandum defunctorum animas relevari, cum pro illis sacrificium mediatoris offertur"; ergo offerens potest applicare illis sacrificium, et illae per hoc poterunt relevari. Idem, in sermone De Cathedra sancti Petri: "Ostendam, inquit, qua ratione animas defunctorum iuvare possunt: adhibeant pro eis sanctorum preces, et sacerdotali eos prosecutione Domino commendent". Iuvantur ergo animae per hoc quod sacerdos pro eis applicat virtutem sacrificii.
[32] Ad hoc etiam est congruentia una: Quia ubi in domo aliqua aliquod bonum est distribuendum diversis secundum eorum exigentiam vel indigentiam, rationabile est quod dominus domus non immediate singulis distribuat, sed talis distributio alicui vel aliquibus certis ministris in domo committatur; ita videtur regulariter in familiis ordinatis, aeque ergo vel magis debet ita esse in domo Dei quae est Ecclesia, quod bonum ibi virtute sacrificii communicandum non solum Deus distribuat, sed aliƿquis minister in Ecclesia; nulli autem magis convenire potest in Ecclesia quam sacerdoti sacrificium offerenti, cui sicut convenit determinare intentionem suam pro quo specialiter offerat, sic convenit sibi dispensatorie vel dispositive determinare cui virtute sacrificii bonum quod impetratur reddatur.
[33] Ad illa quae probant quod nulla modo conveniat sacerdoti applicare virtutem sacrificii. Ad primum: Dico quod, licet bonum quod impetratur virtute sacrificii non impetretur virtute meriti personalis sacerdotis, sed virtute meriti Ecclesiae in cuius persona fit oblatio et ob cuius gratiam oblatio acceptatur, et ideo quoad hoc, scilicet tale bonum sic impetrandum, sacerdos, licet sit mere organum tamen ratione ordinis habet gradum notabilem in Ecclesia, propter quem sibi convenit offerre et oblationis virtutem determinare, et in hoc non est praecise organum, sed minister et dispensator.
[34] Ad secundum: Dico quod si bonum reddendum virtute sacrificii non debeatur sacerdoti pro se, debetur tamen Ecclesiae secundum eius distributionem, quia ipse ex ordine suo est nuntius sponsae ad sponsum offerens petitiones specialiter pro determinatis personis, et ita dispensatorie vel dispositive determinans eis illud quod pro talibus petitionibus reddetur. ƿ
[35] De secundo autem, in isto articulo, scilicet an possit pro libitu distribuere bonum debitum virtute sacrificii, ita scilicet quod hoc bonum specialiter reddatur illi cui ipse specialiter applicat virtutem sacrificii, diceretur quod non; sed ad hoc quod applicatio sua habeat effectum oportet quod eam faciat secundum beneplacitum Dei, quia ipse solus est dator illius boni et secundum suum proprium beneplacitum; non ergo dabitur illi cui sacerdos applicat, nisi sacerdos in applicando conformet se voluntati datoris.
[36] Contra hoc: Nullam videtur ille habere auctoritatem applicandi vel assignandi aliquod bonum alicui cuius applicatio nunquam tenebit nisi fiat secundum voluntatem alterius, de qua iste regulariter non potest habere certitudinem; sed sacerdos celebrans non potest habere certitudinem determinatam de voluntate divina, cui velit dare bonum reddendum virtute sacrificii; quia nec regulariter hoc Deus revelat in speciali, nec ex Scriptura habetur doctrina de hoc, nisi multum remota et universalis, quae non sufficit ad sciendum voluntatem divinam in speciali respectu huius personae vel illius; ergo si nunquam applicatio facta per sacerdotem haberet effectum nisi esset facta secundum ƿbeneplacitum divinum, sequeretur quod sacerdos nullam haberet auctoritatem applicandi virtutem sacrificii nisi multum in universali.
[37] Potest ergo dici quod, ubi habetur doctrina certa de applicatione, ibi est sic facienda, ita scilicet quod si contrarium fiat forte nec ei cui applicatur valet et applicanti nocet, quia peccat. Cum autem oratio possit, ut dictum fuit in principio primi articuli, alicui tripliciter applicari, scilicet specialissime, generalissime et modo medio inter ista, scilicet specialiter, licet non specialissime. Prima autem applicatio determinata est, quia semper fit ipsi oranti. Secunda etiam determinata est, quia semper fit toti Ecclesiae, et has duas determinationes facit regula caritatis, quae debet esse potissime ad seipsum et generaliter ad omne proximum.
[38] Tertia applicatio, scilicet media, aliquando ut determinata est ex institutione sive ordinatione Ecclesiae, quae in diversis parochiis instituit diversos sacerdotes parochiales qui tenentur officiare ecclesias et celebrare specialiter pro suis parochianis; consimiliter, in diversis collegiis partialibus sunt diversi sacerdotes instituti ad offerendum sacrificium altaris, et specialius semper pro illis qui sunt in tali collegio. De hoc potest accipi illud 7 q. 1 et notat Hieronymus ad Rusticum monachum: "In apibus princeps unus, grues sequuntur unam. Roma autem condita duos fratres ƿreges simul habere non potuit". Et sequitur: "singuli Ecclesiarum Episcopi, singuli Archidiaconi, et omnis Ecclesiasticus ordo suis rectoribus regitur". Haec ille. Nec tantum requiruntur rectores in Ecclesia ad correctionem faciendam, sed ad reconciliationem faciendam peccatorum per orationem Ecclesiae et hostiam salubrem.
[39] Similiter, videtur determinari applicatio ex iustitia, et hoc illis qui provident vel providerunt ministris de necessaria sustentatione. Hoc modo multi dotaverunt monasteria et ecclesias solemnes collegiatas vel minores ecclesias, ad hoc ut ministri in talibus ecclesiis tenerentur celebrare pro illis et pro illis pro quibus ipsi intendebant eos obligare. Et est obligatio rationabilis ut qui recipit eleemosynas temporales refundat pro eis suffragium spirituale orationis et oblationis, sicut de temporali beneficio refundendo pro spirituali beneficio praedicationis ait Apostolus I Cor. 9: "Si nos vobis spiritualia seminamus, magnum est si carnalia vestra metamus?; quasi diceret, non. Ex quo ergo licitum est, imo rationabile, quod "eleemosyna requirat orationem, ille qui cum eleemosyna sua imponit obligationem orandi pro se rationabiliter facit, et ita ista eleemosyna ad quemcumque succedentem semper transit cum onere sibi imposito; nullus tamen praesumitur se et suum collegium sic alicui obligare quod non posset de caetero alteri aliqua suffragia committere vel promittere, et ita ƿpraesumitur obligatio fieri secundum intentionem obligantis, praecise tamen secundum notulam, licet non sit haec obligatio nisi promissoria.
[40] Isti vero, quorum orationes et oblationes sunt sic determinatae caeteris personis, non possunt eas pro libitu aliis applicare, quia facerent iniustitiam subtrahendo debitum illis quibus iam sunt obligati; et intelligo si applicarent aliis ita specialiter sicut ipsis, et hoc aliis quibus non aeque obligantur; siquidem illa applicatio medio modo potest habere multos gradus; exempli gratia ponantur tres; et semper ipsa plus valet ei cui fit in priori gradu, puta si quis sic intendat quod quantum potest oblatio valere alicui alii ab offerente tantum valeat ipsi A, et tunc post ipsum A, quantum valere potest alicui alteri, valeat ipsi B, et post B ipsi C; et hoc sive per A intelligatur una sola persona sive multae pro quibus vult in eodem gradu orare. Esto igitur quod ex ordine ecclesiae vel ex beneficio recepto, tenetur quis offerre medio modo, et hoc in primo gradu pro uno, non praeiudicat tamen illi, si medio modo in secundo gradu offerat vel applicet virtutem oblationis alii, et in tertio gradu tertio, et sic de quibuscumque gradibus, quia nunquam applicatio facta in gradu posteriori subtrahit aliquid illi cui facta est in gradu priori.
[41] Cui autem fieri debet applicatio et in quo gradu dubium est. ƿAn scilicet curatus debeat prius applicare oblationem suo parochiano quam patri vel matri. Videtur enim quod de lege naturae obligatur parentibus et illi legi praeiudicare non potest positiva obligatio, nec quisquam recipiens obligationem debet velle sibi sacerdotem obligari contra rectum ordinem legis naturae; et ita interpretandum est quod nunquam voluit sacerdotem sibi sic obligari, quin posset libere reddere semper patri et matri illud in quo eis tenetur. Sed contra, pater et mater, si sint parochiani alterius sacerdotis, habent eum obligatum ad orandum pro se sicut pro subditis, et videtur quod obligatio ista spiritualis filiationis praevaleat quantum ad efficaciam.
[42] Alii autem sunt sacerdotes in Ecclesia non habentes curam nec etiam capellaniam vel praebendam ratione cuius sit eorum oblatio applicata certae personae vel certis personis, et tales magis possunt libere pro suo beneplacito applicare. Debent tamen applicationem suam conformare beneplacito summi sacerdotis, quantum possunt de illo verisimiliter coniicere vel concipere, quod difficile quandoque est percipere in speciali de hac persona vel illa. Probabilius autem concipitur magis in communi, puta parentibus, benefactoribus, principibus et praelatis, iuxta illud Apostoli I ad Timot. 2: ƿObsecro ergo primo etc. Pro mortuis etiam, iuxta illud II Machab., 12: Sancta ergo et salubris est cogitatio pro defunctis exorare.
[43] Et adhuc, sistendo etiam sic in communi, dubium est quibus debet offerens medio modo applicare beneficium, et hoc in gradu priori, et quibus in gradu posteriori, nam in aliquibus est maior indigentia, sicut in mortuis qui non possunt pro se mereri quam in vivis, et in peccatoribus quam in iustis qui per gratiam propriam quam habent possunt mereri, non sic peccatores, et magis indigenti videtur iustum prius subvenire; tamen ex alia parte videtur maior utilitas; utilius est enim viatori gratiam augeri, et ex consequenti merita, quam mortuo solam poenam remitti, ubi non augetur gratia nec crescunt merita; videtur etiam quis magis obligatus fratri suo exsistenti in caritate quam peccatori qui nec Deum diligit nec a Deo diligitur sicut iustus, et debeo magis diligere eum quem Deus diligit et qui Deum diligit, quam illum qui contrario modo se habet.
[44] Tutius ergo videtur applicationem facere generalem talem: "Digneris, Domine, oblationem istam specialiter acceptare pro illis pro quibus nosti me teneri specialiter offerre, et in illo gradu in quo nosti me teneri pro eis. Et si in speciali determinetur ad aliquem vel aliquos, "tutius est quod fiat sic sub conditione "si tibi placet". ƿ
[45] De tertio autem, in isto articulo, dici potest, sicut in praecedenti articulo, quod scilicet missa non tantum valet virtute sacrificii applicata pluribus in eodem gradu sicut si uni soli applicaretur. Hoc declaratur simili ratione qua prius: Quia bonum quod debetur virtute sacrificii, correspondet secundum plenam iustitiam alicui merito in Ecclesia; illud meritum est finitum et certi gradus; ergo sibi secundum iustitiam plenam adaequate correspondet bonum certi gradus reddendum, ita quod nihil reddetur virtute sacrificii nisi illud vel inclusum in illo; ergo si totum illud reddatur isti, nihil virtute sacrificii reddetur illi, quia quod daretur illi, nec est istud bonum quod datur isti, nec includitur in illo ut aliquid eius; et, per consequens, ex opposito consequentis, si virtute sacrificii aliquod bonum detur illi, non totum datur isti quod debetur virtute sacrificii; daretur autem ei totum in medio gradu, si sibi soli specialiter applicaretur; ergo etc.
[46] Ista autem ratio posset habere instantias, quae positae sunt in primo articulo, et consimiliter solverentur.
[47] Sed hic est quoddam dubium ƿspeciale: Nam ibi patet cui merito finito debet correspondere bonum reddendum, quia merito personali celebrantis; non ita patet hic, cui merito correspondet bonum reddendum virtute sacrificii. Et dici potest quod non correspondet praecise bono contento in eucharistia; illud enim bonum aequale est quando eucharistia servatur in pyxide, et tamen non tunc aequivalet Ecclesiae sicut quando offertur in missa, et sive hoc indistincte dicatur oblatio eucharistiae, sive sit consecratio sive perceptio sive oblatio, vel operatio aliqua sacerdotis in persona Ecclesiae. Ultra ergo bonum contentum in eucharistia, requiritur oblatio eucharistiae. Ista non est accepta nisi sit offerentis accepti, iuxta illud Gen. 4: Respexit Deus ad Abel et ad munera eius; prius ad Abel quam ad munera et iuxta illud Lucae 21: "Vidua haec paupercula plures quam omnes misit", quia ex voluntate magis accepta; et Gregorius in homilia super illud Matth. 4 "Ambulans Iesus" etc.: "Nec pensat Deus quantum in eius sacrificio, sed ex quanto deferatur affectu". Unde si iudaeus obtulisset Patri Christum volentem vel non volentem, non fuisset ista oblatio ita accepta a Patre sicut quando Christus sponte se obtulit, imo non ƿfuisset accepta, iuxta illud Ecclesiastici 34: "Qui offert sacrificium ex substantia pauperis, quasi qui victimat filium in conspectu patris".
[48] Ex istis patet quod, sicut eucharistia non praecise ratione rei contentae plene acceptatur, sed oportet quod sit oblata, sic nec plene acceptatur oblata, nisi ratione bonae voluntatis alicuius offerentis. Non autem praecise ratione ipsius voluntatis celebrantis, quia hoc pertinet ad meritum personale, non ad virtutem sacrificii, nec immediate ratione voluntatis ipsius Christi offerentis, quia Christus etsi hic offeratur ut contentus in sacrificio non tamen hic immediate offert sacrificium, iuxta illud Hebr. 9: "Neque ut saepe offerat semetipsum"; et ibidem: "Christus semel oblatus est", supple a seipso offerente; alioquin videretur quod unius missae celebratio aequivaleret passioni Christi, si idem esset offerens immediate et oblatus. Certum est autem quod missa non aequivalet passioni Christi, licet specialius valeat pro quanto ibi est specialior commemoratio oblationis quam Christus obtulit in cruce, iuxta illud Lucae 22 et I Cor. c. 2: "Hoc facite in meam commemorationem"; quia fit missa tam repraesentando illam oblationem in cruce quam per eam obsecrando, ut scilicet per eam Deus acceptet sacrificium Ecclesiae. Obsecratio etiam communiter fit per aliquid magis acceptum ei qui rogatur, quam sit sibi supplicatio obsecrantis. Patet in exemplis communiter; si enim supplico ƿut per salutem vel pro salute animae patris hoc mihi facias, suppono tibi magis acceptam esse salutem eius quam supplicationem meam; unde propter illam acceptam volo supplicationem meam acceptari, "et propter quod unumquodque, et illud magis". Sic ergo patet quod eucharistia oblata acceptatur non ratione voluntatis Christi ut immediate offerentis, ratione ergo voluntatis Ecclesiae generalis; illa autem habet rationem meriti finitam; et esto quod acceptaretur ratione voluntatis Christi ut offerentis, hoc est instituentis oblationem et dantis sibi valorem et acceptationem, tamen non aequivaleret nec acceptaretur sicut passio Christi, et ita esset meritum finitum cui correspondet bonum debitum virtute sacrificii.
[49] Sed cum acceptetur ratione voluntatis generalis Ecclesiae, numquid simul Ecclesiae triumphantis et militantis? Non videtur, imo istud sacrificium est proprium Ecclesiae militanti, sicut et sacramentum in quo est sacrificium. Contra: Si est solius Ecclesiae militantis, ergo si nullus viator esset in gratia virtus sacrificii esset nulla; et si unus solus esset in gratia, aequaretur merito personali illius. Qualiter ƿetiam modo ad meritum istud concurrit motus illius qui nihil cogitat de oblatione, cuiusmodi est alius a celebrante, nec assistens sibi?
[50] De tertio articulo principali, dico quod sacerdos potest teneri ad dicendum missam pro isto dupliciter Uno modo ex liberali promissione; alio modo ex stricta obligatione. Nec intelligo strictam obligationem per conventionem legalem, sive per commutationem spiritualis, ut orationis, pro temporali, ut eleemosyna quae data est, quia illa videtur simoniaca. Nec valet dicere quod sacerdos commutaret pro aliquo temporali suum laborem corporalem, quia non est verisimile quod aliquis vellet sibi tantum dare pro labore corporali in illo actu. Sed eleemosyna liberaliter offertur cum mendicatione orarionis, et recipiens eleemosynam tenetur secundum iustitiam exaudire mendicantem orationem suam; et tunc secundum iustitiam, liberaliter tamen, scilicet ƿsine conventione et commutatione, obligat se ad orandum pro benefactore; vel, si est communitas aliqua, praelatus eius se pro tota obligat vel ipsam totam obligat vel ipsa tota se totam obligat; et quaelibet istarum obligationum potest esse stricta, licet non sit secundum commutationem huius pro illo. Secundum istud intelligenda sunt multa quae dicuntur in quaestione et quaestionis solutione.
[51] Si primo modo teneatur, in potestate promittentis fuit tantum promittere quantum voluit, et ad tantum se obligavit et non plus, si tamen iste intellectus possit sine mendacio stare cum verbis quae habentur Extra de sponsalibus, ex litteris, ubi glossa in fine dicit: "Secundum promissorem sit interpretatio, quia liberum fuit et licitum stipulatori verba late concipere"; ff. de verb. oblig. quidquid; et tunc si reddat sicut intendebat in promittendo, solvit debitum.
[52] Si autem teneatur secundo modo, scilicet ex stricta obligatione alia et alia facta illi et isti de dicendo missam pro eo, potest dici tunc quod dicendo pro ambobus simul non solvit debitum.
[53] Distinguendo tamen de verbis obligationis, potest dici quod aut sunt certa et simpliciter determinata ad unum intellectum, puta si obliget se ad dicendum missam pro isto una cum aliis pro quibus tenetur, vel si ƿex alia parte obliget se ad dicendum missam pro isto ita specialiter, sicut potest sacerdos specialius pro alio a se celebrare, hoc est quantum potest et meritum personale et etiam virtutem sacrificii alicui alii specialius applicare; et in isto casu, quando scilicet obligatio est determinata ad certum intellectum, patet quod satisfacit si secundum intellectum satisfacit et aliter non.
[54] Aliquando autem verba obligationis possunt habere diversos intellectus, ita quod possunt intelligi strictius et minus stricte, puta si dicam sic: dicam pro te unam missam; et adhuc generalius sic: celebrabo pro te. Et in isto casu, ut videtur, verba accipienda sunt secundum intentionem obligantis. Quod probatur per illud Extra de Iureiurando, Veniens, ubi dicitur de quodam A, quod "cum graves inimicitias incurrisset, illi qui partis utriusque amatores extiterant, suggesserunt praedicto A quod in satisfactionem inimicitiarum iuraret quorumdam obedire mandato. Cumque ille non credens se tale quid commisisse, propter quod ei aliquod grave debet imponi iuramentum, illud sub tali confidentia praestitisset, ipsi sibi sub iuramenti debito praeceperunt ut nunquam curiam ducis intraret, nisi cum omnes per edictum ipsius generaliter ad curiam vocarentur" etc. "Verum quia ille, qui dicti ducis est consiliarius, nequaquam sic intrasset si mandatum illud sibi contrarium praescivisset, noveritis nos mandasse Paƿtriarchae tali, ut si mandatum priori iuramento licite facto repugnet, ipsum auctoritate nostra denunciat non servandum". Vult ergo Papa quod illud iuramentum non servet quando sibi virtute iuramenti impositum est aliquid tam difficile quale non credidit imponendum, et ita non videtur teneri nisi in aliis facilioribus de quibus intellexit; licet illi quibus iuravit intenderunt obligare eum ad illud difficile, quod postea virtute iuramenti imposuerunt.
[55] Praeterea, Extra de sponsal., ex litteris, ibi glossa: Contra eum fit interpretatio qui pactum apposuit, qui debuit legem aptius apponere"; ff. de Pact. veteribus. Si ergo ille, cui alius obligatur, non ita determinat verba ut sint omnino certa ad intentionem suam, sibi imputet, quia obligans non videtur se velle obligare nisi ad illud minus quod potest stare cum verbis.
[56] Sed videtur quod verba obligationis sunt accipienda secundum intellectum quem habet ille cui fit obligatio, 22 q. 5 Quacumque: "Quacumque arte verborum quis iuret, Deus ita accipit sicut ille cui iuratur intelligit"; et quotatur ibi Isidorus II Sententiatum et ibi c. Proxim. Ecce; et quotatur Augustinus in sermone quodam: "Qui per lapidem iurat ƿfalsum, periurus est; si tu illud sanctum non putes, sanctum putat ille cui iuras, non enim tibi aut lapidi, sed proximo iuras".
[57] Responsio ad hoc dubium videtur haberi Extra de spons. ex litteris, ubi dicitur: "Si alter non intellexerit quod alter proposuit, ad communem verbi intelligentiam recurratur, et cogatur uterque verba prolata in sensu illo retinere quem solent recte intelligentibus generare". Et glossa ibi adducit illud, ff. de Supellectili legata, lege Habeo: "Non ex opinionibus singulorum, sed ex communi usu nomina sunt intelligenda".
[58] Sed quaeres: quae est communis intelligentia habenda de talibus verbis? Videtur quod obligans distincte sacerdotem ad celebrandum pro se, intendit obligare eum ad illud quod est sibi utilius, dum tamen illum ad illud liceat obligare; nunc autem quod maximum bonum, quod debetur virtute meriti personalis et etiam virtute sacrificii medio modo alicui applicandum, totum reddatur isti est isti utilius quam quod non totum reddatur; et hoc licet, quia non est contra caritatem quod unusquisque bonum spirituale sibi procuret quantum potest sine praeiudicio alterius; ergo iste, si intendit sacerdotem obligare, quod scilicet totum illud bonum sibi debeatur (non autem sibi deberetur totum, si simul pro altero celebraretur, sicut declaratum est in primo articulo, quantum ad illud quod debetur merito ƿpersonali, et in secundo articulo quantum ad illud quod debetur virtute sacrificii), si ita esset, tunc celebrans pro duobus non solveret debitum isti.
[59] Ad illa quae probant verba intelligenda esse secundum intentionem promittentis. Ad primum: Praesumitur quod nullus vult se obligare ad illicitum, et hoc praesumendum est quandoque non apparet expresse quod oblatio sit ad illicitum; nunc autem, oblationem prius licite factam velle auctoritate propria revocare, est illicitum; ergo praesumendum est quod nullus aliqua oblatione posteriori hoc velit, et hoc quando verba obligationis sequentis non expresse sonant revocationem praecedentis; verba ista generalia, "iuro stare mandato vestro", in intellectu quem important, videntur licita, nec expresse sonant talem revocationem oblationis praecedentis. Si ergo virtute iuramenti talis imponatur sibi quod non servet obligationem priorem, recte interpretandum est quod iuramentum suum ad istud non obligavit. Sic est in casu, de quo arguis, quia iste A obligatus fuit duci ut consiliarius, et per consequens, per iuramentum quod fecit civibus pro pace eorum habenda, nullo modo intelligendum erat obligare eum ad recedendum ab obligatione facta duci. Et breviter, si hoc in speciali fuisset sibi propositum ad iurandum, nullo modo liceret sibi iurare, et si iuraret periuraret, et tenetur in hoc non servare iuramentum, sed obligationem ƿpriorem. Quando ergo istud in speciali non iurat, sed aliquod iuramentum generale licitum, nullo modo intelligitur in illo istud illicitum includi; non ergo Papa mandavit eum absolvi a iuramento, sed denuntiari iuramentum secundum priori iuramento licite facto repugnare vel esse repugnans, et ideo non esse servandum. Intelligo "repugnans" non secundum formam iuramenti, quia generale fuit et de solum licitis intelligendum sed "repugnans" quantum ad illud ad quod ipsi voluerunt iuramentum applicare, quod scilicet virtute iuramenti imposuerunt, et ideo quoad hoc specialiter non est observandum. Si tamen aliud imposuisset quod non repugnaret iustitiae, ad illud fuisset virtute iuramenti praestiti, tanquam simpliciter liciti, et in tali casu licite obligatus.
[60] Ad secundum: Etsi videatur quod obligans ita velit se ad modicum obligare, sicut potest stare cum verbis quae acceptat ille cui fit obligatio, et ideo ita modicum solvere sufficit, tamen necessario fit obligatio secundum communem verborum intelligentiam quando alter alterum plane non intellexit.
[61] Sed numquid, in casu aliquo speciali, satisfacit iste qui tenetur ad unam missam pro eo, si celebrat simul pro eo et alio? Dicitur quod sic: Quia rationabilis consuetudo interpretatur obligationem generalem: nunc autem rationabilis consuetudo est quod anniversaria ƿcelebrentur in illis ecclesiis ubi corpora sepeliuntur, et in quibus ecclesiis ipsi mortui, dum vixerunt, perceperunt ecclesiastica sacramenta; si ergo talis ecclesia rationabilem consuetudinem habeat quod eodem die non dicatur nisi una missa pro mortuis si contingat eodem die plura anniversaria concurrere, satisfit illis multis per unam missam. Sic ergo videntur monachi et clerici in ecclesiis cathedralibus et aliis collegiatis et etiam sacerdotes curati satisfacere per unam missam, quamvis teneantur pluribus, sic quod cuilibet ad unam missam.
[62] Isti enim non obligantur ad impossibile vel omnino ad inconveniens illi ecclesiae in qua ministrant, cuiusmodi essent ibi eodem die plures missas pro mortuis solemniter celebrare; nec ista difficultas oritur ex aliquo illicito, quia licitum fuit istis obligare se ad anniversaria suorum familiarium in suis ecclesiis celebranda, et debet intelligi ista obligatio secundum rationabilem consuetudinem talium ecclesiarum.
[63] Secus est de pauperibus religiosis et sacerdotibus non curatis nec collegiatis. Tales enim tenentur ad singulas missas propter singulas obligationes: nec excusaret eos consuetudo de non celebrando plures missas eodem die, quia nec habent rationem promittendi illa ad quae oppositum sequeretur, quia non habent rationem sic accipiendi anniversatia, sed tantum licet eis ad illa se obligare de quibus fuerint certi quod possint complete solvere. ƿ
[64] Aliter: Dici potest quod bene potest aliquis, si voluerit, cedere iuri suo, et ideo ille qui obligat sacerdotem potest cedere ut non teneatur solus habere missam, sed simul cum multis, et ista cessio, licet expresse non fiat quandoque in obligatione, tamen rationabiliter intelligenda est fieri in animo eius, non solum eius qui se obligat sed eius cui fit obligatio, et hoc quando ille cui fit obligatio bene novit consuetudinem ecclesiae, scilicet quod quamquam multis pro eodem die sit obligata, non tamen solet solvi nisi una missa. Et ideo probabile videtur, si canonicus talis ecclesiae ordinet sibi anniversarium celebrare, et si multa concurrunt una die, satisfit dicendo unam missam simul pro illis multis. Sed si aliquis, nesciens modum illius ecclesiae, simpliciter intendat obligare ad tantum ad quantum obligaret sacerdotem simplicem non curatum, non videtur quod isti satisfit nisi sibi reddatur tantum in ecclesia collegiata, scilicet propria missa, quantum teneretur reddere sacerdos non curatus; quia consuetudo specialis est isti et licite ignota, quia iste non tenetur scire consuetudines speciales ecclesiarum; non debet ergo esse praeiudicium isti; esset autem si propter illam sacerdos iste minus sibi teneretur quam alius sacerdos modo simili obligatus. Si igitur vult sacerdos propter suam consuetudinem sibi notam alleviari exprimat eam illi ignoranti, et si consentiat quod secundum illam consuetudinem sibi satisfiat, bene quidem. ƿ
[65] Quod ergo ibi allegatur rationabilis consuetudo tanquam satisfaciens, dici potest quod, quamquam absolute possit rationabiliter esse consuetum quod in hac ecclesia fiant anniversaria defunctorum sepultorum in hac parochia, absolute etiam possit esse rationabilis consuetudo quod in eodem die in ista ecclesia non dicatur missa pro mortuis nisi una, tamen in casu non possunt ista duo rationabiliter esse consueta: in isto casu scilicet quando iustitia requirit pro singulis obligationibus singulas missas dici; quia aeque requiritur iustitia in ecclesia collegiata sicut a simplici sacerdote, nisi ille cui sacerdos tenetur velit cedere iuri suo, saltem implicite acceptando pro se consuetudinem illius ecclesiae, quam non debet praesumi acceptare nisi sit sibi nota.
[66] Et cum dicitur quod non tenetur ad impossibile vel ad inconveniens, respondeo: Duo possunt esse inter se repugnantia, saltem in casu, ita scilicet quod ambo non iuste fiant simul, et tamen utrumque eorum divisim posse iuste fieri; et sicut de iuste, ita de decenter fieri. Dico ergo quod, si ex consuetudine in hac ecclesia approbata factum est simpliciter inconveniens hic plures missas dici de mortuis eodem die, isti non licet se obligare aliquibus obligationibus ex quibus sequeretur secundum iustitiam debere plures dici. Si ergo iam obligatus est ad unam missam tali die, non obliget se nova obligatione ad aliam, quia illa nova obligatio ƿnon esset ad istam iam debitam, ergo ad aliam, quod est inconveniens hac ecclesia.
[67] Et cum dicitur quod rationabilis consuetudo est quod anniversaria celebrentur in propriis ecclesiis, dico: Quod aliquid potest esse in se rationabile, et tamen cum alio non stat quod absolute posset esse rationabile in se. Sic absolute rationabile esset anniversarium hic fieri, si possit stare cum ordinatione istius ecclesiae, quod ita fieret sicut ipse intendit qui procurat, sic videlicet quod habeat propriam missam; sed quando non potest, sicut in casu posito, ibi rationabile est anniversarium non in ista ecclesia celebrari; vel si omnino sacerdos iste velit istud anniversarium recipere, et tamen consuetudinem suae ecclesiae servare, procuret missam propriam pro isto dici ab alio sacerdote.
[68] Et consimiliter videtur esse dicendum de ecclesiis dotatis, quarum ministri ratione ordinationis ecclesiae vel eleemosynarum receptarum iam sunt dotati, vel certis personis obligati specialiter ad tantum numerum missarum pro quanto ipsi sufficiunt, vel ad certum numerum suffragiorum; non enim videtur quod tales se licite possunt obligare ad missas vel ad talia suffragia aliis solvenda, nisi intendant procurare talia specialiter solvi per alios qui non sunt iam totaliter obligati.
[69] De tertio in isto articulo, potest dici quod, in ƿcasu proposito absolute non satisfit Ecclesiae, quia obligatio completa, sive quae fit in solidum, quando est alia et alia ad idem in specie ipsa est ad aliud et aliud, sicut patet ff. Secus est quando est ad idem in numero, ut quando pluribus obligationibus obligor hac sexta feria ieiunare, puta ex praecepto Ecclesiae, quia est sexta feria quatuor temporum, et iterum quia est vigilia Apostoli ieiunanda et iterum ex regula mea; istis obligationibus, quia sunt ad idem numero, satisfacio uno actu ieiunandi. Secus autem est si ad idem in specie; et ratio videtur quia obligatio non est ad impossibile solvi, quotcumque autem sunt obligationes ad hoc, nulli potest satisfieri nisi solvendo hoc, non ergo tenetur ad aliud. Sed quando sunt plures obligationes ad idem in specie, potest satisfieri eis solvendo aliud et aliud. Nunc autem, in casu proposito, est alia et alia obligatio completa et ad idem in specie, scilicet ad dicendum missam; ergo simpliciter non satisfacit, nisi reddat distincta.
[70] Confirmatur: Quia ad aliam obligationem, erat aliud et aliud ex parte eius cui fit obligatio, alliciens et inducens obligantem, et ita videtur quod debeat esse obligatio ad aliud et aliud correspondens alteri inductivo. ƿ
[71] Ad argumentum principale: Patet ex dictis in secundo articulo, quia virtus sacrificii non adaequatur valori eius qui continetur in sacrificio, sed correspondet alicui merito in Ecclesia; non etiam adaequatur merito passionis Christi, sicut dictum est inferius, sed pro tanto ad illud plus accedit pro quanto illam passionem specialius repraesentat, et ita virtute illius specialius Deum placat et bonum impetrat quantum ad meritum commune.

Notes