Authors/Duns Scotus/Quaestiones quodlibetales/Q4
From The Logic Museum
Jump to navigationJump to searchLatin | English |
---|---|
ƿ[1] Deinde quaeritur de relatione originis in comparatione ad personam et specialiter ad personam primam: Utrum scilicet, separata vel abstracta relatione originis, posset manere prima persona divina constituta et distincta. Et arguitur quod sic: Quod advenit personae constitutae, non constituit nec distinguit prima distinctione; relatio originis est huiusmodi respectu primae personae in divinis, ergo etc. Probatio minoris: Relatio originis sequitur actionem vel passionem, ex V Metaphysicae; illa quae convenit primae personae non potest sequi nisi actionem, quia prima persona non est ab aliquo; actio autem non potest esse nisi suppositi exsistentis, ita quod ratio actionis praesupponit rationem suppositi; ergo prima persona est persona vel suppositum per aliquid prius ipsa relatione. | |
[2] Oppositum: Abstracta relatione. non manet nisi essentia vel substantia communis, ƿquae non potest esse ratio constituendi personam, quia non est propria nec incommunicabilis; ergo etc. | |
[3] In hac quaestione, quae supponit quoddam dictum commune, scilicet quod persona divina constituitur per relationem; quod dictum non discutiatur hic, quia est difficilius proposito, sed sit in istis quaestionibus suppositum tanquam communiter concessum; non enim oportet omnia in dubium revocare ubi suppositis dictis communibus propositum potest declarari. Nam ista quaestio non quaerit generaliter si persona divina potest constitui per relationem, sed specialiter de prima persona, quia de ea videtur esse specialis difficultas, et hoc propter prioritatem eius ad alias, quae videtur repugnare naturae correlativorum. Ergo, supponendo communem opinionem, de eo quod quaeritur specialiter de prima persona, sunt hic quatuor videnda: Primo, supposito quod aliqua persona divina constituatur per relationem, ut videtur quaestio supponere, an repugnet specialiter primae personae. Secundo, dato quod non, qua relatione posset prima persona constitui. Tertio, qualiter se habent istae relationes ad invicem, quae communiter conceduntur inesse primae personae. Et ultimo, patebit, quasi pro quodam corollario, cum quali abstractione vel separatione possit stare ratio primae personae. ƿ | |
[4] De primo, accipio hanc propositionem: "Suppositis eiusdem naturae non repugnat habere proprietates hypostaticas quae sunt simul natura". | |
[5] Probatur ista: quia supposita eiusdem naturae non habent inter se prioritatem naturae seu prioritatem essentialem. Et confirmatur per Philosophum III Metaphysicae concordantem in hoc cum Platone: "In his, quae sunt eiusdem speciei, non est prius et posterius". Nunc autem, ex hypothesi, secunda persona potest constitui per relationem aliquam originis; ergo non repugnat primae personae constitui per aliquam proprietatem, quae sit simul natura cum illa, cuiusmodi est alia relatio originis. | |
[6] Praeterea, si specialiter repugnaret primae personae constitui per relationem originis, non esset propter aliquid commune sibi et aliis, quia ex hypothesi non repugnat alii; ergo propter aliquid quod est speciale primae personae; sed hoc est falsum, quia nihil est sibi speciale nisi prioritas originis, secundum quam quaelibet persona est ab ipsa et ipsa a nulla; sed propter hanc prioritatem non repugnat sibi constitui per relaƿtionem ad secundam personam, quia hoc non esset nisi propter simultatem quam requirit relatio inter duo extrema, quae simultas videtur repugnare illi prioritati in hac persona. Sed hoc non est verum; probo: quando sunt aliqui ordines alterius rationis, quorum unus non includit alium nec praeexigit nec coexigit necessario illum, potest iste esse sine illo, imo cum simultate opposita illi ordini. Patet satis in exemplo: ordo durationis et naturae sunt tales quod ille qui est naturae non includit illum qui est durationis, nec necessario praeexigit sive coexigit; ideo potest esse sine illo. Patet etiam ratione: quia nunquam est impossibilis separatio, nisi per hoc quod hoc includit sive necessario coexigit illud; nunc autem, ordo naturae sive essentialis et ordo originis sic se habent quod ordo originis non semper includit ordinem essentialem, nec ipsum necessario praeexigit nec coexigit; ergo potest stare simultas opposita ordini essentiali cum ordine originis; sed simultas opposita ordini essentiali sufficit ad simultatem correlativorum; ergo possunt aliqua esse simul simultate correlativorum, quae est simultas essentialis, et tamen esse ordo originis inter ea. | |
[7] Minor, quae est bipartita, scilicet de non includendo ordinem, vel non praeexigendo illum, probatur: quia ordo naturae sive essentialis necessario includit imperfectivnem in altero extremorum, scilicet in posƿteriori; ordo autem originis non requiritur nisi quod hoc sit ab hoc. Hoc autem esse ab hoc non includit necessario imperfectionem eius quod est ab hoc, quia non includit necessario quod procedens sit imperfectius natura illo a quo procedit; processio enim non includit de se quod sit aequivoca, nec, per consequens, quod forma imperfectior sit in producto quam in producente. | |
[8] Iuxta illud quod supponitur, de secundo articulo, dico quod alia relatione constituitur secunda persona, et alia sibi opposita constituitur prima persona. | |
[9] Probatur sic: Prima proprietas incommunicabilis positiva est ƿproprietas constitutiva primae personae; talis est illa quae correspondet correlative primae relationi in persona producta; ergo etc. | |
[10] Maior patet: quia cum persona includat essentiam et entitatem incommunicabilem, quae sunt in ista quaestione supposita, secundum Richardum IV De Trinitate, proprietas primae personae non oportet quod aliquid per se importet nisi primam entitatem incommunicabilem. | |
[11] Minor patet: quia, secundum sententiam communem in ista quaestione suppositam, nihil potest esse ibi incommunicabile, nisi proprietas pertinens ad originem, et, per consequens, in prima persona non est incommunicabile nisi proprietas pertinens ad primam originem. Illa enim quae pertinet ad secundam originem communicabilis est, quia est duarum personarum producentium; illa autem quae pertinet ad primam productionem activam opponitur illi quae pertinet ad primam passivam; sicut enim Filius primam proprietatem habet pertinentem ad generari sive dici, ita Pater primam proprietatem incommunicabilem habet pertinentem ad dicere sive gignere, quia illa convenit Patri secundum quod habet intellectum foecundum, qui intellectus est prima ratio productiva in Patre. | |
[12] Contra istam rationem instatur contra utramque istarum praemissarum. Et primo, quantum ad maiorem; Videtur enim quod "ingenitum" sit prima ratio constitutiva primae personae; et tunc maior est falsa, "quod prima proprietas positiva sit proprietas personalis". ƿ | |
[13] Hoc probatur auctoritate et ratione: Auctoritas est Damasceni cap. 9: "Omnia, inquit, quae habet Pater Filii sunt, praeter ingenerationem, quae non significat differentiam substantiae, sed modum exsistentiae". Haec ille. | |
[14] Ratio autem talis est: Principium incommunicabile est prima ratio constituendi primam personam; hoc probatur quia, cum essentia sit ratio personae essendi simpliciter et cuilibet personae etiam essendi haec; nihil ergo ultra requiritur ad rationem personae nisi incommunicabilitas, et ita incommunicabili et quocumque primo habito habetur persona; sed ingenitum videtur importare principium incommunicabile; ergo etc. | |
[15] Probatio minoris: Quod est ab aliquo et ab ipso aliud, prius respicit illud a quo est quam illud quod est ab ipso; hoc probatur, quia per ipsum prius a quo ipsum est habet esse, ordo autem ad posterius praesupponit eius esse, ex ista propositione de ordine positivo ad prius et posterius infertur hoc consequens: quod si aliquid non habet ordinem ad prius, sed tantum ad posterius quod est ab ipso, per prius sibi convenit negatio ordinis ad prius quam ordo ad posterius; nunc autem, prima persona non habet ordinem ad priorem et habet ordinem ad posteriorem; ergo sibi prius convenit illud quod negat ordinem ad suum prius; tale est "ingenitum". | |
[16] Quod autem prius sibi competat negatio ordinis ad prius quam ordo ad posterius, probatur: Quia non tantum contradictoria referuntur ad ƿidem instans durationis, sed, sicut licet loqui, ad idem nunc sive signum naturae; hoc patet inducendo, quia cum haec sit vera in primo modo dicendi per se "homo est rationalis", haec autem vera in secundo modo homo est risibilis, haec autem per accidens "homo est albus", et sic possunt assignari instantia naturae sive signa naturae, quantum ad ordinem istarum praedicationum; si affirmaretur hominem esse rationalem per se in primo signo naturae sive primo modo, et negetur ipsum esse rationalem secundo modo sive in secundo signo naturae, non est contradictio, sicut non est contradictio si dicatur hominem esse album in tertio signo, et non esse album in primo signo vel secundo; patet ergo quod ista non est contradictio nisi pro eodem signo naturae. Et ita in signis originis, esse ab alio et non esse ab alio sunt contradictoria, patet de se. Ergo pro quocumque signo attribueretur alicui esse ab alio, si hoc sibi competeret, pro eodem signo attribueretur sibi hoc quod est non esse ab alio, si hoc sibi competit. Sicut ergo ei quod est ab alio per prius convenit ordo ad illud a quo est quam ad posterius, sic ei quod non est ab alio prius convenit negatio ordinis ad prius quam ordo positivus ad posterius. | |
[17] Si arguatur contra hoc quod negatio non habet constituere personam, respondetur quod illud personale, quod intelligitur superaddi essentiae, sufficit quod habeat primam rationem incommunicabilitatis; ƿessentia enim personae tribuit et esse et hoc esse et quidquid positivum est. Si ergo affirmatio vel negatio possit habere rationem incommunicabilitatis in prima persona, sufficit ad constituendum personam; illa autem negatio habet, ut probatum est, primam rationem incommunicabilitatis; ergo etc. | |
[18] Contra istum modum dicendi arguitur sic: Proprietas constitutiva est omnino formaliter et primo incommunicabilis. Nulla negatio formaliter et per seipsam est primo incommunicabilis. "Ingenitum", autem, ut distinguitur formaliter ab essentia et relatione positiva ad productum, non dicit nisi negationem formaliter, quia secundum Augustinum V De Trinitate, cap. 6: "Cum ingenitum dicitur, non quid sit, sed quid non sit ostenditur", et multae auctoritates ad hoc patent; ergo. | |
[19] Prima propositio patet: Quia cum persona sit formaliter incommunicabilis exsistentia, oportet quod illud quo aliquid est persona primo, sit formaliter incommunicabile; ergo etc. Secunda propositio patet: Quia negatio propria exigit positivum proprium ad quod consequitur, nulla enim negatio est propria omnino alicui, hoc est soli illi necessario conveniens, nisi quia ei repugnat affirƿmatio opposita. Affirmatio autem quaecumque nulli enti repugnat nisi per aliquod positivum; quia si per negationem, quaero an illa negatio consequitur aliquod positivum cui repugnat illa alia affirmatio, et sic habetur propositum; aut consequitur positivum, et tunc negatio omnino prima est in illa unitate sive distinctione, et entitate per consequens, quod est inconveniens; aut necessario dabitur quod negatio consequitur positivum, sed non proprium isti, et tunc sequitur quod negatio non erit propria isti, quia illud per quod negatio convenit non est proprium isti. | |
[20] Respondetur ad minorem: quod "ingenitum" non importat negationem simpliciter, sed aliquid pertinens ad dignitatem, quia hoc quod est habere esse a se. Alio etiam modo: quod importat fontalem plenitudinem, quod est perfectionis simpliciter in prima persona, secundum Augustinum IV De Trinitate, cap.9. | |
[21] Contra primum: Cum dicitur "a" se, aut intelligitur quod haec praepositio "a", importat circumstantiam causae vel principii positivi, et statim patet contradictio, quia secundum Augustinum I De Trinitate cap. 1, nulla mens capit quod aliquid sit a se; aut intelligitur negative tantum, ƿquia non habet aliquid pro principio vel causa, et habetur propositum de negatione. Contra secundum: Fontalis plenitudo aut dicit negationem, et habetur propositum, aut positivum, et tunc vel essentiam, et sequitur quod si "ingenitum" sit proprietas personalis, ergo et essentia; aut relationem positivam, et patet quod non nisi ad personam, et tunc, si ad personam, aut ad unam aut ad plures; non ad producentem vel producentes ergo ad productam vel productas; si ad plures, non poterit esse unum formale principium constitutivum personae; si ad unam et singularem, aut relationem ad personam primam productam, aut secundam, et tunc non tenetur positum, scilicet quod "ingenitum", ut distinguitur contra paternitatem vel spirationem, constituat personam aut relationem unam abstractam ab istis, scilicet paternitate et spiratione. Et tunc si potest aliqua talis relatio communis abstrahi ab istis duabus, sequitur quod prima persona non aliqua una relatione, scilicet singulari, signata in exsistentia, sit persona, sed aliquo modo una abstracta a relationibus duabus, et hoc alterius rationis, quia probatum est in quaestione praecedente quod duae productiones activae in divinis non possunt esse eiusdem rationis, et tunc prima persona non constitueretur formaliter aliquo constitutivo ƿunius rationis quasi specifice, sed uno abstracto a duobus quasi alterius rationis. Nec oportet hic immorari, quia multi magistri hic concedunt propositum quantum ad maiorem, quod aliquo incommunicabili positivo constituitur prima persona, de qua est hic sermo. | |
[22] Cum ergo arguitur pro ista opinione pro ingenito per Damascenum, patet per eum responsio ibidem; subdit enim, "in solis proprietatibus paternitatis et filiationis et processionis differentiam cognoscimus"; ergo, quando prius accepit "omnia praeter ingenerationem" etc. intelligendum est quod sub ingeneratione comprehendit paternitatem. Et breviter, sicut patet in diversis capitulis eius, nunc nominat unam proprietatem primae personae, nunc aliam, et per consequens per unamquamque intelligit quamcumque proprietatem propriam. | |
[23] Ad rationem: concedo quod ordo ad prius quodammodo praecedit in aliquo ordinem ipsius ad posterius, maxime quando ordinatum est in se absolutum. Concedo etiam quod negatio ordinis ad prius in absoluto praecedit ordinem positivum eiusdem ad posterius; sed non sic in illo quod constituitur formaliter per ordinem ad posterius, quia nullus ordo in illo potest esse prior, nec etiam negatio ordinis, quam sit ordo quo constituitur. Si ergo esset suppositum absoluƿtum, posset concedi quod "ingenitum" esset quodammodo prius paternitate; sed cum probatur generaliter de quocumque supposito, et de ordine ad posterius, et negatione ordinis ad prius, illa propositio qua dicitur quod contradictoria referuntur ad idem nunc, non solum in ordine durationis sed etiam naturae et originis, est vera intelligendo de per se contradictoriis, prout affirmatio comparatur ad negationem; non est autem vera intelligendo de affirmatione et negatione comparando ad tertium, de quo dicuntur. | |
[24] Exemplum: Album pro A, et non album pro B, non contradicunt inter se, nec ad quodcumque comparantur, et hoc intelligendo per A et B sive signa durationis sive signa naturae vel originis. Sed si ista comparantur ad aliquid cui conveniunt vel convenire possunt, non oportet quod si album conveniret ipsi C pro A, quod non album conveniret ipsi C pro A. Nihil enim est quod non omnino primo ipsum sit ipsum, sicut homo omnino primo est homo, et si homo esset lapis esset omnino primo lapis, sicut lapis est lapis; tamen non omnino primo est non lapis, quia nulla negatio potest esse eadem alicui primo, sicut ipsum est ipsum primo. Concedo ergo quod intelligendum est esse ab aliquo et non esse ab aliquo referri ad idem instans sive nunc cuiuslibet ordinis ad ƿhoc quod sint contradictoria, ut scilicet pro quo nunc affirmatur esse ab alio, quod ponit pro eodem nunc non esse ab ipso, neget illud idem. Sed non oportet quod illi, de quo ista dicuntur, conveniat aeque primo non esse ab sicut illi conveniret esse ab, si esse ab sibi conveniret, et per consequens supposito cui convenit negatio ordinis ad prius, prioritate originis, non aeque primo convenit ista negatio, sicut conveniret affirmatio ordinis, si illum ordinem haberet. | |
[25] Aliter respondetur adhuc ad rationem et nunc ad minorem sic: Quod licet personae primae ad secundam sit relatio originis sola una realiter, tamen illa distinguitur secundum rationem, prout est habitudo primae personae ad secundam. Potest enim intelligi sub ratione aptitudinis ad generandum, ut exprimitur sub nomine generativi, et sub ratione potentiae, ut suppositum exprimitur per hoc quod est potens generare; vel sub ratione actus, ut exprimitur per hoc nomen "generans"; vel sub ratione habentis genitum coexsistens, ut exprimitur sub nomine Patris. Illa ergo relatio personae primae ad secundam, quae est realiter una, secundum illam rationem constituit primam personam, secundum quam dat ei esse personale. Hoc autem est secundum primam istarum rationum, quia secundum quamlibet ƿaliam videtur competere personae iam constitutae; prima autem omnino est ratio generativi; ergo etc. | |
[26] Haec minor declaratur: Quia illa est prior secundum quam immediatius habet ordinem ad oppositum, nam in ordine ad oppositum attenditur ista distinctio rationum. Mediatius autem respicit oppositum sub ratione ista, quae est pater, et immediatius sub ista ratione "generativum". Hoc etiam declaratur, quia aliae rationes secundum quemdam ordinem se includunt, et non e converso; non enim omne generativum est potens generare, sed e converso; sicut nec omne potens generare generat, sed e converso; nec omne generans est pater, utpote si moriatur ante formationem foetus in utero, sed e converso omnis pater, qui habet foetum generatum coexsistens, generat vel generavit; videtur ergo generativum esse primum tanquam inclusum in caeteris vel eis praesuppositum. Quando ergo accipitur in minori rationis principalis in isto articulo quod generare est prima proprietas incommunicabilis in prima persona, hoc est verum loquendo de ista relatione secundum rem quam importat generans vel "generare" sed non loquendo de ipsa sub ratione "generare", sed sub ratione "generativitatis", quia sic est prior; et si huic addatur quod secunda persona constituitur per "generari" ut "generari", tunc illa est falsa, "prima persona constituitur per relationem oppositam illi quae ƿconstituit secundam personam", et hoc intelligendo non de relatione eadem secundum rem, sed de ratione eiusdem relationis realis. | |
[27] Aliter respondetur ad eamdem minorem: Quod constitutivum primae personae potest dupliciter considerari: uno modo ut proprietas, alio modo ut relatio; constituit autem ut proprietas, et per consequens non ut relatio correspondens relationi in secunda persona. | |
[28] Contra ista arguitur dupliciter. Primo, contra ambas coniunctim: secundo, contra utramque divisim. Coniunctim sic: Relatio non constituit personam nisi secundum quod est in re et ex natura rei, alioquin non constitueret personam realem, quia reale non constituitur nisi per illud quod est in re et ex natura rei; ista relatio primae personae non est in re ex natura rei nisi in ratione actualissima possibili sibi; ergo quantumcumque possit considerari per intellectum sub ratione aptitudinis vel actualitatis, cum non constituat personam divinam nisi ut est in re ex natura rei, et hoc non est nisi sub ratione actualissima, sequitur quod non constituit nisi sub ratione actualissima. | |
[29] Per idem contra secundam responsionem: Quia etsi intellectus ƿpossit considerare circa paternitatem rationem proprietatis et rationem relationis, non tamen ipsa est in re nisi sub unica ratione reali; sub ista ergo constituet, et sub illa non potest esse ad se; ergo relatio, et non nisi relatio correspondens secundae personae, et ita sequitur propositum. | |
[30] Secundo sic: Ideo ponitur ista distinctio, in una via principii generativi et in alia proprietatis et relationis, ut vitetur constitutivum primae personae esse omnino simul cum constitutivo secundae personae, quia videtur aliquo modo esse prius; sed non oportet hoc vitare tanquam inconveniens, quia, ut argutum est in primo articulo, ubi sunt ordines distincti, quorum alius alium non includit nec necessario praeexigit, potest unus ordo stare cum simultate opposita alteri ordini. Sic est de ordine originis quo quid est ab alio, et ordine naturae, quo prius potest esse sine posteriori, quod scilicet ordo originis nec istum includit nec necessario praeexigit; ergo potest stare cum simultate opposita isti ordini, quae simultas est extrema non posse esse sine se invicem; haec simultas est propria correlativorum; ergo simul stant ordo originis inter primam personam et secundam, sive inter constitutivum huius et illius, et simultas correlationis; non ergo, ut vitetur ista simultas, oportet ƿponere illam generativitatem constitutivum Patris vel aliam proprietatem et non paternitatem, quantum ad primam viam; nec etiam paternitatem ut proprietatem, non ut relationem, quantum ad secundam viam, quia omnino sub ratione reali constituit, et sub illa est ad secundam personam, et ita simul cum illa. | |
[31] Confirmatur: Quia quod necessario dat esse perfecte alteri, ex hoc necessario est prius origine illo et simul natura cum eo, ita quod non potest esse sine eo; non est ergo repugnantia inter esse prius origine et esse simul natura, sed necessaria concomitantia, quando est perfecta origo et completa. | |
[32] Confirmatur illud exemplo, sed forsan includit aliquod dubium: Si Socrates est pater Platonis, non solum Socrates est prior origine Platone, sed Socrates pater prior est origine Platone filio; probo: quia paternitas est per se causa prioritatis originis. Includendo ergo totum illud quod est per se causa alicuius prioritatis, non per hoc tollitur illa prioritas; ergo Socrates pater, prout includit paternitatem, quae est causa prioritatis, adhuc esset prior origine Platone filio, ubi includitur ratio posterioritatis originis, et tamen Socrates, ut pater, est simul natura cum Platone filio, sicut correlativum cum correlativo. | |
[33] Posset etiam ƿconfirmari ratio principalis contra utramque responsionem ad istam minorem: Quia in secunda persona non ponitur distinctio aliqua in constitutivo, nec etiam secundum aptitudinem, nec secundum actualitatem nec secundum rationem proprietatis et relationis; et tamen aequaliter requiritur entitas positiva et entitas relativa ad constituendum primam personam sicut secundam, quia utraque est aeque incommunicabilis et utraque est aeque actualis; et secundum communem viam, nulla potest esse prima entitas incommunicabilis nisi relatio originis. | |
[34] Contra primam viam arguitur specialiter. Primo, per hoc quod aptitudo non est primo incommunicabilis; non enim videtur aptitudo incommunicabilis, nisi vel per fundamentum cuius est, vel per terminum ad quem. Si enim aptitudo ut aptitudo non est primum, sed est alicuius entis cui aptitudo convenit, nec eius unitas sive incommunicabilitas erit omnino prima, sed reducetur ad aliquam entitatem, quae, si sit communicabilis, etiam aptitudo consequens est communicabilis. Sicut enim natura humana communicabilis est, ita aptitudo risibilis consequens est communicabilis. Et communiter responsiones per aptitudinem videntur minus efficaces, nisi detur aliquid per quod sit illa aptitudo, alioquin facile esset solvere omnia, dicendo: hoc sic est quia talis aptitudo est. Non sufficit hoc. Si enim quaeratur quare lapis desƿcendit, non sufficit respondere quia aptus natus est, nisi assignetur quae est ratio aptitudinis, quia, scilicet gravis, et hoc, quia sic mixtum est, quia scilicet in eo dominatur terra, quod est elementum grave, et terra gravis, quia talis secundum aliquam qualitatem priorem, vel quia talis secundum quiditatem specificam. Quando ergo arguitur per illam rationem, quod "relatio constituit sub ratione generativitatis, quia sub ratione illa constituit sub qua dat primo esse incommunicabile; generativitas, ut talis, scilicet ut distinguitur a generare, est huiusmodi; minor ista dupliciter est falsa: "et quia ut sic non dat esse actualissimum, quale solum potest esse in divinis, et quia ut sic non dat esse incommunicabile primo, quod per se requiritur ad esse personale. | |
[35] Probatio etiam illa de mediatiori et immediatiori, concludit pro nobis; quia, loquendo de relatione originis primae personae ad secundam, ipsa solum sub illa ratione sub qua respicit immediate secundam est ibi actualissime et simpliciter incommunicabilis; imo, cicumscripta illa ratione, nulla alia esset ibi actualissime nec incommunicabiliter. Quod innuitur in illa probatione, quod rationes aliquae eiusdem relationis quasi sunt personae iam constitutae, respondebitur in responsione ad primum principale. Posset etiam illud de immediatiori aliter adduci pro conclusione nostra; quia secunda persona formaliter constituitur relatione ut immediate respicit ƿprimam personam, non enim ponitur illa constitui generabilitate, et pari ratione in proposito. | |
[36] Quando autem confirmatur illa ratio per hoc quod generativum includitur in quolibet alio, non e converso, hoc non concludit prioritatem constitutionis personalis, quia non prioritatem in actualitate incommunicabili, sed tantummodo in consequendo; et, ut plurimum, quae sunt priora in consequendo sunt communiora et minus incommunicabilia. | |
[37] Contra secundum: Nulla entitas una, hic signata, potest esse extra animam, quin vel sit formaliter ad se, vel ad alterum, licet forte, secundum aliquos, possibile esset aliquem conceptum indifferentem haberi qui nec per se esset ad se nec ad alterum, tamen nulla res extra animam posset esse indifferens, quin per se entitas haec sit a se vel ad alterum; detur illud ergo quod dicitur constituere ut proprietas, dicatur A; quaero ergo consequenter an entitas eius in re sit formaliter ad se vel ad alterum; si formaliter ad se, constitutivum per ipsum est formaliter ad se, quod ipsi negant; si formaliter ad alterum, ergo illud sub ratione formali qua constituit est relatio, quod est propositum. | |
[38] Praeterea cum dicis "paternitas ut proprietas, quaero quid intelligis; vel reduplicatur ibi formale constitutivum personae, aut aliquid ƿconsequens in re vel in intellectu formale constitutivum eius. Si secundo modo, da ergo illud formale constitutivum ad quod sequitur illud, quod ipsum non est nisi paternitas ut paternitas, quia modus ille non consequitur nisi illam realitatem formalem; ergo constitutivum est per se entitas ad alterum. Si primo modo, cum proprietas praecise relationem rationis importet, sequitur quod illa prima persona constituitur relatione rationis, quod est absurdum. Quod autem praecise importet relationem rationis probatur: quia dicit habitudinem paternitatis ad Patrem; paternitas autem ad Patrem nullam habet habitudinem nisi rationis, quia nec distinctionem. | |
[39] Ista ratio et principalis conclusio contra istam distinctionem declaratur sic: Quantumcumque sit relatio realis ad oppositum realiter distinctum, tamen intellectus potest comparare illam ad fundamentum vel subiectum in quo est, et si ibi non sit distinctio realis, nulla potest ibi esse comparatio, nisi per intellectum et solius rationis. Nunc autem, intellectus potest considerare illud sub ratione istius comparationis vel relatione rationis; per hoc enim quod sic considerat nihil variatur in relatione illius quod primo considerat; exemplum: risibile comparatur ad hominem sub illa ratione et habitudine qua est proprietas eius, et rationale ut est differentia specifica, et humanitas comparatur ad hominem ƿsub ratione qua est natura sive quiditas eius. In omnibus istis comparationibus non variatur essentia per se eius quod comparatur. Si enim quaeratur qua ratione risibilitas est demonstrabilis de homine vel est per se passio eius risibile "ut" risibile, ita quod si verum est hoc risibile ut proprietas demonstratur de homine, per illud "ut" denotatur aliquid constituens rationem risibilis, non autem distrahens ab eius ratione, etiam ut comparatur ad ipsum; unde si risibile secundum quod risibile est qualitas, etiam ut per se passio demonstrata de homine est qualitas, non autem est relatio, licet illud quod dicit modum eius, scilicet proprietas, dicat relationem. | |
[40] Consimiliter, si rationale ut rationale sit substantia suo modo, rationale, ut differentia specifica hominis, est substantia simili modo, licet hoc quod est esse differentiam importet quamdam relationem rationis, quia intentionem secundam; et sic universaliter, quidquid reale convenit alicui considerabili secundum se et secundum aliquam habitudinem rationis, si dicatur sibi competere ut tale, scilicet ut proprietas vel differentia, non destruitur per se ratio illius quod subest illi habitudini, nec illa habitudo est formalis ratio alicuius praedicati realiter inhaerentis, sed tantummodo est ratio sub qua illi quod subest competit illud praedicatum. De ista reduplicatione eius quod dicitur, ut tale, patet in praecedente quaestione, articulo secundo. | |
[41] Ad propositum, paternitas ut proprietas, cum non habeatur ibi ƿnisi quaedam relatio rationis, stabit semper eadem ratio formalis eius de quo dicitur ista comparatio, et illa praecise erit ratio cuiuscumque praedicati dicti de subiecto; et ita, si paternitas ut paternitas sit relatio, paternitas ut proprietas erit relatio. Si enim intelligeretur ly "ut" proprie ut causalitas inhaerentiae praedicati realis ad subiectum, sicut ista est falsa, "paternitas ut proprietas est relatio ad Filium", ita ista esset falsa, "paternitas ut proprietas est relatio realis"; sed sic est relatio rationis, quia hoc quod est esse proprietatem non est ratio inhaerentiae alicuius praedicati realis, cum ipsum dicat formaliter relationem rationis. Specialiter autem de constitutione reali extra animam, nihil iuvat tale "ut", quia quod constituit formaliter aliquod reale oportet esse reale et ut reale. | |
[42] Aliter dicitur adhuc ad minorem, quasi exponendo illam responsionem secundam de proprietate, quod essentia divina constituit personam, non tamen absolute ut essentia sed ut sola ratione differens a relatione. Primum probatur sic: Quia personae convenit per se subsistere; sola autem essentia est ratio subsistendi, quia secundum Augustinum VII De Trinitate cap. 6 vel 9: "Substantia est, qua per se Pater est". Et idem ƿsuperius cap. 4: "Omnis res ad se subsistit, quanto magis Deus?" Per relationem autem comparatur persona ad oppositum. | |
[43] Contra illud: Cum dicitur quod essentia, ut sola ratione differens a relatione, constituit personam primam, aut ly "ut" dicit formalem rationem respectu praedicati, aut quid constituens formalem rationem. Si primo modo, cum hoc quod est differre sola ratione relationem non importet nisi relationem rationis, sequitur quod relatio rationis est ratio formalis constituendi personam. Si secundo modo, tunc quaero illud respectu cuius illud "ut" dicit rationem consequentem; hoc non potest poni nisi essentia secundum se, quia tu dicis "quod essentia" etc.; ergo essentia secundum se erit ratio constituendi, in re, quod tu negas. | |
[44] . Praeterea, essentia ut sola ratione differens a relatione, aut est communicabilis aut non. Si communicabilis, ergo communicabile formaliter constituit incommunicabile; si incommunicabilis et essentia omni modo etiam ut essentia sola ratione differt a relatione, tantummodo est ad se, et ita non formaliter ad alterum sicut relatio, et tamen non realiter distincta a relatione; ergo essentia omnino ut essentia est sola ratione differens a relatione; et tunc, ut prius, essentia ut essentia constitueret . ƿConsimiliter potest argui: Si essentia ut sola ratione differens a relatione constituit, tunc essentia aut est ad se aut ad alterum; si est ad se, ergo constitutum formaliter est ad se; si ad alterum, ergo essentia ut essentia erit ad alterum, quia essentia ut essentia sola ratione differt a relatione, sicut probatum est. | |
[45] Praeterea, generaliter, constitutivum est constituto ratio differendi vel conveniendi, non autem ipsum, ut conveniens vel differens, sed secundum se constituit; sicut rationale secundum se, non ut conveniens nec ut differens, constituit hominem, licet homo constitutus per rationale per ipsum distinguatur formaliter vel conveniat. Distinctio ergo vel convenientia convenit constituto per rationem formalem constitutivam, non autem includitur in ipsa ratione constitutiva. Da ergo hic aliquam rationem constitutivam quae sit constituto ratio convenientiae vel differentiae, ita tamen quod in ipsa, ut est ratio constituendi, non includatur per se primo convenientia vel differentia. | |
[46] Ad argumentum autem pro ista via de "subsistere", dico quod subsistere est aequivocum: Uno modo accipitur pro "per se esse", prout excludit inhaerere et in alio esse ut pars in toto; et hoc modo unum est subsistere, sicut unum est per se esse, et sic loquuntur auctoritates Augustini. Alio modo "subsistere" est incommunicabiliter per se esse, et hoc ƿmodo sunt tres subsistentes, sicut sunt tres personae, quia tres subsistente incommunicabiliter, licet non sit nisi unum per se ens. Maior ergo ista, constitutivum personale dat esse subsistere vel est ratio subsistendi, debet intelligi secundo modo, quia est ratio incommunicabiliter subsistendi. | |
[47] De tertio articulo, videtur quod aliquid constituat sub ratione priori, ipso separato per rationem a ratione posteriori possit remanere constitutum. Qui ergo diceret quod relatio originis ad secundam personam constituat primam, sub ratione "generativi", quae est prior ratione generationis ut generatio, videtur consequenter dicere quod separato sive circumscripto "generare", posset prima persona remanere vel in se, vel saltem in intellectu considerante, sed in re non posset fieri circumscriptio unius sine altero, quia sunt idem realiter. Consimiliter, si "generare" esset prius paternitate et "generare" sub ratione "generare" constitueret primam personam, videretur quod prima persona posset remanere, circumscripta paternitate ut paternitas est. ƿHic ergo duo sunt videnda: Primo de re, si est aliqua distinctio proprietatum in prima persona, non quarumcumque (quia de "ingenito" et spiratione activa, non est hic sermo) sed illarum quae dicunt relationem originis inter primam personam et secundam. Et secundo, ex hoc, cum quali circumscriptione vel abstractione posset prima persona remanere. | |
[48] De primo, dico duas conclusiones. Prima est ista: Unica, sola et omnino unica est relatio originis inter primam personam et secundam, ita quod nulla est distinctio talis relationis qualitercumque in re ante meram considerationem intellectus. Secundo dico: Quod illa relatio, quae omnino unica est sic in re, potest ratione distingui sive diversis rationibus considerari. | |
[49] Primum probatur dupliciter. Primo sic: Unica et sola est unius ab uno perfecta origo, et hoc intelligendo originem activam unicam a parte originantis et unicam passivam a parte originati, licet haec et illa sint quodam modo duae, relatio autem originis inter primam personam et secundam dicit perfectam rationem ƿoriginis secundae personae a prima; ergo est tantum unica, et hoc accipiendo active a parte Patris, et tunc est unica activa in Patre, et quasi passive a parte Filii, et erit ibi etiam unica passiva. Probatio maioris: Illa non est perfecta originatio unius ab alio, qua circumscripta, nihil minus ipsum esset perfecte originatum ab illo; sed si sint plures relationes originis qualitercumque distinctae a parte rei, sint A et B, una earum circumscripta, adhuc secunda persona esset originata a prima, quia altera ut A est relatio originis et non nisi perfectae originis; ergo B non est perfecta originatio sive relatio perfectae originis inter illas; sed si essent distincta ad A, esset relatio originis perfecta et distincta. Consimiliter arguitur de B circumscripta A; et ita utralibet istarum circumscripta esset secunda persona a prima, quia per alteram originatio, et non esset, quia perfecta eius originatio esset circumscripta. Si dicas: non potest A circumscribi manente B, nec e converso, istud non valet, quia duabus originibus, quarum utraque sit perfecta, non potest idem suppositum originari ab eodem; per utramque enim totum haberet totum esse quod posset accipere a producente, et ideo impossibile est quod per alteram, sive manentem cum ea sive quocumque modo, accipiat aliquod esse. | |
[50] Hoc, secundo, arguitur per quoddam argumentum magis logicum: Quia relationes distinctae qualitercumque in re, sic quod non sint omnino unica formaliter realis, non praedicantur de se invicem in absƿtracto, licet sint in eodem supposito. Haec enim est falsa, "Paternitas sive generatio activa est spiratio activa sive innascibilitas" secundum Augustinum XV De Trinitate cap. 6: "Non est hoc idem dicere ingenitum quod est dicere Patrem, quia etsi Filium non genuisset, nihil prohiberet ipsum esse ingenitum". Ista auctoritas habet suum intellectum, quia in secundo articulo dictum est quod relatio ad secundam personam praesupponitur ingenito; sed saltem tantum habemus quod non est haec vera praedicatio in abstracto, "paternitas est innascibilitas", haec autem est vera generatio activa est paternitas, et e converso; et generativitas est generatio activa, sicut paternitas, et e converso. | |
[51] Contra istud: Relatio pertinens ad secundum modum fundatur super actionem et passionem, ex V Metaphysicae, et ad propositum videtur ibi dicere quod Pater dicitur quia genuit, sicut Filius quia genitus est; sicut ergo fundamentum non est idem relationi, nec e converso, sic generatio et paternitas. Hoc confirmatur per Hilarium IX De Trinitate cap. 13: "Exitio autem a Deo est absoluta nativitas, quam paterni nominis consecuta est perfectio". Vult ergo dicere quod paternitas consequitur nativitatem sive generationem, et hoc declaratur per hoc, quia Pater non est Pater ex hoc quod generat, sed praecise per hoc quod habet genitum coexsistens secum; habere autem genitum coexsistens videtur difƿferre ab eo quod est generare, quia in animalibus decidens semen habet actum generationis, sicut sibi convenit actus, et tamen tunc non habet genitum secum coexsistens, et, per consequens, tunc non est pater, sed postea. | |
[52] Dico tamen quod in Deo omnino eadem ratio realis est generativitas, generare, paternitas, quia secundum Augustinum De fide ad Petrum, cap. 2: "Proprium solius Patris est, non quia est natus ipse, sed quia Filium generavit", et secundum Hilarium XII De Trinitate: "Patri proprium est quod semper est Pater, et Filio quod semper est Filius; et ponit Magister Sententiarum auctoritates, libro I distinctione "26. Non est autem nisi una proprietas personalis unius personae; ergo est eadem haec et illa. | |
[53] Est tamen ista proprietas distincte considerabilis, et sic est potens habere distinctas rationes. Et haec sit secunda conclusio hic proposita et iuvabit ad solutionem obiectorum. Hic dupliciter quidem posset assignari differentia rationis sive rationum, sub quibus posset considerari ista relatio: una, quantum ad differentiam sive indeterminationem vel abstractionem in considerando, alia, quantum ad possibilitatem vel actualitatem vel completionem sive determinationem. ƿ | |
[54] Quantum ad primam, possunt ista considerari: producens naturaliter, et simile natura producens, et, tertio, incommunicabiliter exsistens et quoad hoc producens. Et patet quod tertius modus est indeterminatior secundo, et secundus primo. | |
[55] Secundo autem modo, possum concipere hunc hac generatione generativum; hunc potentem hac generatione generare; hunc hac generatione generantem; hunc quia hac generatione genuit; hunc quia hac generatione habet genitum secum coexsistens. | |
[56] In creaturis prima differentia est universalitatis, sic quod extendit se ad plura. Secunda differentia, quae est hic rationis, est ibi realis et cum separatione reali, pro eo quod aliquid imperfectionis importatur per se in uno quod non in altero. | |
[57] Et licet in divinis prima differentia rationis possit aliquo modo salvari in una consideratione intellectus, ita quod remaneat conceptus indeterminatior, non remanente conceptu determinatiori, tamen in re non iuvat, quia omnino idem est in re, quod substernitur isti conceptui et illi . Secunda differentia in divinis salvat diversitatem conceptuum sive diversorum modorum concipiendi idem, tamen, applicando ei quod est in re, debet in quolibet accipi quod est perfectionis et omitti quod est imperfectionis; nam in aptitudine et potentia imperfectionis est separari ab actu; in actu est imperfecitonis quod non statim habet secum ƿterminum et quod non manet sed transit; et in eo quod quasi consequitur actum suum, sicut paternitas, est imperfectionis quod non est semper in summa actualitate communicationis naturae, perfectionis autem est quod manet et habet secum correlativum coexsistens. Ablatis ergo imperfectionibus et retentis his quae sint perfectionis, generatio non est tantum dispositiva ad terminum, sed complete productiva termini; quae quidem generatio perfecta, et generatio completa, et generatio non transiens sed semper manens, concludit totum quod requiritur. Paternitas etiam, quae non sequitur actum generandi quasi dispositivum et praevium et ita transeuntem, et manet in sua actualitate completa, quae semper est in completa communicatione naturae, ipsa includit totum quod requiritur; generatio ergo ista completa et aeterna, et paternitas illa completa et aeterna, et paternitas illa completae et aeternae actualitatis, omnino idem dicunt ex parte rei; sed unam rationem perfectionis, quae est in creaturis, magis importat hoc nomen "generatio" quam "paternitas", et e converso est de alia. | |
[58] Ex his patet ad obiecta in isto articulo, quae videntur probare aliquam distinctionem ex natura rei inter generationem et paternitatem. Quando primo arguitur quod paternitas fundatur super generationem ƿactivam, ex V Metaphysicae, illud requireret prolixiorem tractatum; et de hoc satis dictum est alibi, tamen ad propositum dico quod si aliquo modo generatio est prius paternitate in creaturis, non tamen est ut fundamentum, sed ipsa potentia generativa sive natura quae generat est fundamentum; sed est praevia ut dispositiva, sive qua non exsistente paternitas non inest; ita quod ibi est distinctio, sicut est inter dispositionem praeviam et terminum completum. Patet ergo quod ista ratio distinctionis non manet in divinis, quia ibi non est generatio nisi completa et necessario secum ponens terminum in esse, nec est paternitas consequens communicationem. | |
[59] Ad Hilarium potest responderi quod nomen "paternitatis" potest dici sequi generationem, secundum quod ista in Deo comparantur ad generationem et paternitatem in creaturis; est quidem tunc quaedam consecutio secundum rationem, sicut in creaturis est consecutio realis. Ubi enim aliqua sunt distincta secundum rationem, similem habent ordinem rationis qualem haberent realem si essent distincta realiter, sicut alias dictum est. | |
[60] Si quis autem proterve insisteret in verbis huius auctoritatis, posset faciliter responderi: quod confessio nominis paterni consecuta est creationem mundi et forte nomen paternum, et hoc loquendo de confessione et nomine a quocumque intellectu creato. Sed ipsa paternitas non ƿest consecuta nec nativitatem Filii, de qua intenditur in auctoritate Hilarii, nec etiam generationem Patris, nisi consecutione rationis, de qua dictum est. Per hoc patet ad aliud quod dicitur de paternitate, quod est habitudo habentis secum genitum, et ideo distinguitur a generatione in creaturis, et per oppositum hic non distinguitur nisi ratione. | |
[61] Ex istis duabus conclusionibus, quomodo scilicet unica est in re relatio originis primae personae ad secundam, quodammodo tamen distincta secundum rationem, patere potest quomodo prima persona manere potest, separata relatione originis ad secundam. Si intelligatur de manere in esse reali, patet quod non; nec oportet distinguere de ista relatione, ut secundum unam rationem vel aliam acceptam, quia quantum ad rem unica est et ita unica separata in re non manet constitutum per ipsam. Si intelligatur de manere secundum considerationem intellectus, et hoc absque implicatione contradictionis, ut sit sensus an in consideratione intellectus, separata relatione originis inter primam personam et secundam posset manere sine contradictione intellectus primae personae, distinctione ƿilla videtur utendum quae prius posita est de diversis rationibus eiusdem relationis; quia ipsa separata secundum omnes illas rationes, et hoc intellectu sic circumscribente eam a supposito, non manet in intellectu aliquod suppositum relatum relatione talis originis, quia quam cito intellectus concipit relationem talem originis secundum nullam rationem inesse supposito, contradictio est quod simul concipiatur suppositum relatum tali relatione; separata tamen illa relatione apud intellectum secundum unam rationem posteriorem, non est contradictio quod maneat in intellectu suppositum relatum secundum rationem priorem. Istae autem rationes in intellectu nostro habent rationem conceptibilis prioris et posterioris, sicut natae essent concipi ab obiectis proportionabiliter motivis nostri intellectus. | |
[62] Separata tamen relatione originis ad secundam personam secundum quamcumque rationem eius, sive quantum ad indifferentiam, sive indeterminationem, sive quantum ad actualitatem, sive aptitudinem, sive praeteritionem, adhuc forte sine contradictione posset intelligi quis incommunicabiliter subsistens. | |
[63] Sed, si quaeritur quo formaliter intelligeretur esse incommunicabiliter exsistens, respondeo: ab ipso conceptu relativo incommunicabili et ab illa forma absoluta incommunicabili forte posset abstrahi quidam conceptus indifferentior, haec scilicet forma vel entitas incommunicabilis, ƿet illud in suo singulari proprio posset intelligi esse quo incommunicabile huius personae, licet non intelligatur in singulari aliquo alicuius conceptus inferioris; sicut intelligo aliquando non solum "ens", sed hoc ens vel substantiam hanc", non determinate concipiendo in intellectu meo singulare alicuius inferioris, puta hoc animal vel hunc lapidem; sicut quando video a remotis, prius apprehendo quod est corpus quam animal et animal quam hoc animal; et istum conceptum indifferentem formae incommunicabilis forte intellexit ille qui concepit suppositum in divinis non determinando in intellectu suo illud suppositum esse absolutum vel relativum; quomodo oportet dicere de philosophis, nisi ponatur quod omnis eorum de Deo conceptus ad extra sit falsus, quia planum est quod non conceperunt hoc suppositum relativum movere caelum, et tamen aliquod hoc suppositum posuerunt movere caelum, quia actio non est nisi suppositi. Si ergo non conceperunt rationem suppositi incommunicabilis indifferentem ad suppositum absolutum et relativum, necessario conceperunt hoc suppositum absolutum movere caelum, quod est falsum; nec isti quod dictum est de conceptu alicuius indifferentis ad absolutum et relativum et de conceptu incommunicabilis suppositi ad suppositum absolutum vel relativum, repugnat illud, quod dictum est supra, quod quaecumque entitas signata in re vel est formaliter absoluta vel formaliter ad alterum; quia bene possibile est ab aliquibus abstrahi conceptum indifferentem, nec absolutum nec relativum, et tamen quodcumque signatum ƿexsistens extra animam necessario et determinate est hoc vel illud, ita quod indifferentia conceptus abstrahibilis a pluribus non concludit indifferentiam singularis exsistentis ad hoc vel illud. | |
[64] Ad argumentum principale: Patet in solutione quaestionis quod minor est neganda; et, ad probationem eius, conceditur quod illa relatio constituens primam personam pertinet ad originem, imo ipsa est originatio activa. | |
[65] Et cum accipitur quod actio praesupponit suppositum, respondeo: quod prima entitas incommunicabilis non praesupponit aliquod ens incommunicabile, nec per consequens praesupponit suppositum, quia suppositum est ens incommunicabile; actio autem prima productiva sive productio prima vel originatio activa est prima entitas incommunicabilis in divinis, quia illa nihil praecedit nisi memoria perfecta vel essentia, et totum hoc est communicabile. Sed primum producere non potest communicari quia tunc productum per illud produceret se, quod est impossibile; nulla enim mens hoc capit secundum Augustinum I De Trinitate cap. 1. Cum ergo ƿaccipitur quod actio non potest esse nisi suppositi exsistentis, si intelligatur hoc de esse hypostatico, potest intelligi vel suppositi exsistentis aliqua entitate priori ipsa actione, vel suppositi exsistentis hypostatice ipsa actione formaliter, et sic dupliciter potest intelligi; primo modo, est falsa, quia non est ibi entitas hypostatica, quia nec incommunicabile ante actionem; secundo modo, est vera, quia ipsa actione est ens hypostatice, quia incommunicabiliter. | |
[66] Sed arguitur contra hoc: Quia omne "agere" praesupponit "esse"; ergo "agere" non potest esse prima ratio essendi ipsius agentis. Respondeo: "Esse" in divinis potest accipi vel pro esse simpliciter vel pro esse incommunicabili; simpliciter non est ibi nisi unicum esse, sicut saepe dictum est per Augustinum, ut essentiae; esse autem incommunicabile sive hypostaticum est ibi aliud et aliud, sicut alia et alia persona. Si ergo accipias in proposito quod "agere" praesupponit "esse simpliciter", quod est esse ad se, concedo. Si autem accipias quod "agere" praesupponit "esse hypostaticum", quod in proposito non est nisi esse ad alterum, falsum est; quia ipsum "agere" est primum esse ad alterum, sicut ipsa actio productiva est prima habitudo ad alterum. | |
[67] Et si arguas quod non solum "agere" praesupponit quodcumque esse, sed praesupponit potens agere; si enim nihil est potens agere, tunc non erit actio; sed potens agere nihil est in proposito nisi suppositum; ergo ut prius agere praesupponit suppositum. Respondeo: hic posse agere nullo modo a parte rei praesuppoƿnitur ipsi agere, imo agens est primo potens ipso agere, sed praesupponit illud quo ut principio formali aliquid est potens agere. Istud et omnia dicta in solutione istius argumenti patere possunt, si concipiatur hoc quod aliqua habitudo realis unica originis est inter primam personam et secundam, illa enim unica est productio activa, et est habitudo producentis ad productum; sed ut communiter loquimur de productione tanquam de habitudine vel relatione, concipimus ipsam habere aliquid ut fundamentum; quando loquimur de ea actione, concipimus eam habere principium formale productivum. Si ergo alicui non est difficile concipere quod relatio non praesupponit suppositum, sed tantum essentiam, quae est quasi fundamentum, sicut conceditur communiter secundum communem viam, non est ei difficile concipere quod actio non praesupponit suppositum, neque ut agens neque ut potens agere, sed tantum praesupponit essentiam, quae est quasi ratio formalis agendi. | |
[68] Si contra istud arguitur: "Actio in divinis non est pure relatio, sed aliquid absolutum", hoc dictum licet in creaturis a quibusdam negaretur, saltem de actione productiva, quia non videtur quod ratio productionis activae possit intelligi ad se sed ad alterum, tamen, quidquid sit de hoc, in divinis actio productiva est mere habitudo; quia, secundum Augustinum V De Trinitate cap. 5 et 10, omne quod est in ƿdivinis aut secundum substantiam dicitur aut ad alterum, et quod secundum substantiam dicitur commune est; origo igitur quaecumque, sive dicatur actio sive passio, formaliter est relatio. | |
[69] Si tandem arguitur logice: Omnis actio denominat aliquod agens, sed in proposito non denominat nisi suppositum; denominans autem praesupponit illud quod per ipsum denominatur; ergo etc.; ad hoc, patet ex responsione ad primum argumentum in tertio articulo quaestionis praecedentis; ut dictum est, quod nullum personale in divinis proprie praedicatur denominative de aliquo subiecto incommunicabili de quo est modo sermo, licet forte posset dici praedicari denominative de aliquo significante essentiam communiter in concreto, ut "Deus est generans". De tali denominatione non oportet hic loqui, quia talis praedicatio denominativa verificatur pro aliquo contento sub subiecto. Quare autem non sit ibi proprie denominatio sive praedicatio denominativa de subiecto non transcendente, causa est quia proprie praedicatio denominativa de subiecto non est nisi in concreto et non de eo quod includit proprium, sed de subiecto receptivo proprii. Proprietas autem personalis in divinis non praedicatur de aliquo in concreto non transcendente, nisi de ipsa persona constituta per ipsam, et ita includente ipsam; ergo de illa non denominative praedicatur; sola autem essentia est ibi quasi subiectum ƿreceptivum talis proprietatis, sed de essentia non praedicatur in concreto propter causam quae tangetur in fine primi articuli quaestionis sequentis. |