Authors/Duns Scotus/Quaestiones quodlibetales/Q5

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search
Q4 Q6
Latin English
[1] Consequenter quaeritur de relatione originis in divinis quantum ad perfectionem suam intrinsecam. Et est quaestio: utrum relatio originis sit formaliter infinita. Arguitur quod non: Quia quidquid est formaliter infinitum est perfectio simpliciter, quia non potest esse magis perfectum quam infinitum formaliter; relatio originis non est perfectio simpliciter; ergo etc.
[2] Probatio minoris: Una persona habet relationem originis, quam alia non habet; si igitur illa esset perfectio simpliciter, una persona haberet aliquam perfectionem simpliciter qua alia careret, quod est inconveniens.
[3] Oppositum arguitur sic: Ens dividitur per finitum et infinitum prius quam descendat in decem genera; ergo quodcumque ens, etsi non sit in aliquo genere, erit finitum vel infinitum; relatio originis non est finita, quia tunc non esset idem realiter essentiae divinae, finitum enim non potest esse idem realiter infinito; igitur ipsa est formaliter infinita.
[4] Hic sunt tria videnda: Primo, de intellectu quaestionis. Secundo, quid est tenendum de quaestione. Tertio, dubia occurrentia excludentur.
[5] De primo: "Infinitum", secundum Philosophum III Physicorum, "est cuius quantitatem accipientibus, id est, quantumcumque accipientibus, semper aliquid restat accipere"; et ratio est: quia infinitum in quantitate, sicut loquitur Philosophus, non potest habere esse nisi in potentia, accipiendo semper alterum post alterum; et ideo quantumcumque accipiatur illud non est nisi finitum et quaedam pars totius infiniti potentialis, et ideo restat aliquid alterum ipsius infiniti accipiendum. Ex hoc concludit quod, sicut infinitum habet esse in fieri et in potentia in quantitate, ita non habet rationem totius; quia "totum" est cuius nihil est extra; sed extra illud infinitum, hoc est, extra illud quod habet esse de ipso, semper est aliquid extra; nec est perfectum, quia perfectum est cui nihil perfectionis deest; si isti semper aliquid deest. Concerning the first. According to the Philosopher (III Physics[1]), the infinite is that which for those taking a quantity (i.e. any quantity however big) there always remains something else to take.  And the reason is that the infinite in quantity, as the Philosopher speaks of it, cannot have being except in potential, by taking one thing after another, and therefore however much is taken, it is only finite, and a particular part of the whole potential infinite, and therefore there will remain something else of that infinite to be taken.  From this he concludes that just as the infinite has being in becoming and in potential in quantity, so it does not have the nature (ratio) of the whole, for a 'whole' is that of which nothing is outside. But outside the infinite - that is, outside that which has being of itself - there is always something outside. Nor is it perfect, because the perfect is that to which nothing of perfection is lacking, whereas to this there is always something lacking.
[6] Ex hoc ad propositum: commutemus rationem infiniti in potentia in quantitate in rationem infiniti in actu in quantitate, si posset ibi esse in actu. Si enim nunc necessario semper cresceret quantitas infiniti per acceptionem partis post partem, sic et imaginaremur omnes partes acceptibiles esse simul acceptas vel simul remanere, haberemus infinitam quantitatem in actu, quia tanta esset in actu, quanta esset in potentia. Et omnes illae partes, quae in infinita successione essent reductae in actum et haberent esse post alias, tunc simul essent in actu conceptae; illud infinitum in actu vere esset totum, et vere perfectum totum, quia nihil sui esset extra; perfectum esset, quia nihil sibi deesset, imo nihil posset addi secundum rationem quantitatis, quia tunc posset excedi. From this to the case in hand: let us change the nature (ratio) of the potential infinite in quantity to the nature of the actual infinite, if that were possible in actuality. For if then the quantity of the infinite were to necessarily grow by taking part after part, and so we imagined all parts that could be taken to be taken, or to remain together, we would have an actually infinite quantity, for it would be as great in actuality, as it was potentially. And all those parts, which in infinite succession were brought to actuality and had being one after another, would then be together conceived in actuality.  That actual infinite would be truly a whole, and truly a perfect whole, for nothing would be outside it. It would be perfect, for nothing would be lacking from it. On the contrary, nothing could be added to it by the nature of quantity, for then it could be exceeded.
[7] Ex hoc ultra: Si in entibus intelligamus aliquid infinitum in entitate in actu, illud debet intelligi proportionabiliter quantitati imaginatae infinitae in actu, sic ut ens illud dicatur infinitum quod non potest ab aliquo in entitate excedi, et ipsum vere habebit rationem totius et perfecti. Totius quidem, quia licet totum infinitum actu in quantitate nulla parte sui nec etiam parte quantitatis talis careret, tamen quaelibet pars esset extra aliam, et sic totum esset ex imperfectis. Sed ens infinitum in entitate sic nihil entitatis habet extra, quia nec eius totalitas dependet ex aliquibus imperfectis in entitate; sic enim totum est quod nullam habet partem extrinsecam, quia tunc non esset totaliter totum; ita etiam quamvis infinitum in actu esset perfectum in quantitate, quia sibi secundum se totum nihil quantitatis talis deesset, tamen cuilibet parti eius deesset aliquid quantitatis, quae scilicet esset in altera, nec ipsum esset sic perfectum, nisi quodlibet eius esset imperfectum. Sed ens infinitum sic est perfectum quod nec sibi nec alicui eius deest aliquid. From this, further, if in beings we understand something actually infinite in being, that ought to be understood proportionally to a quantity imagined as actually infinite, just a being is called infinite that cannot be exceeded in being by anything, and that being will truly have the nature of the whole and the perfect. Of the whole, naturally, for although a whole actual infinite would lack no part nor even a part of such quantity, still every part would be outside another, and thus the whole would be made up of imperfect [parts].  But a being that was infinite in being would have no being outside it, since its totality does not depend on any things that are imperfect in being, for it is whole in such a way that it has no extrinsic part, since then it would not be wholly whole.  So also although an actual infinite would be perfect in quantity, for being whole of itself, no quantity would be lacking from it, yet some quantity would be lacking from any part of it, namely which would be in another, nor would it be perfect in this way, unless every part of it were imperfect.  But an infinite being is perfect in that nothing is lacking either from it or any part of it.
[8] Sic ergo, ex ratione infiniti posita in III Physicorum, 1, applicando secundum imaginationem ad infinitatem actualem in quantitate, si esset possibilis, ulterius applicando ad infinitatem actualem in entitate, ubi est possibilis, habemus aliqualem intellectum qualiter concedendum est ens infinitum intensive, sive in perfectione vel in virtute.
[9] Ex hoc, possumus ens "infinitum in entitate", sic describere quod "ipsum est cui nihil entitatis deest, eo modo quo possibile est illud haberi in aliquo uno"; et hoc pro tanto additur, quia non potest in se realiter et formaliter per identitatem omnem entitatem habere. Potest etiam describi per excessum ad quodcumque aliud ens finitum sic: "Ens infinitum est quod excedit quodcumque ens finitum, non secundum aliquam determinatam proportionem, sed ultra omnem determinatam proportionem vel determinabilem". Verbi gratia, accipiatur haec entitas "albedo"; exceditur ab alia entitate, quae est scientia, in triplo; iterum exceditur ab anima intellectiva in decuplo; iterum a supremo angelo esto quod in centuplo; qualitercumque procedis in entibus, semper esset dare in qua proportione determinata supremum excedit infimum; non quod ibi sit proprie proportio talis quali utuntur mathematici, quia non constat angelus ex aliquo inferiori cum aliquo addito, cum sit simplicior, sed intelligendum est hoc secundum proportionem virtutis et perfectionis, sicut est excessus in speciebus. Hoc modo, per oppositionem, infinitum excedit in entitate finitum ultra omnem proportionem assignabilem.
[10] Ex hoc sequitur quod infinitas intensiva non sic se habet ad ens, quod dicitur infinitum, tanquam quaedam passio extrinseca adveniens illi enti; nec etiam eo modo quo "verum" et "bonum" intelliguntur passiones vel proprietates entis, imo infinitas intensiva dicit modum intrinsecum illius entitatis, cuius est sic intrinsecum, quod circumscribendo quodlibet quod est proprietas vel quasi proprietas eius, adhuc infinitas eius non excluditur sed includitur in ipsa entitate, quae est unica. Unde de ipsa entitate praecisissime accepta, absque scilicet quacumque proprietate, verum est dicere quod aliquam magnitudinem propriam virtutis habet sibi intrinsecam, et non magnitudinem finitam, quia ipsa repugnat sibi; ergo infinitam. Ipsum etiam infinitum, praecisissime acceptum non sub aliqua ratione proprietatis attributalis ut bonitatis vel sapientiae, potest comparari secundum ordinem essentialem ad aliqua quae excedit, et non secundum aliquam proportionem determinatam, quia tunc esset finitum, intrinsecus ergo modus cuiuslibet infiniti intensive est ipsa infinitas, quae intrinsece dicit ipsam esse cui nihil deest et quod excedit omne finitum ultra omnem proportionem determinabilem.
[11] Et istud corollarium confirmatur per Damascenum cap. 7, ubi ipse vult quod essentia dicit pelagus substantiae infinitum et interminatum. Substantia ergo, secundum quod habet rationem omnino primi in divinis et vocatur ab eo pelagus, sic ipsa est infinita et interminata, sic autem non includitur in ea nec veritas, nec bonitas, nec aliqua proprietas attributalis; ergo ipsa infinitas est magis modus intrinsecus essentiae, quam aliquod attributum.
[12] Viso de infinito, de hoc quod quaeritur videamus, scilicet si relatio formaliter posset esse infinita. Hoc enim non est quaerere si relatio sit eadem realiter alicui infinito de quo non est dubium communiter loquendo, quia realiter est eadem essentiae; nec etiam est quaerere si relatio sit per identitatem illud infinitum; sed est quaerere si relatio formaliter, hoc est secundum suam entitatem propriam quae est entitas ad alterum, sit infinita intensive infinitate illius entitatis, hoc est, si entitati propriae huius paternitatis, ut est entitas propria huius paternitatis, sit infinitas intensiva modus per se intrinsecus; ita per se intrinsecus quod non tantum ratione alicuius alterius quod sit realiter illi entitati idem, sed non includendo aliquam identitatem nisi istam, imo circumscribendo quodlibet praeter istam ad alterum, adhuc esset entitas illa, quae est ad alterum, intensive infinita in seipsa.
[13] Ex hoc patet statim quod responsio illa, quae communiter datur, non est ad quaestionem, utpote dicendo quod relatio originis est infinita formaliter, quia essentia est infinita, et illa relatio est essentia, non enim quaeritur si sit per identitatem aliqua res quae sit formaliter infinita, sed quaeritur an ipsa per se primo modo sit illa res cuius modus per se intrinsecus sit infinitas; et ideo si sic arguitur, "divinitas est infinita, paternitas est divinitas; ergo" etc. patet quod argumentum non concludit; quia maior est vera de praedicatione formali; minor autem non nisi de praedicatione per identitatem; paternitas est deitas, secundum omnes; ergo non potest inferri conclusio, in qua est praedicatio formalis, quia non potest maior identitas concludi in conclusione extremorum, quam sit identitas eorum ad medium in praemissis. Unde ex altera de necessario et altera de contingenti, non sequitur conclusio nisi contingens vel unio contingens extremorum; nisi autem in conclusione haberetur praedicatio formalis huius, scilicet, "paternitas est infinita", non haberetur propositum, sicut patet per intellectum prius expositum, quia non haberetur nisi quod per identitatem est res quaedam, quae est infinita.
[14] Si autem intendas concludere praedicationem formalem, et non tantum per identitatem, ibi esset commutatio praedicationis identicae in praedicationem formalem, et ideo in illatione est fallacia figurae dictionis; commutatur enim "quale quid" in "hoc aliquid", id est, interpretatur medium, quod est "quale quid", esse "hoc aliquid", quia sicut ille qui ex medio dicente "quale quid" infert medium dicens hoc aliquid, ita hic, ex vi illationis talis praedicationis formalis, intendit inferre, ac si esset hoc aliquid ex vi illationis, quae aliter non teneretur; altera autem non fuit vera, nisi per identitatem; ergo commutans praedicationem per identitatem in formalem, videtur interpretari utramque praedicationem in praemissis fuisse formalem; sed non est ibi praedicatio formalis, quia non potest illa minor verificari nisi per praedicationem identicam.
[15] Potest autem breviter dici quod conclusio ista, "paternitas est infinita", proprie loquendo, non est vera; et ratio est ex modo significandi formali adiectivi; quia significat formam, ut forma est eius de quo dicitur, propter istam proprietatem, adiectivum non potest praedicari nisi praedicatione formali, et tunc inferendo ex praemissis erit fallacia figurae dictionis, secundum modum prius assignamm. Si ergo infinitum non dicitur formali praedicatione de paternitate simpliciter, conclusio est falsa; sic ergo intelligendo conclusionem de identitate reali alicuius infiniti ad paternitatem, tantummodo debet inferri haec conclusio, scilicet quod paternitas est aliquid quod est infinitum; sed quaestio habet specialem difficultatem secundum quod alio modo intelligitur, scilicet de infinitate, quae sit formalis modus intrinsecus paternitatis secundum suam entitatem.
[16] De secundo articulo, teneo hanc conclusionem, secundum quod expositum est: "Paternitas non est formaliter infinita". Et ad hoc sunt tres rationes: Prima ratio sumitur ex entis infiniti unitate. Secunda, ex eius communicabilitate. Tertia, ex eius simplicitate et incompossibilitate, siquidem ens infinitum intensive est unicum implurificabile et non arctatum, sed communicabile, et cuicumque incomponibile.
[17] Prima ratio sic formatur: Non possunt esse plura realiter distincta et formaliter infinita; plures sunt relationes originis realiter distinctae; ergo non sunt formaliter intensive infinitae; nec per consequens aliqua illarum, quia qua ratione una et quaelibet alia.
[18] Maior probatur: Primo, comparando ista plura inter se; secundo, comparando infinitum intensive ad entia finita generaliter; et tertio, ad intellectum et voluntatem specialiter.
[19] Primo sic: Infinito nihil deficit entitatis eo modo quo possibile est illud haberi in uno, sed omnem perfectionem simpliciter possibile est realiter et per identitatem haberi in uno summe perfecto; infinitum ergo habet in se realiter et per identitatem omnem perfectionem simpliciter; sed non habet in se realiter et per identitarem illud quod realiter est distinctum ab eo, ergo ab infinito nulla perfectio simpliciter, sive nullum perfectum simpliciter, potest esse realiter distinctum; esset autem perfectio simpliciter distincta realiter, si esset aliud infinitum realiter distinctum . Habemus ergo maiorem quod non possunt esse infinita plura realiter distincta.
[20] Sed in probatione illa maioris, secunda propositio videtur esse probanda, scilicet quod possibile est omnem perfectionem simpliciter per identitatem haberi in summe perfecto. Probatur ergo sic: Quia nihil est summe perfectum, cui deficit aliqua perfectio simpliciter; quod probatur, quia nulla perfectio simpliciter est incommpossibilis alteri perfectioni simpliciter; et si non posset quaelibet haberi in summe perfecto, hoc esset propter aliquam incompossibilitatem earum. Assumptum, scilicet, quod nulla sit incompossibilis alteri, probatur per rationem perfectionis simpliciter, quia enim ipsa est melior in quolibet quam non ipsa, hoc est quam quodlibet incompossibile sibi, sicut exponitur dictum Anselmi, in ratione secunda principali huius articuli; si sint ergo duae perfectiones simpliciter incompossibiles inter se, dicantur A et B; A erit in quolibet melius ipsum quam non ipsum, hoc est, quam quodlibet incompossibile sibi, et ita erit melius B, quod ponitur incompossibile sibi; et pari ratione B, si est perfectio simpliciter, erit melius quam A; talis circulatio est impossibilis, quia tunc idem esset imperfectius seipso.
[21] Secundo, comparando illa plura inter se, probari potest illa maior, per hoc quod plura bona excedunt in bonitate idem bonum unum, et hoc quando in quolibet istorum plurium est aequalis bonitas, sicut in uno illorum; nunc autem, si sint plura infinita, in quolibet eorum est aequalis bonitas, sicut in uno quolibet eorum; ergo illa plura bona excedunt in bonitate illud unum bonum, et ita illud unum non est infinitum.
[22] Et si dicas quod sic arguererur quod Deus et creatura excedunt Deum, non valet; tum quia quodlibet illorum plurium non est aeque bonum cum uno illorum; et inde est quod bonitas cuiuscumque illorum alterius ab illo uno eminenter continetur in illo uno, et ideo ipsum cum illo bono acceptum non auget neque excessum facit super illud bonum in se; oppositum est in hypothesi, quia ibi unum bonum non continetur totaliter eminenter in altero, quia hoc est contra rationem infiniti.
[23] Ex comparatione autem infiniti ad alia finita generaliter, arguitur sic: Unum infinitum sufficienter terminat dependentiam omnium finitorum, et specialiter primum a quo dependent; sed non possunt plura sufficienter terminare dependentiam in eodem ordine dependentiae eiusdem dependentis; ergo nec plura esse infinita. Probatio maioris: Sicut dependentia quaecumque est ratione imperfectionis, sic terminare dependentiam, non qualitercumque sed primo, convenit alicui ratione perfectionis; summa autem perfectio, quam impossibile est excedi, est in uno infinito intensive. Apparet etiam illa maior de facto, quia unica essentia terminat sufficienter omnem dependentiam cuiuscumque dependentis, quia tam illam quae est ad primam causam efficientem, quam illam quae est ad causam exemplarem et ad primam finalem. Minor autem, scilicet quod non possunt esse plura primo terminantia eamdem dependentiam, probatur: Quia illud non terminat sufficienter dependentiam, quo circumscripto sufficienter terminatur illa dependentia; quia tunc aliquid dependeret ab aliquo, quo circumscripto nihil minus haberet a quo sufficienter dependeret, et per consequens quo circumscripto adhuc posset remanere in suo esse. Sed si plura in eodem ordine possent sufficienter terminare dependentiam, uno eorum circumscripto, adhuc terminaretur dependentia complete, quae est ad alterum, et ita illud non terminat; et pari ratione de altero argueretur; et sic neutrum vel utrumque terminat. Sicut ergo prima probatio maioris procedit ex hoc quod infinitum habet realiter et unitive omnem perfectionem simpliciter, quia omnis talis potest hoc modo haberi in eodem, sic ista probatio procedit ex hoc quod infinitum habet in se eminenter et contentive omnem perfectionem limitatam, et ex hoc omnem dependentiam entis limitati sufficienter terminare potest, et sic istae duae procedunt ex hoc quod dictum est in primo articulo de infinito, quod habet omnem rationem entitatis sive omnem entitatem eo modo quo possibile est haberi ab unico, quod est vel identice pro perfectionibus simpliciter vel eminenter pro perfectionibus limitatis.
[24] Ex ista autem comparatione infiniti ad alia generaliter potest argui breviter sic: In entibus secundum ordinem essentialem ascendendo semper itur ad unitatem; et per consequens necesse est illum ordinem statum habere in aliquo uno; infinitum autem intensive est omnino summum, et hoc secundum ordinem essentialem; ergo est omnino unum.
[25] Tertio, probatur maior specialiter ex ordine infiniti ad intellectum et voluntatem, et hoc sic: Ens infinitum est obiectum primum intellectus infiniti, et obiectum eius etiam beatificum, sed non possunt esse eiusdem intellectus infiniti plura obiecta prima et beatifica. Consimiliter etiam posset argui de obiecto primo beatifico voluntatis.
[26] Prima propositio potest intelligi de primitate triplici, et de qualibet est vera, et secundum hoc prima propositio continet tria membra. Una primitas obiecti dicitur esse primitas adaequationis, quando scilicet potentia non excedit illud obiectum, quomodo coloratum vel luminosum dicitur esse primum obiectum visus. Alio modo, primum potest dici virtute, cuius omne aliud intelligitur vel cognoscitur a tali intellectu, quomodo lux est primum obiectum visus. Tertio modo, primum potest dici perfectionis, quod in se continet tanquam in summo perfectionem omnium obiectorum, et virtutem perficiendi potentiam; obiectum autem beatificum est illud in quo summe perficitur et quietatur et satiatur intellectus.
[27] Ex his tribus possunt accipi tres maiores: Nam idem intellectus non habet distincta adaequata obiecta, quia non potest in aliud obiectum distinctum contra suum obiectum adaequatum; quia tunc idem obiectum esset adaequatum et non adaequatum, et tunc potentia excederet illud in operando circa aliud ex aequo distinctum. Et etiam nec potentia potest habere plura obiecta prima primitate virtutis, qui est secundus intellectus, quia non potest esse quod virtute A intelligat quidquid intellexerit, et ita B, et ex virtute B intelligat quidquid intellexerit, et ita A; quia quod A sit ratio intelligendi B, et e converso, est circulatio, et ista circulatio est impossibilis. Nec potest etiam intellectus summe quietari in duobus ex aequo distinctis, quia non habet pro obiecto beatifico et quietativo illud, quo circumscripto, nihil minus quietaretur et beatificaretur; sed circumscripto uno, adhuc esset in alio summe satiatus, quietatus et perfectus; ergo in illo non posset esse perfectus, pari ratione nec in alio. Patent igitur tres maiores, quia eiusdem intellectus non possunt plura esse obiecta ex aequo distincta prima primitate adaequationis, nec prima primitate virtutis, nec prima primitate perfectionis, sicut obiectum beatificum est primum.
[28] Minor, scilicet quod infinitum formaliter et intensive est primum obiectum intellectus divini quolibet istorum modorum, probatur, et primo de secunda primitate: Quia quod est ratio essendi, est ratio cognoscendi; infinitum ergo cum eminenter contineat in se quodlibet secundum omnem entitatem, etiam eminenter continet in se omnem cognoscibilitatem; sic autem continens virtualiter aliquid, est etiam motivum ad eius cognitionem; sic ergo infinitum intensive quodcumque habet rationem obiecti primi respectu intellectus divini, et hoc primitate virtutis. Ex hoc sequitur quod ipsum est obiectum primum primitate adaequationis, quia, sicut ostensum est alibi in materia de intellectu divino, intellectus divinus non habet obiectum adaequatum commune per abstractionem ab omnibus obiectis, sed commune communitate virtutis ad omnia per se obiecta, alias vilesceret eius intellectus, quia posset immutari ab obiecto finito; quod ergo est sibi primum virtualiter, est etiam primum adaequatum. Ex hoc etiam patet tertia primitas, scilicet perfectionis, quae est obiecti beatifici; quia in perfectissimo obiecto et summe continente omnem perfectionem omnium obiectorum, summe quietatur et perficitur et satiatur ipsa potentia, et ita beatificatur.
[29] Confirmatur ista ratio quantum ad maiorem et minorem; quia, sint plura infinita distincta, A et B; intellectus divinus poterit intelligere utrumque, alioquin alterum non haberet rationem entis; neutrum autem potest intelligi nisi actu comprehensivo, cum sit formaliter infinitum; unico autem actu comprehensivo non possunt intelligi duo distincta habentia propriam infinitatem, quia unicum obiectum intensive infinitum adaequatur unicae comprehensioni; ergo intellectus divinus duobus actibus comprehensivis intelligeret A et B; ergo secundum illos haberet simul duos actus, quod est impossibile, quia unica comprehensio infinita et infiniti adaequatur uni intellectui infinito; vel non simul, et ita dabitur successio, vel mutatio, vel nunquam, cum utrumque sit infinitum intensive.
[30] Secunda ratio principalis, de communicabilitate, sic formatur: Omnis perfectio simpliciter est communicabilis; omne infinitum intensive est perfectio simpliciter; ergo etc. Nulla autem proprietas personalis est communicabilis, quia est formalis ratio incommunicabiliter exsistendi; ergo nulla proprietas personalis est infinita intensive. Minor est manifesta, quia nihil potest esse magis perfectum, quam quod sit infinitum intensive.
[31] Probatio maioris primae: Quia secundum quod colligitur ex intentione Anselmi, Monologio 15, perfectio simpliciter est quae in quolibet habente ipsam melius est ipsam habere, quam non ipsam habere. Haec autem regula indiget duplici expositione. Non enim intelligitur sic: "melius est ipsum, quam sua negatio contradictorie opposita", quia sic quodlibet positivum esset perfectio simpliciter, quia quodlibet positivum est simpliciter melius sua negatione contradictorie opposita; sed intelligitur ibi "non ipsum" pro quocumque sibi incompossibili etiam positive, ut sit sensus: perfectio simpliciter est in quolibet melior quocumque sibi incompossibili. Secundo, intelligitur "in quocumque", non pro quacumque natura, sed pro quocumque supposito, non intelligendo ut est talis naturae vel talis, sed absolute accepto, ut est tale suppositum praescindendo rationem naturae, cuius est suppositum. Hoc patet, quia auro sic considerato, ut habet naturam auri, vel supposito considerato, ut subsistens in natura auri, non est melius non aurum quam aurum, quia incompossibile, ut incompossibile, non est alicui melius; destruit enim entitatem ipsius; imo melius sic est auro esse aurum, quam quodcumque incompossibile naturae auri. Est ergo intellectus propositionis iste: perfectio simpliciter est talis quae, in quocumque supposito absolute considerato secundum rationem suppositi, non determinando naturam in qua vel cuius sit suppositum, melius est ipsum quam non ipsum, hoc est, quam quodcumque incompossibile ipsi.
[32] Ex hoc sequitur propositum, quod nulla perfectio simpliciter sit formaliter incommunicabilis. Probatio consequentiae: Quia quod est formaliter incommunicabile, est formaliter incompossibile cuilibet alteri, considerando etiam illud sub ratione suppositi, non includendo naturam cuius est illud; probatur, quia quod repugnat alicui, cum ut sibi repugnat destruat ipsum, ut sic non est melius ipsum quam non tale. Quod autem est de se incommunicabile repugnat cuilibet, etiam sub ratione suppositi. Ergo non est melius illi, etiam ut consideratur sub ratione suppositi, quam non ipsum. Habemus ergo istam maiorem, quod nulla perfectio simpliciter est formaliter incommunicabilis.
[33] Tertio, arguitur ex incompossibilitate Perfectio simpliciter cuicumque compossibili sibi in eodem supposito necessario est cadem realiter, sic intelligendo quod, in abstracto accipiendo hoc et illud, verum est dicere hoc est illud; sed relatio originis non est cuilibet compossibili sibi in eodem supposito sic eadem; ergo etc. Minor est manifesta, quia ista non est vera, "generatio activa est spiratio activa".
[34] Maior probatur inductive et ratione. Inductive sic: Nihil est in divinis quod non sit idem essentiae divinae, imo etiam et cuilibet essentiali, ita quod, considerando utrumque in abstracto, simpliciter verum est, "hoc est hoc". De essentia ergo et de essentialibus, de quibus communiter apparet quod quodlibet sit infinitum formaliter, patet maior: quod quodlibet eorum est idem cuilibet sibi compossibili in eodem supposito.
[35] Probatur etiam eadem maior ratione sic: Quia infinitum non solum non est compositum, sed etiam omnino incomponibile cuilibet alteri; omne enim componibile potest esse pars et per consequens excedi quia totum est maius sua parte. Infinitum autem nullo modo potest excedi; ergo est omnino simplex et incompositum et incomponibile. Si autem aliquid incompossibile sibi in eodem supposito non esset omnino idem sibi, tunc ipsum non esset omnino incomponibile; quia tunc ibi esset aliqua compositio saltem aliquo modo actus et potentiae. Habemus ergo primam partem maioris, scilicet quod infinitum est idem realiter ei quod est sibi compossibile in eodem supposito.
[36] Secunda pars maioris, scilicet quod sic sit idem quod sit vera praedicatio in abstracto, ut puta dicendo "hoc est hoc", probatur: Quia cum praedicatio affirmativa sit vera ratione identitatis, omnis illa erit vera abstracti de abstracto, ubi per abstractionem non tollitur ratio identitatis; ubi autem per abstractionem tollitur ratio identitatis, non est vera. Exemplum: haec est vera "albedo est color", quia licet extrema sint abstracta, non tamen fit abstractio nisi a subiecto alterius naturae, et illud subiectum non fuit praecisa ratio identitatis eorum extremorum; manet ergo ratio identitatis naturae ad naturam, illo subiecto excluso; albedo autem et musica non habent identitatem nisi per accidens ratione subiecti; licet ergo haec sit vera "album est musicum", pro tanto quod idem subiectum denominatur ab utroque accidente, tamen, abstractione facta ab illo subiecto quod fuit ratio identitatis eorum, haec est falsa albedo est musica. Patet ergo quod praedicatio in abstracto vera est quando extremorum est talis identitas quod per abstractionem non tollitur ratio identitatis eorum. Modo, quando unum extremum est infinitum, per abstractionem a supposito non tollitur ratio identitatis ad ipsum, et hoc cuiuscumque compossibilis sibi in eodem supposito; et ideo propter infinitatem, ut iam argutum est, non potest esse incompossibilis in eodem supposito nisi vera et perfecta identitate reali; ergo abstractione facta a supposito, quamdiu manet ratio extremi infiniti formaliter semper in quacumque abstractione, manet ratio identitatis extremi ad extremum, et per consequens vera praedicatio in abstracto "hoc est hoc".
[37] Ex ista ratione patet generaliter quod quaedam praedicationes in divinis sunt verae, non solum in concreto sed etiam in abstracto, quae non sunt oppositi de opposito; quaedam verae in concreto, licet non in abstracto; quia non loquimur de illis quae neutro modo sunt verae, ubi scilicet extrema sunt opposita, quia nec Pater est Filius, nec paternitas est filiatio. Ubi autem extrema non sunt opposita, sed compossibilia in eodem supposito, ibi semper ad minus est praedicatio vera in concreto, sicut "Pater est spirans", Pater est ingenitus; non autem in abstracto sic "paternitas est spiratio"; et tamen haec est vera "Deitas est paternitas", "deitas est spiratio". Hoc non est nisi quia divinitas est formaliter infinita, non autem paternitas nec spiratio; et ideo, abstrahendo a supposito deitatem, cum semper maneat in ipsa ratio infinitatis. semper manet ratio identitatis simpliciter ad paternitatem et ad spirationem, et ideo manet ratio veritatis affirmativae praedicationis in abstracto, sed paternitatem, quae non est formaliter infinita, abstrahendo a supposito, non manet ratio identitatis eius ad spirationem activam, quae etiam non est infinita, quia neutrum extremum secundum propriam rationem sui habet infinitatem; et ideo, licet haec sit vera "Pater spirat", quia eidem supposito convenit utrumque, tamen abstractione ab illo supposito facta, quia neutrum eorum est infinitum, non est vera praedicatio in abstracto "paternitas est spiratio".
[38] Per oppositum consimilis ratio est: Quandocumque aliquod essentiale praedicatur de aliquo essentiali, vel personale de essentiali, vel essentiale de personali, utpote haec, est vera: "sapientia est paternitas" sapientia est spiratio, et e contrario; quia, abstrahendo a supposito, adhuc manet alterum extremum infinitum, scilicet sapientia; et ideo remanet adhuc ratio identitatis extremi ad extremum facta tali abstractione, et per consequens ratio veritatis in praedicatione affirmativa.
[39] Patet ergo generaliter ista maior: quod nunquam est neganda praedicatio in divinis per identitatem abstracti de abstracto, nisi quia neutrum extremum est formaliter infinitum, sicut haec est neganda paternitas est spiratio.
[40] Circa tamen maiorem istam, quare praedicatio aliqua in abstracto in divinis negatur, dupliciter ab aliquibus dicitur: quod licet paternitas et spiratio sint idem realiter, tamen differunt ratione, et hoc sufficit ad impediendum talem praedicationem. Quando autem probatur quod talis differentia non sufficit, quoniam ista est vera "sapienta est bonitas", respondetur quod sicut attributum potentiae non est attributum sapientiae, sic nec in proposito.
[41] Sed hoc non videtur probabile; quia attributum ut attributum dicit intentionem secundam vel relationem aliquam rationis circa illud de quo dicitur; unde etiam numeratur, et verum est dicere quod bonitas et sapientia sunt duo attributa; ergo, secundum illud secundum quod est numeratio, non est verum dicere "hoc est hoc", quia illud est rationis; sed non propter hoc negatur ista "sapientia est bonitas" ubi non includitur illud rationis quod numeratur in eis; ergo, a simili, non includendo nisi illud quod rei est, si omnino idem esset in re paternitas et spiratio, esset haec vera paternitas est spiratio, licet non ista "notio vel proprietas paternitatis est notio vel proprietas spirationis". Quaecumque enim sunt eadem re simpliciter in Deo, ipsa significata etiam in abstracto et in nominibus primae impositionis sive significantibus rem primae intentionis, praedicantur de se invicem in abstracto, licet non in nominibus secundae impositionis sive accepta secundum aliqua nomina secundae intentionis; sicut patet in creaturis. Unde licet ista sit vera "Socrates est homo", non tamen ratio Socratis, quae est singularitas, est ratio hominis, quae est universalitas.
[42] Aliter dicit alius, et rationalius, ut videtur, et ad propositum, quod proprietates in eadem persona differunt ex natura rei praeter considerationem intellectus; quia ad hoc sufficit disparatio, licet non sint oppositae; et propter hoc praedicatio unius de alia in abstracto non est vera. Et hoc ideo quia illa distinctio ex natura rei est propter non infinitatem huius et illius, quia si hoc vel illud esset infinitum, non esset talis distinctio, nec impediretur talis praedicatio.
[43] Circa tertium articulum contra praedicta arguitur quadrupliciter. Primo sic: Quod non est comprehensibile nisi ab intellectu infinito est formaliter infinitum; generatio illa ut generatio est formaliter incomprehensibilis nisi ab intellectu infinito; ergo etc. Minor probatur per illud Isaiae 53: "Generationem eius quis enarrabit?", quod exponens Hieronymus, Homilia 1 super Mathaeum de generatione aeterna Filii: Quod, inquit, impossibile Propheta dixit effatu, etc. Sed quod est impossibile effatu est incomprehensibile ab intellectu finito. Confirmatur etiam per illud Ambrosii cap. 5: "Quaero a te quomodo putas, inquit, Filium esse genitum"; et sequitur: "Mihi impossibile est generationis scire secretum, mens deficit, vox silet, non mea tantum sed Angelorum, et supra Cherubim et Seraphim, et supra omnem sensum est". Et probat ibi, quia scriptum est: "Pax Christi quae exuperat omnem sensum", ad Philipenses 4. Ex hoc arguit Ambrosius: "Ex quo pax Christi est supra omnem sensum, quomodo non supra omnem sensum est tanta generatio?".
[44] Praeterea secundo arguitur sic: Omnis actio adaequata principio et termino infinito est formaliter infinita; generatio in divinis est actio adaequata principio formali infinito et termino infinito; quia principium est essentia vel memoria infinita et primus terminus est Filius, qui est infinitus; terminus etiam formalis est essentia communicata, sive notitia declarativa, quorum utrumque est infinitum; et patet quod ista actio est utrique adaequata, quia non potest esse nisi unica huius principii ad hunc terminum; ergo etc.
[45] Praeterea tertio: Ratio subsistendi est ratio perfectissime essendi; relatio originis primae personae est ratio subsistendi; ergo est ratio perfectissime essendi, et per consequens infinita quia esse in divinis est formaliter infinitum.
[46] Praeterea, intellectus divinus est formaliter infinitus, alioquin non comprehenderet infinitam essentiam divinam, de qua tactum est, quaestione prima articulo primo, quod intellectus ut intellectus eam comprehendit, non est autem infinitus nisi quia est idem essentiae divinae, quae est primo infinita; sed paternitas est eadem illi; ergo paternitas propter eamdem rationem est formaliter infinita.
[47] Ad primum istorum: Quando alicuius intellectus est aliquod primum obiectum primitate virtutis, per illud quodlibet aliud obiectum intelligitur secundum ordinem quem unumquodque obiectum habet ad illud primum. Ista patet ex ratione illa quae facta est in ista quaestione articulo secundo de intellectu et voluntate. Exemplum: quando alicuius intellectus est aliquod primum obiectum primitate virtutis, immediatius intelligit virtute eius illud quod est per se idem illi, quam illud quod est per accidens idem illi. Nunc autem intellectus divini est omnino idem obiectum primum primitate virtutis et adaequationis, sicut tactum est, essentia scilicet sub ratione essentiae, nullum ergo personale est illi intellectui hoc modo obiectum primum; propinquius tamen est primo obiecto quam aliquod creatum, pro quanto quod est idem obiecto primo, et ideo propinquius in entitate, et per consequens in cognoscibilitate.
[48] Ad formam argumenti: Maior est vera sic intelligendo quod, si obiectum est incomprehensibile propria incomprehensibilitate, est etiam infinitum propria infinitate; sed sic minor est falsa, scilicet quod generatio illa, ut generatio, est incomprehensibilis; licet illa minor posset habere verum intellectum per accidens, vel secundum aliquod concomitans, vel adhuc, et magis ad propositum, secundum illud quod est ratio intelligendi ipsam; ipsa enim nata est primo intelligi per essentiam tanquam per primum obiectum, tam ab intellectu divino quam beato, quia essentia ut essentia est primum obiectum tam illius quam istius. Ista autem ratio intelligendi generationem est incomprehensibilis, et ita generatio posset dici incomprehensibilis principiative sive causaliter. Posset etiam dici incomprehensibilis concomitanter, sive quantum ad illud quod includit, quia generatio includit communicationem essentiae, quae fit per ipsam essentiam, vel per naturam personae ad personam. Ista autem communicatio praesuppositive includit infinitatem essentiae, quia ipsa non posset sic communicari pluribus suppositis, nisi esset infinita; et ideo generatio est incomprehensibilis quantum ad praesuppositum, scilicet communicationem essentiae, quae requirit esse infinitum.
[49] Sed contra istas responsiones arguitur: Quia semper restat vis de propria ratione generationis ut generatio est; per quodcumque principium intelligendi intelligatur et quidquid praeexigit in intelligendo et communicando, semper ipsa in propria intelligibilitate sua videtur incomprehensibilis per auctoritates adductas; et cuiuscumque intelligibilitas propria est incomprehensibilis illud est intelligibile infinitum.
[50] Respondeo: posset dici quod comprehensibile intellectui finito est necessario finitum, et incomprehensibile illi intellectui non est finitum; et sic conceditur minor, quod generatio, ut generatio, est incomprehensibilis intellectui creato, et ita secundum propriam entitatem et comprehensibilitatem non est finita: sed ex hoc non sequitur quod sit infinita, de quo tangetur in responsione ad principale argumentum. Secundum hoc ergo maior huius argumenti est neganda, accipiendo "incomprehensibile" negative pro non possibili comprehendi; quia ad hoc quod esset vera, oporteret illud intelligere quasi contrarie, scilicet pro habente quantitatem virtualem extendentem se ultra omne comprehensibile vel omne comprehensibile excedentem, quod non est in proposito.
[51] Ad secundum: Adaequatio dicit proprie aequalitatem duorum in eadem quantitate, et non est adaequatio in proposito; alio modo adaequatio dicitur non secundum quantitatem sed secundum proportionem, et sic dicitur aliquid adaequatum alteri quod est summe proportionatum sibi, si ibi sit adaequatio, utpote effectus adaequatus causae, qui est proportionatus in ratione effectus, licet ille non sit simpliciter sibi adaequatus aequalitate quantitatis hoc modo illuminatio diceretur adaequata soli qua maior esse non posset, licet lumen nunquam sit aequale etiam secundum perfectionem quantitatis ipsi soli, quia effectus aequivocus.
[52] Ad formam: Tunc maior est vera de adaequatione primo modo, si illa esset; sed sic minor est falsa; et praecise vera de adaequatione secundo, nec adhuc de adaequatione illo modo, quae scilicet est secundum intensionem, sed secundum extensionem, quia scilicet unum principium generandi non potest extendi ad aliam generationem quam ad istam. Non est ergo hic adaequatio quantitativa, nec est proprie adaequatio secundum proportionem quantum ad intensionem, sed tantum quantum ad extensionem, et ita nullo modo includit infinitatem, quanta est in illo cui adaequatur.
[53] Ad tertium: Sicut tactum est in praecedenti quaestione articulo II in fine, "subsistere" est aequivocum. Uno modo accipitur pro per se esse, et sic loquitur Augustinus VII De Trinitate cap. 4: "Omnis res ad se subsistit, quanto magis Deus". Alio modo pro incommunicabiliter per se esse, siquidem communicabile intelligitur non quasi subsistens, sed quasi inhaerens subsistenti et quasi modum inhaerentiae habens. Primo modo, concedo quod "subsistere" formaliter dicit perfectissimum esse et non dicit nisi essentiam secundum Augustinum; secundo modo, "subsistere" praesupponit perfecte esse, sed non formaliter includit sed tantum addit incommunicabilitatem supra per se esse, primo modo acceptum, et illud sic est ratio subsistendi, quod est ratio incommunicabiliter per se essendi, et talis est relatio; ratio autem essendi incommunicabiliter non est ratio perfectissime essendi.
[54] Ad ultimum: Concedo quod intellectus est formaliter infinitus propria infinitate quae est modus intrinsecus suae propriae entitatis, scilicet intellectualitatis ut intellectualitatis; et tamen paternitas non sic est infinita, cum hoc tamen paternitas est eadem realiter essentiae aliquo modo, sicut intellectus.
[55] Et cum additur quod infinitas intellectus est propter identitatem eius ad essentiam, respondeo: primum omnino in divinis, ut tactum est in prima quaestione, est essentia ut essentia, quae, secundum Damascenum, est pelagus propter comprehensionem omnium perfectionum divinarum; ista est infinita non tantum intensive in se, sed etiam virtualiter primo et per se continens omnia intrinseca; quodcumque autem aliud continet per identitatem alia, sed non primo omnia, quia nec a se, sed virtute essentiae a qua etiam habet suam infinitatem. Videtur ergo quod essentia habet infinitatem et formaliter et propriam et primam quia a se; quia respectu omnium dicitur pelagus, quia omnem perfectissime continet entitatem intrinsecam, ut possibile est eam contineri in uno formaliter. Ab hac autem prima, sicut licet loqui, emanant omnia ordinate; primo quidem intrinseca essentialia, quae non dicunt respectum ad extra; secundo, notionalia; tertio et ultimo, creata sive extrinseca; et quodlibet emanans recipit illud perfectionis ab ea cuius est capax, si sibi non repugnat; et illius recepti causa quasi effectiva et primaria est infinitas essentiae, causa autem sive ratio formalis est ipsa entitas propria cuiuslibet emanantis. Essentiale ergo recipit ab ea infinitatem formalem, quia talis essentia sufficit in ratione principii et fundamenti ad dandum talem quantitatem, et talis quantitas virtualis ipsi non repugnat, sicut nec communicabilitas. Ipsi autem relationi personali competit per essentiam esse ad alterum, nec competit sibi infinitas intensive propria, quia ipsa non est capax talis quantitatis, sicut nec communicabilitatis. Etiam in genere principii formalis est status, hoc enim accipit infinitatem, illud non, quia hoc accipit communicabilitatem, illud incommunicabilitatem, quia hoc est hoc et illud est illud; repugnantia enim formalis et non repugnantia primo reducitur formaliter ad rationem eius cui dicitur esse repugnantia. Tandem, ab essentia creaturae recipiunt entitatem finitam, quia talis sola eis competit.
[56] Ad formam igitur argumenti dico quod sola identitas essentiae non est sola ratio habendi infinitatem formaliter, sed est ratio sufficiens omni ei cui formaliter non repugnat infinitas; formaliter autem repugnat relationi personali, ut probatum est, nulli essentiali. Et si quaeras quare compossibilis est infinitas huic, et non huic, potest quaeri in oppositum quare huic repugnat incommunicabilitas et huic non, quod omnes concedunt; et est eadem responsio, quia in ratione principii formalis quia scilicet formaliter hoc est hoc, et illud est illud formaliter. Quia autem in ratione principii fundamentalis ipsa essentia est unum principium illimitatum, a quo multa sunt ordinate nata procedere, et quodlibet, in primo instanti in quo quasi emanat vel procedit in esse, suam habet entitatem, hoc talem et illud talem, et huic sua entitas est ratio repugnantiae alicuius, cuius tamen illi non est ratio repugnantiae entitas sua.
[57] Ad argumentum principale: Sicut declaratum est in primo articulo, infinitas in entitate dicit totalitatem in entitate, et per oppositum suo modo finitas dicit partialitatem entitatis; omne enim finitum ut tale minus est infinito ut tali; quia, secundum Euclidem. VII conclusione 4: "Omnis numerus minor maioris numeri pars est, vel partes". Hoc non sic intelligendum est quod iste binarius sit pars illius ternarii, quia nihil est sic in divinis, sed quantum ad proportiones omnes attendendas in quantitatibus, ille binarius se habet ad illum ternarium sicut pars vel partes ad totum; quia simili modo exceditur ab illo ternario, sicut exceditur alius binarius ab alio ternario cuius est pars. Ita dico hic: Nullum creatum est pars Dei, cum Deus sit simplicissimus, sed omne finitum, cum sit minus illa entitate infinita, conformiter potest dici pars, licet non sit secundum aliquam proportionem determinatam, quia exceditur in infinitum; et hoc modo omne aliud ens ab ente infinito dicitur ens per participationem, quia capit partem illius entitatis, quae est ibi totaliter et perfecte. Hoc ergo volo habere, quod omne finitum, cum sit minus infinito est pars; cui ergo repugnat esse pars, vel excedi realiter ab aliquo, ei repugnat esse finitum; nunc autem paternitati huic repugnat esse pars divinitatis illo modo, vel excedi a divinitate, quia propter infinitatem divinitatis paternitas, cum sit compossibilis sibi in eodem supposito, est simpliciter idem sibi; et, per consequens, realiter excedi non potest, nec esse pars, nec rationem partis habere potest. Non ergo est finita nec infinita, sicut prius probatum est, quia sicut finitum habet rationem partis modo praedicto, ita infinitum habet rationem totius hoc modo, scilicet ex plenitudine quantitatis virtualis suae mensurans omne aliud ut maius per accessum ad ipsum, et minus per recessum; sed nec paternitas habet rationem totalitatis, quia mensura secundum gradum quemdam perfectionis stat ad aliquod primum in ordine mensurandi, quod est essentia absoluta. Dico ergo breviter quod paternitas nec formaliter est finita, nec formaliter infinita.
[58] Et cum arguis ex divisione immediata entis in ista, etiam antequam descendat in decem genera, concedo bene quod ista non dividunt ens ut iam contractum est ad aliquod genus; imo quodlibet genus et ens ut immediate indifferens ad decem genera, est praecise ens finitum; finitum tamen et infinitum non dividunt ens, nisi ens quantum; quia sicut secundum Philosophum I Physicorum, finitum et infinitum quantitati congruunt, quod est verum de finito et infinito et quantitate proprie acceptis, ita etiam, extensive loquendo, finitum et infinitum ut sunt passiones entis, conveniunt praecise enti quanto in se habenti quantitatem aliquam perfectionalem; talis autem quantitas non convenit entitati, nisi quae potest esse partialis vel totalis inter essentias; quantitatem enim comparatam ad aliam statim oportet excedere vel excedi et esse partiale vel totale, sicut hic loquimur de partiali et totali; paternitas autem ut paternitas non potest esse inter entitates totalis nec partialis.
[59] Posset etiam dici quod quantitas virtualiter non convenit nisi entitati quiditative, ut scilicet distinguitur ab entitate hypostatica, et, per consequens, nec finitas nec infinitas. Ista autem entitas, licet sit in se quodammodo quiditativa, tamen, ut est talis, est tantum hypostatica.
[60] Tertio modo, dici potest quod quantitas virtualis non convenit nisi entitati absolute. Sed istae duae responsiones ultimae concedunt aliqua dubia de entitate hypostatica et entitate relativa, quod scilicet non habeant quantitatem virtualem.


Notes