Authors/Duns Scotus/Quaestiones quodlibetales/Q8
From The Logic Museum
Jump to navigationJump to searchLatin | English |
---|---|
ƿ[1] Quaeritur utrum Filius vel Verbum divinum habeat causalitatem aliquam propriam respectu creaturae. Arguitur quod sic: Quia ars dicit respectum causalitatis ad artificiatum et idea ad ideatum; ƿsed Verbo divino competit proprie esse artem et habere in se ideas omnium factibilium; ergo etc. Minor patet per Augustinum VI De Trinitate cap. 9 vel 39: "Verbum, inquit, perfectum, cui non deest aliquid, est ars quidem omnipotentis et sapientis Dei"; hoc pro prima parte minoris. Et sequitur: "Plena omnium rationum viventium incommutabilium"; et hoc pro secunda parte minoris, quia per rationes illas intelligit ideas, ut patet ex intentione eius 83 Quaestionum, quaestione 46, et sequitur ibi: "Novit Deus omnia, quae fecit per ipsum"; hoc pro utraque parte minoris, intelligendo sic: novit tanquam in arte in qua relucent rationes artificiatorum. | |
[2] Ad oppositum: Augustinus II De Trinitate cap. 5 loquens de Filio incarnato: "Mitti, inquit, a Patre sine Spiritu sancto non potuit", et sequitur paucis interpositis: "Fortasse aliquis cogitat, ut dicamus etiam a seipso missum esse Filium, quia ille Mariae conceptus et partus operatio Trinitatis est, qua causante, omnia causantur". Et istam conclusionem concedit implicite, cum respondet ad obiectionem quae posset fieri contra eam, dicens: "Quomodo, inquit, Pater Filium misit, si ipse se misit? Cui primo respondeo, etc. "ƿ | |
[3] Item ibidem, intelligit istam incarnationem una eademque operatione Patris et Filii inseparabiliter esse factam, non utique inde separato Spiritu sancto. | |
[4] Item, idem lib.IV cap. 22 vel 38: "Plane fidenter dixerim Patrem et Filium et Spiritum sanctum, unius eiusdemque substantiae, Deum creatorem, Trinitatem omnipotentem inseparabiliter operari". | |
[5] Quaestio ista, generaliter proposita, intelligi potest de quacumque causalitate quae Deo convenit respectu creaturae; sed argumenta magis tangunt de causalitate effectiva. De ista ergo causalitate, primo inquirenda, sunt tria videnda: Primo, utrum aliqua ratio formalis causandi sit propria Verbo. Secundo, utrum aliquis modus vel ordo in causalitate seu causando sit proprius sibi. Tertio, utrum aliquis respectus causalitatis vel aliquis suus respectus ad creaturam includatur per se in eius proprietate constitutiva. | |
[6] De primo, dici potest quod non est propria sibi aliqua ratio formalis agendi ad extra. Et hoc potest tripliciter ostendi: ƿPrimo, auctoritate; secundo, ratione sumpta a posteriori, et tandem ratione sumpta a priori. Auctoritas est Augustini V De Trinitate 14 vel 34 ubi dicit sic: "Ad creaturam Pater et Filius et Spiritus sanctus sunt unum principium, sicut unus creator et unus Deus". Ex hoc videtur quod, sicut est in eis una formalis deitas per quam dicuntur unus Deus, sic est una formalis ratio causandi et principiandi per quam dicuntur unus Creator et unum principium. Hoc idem vult Dionysius De Divinis Nominibus, dicens: "Communia toti divinitati sunt causabilia omnia". | |
[7] Ratio a posteriori sumitur ab actu causandi, de quo actu ait Salvator, Joan. 5: "Quaecumque ille, scilicet Pater, fecerit, haec et Filius similiter facit". Per hoc quod ait quaecumque, patet quod non se habent Pater et Filius in agendo sicut causa universalis et particularis, sicut sol et pater in generatione animalis. Ex hoc quod ait "haec", patet quod non sunt causae variae respectu aliorum causatorum, sed eorumdem. Ex hoc quod ait "facit", patet quod non se habent sicut agens et ratio agendi; ratio quippe agendi non proprie agit. Ex eo quod ait "similiter", patet quod non habent se in agendo sicut causa superior et inferior, quae non agit virtute propria sed virtute alterius, puta dependenter et imperfecte respectu eius; nec etiam agunt sicut duae causae partiales continentes unam causalitatem ƿcompletam, sive sint eiusdem rationis ut duo trahentes navem, sive sint alterius rationis ut intellectus agens et phantasma, secundum aliquos, in movendo intellectum possibilem; quia in talibus neutra causa potest dici complete facere, sed ambae faciunt complete et totaliter, utraque autem per se non nisi diminute et partialiter; unde magis proprie dici potest utraque alteri coagere quam facere effectum; similiter tales duae causae non omnino similiter causant effectum. His ergo differentiis et imperfectionibus exclusis, intellexit Christus quod Pater et Filius, et pari ratione tota Trinitas, quaecumque causata simul causant et hoc aeque perfecte et complete. Ex hoc sequitur quod Verbo non est propria aliqua ratio formalis agendi. | |
[8] Consequentia ista probatur: Nullum suppositum formaliter agit nisi sit actu per illud quod est sibi formaliter ratio agendi; et intelligo sic: vel quod habeat illud tanquam formam informantem, ut est in creaturis, propter quod Aristoteles II De Anima concludit animam esse actum et formam corporis, quia est principium quo conveniunt ei operationes corporis animati; vel sic quod illud quod est principium agendi sit omnino idem supposito agenti, sicut est in forma simplici subsistente, quae se tota statim est illud quod est, ex VIII Metaphysicae, et ita se tota agit. Nunc autem, illud quod est proprium uni personae non potest esse actus alterius personae, nec primo modo, nec secundo modo, sicut vult Augustinus VII De Trinitate cap. 4 vel 9, ubi vult quod "Pater non potest esse ƿsapiens sapientia genita". Sequitur, ergo, si illud quod est ratio formalis agendi in aliqua actione sit proprium uni personae, quod alia persona non agit formaliter illa actione. | |
[9] Si dicatur ad illud, secundum unam opinionem, quod tres personae in suo intellectu communi et essentiali habent unum verbum, quod est formale principium causandi quasi proximum et essentia quasi remotum; sed Pater habet illud verbum a se, quasi dicendo ipsum, Filius et Spiritus sanctus habent ipsum a solo Patre, qui vice omnium unicum verbum dicit ad perficiendum intellectum essentialem, et similiter dicitur de Spiritu sancto, respectu voluntatis. Contra: certum est quod Pater non habet Verbum ut actum suum formalem, altero praedictorum modorum; ergo tantummodo habet ipsum ut correlativum vel consubstantiale, distinctum tamen in supposito. Sed neuter modus habendi sufficit ad hoc ut sic habens dicatur formaliter agere ista actione, respectu cuius illud quod sic habetur est proprium formale principium; quia neuter modus habendi salvat hoc principium formale haberi tanquam formam vel actum habentis, quod tamen requiritur ad hoc quod habens posset dici agere tali actione. Istud patet de creaturis, non tantum de correlativis sed quibuscumque distinctis, hypostatice comparatis ad eamdem actionem. ƿ | |
[10] Tertio arguitur ad propositum a priori. Primo, per medium proprium sic: Formalis ratio causandi in Deo et proxima est intellectus vel voluntas vel aliquis actus intellectus vel voluntatis. Sed trium personarum est idem intellectus et eadem voluntas et, per consequens, eorum est omnino idem actus intelligendi et volendi et idem obiectum, sive primarium sive secundarium; ergo et eadem ratio formalis causandi etiam proxima est communis tribus personis. | |
[11] Hanc rationem tangit Augustinus II De Trinitate, 5: "Quomodo, inquit, Pater eum, scilicet Filium, sanctificavit, si ipse seipsum sanctificavit? Utrumque enim ipse Dominus ait", sicut probat ibi, et post: "Quomodo Pater eum tradidit, si ipse se tradidit? Utrumque enim dicit Apostolus, sicut ipse probat ibi. Et subdit responsionem: ""Credo, re"spondebis, si probe sapis, quia una voluntas est Patris et Filii, et inseparabilis operatio", quasi dicat, huiusmodi veri, quod Pater agit et Filius similiter agit, causa est propter eamdem rationem agendi, quia una voluntas est Patris et Filii, et ex hoc sequitur inseparabilis operatio. Hoc etiam confirmatur per illud III De Trinitate cap. 4: "Voluntas Dei prima est et summa causa omnium", id est, formalis ratio causandi. | |
[12] Diceretur ad hoc quod, licet ƿvoluntas vel intellectus sit formalis ratio causandi, non tamen in qualibet persona, sed aliqua proprie habet potentiam, ut est principium formale vel proximum causandi. Contra hoc: Si est eadem potentia et habens eumdem actum et circa idem obiectum, ipsa, in quocumque supposito sit, semper habebit eamdem rationem causalitatis respectu obiecti causabilis per ipsam potentiam; nam suppositum non tribuit aliquam rationem causalitatis ipsi rationi formali agendi, sed ipsum habet rationem causae agentis praecise per hoc quod habet rationem formalem agendi; quaecumque ergo persona habet eamdem potentiam, habebit eamdem habitudinem ad obiectum causabile. | |
[13] Aliud medium proprium accipitur ad propositum, ipsum scilicet esse divinum, et ex hoc medio arguitur sic: Esse divinum commune est tribus, quia ipsa essentia communis est tribus; esse autem divinum est proprium principium causandi. Probo: esse rerum proprie est esse causatum et oportet quod causetur a suo simili; ergo per se causatur ab esse divino. Contra hoc: Essentia ut essentia non est principium agendi nisi per modum naturae; Deus autem ad extra nihil agit hoc modo. | |
[14] Ultimo, potest ostendi propositum per medium commune a priori, et hoc sic: omne causatum per se dependet ƿa causa prima, sicut imperfectum et possibile a perfecto et simpliciter necessario; ergo illud quod est formalis ratio causandi est formalis ratio terminandi istam dependentiam causati et, per consequens, formalis ratio essendi perfectum et necessarium, sed necessitas et perfectio eadem est communis tribus personis, ergo et ratio terminandi dependentiam causati erit communis et, per consequens, formalis ratio agendi erit communis. | |
[15] Contra ista potest argui: Notitia et amor in divinis, secundum quod sunt procedentes, sunt rationes secundum quas creaturae producuntur, et hoc secundum genus causae formalis; sine quibus intellectus et voluntas essentiales non sufficienter disponerent ad ipsas creaturas producendas; nunc autem, notitia procedens Verbum est et amor procedens Spiritus sanctus est; ergo Verbo est aliqua ratio formalis causandi propria, et similiter Spiritui sancto. | |
[16] Maior ostenditur quadrupliciter. Primo sic: Sapientia ut est essentialis non est nisi speculativa, sed ut personalis est practica respectu operandorum, continens in se ideas quae ƿsunt principia operandi; nunc autem, non sufficit ad operandum aliqua notitia tanquam ratio proxima nisi sit practica; ergo etc. | |
[17] Secundo, ostenditur per exemplum de artifice creato: Artifex enim in sapientia artis duplicem habet notitiam de artificiato: unam simplicis notitiae in arte universali, qua intuetur operanda pure speculative, et aliam habet notitiam dispositivam ad opus, qua in arte particulari concepta de arte universali intuetur ordinem productionis suae in opus; et est cognitio practica, sine qua impossibile est artificem procedere in opus. Similiter Deus, in notitia simplici essentiali, novit singula simpliciter et absolute tanquam in manifestatione quadam; in notitia vero producta, novit eadem intrinseca et extrinseca tanquam in quodam declarativo et specialiter novit factibilia in eo tanquam in quodam dispositivo eorum ad opus. Sicut ergo notitia artis universalis non sufficit sine notitia artis particularis, quae est dispositiva et practica, ita in Deo non sufficit notitia essentialis sine notitia producta. | |
[18] Tertio, ostenditur ista maior per quoddam simile in naturalibus: Quia sicut forma naturalis non est principium actionis secundum quod est perfectio eius in quo est, sed solummodo secundum quod habet respectum ad effectum; similiter, sapientia vel amor solummodo secundum quod habet respectum ad effectum est principium operandi; sapientia ƿautem disponens et amor affectans, quae respiciunt effectum, non sunt nisi sapientia et amor procedentes. | |
[19] Quarto, ostenditur eadem maior ex ordine productionis intrinsecae ad extrinsecam, et hoc sic: Ubi in divinis terminatur ordo rationis in essentialibus, ibi incipit ordo originis in personis; ergo, pari ratione, ubi terminatur ordo originis in personis, ibi incipit ordo originis creaturarum; non potest ergo Pater creaturam producere, nisi prius productis Verbo et Spiritu sancto. Si autem Pater haberet in se formaliter omnem rationem causandi creaturam, ita quod in Verbo non esset aliqua propria ratio causandi, videtur quod posset Pater causare, licet non produceret Filium. Confirmatur istud per Augustinum XV De Trinitate cap. 11 vel 28: "Potest esse, inquit, verbum nostrum quod non sequatur opus; opus autem esse non potest nisi praecedat verbum; sic et Verbum Dei esse potuit, nulla exsistente creatura, creatura autem nulla esse potest, nisi per ipsum per quod facta sunt omnia. "ƿ | |
[20] Ad ista: Maior primae rationis neganda est, quia, ut dictum est prius, notitia et amor, secundum quod Deus est causa creaturae, sunt communes formaliter tribus personis. | |
[21] Ad primam probationem istius maioris: Notitia in memoria et notitia verbi non differunt in nobis ut speculativa et practica, quia non differunt nisi sicut habitualis notitia et actualis, quae conveniunt semper in ratione speculativi vel practici. Si ergo notitia essentialis in Patre se habet sicut notitia in memoria respectu notitiae quae est in Verbo, non erit illa in Patre speculativa et alia practica, sed vel utraque practica vel utraque speculativa. Quod additur ibi de continentia idearum, solvetur respondendo ad argumentum principale. | |
[22] Ad secundum: Notitia in Patre de creatura non se habet sicut notitia artis universalis respectu notitiae eiusdem in Verbo. Patet hoc ex praedictis, quia se habent sicut notitia memoriae et intelligentiae, et licet prima sit quasi habitualis, et secunda quasi actualis, tamen utraque est aeque universalis vel particularis. ƿ | |
[23] Illud etiam quod dicitur de arte universali, quod ipsa sit speculativa et ars particularis practica, non videtur verum, quia secundum definitionem artis VI Ethicorum: "Ars est habitus cum recta ratione factivus"; patet ergo quod omnis ars est habitus practicus, quia omnis habitus factivus est practicus. Hoc etiam arguitur ex eo quod dicitur artem particularem concipi de arte universali; quia conclusiones practicae resolvuntur in principia practica, saltem ut in principia proxima, imo, videtur quod non possint resolvi aliquo modo in principia speculativa nisi practica sit subalternata speculativae; quia omnis doctrina conclusiones proprias resolvit in principia propria, nisi sit subalternata alicui superiori cuius conclusiones habet pro principiis. Si quandoque, ergo, inveniatur dictum ab aliquo auctore quod ars universalis est speculativa et particularis practica, hoc indiget expositione et potest sic intelligi: Quanto aliquod medium recedit magis ab uno extremo, tanto non solum accedit ad alterum, sed dicitur habere rationem alterius, sicut patet ex V Physicorum quod rubeum respectu albi dicitur nigrum. Nunc autem, cognitio mere speculativa est illa quae nullo modo est directiva in opus; cognitio vero mere practica est illa quae immediate est directiva in opus; quaecumque ergo cognitio media pro quanto magis recedit ab uno extremorum, tanto magis potest dici contineri sub altero; ƿnunc autem cognitio artis universalis non est immediate directiva in opus, quia operationes sunt circa singularia I Metaphysicae; notitia autem artis particularis est immediate directiva. Pro tanto, igitur, notitia artis universalis potest dici speculativa, pro quanto non est immediate directiva in opus, sicut est particularis; nec tamen est simpliciter speculativa, sed directiva, licet mediate, quia particularis, virtute eius, est immediate directiva. | |
[24] Quod igitur additur quod in Verbo tanquam in dispositivo novit Deus factibilia, quaero: quid intelligit per notitiam dispositivam in Deo? In nobis video unam notitiam de agibili determinantem quid sit agendum, et hanc sequitur actus voluntatis, qua recte volo sic agere, sicut ratio dictat agendum esse. Istam volitionem sequitur quaedam cognitio, qua scio me sic velle, et, si scirem voluntatem meam esse immutabilem et non impedibilem, scirem me aliquando sic facturum esse. In Deo autem non possumus habere distinctos actus re, sed quasi ratione. Aut, ergo, per notitiam dispositivam intelligis in Deo notitiam quasi praecedentem omnem actum voluntatis, sive illum quo vult se sic facturum esse, et tunc sequitur quod, si talis notitia in Deo dispositiva est in una persona, et in alia, quia omnis notitia in Deo, quae quasi praecedit omnem actum voluntatis, habetur in intellectu divino virtute ƿprimi obiecti moventis; illud autem movet necessario intellectum divinum ad quamcumque notitiam praecedentem actum voluntatis, quia in tota ista motione non invenitur principium motivum nisi per modum naturae, et per consequens necessario. Aut per notitiam dispositivam intelligis illam quae sequitur determinationem voluntatis, et tunc sequitur quod cum quaelibet persona novit determinationem voluntatis in quacumque persona sicut in seipsa, quod quaelibet habet aeque notitiam dispositivam de quolibet operabili. Nec valet dicere quod haec persona novit aliam sic disponere de operabili sed non seipsam, quia, sicut argutum est ad conclusionem principalem istius articuli, unius voluntatis una est dispositio; et ita, si una persona disponat de hoc operabili, per consequens et alia, quae habet eamdem voluntatem eodem modo; imo, eodem actu disponit et, per consequens, reflectendo se per actum intellectus super actum voluntatis sicut una scit se sic disponere de hoc operabili, sic et alia; et sic notitia dispositiva isto modo intellecta est communis tribus personis. | |
[25] Ad tertiam probationem, quae est de forma naturali activa, respondeo: Licet forma naturalis activa habeat respectum quemdam ad productum, qui respectus significatur per ƿnomen "principii" vel "potentiae", tamen illud quod dicitur esse principium vel potentia, tanquam substratum huic respectui, est aliqua forma absoluta. Quod probatur: Quia non minus formale principium actionis vel motus est aliquod absolutum, quam terminus, et praecipue si ista propositio est vera: "Illud est formale principium agendi, in quo agens et productum assimilantur". Nunc autem, terminus formalis actionis vel motus non solum potest esse forma absoluta, sed necessario videtur ex V Physicorum quod est forma absoluta, non includens aliquam relationem; ergo vel est necessarium vel saltem possibile quod illud quod est principium formale agendi sit forma absoluta, et ut forma absoluta. Hoc declaratur in exemplo: Quia licet calor sit potentia calefaciendi, et hoc quod dico potentia importat respectum in concreto, tamen ille respectus per se non includitur in ratione principii activi, sicut loquimur de principio activo accipiendo pro illo quod immediate denominatur ab illo respectu. Hoc patet in alio exemplo magis remoto: Hoc quod est esse obiectum importat ex significatione nominis respectum, si tamen quaeratur quid sit primum obiectum visus, non respondetur per aliquod relativum quia tunc esset facile assignare omnia obiecta potentiarum, puta quod primum obiectum visus est visibile, et auditus audibile, et sic de aliis; sed oportet assignare pro primo obiecto aliquod absolutum substratum illi relationi quae importatur per hoc quod est obiectum, cuius absoluti ƿforma sit per se motiva talis potentiae, sicut lux vel color respectu visus, et sonus respectu auditus, et sic de aliis. Hoc est quod dicit Aristoteles II De Anima: "Cuius, inquit, est visus, hoc est visibile"; et sequitur, "visibile est color, hoc autem est secundum se visibile, secundum seipsum autem, non ratione, sed quoniam in seipso habet causam esse visibile, omnis enim, etc. Vult dicere quod si color est primum obiectum visus, "ipsum secundum se est visibile, non per se primo modo; et hoc est quod dicit "non ratione", hoc est, hoc praedicatum quod est visibile non cadit in ratione subiecti, sed per se secundo modo, quia in subiecto est causa praedicati, et hoc intendit, cum subdit "sed quoniam in seipso habet causam". | |
[26] Consimiliter est in multis aliis, et specialiter in proposito; quia, cum quaerimus principium activum respectu alicuius actionis, non intelligimus de respectu qui importatur in concreto per hoc quod est principium activum, tunc enim facile esset ostendere respectu omnis actionis suum principium, quia principium activum respectu calefactionis est calefactivum et illuminationis illuminativum, et sic de singulis; sed intelligimus de illo quod est proximum fundamentum illius respectus; illud autem est forma absoluta, et hoc non includendo aliquem respectum, quia respectus ille non posset alicui esse prior natura termino respectus; forma autem activa est prior natura termino actionis, saltem in actionibus aequivocis. Applicando ergo ad propositum, si notitia, quae est ratio formalis proƿducendi creaturam, non plus includat rationem respectus ad eam, quam ratio respectus includitur in forma in ratione principii activi naturalis, et ibi non includitur sed tantum consequitur, videtur sequi quod in ratione notitiae, ut est formale principium producendi creaturam, non includitur respectus ad eam. | |
[27] Aliter, brevissime, potest dici quod in notitia producta non est aliquis respectus ad creabile, qui non sit in notitia communi tribus personis, sicut prius probatum est. | |
[28] Ad quartam probationem maioris: Licet ista congruentia de prioritate productionis intrinsecae ad extrinsecam posset multipliciter impediri, tamen conceditur conclusio, quod vera est, scilicet quod Pater non posset producere creaturas, nisi prius productis Filio et Spirito sancto. | |
[29] Et ratio huius est, quia quando ab eodem unum simpliciter necessario producitur et aliud contingenter, non potest producere illud, ad quod contingenter se habet, nisi prius producto illo ad quod necessario se habet, et maxime quando eadem est necessitas producti et producentis; productum autem extrinsecum contingenter producitur, intrinsecum vero necessario, sic quod ipsum est necessarium eadem necessitate qua et producens. Non ƿpotest ergo inchoari ordo productorum extra nisi prius terminato ordine productorum intra. | |
[30] Alia ratio est: Quia producto priori communicatur causalitas respectu posterioris, si non repugnet propriae rationi illius producti, nam ex ordine productorum nulla repugnat sibi causalitas, cum ipsum sit prius productum. Cum ergo persona producta, ut tactum est in ratione priori, sit producta prius quacumque creatura et cum non repugnet sibi ex ratione productionis causalitas respectu creaturae, sequitur quod est prius creatura, non tantum ut est prius producta quam ipsa creatura, sed et ut productiva ipsius. | |
[31] Et haec duplex ratio prioritatis potest haberi ex verbis Augustini ibi adductis; prima ratio in hoc quod ait: "Verbum Dei esse potuit non exsistente creatura, non autem a converso", secunda, in hoc quod subdit: " Per quod omnia facta sunt". | |
[32] Nec tamen ex istis duabus rationibus nec ex ista auctoritate sequitur quod Verbo sit aliqua propria ratio formalis causandi; quia absque tali proprietate rationis causandi potest stare tam prioritas personae ad creaturam tanquam producti ad productum, quam prioritas tanquam principii productivi ad productum. ƿNon enim oportet quod productum immediatius producenti vel productioni et etiam productivum tertii habeat propriam rationem producendi illud tertium, sed sufficit quod habeat rationem communem eamdem cum primo producente, sic quod necessario sibi illam communicat antequam ultimum productum producatur; et sic est in proposito. Per hoc apparet quare Pater, Filio et Spiritu sancto non productis, non posset creare, quia non producto illo, ad quod producens necessario se habet, non potest produci illud aliud ad quod contingenter se habet; non producto etiam illo quod natum est habere eamdem causalitatem respectu tertii cum producente, non potest produci illud tertium; ergo illa propositio assumpta "si Verbum non haberet propriam rationem causandi, Pater, etsi non produceret Verbum, tamen posset creare, falsa est propter duplicem ratio"nem praedictam. | |
[33] Si arguitur contra hoc, quia secundum auctoritatem Augustini, creatura necessario praeexigit Verbum in ratione causae, unde ait: creatura nulla esse possit nisi per ipsum, per quod omnia facta sunt, scilicet Verbum, non autem necessario praeexigeretur in ratione causae si totalis et completa causabilitas esset in Patre. Respondeo: quod Verbum necessario praeexigatur in ratione causae ad productionem creaturae, potest dupliciter intelligi: vel tanquam causaƿlitatem perficiens vel tanquam in eadem causalitate cum primo praeexacto conveniens. Primo modo, non requiritur Filius, quia non perficit causalitatem Patris; sed Pater in se et a se habet causalitatem perfectam et eam communicat Filio, et ideo Filius habet, quia Pater habet. Secundo modo, requiritur Filius, quia enim prius quam creatura producatur communicatur sibi eadem natura cum Patre et, per consequens, eadem virtus activa respectu cuiuscumque posterioris, sequitur quod Filius tanquam conveniens in eadem causalitate cum Patre praeexigitur ad productionem creaturae. | |
[34] Aliter potest dici, et redit in idem: Quod effectum praeexigere aliquid in ratione causae potest esse dupliciter: uno modo, ex parte ipsius effectus simpliciter, quantum est de se, ita scilicet quod effectus non haberet a quo sufficienter posset produci, nisi illud esset causa; alio modo, ex parte necessariae concomitantiae in causa. Primo modo, Filius non praeexigitur in ratione causae, sed secundo modo quia eamdem perfectionem totalem causandi haberet Pater, si per impossibile solus esset; sed non potest in actu illius causalitatis exire nisi prius Filius concurrat secum vel communicet secum in eadem perfectione, et secundum eam exeat in eumdem actum. ƿ | |
[35] De secundo articulo principali dico: Quod Filius negat a se auctoritatem primariam causandi, Joan 5: Non potest Filius a se facere quidquam; concedit autem subauctoritatem in causando, cum subdit: "Nisi quod viderit Patrem facientem". Et infra ibidem: "Opera, quae dedit mihi Pater, ut perficiam ea; ipsa opera quae ego facio", etc. "Dedit mihi Pater", ecce subauctoritas; "ego facio", ecce causalitas. Consimiliter respectu Spiritus sancti habet Filius auctoritatem in agendo. Et ratio utriusque est: Quia a quo aliquid habet principium agendi, ab eo habet et agere et, per consequens, virtute illius agit; non virtute eius tanquam causae superioris, quia non habet virtutem distinctam ab eo, sed virtute illius tanquam principii communicantis sibi causalitatem, et ideo habentis auctoritatem in ista causalitate, in qua recipiens habet subauctoritatem. | |
[36] Sed hic obicitur: Quia si Pater prius ordine causat quam Filius, ergo Filius non causat illud causatum; quia ƿquod prius causatum est, posterius causari non potest, nisi idem bis causaretur, quod est impossibile. | |
[37] Similiter potest argui de ordine originis, sicut de ordine causalitatis: Quia si Pater facit a se, et Filius non a se, ergo Pater causat prius origine; et tunc, ut prius, non poterit causari a Filio quasi in secundo signo originis, quia idem non potest bis causari. | |
[38] Ad ista respondeo: Quod ordo in causando potest intelligi vel ut actio respicit producens vel ut respicit productum. Si primo modo, est ordo auctoritatis et subauctoritatis in proposito, quia ille est inter supposita agentia in habendo principium formale agendi, pro quanto, scilicet, unum illorum habet illud ab altero. Secundo modo, non est hic ordo, quia non prius ponitur creatura in esse per actionem Patris et postea sequitur actio Filii, sed virtus causandi ordinate secundum ordinem originis habetur in utroque prius natura quam terminus producatur. Et ista virtute habita a tribus in eodem signo naturae, completo tamen toto ordine originis, ponitur effectus omnino simul a tribus. Quod ergo dicitur "quod prius causatum non potest posterius causari", concedatur referendo prius et posterius ad ipsum causari; et sic probatur propositio. Sed non propter hoc est negandum quin prius habens virtutem causandi ƿet posterius origine habens eamdem, possint per ipsam simul natura habitam, in utroque simul effectum causare. | |
[39] Aliter posset dici, specialiter ad secundum: Quod prius origine causare est causare a se, posterius origine causare est causare ab alio; sicut autem ab alio habet virtutem causandi vel a se, sic et causare; nec est verum quod sic prius causatum ab aliquo non possit posterius causari ab alio, quia huiusmodi intellectus est iste: quod aliquid non possit causari ab uno a se et ab alio non a se, qui intellectus falsus est ubi eadem virtus activa est in producente et producto. | |
[40] De tertio articulo principali dico: Quod nullus respectus ad creaturam potest per se includi in constitutivo personae Verbi. | |
[41] Tum, quia quidquid in ea includitur per se est reale, distinguendo reale contra ens rationis, quia constitutum ƿest sic reale et, per consequens, quidquid in ipso per se includitur est hoc modo reale. Nunc autem, quicumque respectus in divinis ad creaturam est tantummodo ens rationis; ergo etc. | |
[42] Tum quia quicumque respectus Dei ad creaturam habet pro fundamento proximo aliquid commune tribus; non dico sic "proximo" quod ex natura fundamenti oriatur relatio illa, quia tunc esset relatio realis, sed sic "proximo" quod illud sit proxima ratio comparandi per actum intellectus divini personas divinas ad creaturam; sicut etiam tactum est in primo articulo de intellectu et voluntate, sic posset probari de quocumque, secundum quod Deus per actum intellectus est comparabilis ad creaturam. Quando autem fundamentum proximum est commune tribus, respectus non potest esse proprius uni; non ergo respectus ad creaturam includitur per se in proprietate alicuius personae, quia quidquid includitur sic est proprium illi personae. | |
[43] Tum tertio, quia, iuxta primam viam, posset argui quod quidquid est in persona divina est necesse esse a se; et hoc excludendo per ly "a se" aliud in ratione causae, non autem in ratione principii; quia quidquid est ibi, est incausatum, licet aliquid ibi posset poni principiatum. Nunc autem, respectus ad creaturam, etiam in quocumque esse reali vel ƿcognito, non potest esse necessarius a se hoc modo, quia nec terminus respectus potest esse necessarius sic, quia in quocumque esse creatura est vel possibilis vel saltem non necessaria a se; ergo nullus respectus ad creaturam in quocumque esse potest per se includi in persona divina. | |
[44] Sed ista ratio, licet forte procedat ex veris, tamen apparenter posset multipliciter improbari et impediri et non evidenter solvi, nisi cum prolixitate tanta, quantam hic aggredi non intendo. | |
[45] Sed obicitur contra istud: Quia Verbum importat per se proprietatem secundae personae, et cum hoc per se importat respectum ad creaturam; ergo etc. Prima propositio patet ex principio Evangelii Joan.: In principio erat Verbum, ubi Evangelista per hoc quod est Verbum intendit exprimere proprie secundam personam in divinis; et Augustinus VII De Trinitate, cap. 2: "Eo Verbum quo Filius". Secunda propositio probatur per illud 83 Quaestionum, quaestione 63 ubi exponitur illud: "In principio erat Verbum, quod graece, inquit, LOGOS dicitur, latine Verbum, et rationem significat: hic tamen Verbum melius interpretatur ut significetur, non solum ad Patrem respectus, sed ƿetiam ad illa quae per Verbum facta sunt operativa potentia"; vult ergo quod cum dicitur Verbum, importetur respectus ad creaturam. | |
[46] Item, contra rationem factam obicitur: Quia si verum sit hoc quod accipitur in illa ratione, quod creatura in quocumque esse non est necessaria a se nec, per consequens, quicumque respectus ad creaturam est sic necessarius tunc sequitur quod nec respectus Dei ut intelligentis ad creaturam intellectam, nec respectus eius ut creativi ad creaturam ut creabilem sit necessarius a se; sed Deus nihil est formaliter et necessario nisi illud sit necessarium a se; ergo sequeretur quod Deus non necessario est intelligens creaturam nec causativus creaturae, quorum utrumque est falsum. | |
[47] Ad ista: Ad primum posset esse duplex difficultas, una ex re, alia ex significato huius nominis "verbum". Quantum ad primum dico: Quod in proprietate secundae personae non includitur aliquis respectus per se proprius ad creaturam, propter rationes ad hoc positas. | |
[48] Quantum ad secundum dico: Quod respectus realis et respectus rationis non faciunt aliquid per se unum; et ideo, si tales duo respectus ƿimportentur per hoc nomen "verbum", sequitur quod illud non praecise significat unum per se conceptum, quia respectus ad Patrem ut dicentem est realis, respectus autem ad creaturam ut dictam vel causatam est rationis tantum; ergo si hoc nomen "verbum" per se importat tantum unum conceptum, sequitur quod alterum illorum significabit et alterum connotabit tantummodo; quod si verum est, probabiliter dici potest quod, sicut idem significat filius et filiatio, licet alio modo significandi, sic idem significat Verbum ut est quasi concretum et eius abstractum, (si licet fingere) quod scilicet est "verbatio", quod significat idem, licet alio modo; "verbari" est enim idem quod dici sive intellectualiter exprimi; et, per consequens, Verbum importat in concreto hoc quod est intellectualiter expressum, et tunc connotabit relationem ad illud quod dicitur per Verbum, pro tanto quod connotat notitiam perfectam, quae notitia habet respectum rationis ad cognita per eam. Secundum hoc, igitur, quantum ad significatum huius vocis "Verbum", esset iste ordo: quod primo et per se significatur respectus originis, scilicet expressio intellectualis passiva, sed modo concreto; secundo, connotatur notitia, quasi terminus formalis communicatus per istam expressionem et illa est communis tribus, tamen appropriata Verbo; tertio vero, per hoc quod ista notitia habet respectum ad noscibilia, connotaretur in nomine Verbi talis respectus. Secundum hoc, ergo, neganda esset secunda propositio assumpta in argumento. ƿ | |
[49] Et cum probatur per Augustinum, 83 Quaestionum, quaestione 63, dici potest quod pro tanto melior est translatio huius quod est LOGOS, in hoc quod est "Verbum", quam in hoc quod est "ratio", quia hoc nomen ratio nec respectum originis proprium nec illum consequentem appropriatum, qui est ad creaturam, ita importat, sicut hoc nomen "Verbum"; quare Verbum, ut Verbum, potest comparari per intellectum ad quodcumque et, per consequens, habere appropriatam relationem rationis. Quod vero ait, "ut significatur ad Patrem respectus", hoc debet intelligi de eo quod primo et principaliter significatur; quod autem addit "ad ea qua facta sunt", ibi debet intelligi "significare" pro "connotare". | |
[50] Ad secundum potest dici: Quod necessarium a se absque omni repugnantia, quantum ex parte sui, potest esse sine esse reali cuiuscumque non necessarii a se quia non est contradictio, quantum est ex parte prioris absoluti, quod ipsum sit sine posteriori; tamen illud necessarium non potest esse sine esse cognito cuiuscumque alterius quia esse eius necessario requirit cognitionem alterius et, per consequens, alterum in esse cognito; et consimiliter est de esse possibili. Non, igitur, personae divinae competere aliquid reale potest, nisi illud sit necessarium a se, hoc est, incausatum; quidquid autem includitur in proprietate personae, competit personae ut aliquod reale; potest tamen personae divinae competere ƿaliquod cognoscere vel aliquod posse, licet illud non sit necessarium a se, sicut nec terminus. | |
[51] Aliter potest dici: Quod Deus est sic necessario intelligens creaturam et causativus creaturae, quod utrumque istorum formaliter dicitur aliquid necessarium a se, prout a se excludit causam, sed non necessarium in esse reali sed in aliquo esse diminuto; quidquid autem includitur in proprietate personae, sic est necessarium a se quod est in esse reali; nunc autem, necessarium a se non necessario coexigit aliquid aliud in esse reali, licet coexigat aliquid aliud in esse cognito vel esse diminuto. | |
[52] Tertio modo posset dici: Quod alio modo est necessarium illud quod necessario requiritur, et hoc sive praeexigatur sive coexigatur ad esse necessarii; alio modo est necessarium illud quod ad esse necessarii necessario consequitur. | |
[53] Ex dictis de causalitate effectiva patet solutio quaestionis de causalitate exemplari et finali: Quia cum causa exemplaris in aliqua ratione formali exemplans et causa finalis sit aliqua ratione terminans sive finiens, sicut causa efficiens aliqua ratione formali efficiens, sequitur ex consimili ratione quod nulla istarum causalitatum potest esse propria, nisi ratio formalis causandi sit propria; non ergo potest alicui personae esse propria ratio exemplandi sive finiendi, sicut nec formalis ratio agendi. ƿ | |
[54] Hoc posset probari hic sicut prius probatum est de causa effectiva; sed de probationibus prius positis evidentior ad propositum videtur illa ultima; quia ratio formalis terminandi dependentiam causati ad causam in quocumque genere causae, de quo est hic sermo, est aliqua perfectio et, loquendo de causa prima in quocumque illorum generum, est aliqua perfectio simpliciter; si, ergo, quaecumque perfectio simpliciter eadem est in tribus, sequitur quod quaecumque causalitas in quocumque generum illorum sit communis. | |
[55] Ad argumentum in oppositum. Ad minorem dico: Quod quaelibet persona sicut est creatrix, sic est artifex; et cum sit simplex, in qua non differt habens et illud quod habetur, quaelibet est ars et ars aeque particularis et aeque actualis, sicut patet respondendo ad obiectiones in primo articulo. Tamen, appropriate Verbum dicitur ars sicut sapientia sive notitia, pro tanto quia ex modo suae processionis competit sibi quod sit notitia actualis procedens de memoria paterna, declarans omne intelligibile quod in memoria illa continetur. Hoc patet per Augustinum VII De Trinitate, cap. 7: "Ita dicitur Filius sapientia Patris quemadmodum dicitur lumen Patris", et qualiter hoc sit, statim subdit, id est, "quemadƿmodum lumen de lumine, et utrumque idem lumen, sic intelligitur sapientia de sapientia, et utraque una sapientia"; consimiliter dico ars de arte, et utraque una ars. | |
[56] Ad aliud quod additur in minore de ideis, patet prius in responsione ad primam obiectionem in primo articulo; quia ideae sunt communes cuilibet personae, licet approprientur Verbo propter modum proprium emanationis eius, quia procedit ut notitia actualis declarativa omnis obiecti quod quasi habitualiter continetur in memoria paterna. |