Authors/Henry of Ghent/Quodlibeta/Quodlibet I/Quaestio 11
From The Logic Museum
< Authors | Henry of Ghent | Quodlibeta | Quodlibet I
Jump to navigationJump to searchLatin | English |
---|---|
QUAESTIO 11 UTRUM PECCATUM VENIALE DISCEDENTEM CUM IPSO RETARDETA GLORIA | |
Sequuntur quaestiones de anima rationali. Quarum quaedam erant de eis quae proprie conveniunt ei ut separata est, quaedam vero alia de eis quae indifferenter convt:niunt ei ut separata est et ut coniuncta. | |
Circa primum quaerebantur unum pertinens ad statum gloriae, duo vero pertinentia ad statum naturae. Pertinens ad statum gloriae erat utrum veniale peccatum in quo homo discedit, retardat animam a gloria. | |
Et arguebatur quod sic. | |
Primo quia in gloria est summa mentis elatio, ergo nulla depressio. Veniale autem aliquo modo deprimit mentem. Ergo etc. | |
Secundo quia quandocumque completa contraria non compatiuntur se, nec incompletum unius cum completo alterius: verbi gratia, si perfecte calidum non potest esse simul cum perfecte frigido, neque minimum frigoris cum perfecte calido. Status gloriae cum perfecto [74] statu peccati, scilicet mortalis, non potest stare propter perfectam eorum contrarietatem. Ergo neque cum incompleto peccato potest stare gloria. Sed veniale est peccatum incompletum. Ergo etc. | |
Contra. In discedente in veniali potest esse maior gratia quam in aliquo existente in gloria, puta in adulto qui multa promeruit, quam in parvulo baptizato qui statim exspiravit. Maior gratia facit maiorem assimilationem ad Deum. Per assimilationem autem ad Deum habet homo statum gloriae. Ergo ille cum veniali magis potest habere statum gloriae quam iste sine veniali. | |
[SOLUTIO] | |
Dicendum ad hoc quod, cum gloria sit gratia perfecta secundum statum cuiuscumque contemplatoris et gratia praesupponit naturam, gloria debet habere sub se perfectam cuiuscumque naturam. Nunc autem secundum AUGUSTINUMin pluribus locis, peccatum quantumcumque modicum, eo quod ma/um est, contra naturam est et aliquid abicit a natura et nocet naturam. Non est enim' malum nisi quia nocet. Peccatum ergo, quantumcumque veniale, aliquid tollit de perfectione naturae. | |
Quare, cum status gloriae requirat omnimodam perfectionem naturae, ut lumine gloriae natura ultra id quod naturae est, elevetur ad aliquid supernaturaliter contemplandum et eodem supernaturaliter fruendum (non enim potest elevari ad id quod supra [75] se est, nisi prius perficiatur illo quod in se est), nullo ergo modo potest anima cum veniali intrare statum gloriae. Et sic veniale retardat a gloria, non in aliquo permittendo ipsam et in aliquo repellendo, sed omnino eam excludendo. Et ideo dicitur A p o c a Iy P s is penultimo: Nec intrabit in illam aliquid coinquinatum, et E p h. Vo: Ut exhiberet sibi gloriosam ecclesiam non habentem maculam neque rugam. Maculam venialis quod de facili deletur. Rugam mortalis, quod quasi connaturale fortiter adhaeret. | |
[AD ARGUMENTA] | |
Ad argumentum in contrarium dicendum, quod, licet quantum est ex parte gratiae, habens maiorem gratiam magis Deo assimilatur, etiam viator si possit esse maioris quam comprehensor, et ita magis dispositus est ad gloriam quam habens minorem quantum est ex parte habitus gratiae, licet non quantum est ex parte status gratiae et gloriae, ta-Imen propter impediens adiunctum habenti maiorem gratiam, non autem habenti mi-Inorem potest ille retardari, licet non iste. Et quae sit causa huius, iam dictum est. |
|