Authors/Henry of Ghent/Quodlibeta/Quodlibet I/Quaestio 12
From The Logic Museum
< Authors | Henry of Ghent | Quodlibeta | Quodlibet I
Jump to navigationJump to searchLatin | English |
---|---|
[76] QUAESTIONES 12 et 13 UTRUM ANIMA SEPARATA INTELLIGAT PER SPECIEM VEL PER SUAM ESSENTIAM | |
UTRUM ANIMA SEPARATA INTELLlGAT SE PER SPECIEM EDITAM A SE | |
Sequuntur quaestiones pertinentes ad animam rationalem quantum ad statum naturae, et sunt duae. Prima, utrum anima separata intelligat naturaliter vel per species vel per suam essentiam. Secunda, utrum intelligat se per speciem editam a se. Et qUIa super idem fundantur, simul eas prosequamur. | |
Primo ergo arguebat ur quod anima separata intelligat se per suam essentiam, non per speciem, SIC. PHILOSOPHUSquaerit In Ill° De a n ima quare intellectus intelligit, species autem intelligibilis non intellgI•it, cum tamen utrumque sit separatum a materia, et respondet quod hoc ideo est quia intellectus de se actu est intelligibilis, species autem non, sed in potentia solum. Unde sicut intellectus intelligit eo quod est actu intelligibilis, sed actu intelligibilis est per suam essentiam, ergo per suam essentiam se intelligit. | |
Quod autem per suam essentiam intelligat alia a se, arguebatur. Sic est in creaturis habentibus ordinem naturalem quod superius est in inferiori potentia, inferius autem in superiori in actu. Verbi gratia, [77] in vegetativo quod posterius est dignitate naturae, est sensitivum in potentia et in sensitivo intellectivum, e converso in intellectivo actu est sensitivum et in sensitivo vegetativum, sicut in trigono est potentia tetragonum et in tetragono pentagonum, e con-[verso autem in pentagono actu est te-[tragonum et in tetragono trigonum. Ita quod si inferius esset, virtus intellectiva intelligeret quod superius est, solum in potentia, id autem quod superius est, intelligeret quod inferius est, in actu: verbi gratia, si materia intelligeret in actu se ipsam esre in potentia ad formam, formam autem ipsam non intelligeret nisi in potentia. | |
Et sic si trigonum intelligeret, intelligeret tetragonum in potentia et tetragonum pentagonum, e converso pentagonum intelligeret in actu tetragonum et tetragonum trigonum. Nunc autem ita est quod superior intelligentia habet [ actu in se quidquid habet inferior, et inferior solum potentia quod habet superior. Superior ergo per essentiam suam intelligeret omnia inferiora. Et sic anima rationalis omnia corporalia quae sunt sub ipsa. | |
Quod autem non intelligat specie edita a se, arguebatur, quia non potest speciem edere a se nisi gignendo ipsam suo actu intelligendi et sic prius intelligeret quam speciem qua intelligere debet gigneret; et de illo actu intelligendi priori posset esse quaestio an ipso intelligit specie edita a se; et procedet in infinitum aut erit status quod intelligit sine specie edita a se. | |
In contrarium dicebat opponens quod esset communis opinio. Sed [78] quod intelligeret se specie edita a se, specialiter arguebat sic: anima non intelligit se nisi in verbo suo edito a se; sed verbum de re est similitudo eius et ita species eius; ergo etc. | |
[SOLUTIO] | |
Dicendum ad hoc quod opinio Antiquorum ut Empedoclis et aliorum erat quod non cognoscitur nisi [ simile a simili, et ideo dicebant animam compositam esse ex principiis rerum omnium quatenus omnia cognoscat, ut recitat PHILOSOPHUS in ° D e a n ima. Et erat iste sermo eorum vu]garis, non in toto falsus. Hoc enim verum est, quod nihil intelligit nisi quod quodammodo est in actu id quod intelligitur. Sicut enim generaliter ab eo quod in potentia est, inquantum huiusmodi, nulla procedit actio, sic quod est solum in potentia intellectivum, ipsum non intelligit nisi in potentia, et si debet intelligere ipsum in actu, oportet quod sit illud quodammodo in actu, secundum quod penes hoc procedit determinatio PHILOSOPHI in Ill° De anima de intellectu quoad actum intelligendi et in 11° de sensu quoad actum sentiendi. | |
Falsus autem erat sermo Antiquorum in hoc quod intelligebant intellectum debere realiter esse id quod intelligeret, ut habere ignem [79] de sua substantia ad hoc quod intelligeret ignem, et aquam ad hoc quod intelligeret aquam, et sic de ceteris rebus. Quod non est verum. Si enim sic esset, tunc ipsae res omnes seipsas intelligerent et essent omnes intellectivae, quod falsum est. Quod ergo semper intellectum debet esse realiter apud intelligentem, non est verum sed quod debet esse apud ipsum aliquo modo, indubitanter verum est, ita quod quanto verius et actualius est apud ipsum, tanto verius et actualius rem intelligit. | |
Et ideo primum verissime et actualissime intelligit omnia ex sua substantia, quia verissime habet in se omnium rationes, per quas res omnes verius habent esse in primo quam in propriis naturis. | |
Quare, cum anima separata quantum est de se, intelligibile quid est actu, quia omnino separata a materia et sibi ipsi summe actualis et praesens est, se ipsam per se et suam essentiam inter omnes creaturas perfectissime et sine omni alia specie intelligit. Hoc ideo, quia ad hoc quod sit aliquid intelligibile in actu, nihil requiritur quantum est de se, nisi quod sit actu separatum a materia et praesens intelligenti, secundum quod dicit PHILOSOPHUS in Ill° De an im a : In his quae sunt sine materia, idem est intellectus et id quod intel!igitur. Scientia namque specu/ativa et quod specu/atum est, idem est. Ubi dicit dominus ALBERTUS quia cum sit separatum, sibi ipsi est praesens et ideo abstractione non indiget, ut secundum hoc possumus intelligere [80] illud AUGUSTINI IXo De Trinitate : Mens semetipsam per semetipsam novit. Et hoc intelligo de anima separata. | |
De anima enim coniuncta dicit PHILOSOPHUS in IlIO De anima, quod intel!igit se sicut et alia (quare autem aliter se habet in hoc de anima coniuncta et separata, nihil ad propositum), quae intel!igit secundum quod est actu ipsa. Quare, cum non est actu ipsa per eorum substantiam, ut dictum est, nec ipsa per suam substantiam est ratio rerum exemplaris sicut est primum, et non restat alius modus, quibus fieri potest actu ipsa, nisi per ipsorum species informata, secundum quod determinat PHlLOSOPHUS in IlIO De anima, absolute dicendum, quod anima nihil aliorum quae non possunt esse per suam substantiam apud animam et intima ei, intelligere potest nisi per species ipsorum. Quomodo autem anima coniuncta inteIligit se ipsam, de hoc nihil ad hanc quaestionem. | |
[AD ARGUMENTA] | |
Quod ergo arguebatur, quod anima separata inteIligit alia a se per suam substantiam, quia actu est illa, quia semper inferius est actu in superiori, non e converso, dicendum quod verum est secundum idem genere, non autem secundum idem specie, et ita superius inteIligendo seipsum per substantiam suam, intelligit omnia alia in generali, non autem in propria specifica natura vel individuali in qua res vere [81] intelliguntur. Unde qui habet omnes rerum rationes in se, et generales et specificas et individuales, ille solus, ut est Deus, per suam substantiam potest omnia intelligere, et qui sic non habet eas, non potest illas intelJigere nisi per suas species, ut dictum est. | |
Quod arguebatur, quod intelligit se per speciem editam a se, quia in verbo suo, dicendum quod aliud est verbum de re apud animam, aliud species eius. Species enim est imago vel idolum rei qua anima informatur, ut determinatum verbum de ipsa re concipiat et formet de illa, quod nullo modo posset facere sine illa. Verbum autem est ipsa notitia mentis quae est veritas quidditatis rei apud animam, in qua formaliter rem intelligit quam per speciem inteIligit tamquam potentia et vi formativa verbi in potentia animae existente, immo, quod verius est, tamquam dispositione determinante potentiam ad verbum determinatum formandum, quae de se indeterminata est, sicut calor naturalis virtute agentis in semine determinatur ut agat ad speciem determinatam generandam. | |
Unde est verbum sicut forma quaedam in anima generata potentia animae, sicut naturalis calor activus in semine, species vero in anima sicut virtus agentis principalis in calore. | |
Unde, licet verbum sit quaedam similitudo rei in anima, alia tamen est et alterius rationis quam sit spe-Icies, sicut est species quaedam forma generantis et virtus eius in semine, et forma generata, alterius tamen et alterius rationis. Cum ergo assumitur in argumento quod non potest speciem edere a se nisi suo actu intelligendi, dico quod species illa quae proprie appellatur species, a phantasmate et lumine intellectus agentis editur in toto intellectu possibili naturaliter, [82] sicut naturaliter editur species coloris in organo per actum lucis. Et sicut ipsa non editur in organo per aliquem actum videndi sed est principium primi actus vi-Idendi, sic species intelligibilis edita, ut dictum est in pluri, non editur in ipso per aliquem actum intelligendi sed est primum principium primi actus intelligendi. Falsum est ergo illud assumptum, nec valet igitur processus ulterior habitus ex illo ad propositum maxime. |
|