Authors/Henry of Ghent/Quodlibeta/Quodlibet I/Quaestio 14

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search
Latin English
QUAESTIO 14 UTRUM VOLUNTAS SIT POTENTIA SUPERIOR INTELLECTU VEL E CONVERSO
Sequitur de quaestionibus communiter pertinentibus ad anImam separatam et coniunctam. Et erat una de comparatione duarum principalium potentiarum eius inter se, utrum voluntas sit potentia superior intellectu vel e converso; aliae vero erant quinque de comparatione actionum ipsarum.
Circa primum arguebatur quod intellectus esset altior potentia, tum quia PHlLOSOPHUSdicit hoc in XO(?) Ethicorum, tum quia secundum ipsum ratio practica est primus motor in agendis per voluntatem, tum quia AUGUSTINUSdicit XXIIo C o n t r a F a u s t um: Sine dubio in actionibus animae contemptatio praecellit, quae est in intellectu, [83] tum quia homo in ratione reformatur secundum imaginem, tum quia dirigens superius est eo quod dirigitur et iudicium rationis dirigit voluntatem.
Contra est quia voluntas est primum movens se et alia in toto regno animae, et tale est superius.
[ SOLUTIO]
Dicendum ad hoc quod potentiae animae cum nobis occu1tae et ignotae sunt de se sicut et ipsa substantia animae, a posteriori, modo nobis congruo, debemus omnem notitiam circa eas investigare. Praeminentiam ergo potentiae super potentiam iudicare debemus ex illis quae sunt posteriora potentiis et nobis via ad cognoscendum ~ote~t~as. Et sunt tria: habitus, actus et obiectum. Et dicendum est SImpliCiter quod ilIa potentia praeminet alteri, cuius habitus, actus et obiectum praeminet habitui, actui et obiecto alterius ..
Nunc autem ita est quod omnino habitus, actus et obiectum voluntatis praeminent actui, habitui et obiecto intelIectus. Idcirco absolute dicendum, quod voluntas praeminet intelIectu et est altior potentia illo.
Et patet assumptum quoniam proprius habitus voluntatis quo [84] fertur in bonum actu veri amoris, est habitus caritatis, quo secundum AUGUST1NUMper se diligimus Deum et proximum in Deo et propter Deum. Habitus autem supremus intellectus est sapientia, qua Deum et aeterna speculamur secundum AUGUSTINUMXIVo De Trinitate. Quantum autem praeminet habitus caritatis omni habitu sa-Ipientiali et cognitivo, bene exprimit ApOSTOLUScum dicit " < ad> Corinthios, XlIIo: Si linguis hominum loquar et angelorum, caritatem autem non habeam, etc.
Quantum autem supereminet actus voluntatis qui est velIe sive diligere, actui intelIectus qui est scire sive cognoscere, patet ex duplici comparatione: primo ex comparatione unius actus ad alterum, secundo ex comparatione utriusque ad suum subiectum perficiendum per obiectum.
Ex prima comparatione patet intentum, quoniam, ut dicit AUGUSTINUS XIIO Super Genesim, et PHlLOSOPHUS1110 De anima: Semper agens et movens nobilius est patiente. Voluntas autem est universalis et primus motor in toto regno animae, et superior, et primus movens omnia alia ad finem suum, ut infra vide-Ibitur. [85] Movet enim rationem et omnes vires animae, ut dicit ANSELMUS, De similitudinibus. Et ut dicit AUGUSTINUS IlIo De libero arbitrio, subiacet intentioni animi prius ipse animus, deinde corpus quod administrat, unde ad operandum quodlibet membrum movet.
Unde voluntas rationi imperat ut consideret, ratiocinetur, et consilietur quando vult et de quibus, et similiter facit ut desistat. Non sic ullo modo imperat aut movet intellectus voluntatem, ut infra magis patebit de comparatione ipsorum amplius loquendo.
Ex secunda comparatione similiter patet intentum, quoniam actione vo-jluntatis perficitur voluntas ipsa re dilecta ut in se habet esse, quia voluntas actione sua inclinatur in ipsam rem, actione autem intellectus perficitur ipse intellectus ipsa re intellecta ut habet esse in intellectu, quia intellectus actione sua trahit in se ipsam rem intellectam, voluntas autem actione sua transfert se in ipsum volitum propter se ut eo fruatur, et per hoc, ut dicit DIONYSIUS 4° capitulo De divinis nominibus, intellectus actione sua assimilat se rei intellectae, voluntas vero transformat se in ipsum volitum.
Cum ergo multo perfectius et altius est transformari in ipsum bonum ut in se est secundum suam naturam, quam assimilari ipsi vero ut est in intelligente per modum intelligentis, et ita modo inferiori secundum quod dicit AUGUSTINUS IXo De Trinitate: Cum Deum intelligimus, similitudo eius in nobis fit, inferioris gradus tamen, quia in inferiori [86] natura, multo perfectior ergo et altior est operatio voluntatis quam intellectus, quanto melior est amor et dilectio Dei quam cognitio eius.
Etsi enim respectu eorum quae sunt infra animam contingit e converso quod intellectus actio sit altior voluntate, quia altior et nobilior est in anima cognitio rerum corporalium quam earum amor, hoc facit secundum quid intellectum esse nobiliorem voluntate, primus autem respectus et comparatio facit voluntatem esse superiorem simpliciter quia primum bonum et primum verum sunt per se et prima obiecta voluntatis et intellectus, et alia respectu illorum secundario et secundum quid, sicut et in aliis verum et bonum est verum et bonum secundum quid respectu primi veri et primi boni, quia natura non habet rationem veri et boni nisi ex impressione quadam primi veri et primi boni, ut alibi habebit declarari. Ita quod voluntas nullum bonum appetit nisi sub aliqua ratione primi boni, neque intellectus aliquod verum novit, nisi sub ratione aliqua primi veri, ut magis naturale sit voluntati perfici primo bono quam aliquo alio, et intellectui perfici primo vero.
Et propter hoc in nullius boni fruitione vel veri cognitione perfecte quiescere possunt voluntas et intellectus, quoadusque adipiscantur primum bonum et primum verum, secundum quod dicit AUGUSTINUS in principio Confession um: Fecisti nos ad Te, et inquietum est cor nostrum donec requiescat in Te. Quare cum esse simpliciter tale vel tale unumquodque magis [87] iudicandum est respectu eius ad quod est simpliciter magis et secundum naturam, ut dicit PHILOSOPHUSin ° Posteriorum, simpliciter et absolute melior iudicandus est actus voluntatis quam intellectus, cum respectu sui primi obiecti simpliciter melior est illo. Et hoc iuxta considerationem PHILOSOPHIin Topicis: Si optimum in hoc genere est melius optimo in illo genere, ex hoc simpliciter est melius illo.
Quod autem obiectum voluntatis supereminet obiecto intellectus, patet, quia obiectum voluntatis quod est bonum simpliciter, habet rationem finis simpliciter et ultimi finis, obiectum autem intellectus quod est verum, habet rationem boni alicuius ut intellectus, et ita ut finis sub fine et ordinatum ad aliud ut ad ultimum finem. Multis enim existentibus finibus particularibus, omnes sub aliquo uno continentur et omnes virtutes quarum sunt alii fines, sub una quadam virtute sunt, cuius est ultimus finis, ut dicitur in principio Ethicorum. Secundum hoc ergo intellectus omnino sub voluntate continetur et per hunc modum, sicut in omnibus potentiis activis ordinatis ad finem semper illa potentia quae respicit universalem finem, movet et impellit in opus omnes alias po-Itentias quae respiciunt fines particulares, et regulat ipsas ut facit architectonica alias artes in civitate, sicut dicitur in principio E th icorum, sic voluntas rationem [88] quaf.stio 14 movet et impellit et in opus dirigit, et omnes vires animae et membra corporis.
Absolute ergo dicendum quod voluntas superior vis est in toto regno Bad. 11* animae, et ita ipso intellects
[AD ARGUMENTA]
Ad obiecta in oppositum facile est respondere.
Ad primum, ad hoc quod dicit Phiiosophus in VI0 Ethicorum, dicendum quod comparatio eius ad litteram intelligitur respectu potentiarum in quibus sunt alii habitus intellectuales, et ita nihil de illo dicto ad voluntatem.
Ad secundum, quod ratio practica primo movet, dicendum quod aliquid dicitur movere dupliciter. Uno modo metaphorice, finem in quem movendum est. proponendo ct ostendendo. Hoc modo ratio practica movet, et hoc volentem, non proprie ipsam voluntatem, quam (?) movet volens. Neque adhuc proprie ratio movet, sed ipsum obiectum movens per se rationem ad cognoscendum et per hoc se ostendendo tamquam bonum, metaphorice movet volentem ad appetendum. Bonum enim cognitum movet volentem, non ipsa ratio cognoscens voluntatem. Alio modo dicitur aliquid aliud movere per modum agentis et impellentis in opus. Hoc modo voluntas movet ipsam rationem, et hoc est verius movere.
Ad tertium, quod in actionibus animae contemplatio praecellit, dicendum quod verum est sed hoc nihil ad voluntatem, quia loquitur [89] de comparatione activae vitae et contemplativae, quarum una regitur ratione speculativa quae superior est, alia ratione practica quae inferior est, sed ambae reguntur a voluntate quae est super ambas.
Ad quartum, quod in ratione reformatur imago, dicendum quod verum est, sed non solum. Pars enim imaginis, et completiva, pertinet ad voluntatem. Unde verbum mentis in quo relucet perfecta ratio imaginis, secundum AUGUSTlNUMest cum amore notitia.
Ad quintum, quod dirigens superius est directo, dicendum quod est dirigens auctoritate, sicut dominus servum: ille est superior: sic voluntas dirigit intellectum; vel ministerialiter sicut servus dominum, praeferendo lucernam de nocte ne dominus offendat : tale dirigens est inferius et sic intellectus dirigit voluntatem, unde a dirigendo et intelligendo potest ipsum voluntas retrahere quando vult, sicut dominus servum.


Notes