Authors/Henry of Ghent/Quodlibeta/Quodlibet I/Quaestio 15

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search
Latin English
[89] QUAESTIO 15 UTRUM ACTUSVOLUNTATIS PRAECEDAT ACTUM INTELLECTUS VEL E CONVERSO
Post quaestionem de comparatione intellectus et voluntatis secundum suam essentiam sequebantur quinque quaestiones de comparatione eorum secundum suas actiones.
[90] Prima, utrum actus voluntatis praecedat actum intellectus vel e converso.
Secunda, utrum, a ratione pro positis bono et meliori, possit voluntas eligere minus bonum.
Tertia, utrum deordinatio voluntatis causetur ab errore rationis vel e converso.
Quarta, utrum voluntas discordans a ratione errante sit mala.
Quinta, utrum' voluntas magis peccat agendo contra rationem erroneam quam secundum ipsam.
Circa primum arguebatur quod actus intellectus praecedit actum voluntatis, quoniam ita est in agentibus per naturam sine propria cognitione, quod necesse est ea habere aliud cognoscens supra se, quo diriguntur in finem ab ipso apprehensum antequam illa moveant. Ergo quando in eodem sunt coniuncta cognoscens et movens, ut sunt intellectus et voluntas, prius oportet cognoscens apprehendere, quam sit possibile alterum movere.
Contra. Ex desiderio sciendi primo investigantur prima scientiarum principia. Desiderium est actus voluntatis. Praecedit ergo cognitionem principiorum. Ergo et omnium aliorum.
[SOLUTIO]
Dicendum ad hoc quod si loquamur de cognitione quacumque indifferenter, planum est quod sine aliqua cognitione praecedent i voluntatem impossibile est velle aliquid, propter quod dicit [91] AUGUSTINUS: Diligere invisa possumus, incognita nequaquam. Id enim de quo nulla omnino habetur cognitio, neque generalis neque specialis, neque sensitiva neque intellectiva, omnino sub voluntate non cadit, et ita semper qualiscumque cognitio debet praecedere voluntatem. Quae bene potest praecedere ulteriorem cognitionem: per cognitionem enim imperfectam inflammatur desiderium ad cognitionem ulteriorem pe/fectam, ut determinat AUGUSTINUS.
Sed cum in homine duplex sit cognitio, una sensJtlva et altflra intellectiva, quaeritur an homo possit moveri ad volendum aliquid sola sensitiva cognitione praecedente sine omni cognitione intellectiva. Quod enim utraque cognitione poterit voluntas hominis tangi ad volendum, dicit AUGUSTINUSIlIO De libero arbitrio: Fatendum est, inquit, ex superioribus visis et inferioribus animum tangi, ut rationalis substantia ex utroque sumat quod voluerit. Qui vult, profecto aliquid vult. Nisi autem extrinsecus per sensus corporis moveatur aut occultis modis aliquid in mentem veniat, velle non potest. Unde dubium est an aliquo interiori corrupto quo corrumpitur intellectus in homine, ut dicit PHILOSOPHUS,cum adhuc habet sensus sanos per quos multas rerum differentias cognoscit, aliquid velit per intellectum ex cognitis per sensum, an omnis appetitus circa illa sit sensitivus et brutalis.
[92] Et est dicendum quod non solum appetitus requirit cognitionem in eis quae non moventur sola naturali inc1inatione, sed etiam determinatus appetitus requirit determinatam cognitionem, ita quod si appetitus sensitivi essent distincti secundum distinctionem sensu um, deficiente sensu aliquo, necesse esset deficere appetitum respondentem illi sensui determinato. Nunc autem sic appetitus rationalis respondet cognitioni rationali ac si sensui visus responderet aliquis proprius appetitus circa colores.
Absolute igitur dicendum quod voluntatis actionem necessario praecedit cognitio intellectus, sine qua prae via nihil potest velle, unde in amentibus in quibus est corruptio intellectus, nullus est appetitus voluntatis, sed solum sensibilis brutalis. Excepto enim eo quod intellectus est, non manet homo nisi bestia, secundum quod dicit PHILOSOPHUS in fine illi Politicae : Qui intellectum iubet principari, videtur iubere principari Deum et leges .. qui autem hominem iubet, apponit et bestiam.
[AD ARGUMENTA]
Ad argumentum in oppositum patet per iam dicta responsio. Quod enim ex desiderio sciendi procedit homo ad investigationem principiorum, hoc non est sine aliqua generali cognitione, qua voluntas excitatur ad sciendum in particulari. Unde philosophi videntes effectus et ignorantes causas, scientes in generali quia sine causa non fiebant, ut ec1ipses solis et lunae, inceperunt philosophari et causas rerum investigare, ut dicitur I° Metaphysicae.

Notes