Authors/Henry of Ghent/Quodlibeta/Quodlibet I/Quaestio 3

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search
Latin English
[8] [QUAESTIO 3 UTRUM CHRISTUS DICITUR ESSE HOMO PROPTER UNIONEM ANIMAE SUAE CUM CORPORE VEL UTRIUSQUE IN DIVINO SUPPOSITO]
Circa secundum arguebatur quod Christus dicitur esse homo propter unionem animae et corporis ad divinum suppositum, non autem propter unionem eorum ad invicem, quoniam, si diceretur esse homo propter unionem eorum ad invicem, cum Deus assumpsit in Christo animam et corpus unita, tunc unio illa qua Christus dicitur esse homo, natura, licet non tempore, finita et terminata esset ante unionem eorundem ad divinum suppositum. Sed unio corporis et animae qua aliquis dicitur esse homo, finita facit hominis suppositum. Deus ergo in Christo assumpsisset hominis suppositum in divino supposito, et esset Christus duo supposita. Consequens falsum est, ergo et antecedens.
11954451881968599805jean victor balin green tick svg med.png
Contra. Propter illam unionem Christus dicitur esse homo, propter quam habet esse hominis, quia, ut dicit PHlLOSOPHUS IVo Metaphysicae, non est differentia inter dicere 'homo' aut 'homo ens' neque in generatione neque in corruptione. Cum ergo Christus habet esse hominis solum ex unione animae cum corpore (forma enim dat esse composito ex unione sua cum materia), Christus ergo solummodo dicitur esse homo ex unione animae cum corpore, non autem ex unione amborum in divino supposito.
11954451881968599805jean victor balin green tick svg med.png
[9] [SOLUTIO]
Dicendum ad hoc quod, supposito Christum non debere dici hominem, sicut neque aliquem alium, propter solum intellectum sive animam rationalem, licet sit principalissimum in homine, ut ex hoc ipse intellectus quodam modo possit dici homo, sicut vult PHILOSOPHUS in IXo Ethicorum, propter quod etiam HUGO posuit quod Christus in triduo erat homo, hoc, inquam, supposito quod non dicitur aliquis homo propter solam animam, neque etiam multo magis propter solum corpus, sed propter aliquam eorum unionem, cum unio eorum in Christo duplex erat, una scilicet ipsorum ad invicem, alia amborum in divino supposito, opinio MAGISTRI SENTENTIARUM fuit quod Christus erat homo ex unione amborum in divino supposito.
11954451881968599805jean victor balin green tick svg med.png
Propter quod posuit quod Christus in triduo erat homo, quia ambo erant unita in divino supposito, anima scilicet eius et corpus. Unde, ut videtur, non posuit Christum esse hominem ex unione animae cum corpore. Cuius ratio erat, ut videtur, quia forma speciei nulli attribuitur nisi supposito eius. Christus autem non erat suppositum hominis ex unione animae cum corpore, sed amborum cum divinitate. Ergo neque erat homo ex unione animae suae cum corpore, sed amborum cum eius divinitate.
11954451881968599805jean victor balin green tick svg med.png
Sed, salva eius reverentia, minus videtur considerasse naturam [10] denominationis quam facit forma circa id quod informat. Ex hoc enim solo quod forma informat aliquid, denominat totum compositum ex informante et informato. Impossibile est enim quod forma sit informans et non denominans, ut quod aliquid sit informatum albedine et non sit album. Cum ergo in Christo compositum ex unione animae cum corpore informatum sit forma humana, impossibile est quod ex hoc non dicatur esse homo.
11954451881968599805jean victor balin green tick svg med.png
Et licet ex hac unione non habeat compositum hoc rationem suppositi, quia non subsistit in se sed in illo a quo assumptum est, quod quidem assumens per ipsam naturam assumptam factum est suppositum hominis, quod tamen non denominatur «homo» propter aliquam informationem in se factam sed propter illam quae facta est in assumpto, ut suppositum non dicatur homo nisi quia assumptum sit homo, nec valet ratio pro ista opinione.
11954451881968599805jean victor balin green tick svg med.png
Licet enim secundum communem cursum rerum naturalium species non denominat nisi suum suppositum, quia nullius speciei natura assumpta est in alieno supposito nisi in Christo, nihilominus tamen ubi accidit naturam speciei, quae in se nata est subsistere et habere rationem proprii suppositi, assumi ab alieno supposito, ut contingit in Christo, bene potest species ipsa illam naturam denominare propter solam informationem.
11954451881968599805jean victor balin green tick svg med.png
Unde et si Christus assumpsisset solum animam, quae tamen esset unita corpori, compositum illud ex corpore et anima oporteret dici esse hominem, non tamen haberet rationem proprii suppositi, quia anima a qua est personalitas propria hominis, est assumpta ab alieno supposito, nec haberet esse suum in se terminatum, nec etiam ambo corpus et anima unita essent in uno communi supposito.
11954451881968599805jean victor balin green tick svg med.png
[11] Simpliciter ergo dicendum est quod Christus non dicitur homo ex unione corporis et animae in divino supposito, sed solum ex unione ipsorum ad invicem.
11954451881968599805jean victor balin green tick svg med.png
[AD ARGUMENTA]
Ad argumentum in oppositum, quod tunc illa unio animae cum corpore esset finita et terminata ante illam quae est amborum in divino supposito, dicendum quod non oportet. Deus enim in Christo, ut dicunt DAMASCENUS et AUGUSTINUS, assumpsit corpus per animam et mediante anima, ita quod, licet in eodem instanti facta sit unio animae cum corpore et utriusque cum divinitate, tamen prioritate naturae prius erat unio divinitatis cum anima et inde per animam simul unio utriusque cum corpore.
11954451881968599805jean victor balin green tick svg med.png
Adhuc dato quod non assumpsisset corpus mediante anima, sed utrumque aeque immediate, non tamen oportet quod prius fuisset terminata unio animae cum corpore quam utrumque cum divinitate, quia simul in eodem instanti quo anima uniebatur corpori, potuit simul utrumque cum divinitate uniri. Ita quod quocumque illorum modorum unio illa intelligatur fuisse facta, numquam fuit ibi unio animae cum corpore, quin simul et duratione et natura fuit unio com positi ab utroque cum divinitate. Et sic humana natura in Christo numquam fuit in se distincta et terminata in proprio supposito, sed semper in divino supposito. Et sic Deus in Christo numquam assumpsit hominis suppositum, sed solum naturam.
11954451881968599805jean victor balin green tick svg med.png

Notes