Authors/Henry of Ghent/Quodlibeta/Quodlibet I/Quaestio 4

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search
Latin English
[12] [QUAESTIO 4 UTRUM CORPUS CHRISTI IN SEPULCRO, SEPARATA ANIMA AB EO, HABUIT ALIQUAM FORMAM SUBSTANTIALEM SUPERINDUCTAM]
Sequitur quaestio unica pertinens ad statum mortis humanitatis assumptae in Christo. Et est utrum corpus Christi in sepulcro habuit aliquam formam substantialem qua informabatur, anima eius ab ipso separata.
11954451881968599805jean victor balin green tick svg med.png
Et arguebatur quod sic.
11954451881968599805jean victor balin green tick svg med.png
Primo quia non potest esse materia sine forma. Quod enim per se existit, in actu est et materia non habet esse in actu nisi per formam, quia de se solum est ens in potentia secundum PHILOSOPHUM. Cum ergo corpus Christi in sepulcro habuit in se materiam quae non informabatur anima, oportuit ergo eum tunc habuisse aliquam aliam formam substantialem qua informabatur.
11954451881968599805jean victor balin green tick svg med.png
Secundo quia generatio unius est corruptio alterius secundum PHlLOSOPHUM,et e converso. Cum ergo, Christo moriente in cruce, in ipso fuit vera et naturalis corruptio unius compositi naturalis, ut hominis, ergo fuit ibi alterius com positi naturalis generatio. Sed hoc non nisi per novae formae introductionem in materiam illam, quae prius informabatur anima Christi. Ergo etc.
11954451881968599805jean victor balin green tick svg med.png
[13] Tertio quia mortuum dicit privationem formae a qua erat vita. Corpus Christi vere mortuum erat in sepulcro. Ergo in ipso fuit privatio formae a qua prius in eo erat vita. Sed non est privatio formae unius, nisi cum forma contraria existente in materia, ut vult PHlLOSOPHUS in I° Physicorum. Ergo etc.
11954451881968599805jean victor balin green tick svg med.png
Quarto quia nihil est in genere substantiae nisi per suam formam substantialem. Corpus igitur Christi in sepulcro aut habuit aliquam formam substantialem, aut non erat in genere substantiae. Consequens falsum est, quia cum prius, quando erat vivum, erat in genere substantiae, si mortuum non fuit in genere substantiae, non fuit idem corpus numero mortuum quod prius erat vivum, quia quae non sunt eadem genere, non possunt esse eadem numero. Illud autem falsum est. Falsum est ergo antecedens ex quo sequitur, scilicet quod corpus Christi in sepulcro mortuum non habuit formam substantialem.
11954451881968599805jean victor balin green tick svg med.png
Contra. Si corpus Christi in sepulcro habuit formam substantialem, necessario habuit aliquod esse specificum, quia omnis forma substantialis est constitutiva speciei, et sic corpus Christi in sepulcro fuisset lapis aut vermis aut aliquid huiusmodi. Quod falsum est, quia tunc non fuisset univoce idem corpus quod prius. Falsum est ergo et antecedens.
11954451881968599805jean victor balin green tick svg med.png
[SOLUTIO]
Dicendum ad hoc quod ponentes aliam formam substantialem in corpore Christi succedere animae separatae, necesse habebant hoc [14] ponere ex duobus fundamentis suis quae verissima esse supponebant et non poterant, illis suppositis, aliter ponere. Primum fundamentum eorum erat quod materia non posset subsistere in actu sine aliqua forma substantiali qua informatur. Secundum erat quod una est forma substantialis simplex in una materia et non plures. Quae si separetur ab ea, tota separatur et quantum in se est, omnino denudat materiam a forma, ita quod maneat nuda et pura ab omni forma, nisi aliqua forma substantialis in ea succedat formae a qua informabatur prius.
11954451881968599805jean victor balin green tick svg med.png
Cum igitur ponebant animam Christi immediate perficere materiam corporis eius sine alia forma media substantialitatis vel corporalitatis, et ipsam separari ab illa in morte Christi, non potuerunt non ponere aliquam formam substantialem succedere animae in materia corporis Christi, et per consequens non potuerunt non ponere quin corpus Christi mortuum aequivoce erat corpus cum eo quod prius erat vivum.
11954451881968599805jean victor balin green tick svg med.png
Aut igitur necesse habebunt aliquod ex suis fundamentis suppositis destruere, aut scilicet quod anima rationalis non immediate perficit materiam, sed mediante aliqua forma substantialitatis aut corporalitatis et etiam alicuius commixtionis quae possit manere in materia, ut sub illa materia subsistat ad separationem animae, aut quod materia possit per se subsistere sine substantiali forma; vel oportebit eos in illa sua opinione immobiliter perseverare.
11954451881968599805jean victor balin green tick svg med.png
Sed quaerunt an sit necessitas aliqua ponendi corpus Christi in sepulcro non fuisse informatum aliqua forma substantiali nova, qua [15] prius non erat informatum. Et potest eis dici sic, quia aliter non esset idem corpus quod prius nisi aequivoce, perfecta et completa aequivocatione, ut patet ex fine IVi Meteorologicorum, et tamen fides tenet quod persona Christi id idem corpus numero univoce, quod assumpsit mediante anima, numquam dimisit, anima ab illo corpore separata.
11954451881968599805jean victor balin green tick svg med.png
Nec restat de dubio, nisi an mansit aliqua forma substantialitatis et corporeitatis, mediante qua anima perficiebat primam materiam contra secundum fundamentum illorum, an ipsa materia nuda ab omni forma substantiali stetit, habens partes substantiales suas extensas sub partibus quantitatis extensis contra primum fundamentum praedictorum.
11954451881968599805jean victor balin green tick svg med.png
Et videtur uterque modorum istorum magis consonus fidei et dignitati Christi quam modus illorum. Contrarium enim modo illorum quasi est annexum determinato articulo fidei quem Sacra Scriptura dictat ut videtur, cum DAVID loquens in persona Christi loquentis ad Patrem de anima sua descendente ad limbum et de corpore suo iacente in sepulcro, ait in Psalmo: Caro mea requiescet in spe, quoniam non derelinques animam meam in inferno nec dabis sanctum tuum videre corruptionem. Ubi dicit Glossa : Caro mea requiescet, hoc est dormiet somno mortis in spe resurrectionis, quia nec anima mea inferno possidenda dabitur more aliorum, nec corpus meum sanctum tuum, hoc est a te sanctificatum, dabis videre corruptionem, id est putrefactionem.
11954451881968599805jean victor balin green tick svg med.png
[16] Articulus ergo fidei expressus est, quod corpus Christi in sepulcro aut non erat omnino putribile, aut si putribile, in triduo mortis Christi miraculo detentum erat ut nec in modico putrefieret. Corpus enim mortuum putribile derelictum suae naturae necessario continuo motu putrescit et incessanter tendit in ultimam elementorum resolutionem. Constat autem quod, si aliqua forma substantialis nova naturali generatione successisset animam Christi in eius corpus mortuum, illa non fuisset nisi forma putredinis.
11954451881968599805jean victor balin green tick svg med.png
Quare, cum talis forma quantum est de se non habet esse in re ut con servans ipsam, sed ut disponens eam ad putrefactionem et ad ultimam corruptionem (dispositione, dico, quae est necessitas, ad quam necessario statim concomitatur actus), si talis ergo forma fuit in corpore Christi mortuo, aut ergo sub illa putrefactio continua fuit per totum triduum mortis in corpore Christi, et illud corpus, anima reversa, invenisset putrefactum saltem in parte, licet accelerata resurrectione praeventum fuerit ne putrefieret in toto (quod omnino videtur esse contra dictum prophetae, et ita nullo modo tenendum), aut fuit miraculo detentum ne putrefiendo in corruptionem vergeret.
11954451881968599805jean victor balin green tick svg med.png
Nunc autem ita est quod, cum ad miraculum oportet recurrere, ponendum est ipsum fieri secundum modum quo magis decet divinam maiestatem et magis congruit ordini naturae.
11954451881968599805jean victor balin green tick svg med.png
Multo siquidem magis decet Christi maiestatem quod corpus eius nudum reservetur ab omni forma nova succedente animam separatam, quousque revertatur in ipsum, quam quod ipsum corpus unitum divinae naturae in unitate personae Filii Dei informetur tam vili forma putredinis.
11954451881968599805jean victor balin green tick svg med.png
Quod etiam videtur magis congruere ordini naturae, et hoc tam naturae institutae quam naturae destitutae.
11954451881968599805jean victor balin green tick svg med.png
[17] Magis siquidem congruit naturae materiae in quantum instituta est ut sit substantia differens per essentiam a forma, quod stet in esse per se, etiam sine omni forma substantiali, cum hoc capere possit quantum est de se, ut inferius videbitur, quam quod forma aliqua ponatur in suo proprio passibili sine propria actione, quia frustra esset ibi.
11954451881968599805jean victor balin green tick svg med.png
Congruit etiam magis naturae destitutae per peccatum. Cum enim mors, incineratio, forma putredinis in corpore et cetera huiusmodi non sint nisi poenae originalis peccati, sicut tenet fides catholica, ex quibus Christus aliquas contraxit in suo corpore - non ex necessitate originis suae et naturae (quia sine originali peccato conceptus est), sed mera voluntate ad complendum in eis opus nostrae redemptionis, et ut in eis nobis mereretur -, et opus nostrae redemptionis et meritum Christi in passione consummatum est postquam inclinato capite emisit spiritum et dixit: «Consummatum est» (Ioann., XIX°), videtur quod non debuit in suo corpore post animae separationem aliquid novi incidere quod erat in natura humana, per peccatum destituta, poena peccati.
11954451881968599805jean victor balin green tick svg med.png
De numero autem poenarum ex illo peccato provenientium erat forma putredinis in corpore, sicut et ipse putredinis actus. Idcirco ergo videtur omnino esse contra fidem quod in corgore Christi talis forma successit, sicut quod in aliquo putrefactum fuerit.
11954451881968599805jean victor balin green tick svg med.png
Aut igitur ponemus quod anima non immediate perficit materiam, sed sit aliqua forma substantialitatis aut corporeitatis et etiam forte alicuius commixtionis, media inter animam et materiam, in materia, quae manet in ea, anima separata, nec de natura sua vadit in [18] corruptionem; quod si ponatur ire in corruptionem, sicut forma putredinis praedicta, sicut etiam contingit in aliis hominibus cum quibus Christus univoce fuit homo, idem est inconveniens contra eos quod contra praedictos est inductum.
11954451881968599805jean victor balin green tick svg med.png
Aut si ponere velimus quod anima immediate perficit materiam, nec sit ponere gradus formarum in ea, dicemus quod in corpore Christi, anima separata, remansit materia nuda ab omni forma substantiali, solis dimensionibus quantitatis determinata.
11954451881968599805jean victor balin green tick svg med.png
Et utroque modo ponemus id ipsum omnino idem iacere in sepulcro mortuum quod prius erat in cruce vivum, ut in omni ea dispositione qua anima suum subiectum reliquit cum ab eo discessit, Ipsum invenerit cum ad Ipsum reversa est, et est tunc ista iterata unio magis naturalis quam si subiectum suum sub forma putredinis invenisset, quia tunc oportebat illam formam putredinis ante animae iteratam unionem corruptam fuisse (et constat quia via actionis naturalis non fuisset corrupta), ut iterato per unionem animae cum suo subiecto homo naturaliter regeneraretur, quia natura non facit de mortuo vivum, nisi prius facta resolutione ad primam materiam, sicut dicitur In VlII° Metaphysicae.
Si ergo illa forma fuisset corrupta, hoc oportuit fieri novo miraculo. Quare cum In divinis operibus non est recurrendum ad aliquod miraculum ubi sufficit natura, non est hic ponendum talem formam corrumpi miraculo, ut anima iterato suo corpori uniatur, cum aequaliter sine tali miraculo possit ipsi uniri ponendo talem formam omnino non praecessisse.
[19] Ad primum argumentum et ad secundum in oppositum, quod non potest materia esse sine forma et quod generatio unius est corruptio alterius, dicendum quod verum est sola actione naturae, quia natura non potest materiam denudare et separare ab omni forma. Forma i enim una naturaliter alteram non corrumpit, nisi per hoc qu"d formam sibi similem illi contrariam in materia generat, et ideo dicit PHILOSOPHUS in n° De anima, quod patiens naturale in principio est contrarium, in fine autem simile, et in ° De generatione, quod generatio unius est corruptio alterius et e converso, et quod materiam impossibile est separari a morpheis et passionibus.
Actione autem divina prae servante materiam ne ad unius formae corruptionem forma contraria introducatur in materia et aliquid generetur ex corrupto, bene potest actione naturae corrumpentis et nihil generantis materia denudari et stare in sua substantia sine omni forma, ut inferius videbitur, vel cum aliqua forma praecedente animam rationalem, si sit ponere gradus formarum in materia, ut dictum est.
Ad tertium, quod non est privatio in materia sine forma contraria, dicendum quod verum est sola actione naturae introducta. Concurrente autem actione divina cum actione naturae bene potest privatio introduci in materia sine forma contraria, ut dictum est, et per hunc modum corpus Christi in sepulcro vere poterat dici esse mortuum, tamquam natum habere in se actum vitae et non habens, et Christus [20] vere potuit dici esse mortuus, tamquam aptum natum vIvere ex unione animae suae cum corpore et non vivens sic.
Ad quartum, quod nisi corpus Christi in sepulcro haberet aliquam formam substantialem, non esset in genere substantiae neque corpus substantia, dicendum quod secundum ponentes gradus formarum bene posset esse in genere substantiae et substantia corpus, licet ex separatione animae nulla formalsubstantialis esset de novo introducta in materia.
Si autem respuamus gradus formarum et ponamus in separatione animae nullam formam de novo introduci in materia, sed materiam nudam subsistere sine omni forma substantiali sub solis dimensionibus quantitatis, dicendum quod illud corpus Christi non erat in genere substantiae tamquam species aut individuum perfectum sub genere, erat tamen de genere substantiae tamquam principium et pars eius quod natum erat esse per suam formam individuum perfectum substantiae.
Et per hunc modum non erat corpus substantia a forma substantiali (quia illam in se non habuit, sed anima eam secum in se detulit), nisi sicut principium materiale illius corporis in potentia existens ad corporeitatem substantialem, sed erat solummodo corpus quantitas per dimensiones quanti tatis quibus actu in formabatur, et continebat in se partes materiae pure extensas sub partibus quantitatis, ratione quarum partium materiae, quae erant substantiae, potuit illud totum quodammodo dici corpus substantia, non tamen sub tam perfecta ratione sicut cum informabatur anima.
Unde secundum hunc modum non est inconveniens dicere quod aequivoce dicatur 'corpus' de ipso vivo corpore Christi composito ex corpore et anima, quod non tam est corpus quantitas quam corpus substantia a corporeitate formali, et de corpore mortuo, quod erat corpus quantitas tantum vel etiam corpus substantia solum, per extensionem substantialium partium materiae sub illa quantitate, quia sicut nihil [21] est commune univocum substantiae et accidenti, sic nihil est pure univocum substantiae quae est materia et substantiae quae est forma vel composita ex utraque.
Nec dico per hoc quod id ipsum corpus Christi, quod primo erat mortuum sine anima et postea vivum per animam sicut altera pars compositi ex corpore et anima, dicatur aequivoce 'corpus', aut aequi voce 'substantia' prius et posterius; hoc enim non est verum, quia semper id ipsum est, ut dictum est.
Sed dico quod corpus Christi primo mortuum existens sine anima ex una parte, et corpus Christi postmodum vivum constitutum ex corpore et anima ex altera parte, cuius illud corpus primum est pars altera constituens ipsum cum anima, aequivoce dicuntur esse corpus aut substantia. Corpus enim illud mortuum solum dicebatur substantia tamquam principium substantiae compositae, quia solum a substantia quae est materia, et solum dicebatur corpus a dimensionibus quantitatis et extensione materiae sub illis.
Corpus vero hoc vivum dicitur substantia tamquam substantia composita et per se individuum substantiae a forma substantiali existente in materia, et dicitur corpus non tantum a dimensionibus quantitatis, sed maxime a forma substantiali corporeitatis per quam est in genere substantiae corporeae. Et nota quod ista aequivocatio est incompleti ad completum quod in se continet ip-Isum incompletum, praedicta autem aequivocatio vivi et mortui, si alia forma putre-Idinis fuisset introducta, fuisset diversorum omnino ab invicem specie distinctorum, et ita multo maior quam ista.

Notes