Authors/Heytesbury/Sophismata/Sophisma 10
From The Logic Museum
< Authors | Heytesbury | Sophismata
Jump to navigationJump to searchLatin | English |
---|---|
[Decimum sophisma] | |
[Quilibet homo morietur] | |
[123va] Quilibet homo morietur quando unus solus homo morietur. | |
Hoc sophisma probatur sic: aliquis homo morietur quando unus solus homo morietur, et nullus est homo nec aliquis erit homo quin talis homo morietur et cetera; igitur et cetera. Similiter: iste homo morietur quando unus solus homo morietur, et ille homo morietur quando unus solus homo morietur, et sic de singulis; ergo et cetera. | |
Ad oppositum sophismatis arguitur sic: quilibet homo morietur quando unus solus homo morietur; ergo quando unus solus homo morietur quilibet homo morietur. | |
Similiter: eadem ratione qua quilibet homo morietur quando unus solus homo morietur, sequitur quod quilibet homo morietur quando non quilibet homo morietur, quia nullus est homo nec aliquis erit homo quin ipse morietur quando non quilibet homo morietur; ergo et cetera. | |
Similiter: iste homo morietur quando non quilibet homo morietur, et iste homo morietur quando non quilibet homo morietur, et sic de singulis; ergo quilibet homo morietur quando non quilibet homo morietur, et ultra; ergo quando non quilibet homo morietur quilibet homo morietur, quod est impossibile. | |
Similiter: aliquis homo morietur quando ipse idem non morietur; ergo et cetera. Antecedens arguitur sic: aliquis homo occidetur quando ipse idem non morietur, et quilibet homo qui occidetur in aliquo instanti morietur in eodem instanti; igitur aliquis homo morietur quando ipse idem non morietur. | |
Antecedens arguitur sic, et ponatur quod Socrates vulneret Platonem laetaliter et e contra. Ponatur tamen quod Plato per duos dies postquam sustinuerit vulnus Socratis vivat et quod Socrates solum vivat per unum diem postquam sustinuerit vulnus Platonis, ita tamen quod uterque istorum morietur propter vulnera sibi illata. Isto posito, ponatur quod isti duo dies sint elapsi, et arguitur tunc sic: Plato occidit Socrates in A hora — sit enim A ista hora in qua Plato sic vulneraverit Socratem. | |
Et si dicatur quod casus est impossibilis de virtute sermonis, quia primo supponitur quod Plato vivat per duos dies postquam Socrates vulneraverit ipsum, et iam supponitur quod illi duo dies sint elapsi, ponatur tunc casus iste in praeterito et tunc redibit argumentum. Arguitur enim tunc sic: Plato vulneravit Socratem in A hora, et quandocumque sic vulneravit [ipse] Socratem ipse tunc occidit Socratem, sed ita cito sicut Plato occidit Socratem, Socrates fuit occisus; ergo Socrates erat occisus in A hora, et vixit per diem post A horam per casum; ergo Socrates vixit postquam Socrates fuerat occisus et Socrates occidebat Platonem postquam fuerat occisus. Ponitur enim quod statim postquam Plato vulneravit Socratem laetaliter [quod] Socrates e contra vulnerasset Platonem laetaliter. Quo posito arguitur sic: Socrates occidit Platonem postquam ipsemet erat occisus, quia sicut Plato in vulnerando Socratem occidit Socratem, ita Socrates in vulnerando Platonem occidit Platonem, sed Socrates vulneravit Platonem postquam ipse erat vulneratus a Platone, ut supponitur; ergo Socrates occidebat Platonem postquam ipse erat occisus a Platone. Arguitur tunc sic: quandocumque Socrates fuit occisus, ipse [123vb] fuit mortuus, sed postquam fuit occisus occidit Platonem; ergo postquam Socrates fuit mortuus occidit Platonem. | |
3 | |
Consequentia patet, et maior per hoc quod Socrates numquam vixit postquam erat occisus. Ideo forte dicitur in principio quod non est possibile quod aliquis homo occidat aliquem hominem nisi ipse egisset in eum vulnus quousque ipse sit vel fuisset mortuus. Unde in casu posito non stat, ut videtur forte, quod Socrates occidat Platonem, quia Socrates non vixit ita diu sicut Plato, immo Plato fuit postquam Socrates non fuit; et ideo Socrates non occidit Platonem, ut dicitur. | |
Et confirmatur ipsi responsionem suam sic: si Socrates occidit Platonem; ergo occidit Platonem quando fuit ipse vel quando non fuit ipse, sed quando Socrates non fuit non occidit ipse Platonem, ut notum est, nec quando Socrates fuit occidit ipse Platonem, quia Plato vixit postquam Socrates moriebatur, sed Plato non vixit postquam ipse erat occisus; ergo Plato non erat occisus quando Socrates vixit, et ultra; ergo Socrates non occidit Platonem[1] quando Socrates vixit. | |
Sed contra hanc responsionem arguitur sic, probando quod Socrates occidit Platonem: quia Plato est occisus, et nullus alius a Socrate intulit sibi aliquod vulnus, ut ponitur; igitur Socrates occidit Platonem. | |
Similiter: Socrates intulit Platoni vulnus laetale quod erat prima causa et immediata mortis suae; ergo Socrates occidit Platonem. | |
Similiter: si Socrates non occidit eum Platonem, quia Socrates non vixit ita diu sicut ipse Plato, sequitur quod non esset possibile occidere alium bene distantem ab eo sagittando, quia notum est quod sagittarius non agit in metam quando sagitta intrat in talem metam, vel saltem illud non est dicendum quod requiratur quod sagittarius tunc aliquid agat in metam, quia potest esse quod sagittarius sit corruptus antequam sagitta sua attingat metam; ergo non requiritur quod ipse agat aliquid in metam cum sagitta intrat illam. | |
Sed ista responsio ponit quod non est possibile quod aliquis occidat alium nisi agat in ipsum quousque moriatur; igitur, cum non est possibile quod sagittarius sic agat in hominem in tantum distantem ab eo, sequitur quod non est possibile aliquem occidere alium hominem sic sagittando ad ipsum, quod est falsum, et contra communem modum loquendi. | |
Ideo ad sophisma dicitur in principio ipsum concedendo. | |
Et ad argumentum primum, quando arguitur quod non, quia si quilibet homo morietur quando unus solus homo morietur; ergo quando unus solus homo morietur quilibet homo morietur, huic dicitur negando consequentiam: quia, sicut alias dictum est, iste terminus ‘quando’ non verificatur nisi pro instanti vel instantibus, et quia in nullo instanti in quo morietur unus solus homo nec in aliquibus instantibus in quibus morietur unus solus homo morietur quilibet homo; ideo non quando unus solus homo morietur morietur quilibet homo [morietur]. | |
Si tamen velis uti isto termino ‘quando’ pro tempore, ita quod idem sit dictum ‘quando morietur unus solus homo morietur quilibet homo’ et ‘in eodem tempore in quo morietur unus solus homo quilibet homo morietur’, [et] sic loquendo posses concedere illam consequentiam et consequens similiter: quia in toto tempore aeterno morietur unus solus homo et etiam quilibet homo; ergo et cetera, sed prior est simpliciter melior et acutior pro sophista. Ad secundam formam contra sophisma, illa scilicet “quilibet homo morietur quando unus solus homo morietur; ergo eadem ratione quilibet homo morietur quando non quilibet homo morietur”, huic dicitur concedendo consequens, consequentia tamen non est formalis nec est simpliciter bona nisi ponendo quod necessario erit aliquis homo. | |
Et quando arguitur ulterius ex isto consequente sic: “quilibet homo morietur quando non quilibet homo morietur; ergo quando non quilibet homo morietur quilibet [124ra] homo morietur”, huic dicitur negando consequentiam: quia antecedens est verum et consequens formaliter claudit opposita. | |
Ad ultimam formam contra sophisma, qua arguitur quod aliquis homo morietur quando ille idem homo non morietur, dicitur quod non. | |
Et ulterius, quando arguitur quod aliquis homo occidetur quando ipse non occidetur, quia aliquis homo occidetur in aliqua hora, qui tamen vivet per istam horam et per magnum tempus post, posito isto casu ibidem admisso, huic dicitur quod hoc non est verum. Unde in casu illo, elapsis illis duobus annis ita quod iam sit primum instans in quo Plato est mortuus, sequitur bene quod Socrates occidit Platonem, numquam tamen prius fuit ita quod Socrates occidit Platonem. Unde heri Socrates occidit Platonem, tamen heri non fuit ita quod ipse occidit eum, quia sequitur ‘Socrates occidit Platonem; ergo Plato fuit occisus vel est occisus’. Et ideo quia numquam fuit ita in casu isto, quod Plato fuit occisus vel est occisus, sed nunc primo est ita; ideo numquam prius fuit ita quod Socrates occidit Platonem, et tamen heri Socrates occidit Platonem. | |
Similiter: sequitur quod si aliquis occidit alium, ille qui occidit alium egit aliquam actionem quae fuit causa efficiens mediata vel immediata mortis illius occisi, sed quamvis forte fecerit talem actionem respectu mortis Platonis, numquam tamen nec heri nec hodie fuit ita quod illa actio Socratis fuerit causa mortis Platonis, quia numquam prius fuit mors Platonis, quia per casum nunc primo Plato est mortuus, et ideo nunc primo Plato est occisus, et tamen Socrates occidit eum heri, et conceditur quod Plato vixit postquam Socrates occidit eum, sed negatur quod ipse vixit postquam ipse fuit occisus. | |
Et iuxta hoc conceditur quod Socrates vel aliquis alius occidit aliquem quando ipse non egit in eum, et quando alius occisus non habuit aliquod malum, sed ipse quem tunc alius occidit fuit valde sanus et integer et per magnum tempus postea in ita bono statu vel meliori quam numquam prius fuit ipse, et etiam per totum tempus per quod ipse vixit qui occidit eum. Unde posito quod aliquis sagittarius occidat aliquem multum distantem ab eo, qui sagittarius prius moriatur quam sua sagitta tangat illum quem occidet, et quod ipse occidendus sit tunc ita bene dispositus sicut ipse umquam prius fuit vel melius, sequitur totum illud prius dictum et cetera. |
Notes
- ↑ 190 Platonem corr.: Plato V