Authors/Heytesbury/Sophismata/Sophisma 11

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search
Latin English
[Undecimum sophisma]
[Tu es quodlibet vel differens a quolibet]
[124ra] Tu es quodlibet vel differens a quolibet.
Probatur sic: tu es differens a quolibet; ergo et cetera.
Consequentia patet, et assumptum arguitur: quia tu es, et quodlibet est, sed tu non es quodlibet; ergo tu es differens a quolibet.
Ideo si conceditur sophisma, sicut est concedendum, contra: tu differs a quolibet; ergo tu [124rb] differs a quolibet a quo tu differs vel tu differs a quolibet a quo non differs, sed tu non differs a quolibet a quo non differs; ergo tu differs a quolibet a quo differs; ergo differs a quolibet et a quolibet differs: quia sequitur ‘tu differs a quolibet a quo differs; ergo differs a quolibet et ab illo differs’, et ultra ‘ergo a quolibet differs’, quod est impossibile. Ideo si dicatur quod differs a quolibet a quo non differs, contra: a nullo differs a quo non differs; ergo non differs a quolibet a quo non differs.
Similiter: tu differs a quolibet a quo non differs, et tu es quodlibet a quo non differs; igitur tu differs a teipso.
Ideo dicitur in principio, sicut est dicendum, quod tu differs a quolibet a quo differs. Et ad argumentum, quando arguitur quod non, quia si tu differs a quolibet a quo tu differs; ergo tu differs a quolibet et ab illo differs, negatur consequentia illa nec debet intelligi relativum exponi in proposito. Arguitur enim ut sequitur a sensu composito vero ad sensum divisum falsum; ergo et cetera.
Sed arguitur adhuc quod haec propositio concessa sit falsa: quia tu differs ab aliquo a quo non differs, et qua ratione tu differs ab aliquo a quo non differs, tu differs a quolibet a quo non differs; ergo tu differs a quolibet a quo non differs. Assumptum arguitur: quia tu differs ab aliquo a quo nihil differt: quia tu differs ab aliquo a quo non differt aliquid; ergo tu differs ab aliquo a quo nihil differt.
Assumptum arguitur sic: tu es, et aliquid est a quo non differt aliquid, et tu non es aliquid a quo non differt aliquid; ergo tu differs ab aliquo a quo non differt aliquid, et ultra; ergo differs ab aliquo a quo non differs, quod erat probandum.
Ideo forte pro isto dicitur quod nihil est quin ab isto differt aliquid[1], et ideo forte negatur propositio prius assumpta, illa scilicet ‘aliquid[2] est a quo non differt aliquid’. Sed contra hoc arguitur sic: si nihil sit a quo non differt aliquid; ergo a quolibet differt aliquid[3]. Tunc arguitur sic: a quolibet differt aliquid; ergo quodlibet non est aliquid, et ultra; ergo nihil est aliquid, quod est impossibile.
Et consequentia probatur: quia sequitur ‘a quolibet differt aliquid; ergo cuilibet est non idem aliquid’, et ultra ‘ergo cuilibet non est idem aliquid’.
Haec consequentia probatur ab affirmativa de praedicato finito ad negativam de praedicato infinito; ideo et cetera.
Similiter: si a quolibet differt aliquid; ergo quodlibet differt ab aliquo, et ultra; igitur quodlibet non est aliquid.
Ideo dicitur in principio, sicut est dicendum, concedendo illam propositionem ‘aliquid est a quo non differt aliquid’: quia quodlibet est huiusmodi, sed negando propositionem minorem, istam scilicet ‘tu non es aliquid a quo non differt aliquid’: quia eius contradictorium est concedendum. Nam quodlibet est tale a quo non differt aliquid, ut probavit argumentum probans maiorem; ideo negatur illa negativa quae est minor, sicut prius.
Sed contra, probatur quod tu non es aliquid[4] a quo non differt aliquid[5]: quia tu es aliquid a quo differt aliquid: quia tu es aliquid a quo est aliquid differens; ergo tu es aliquid a quo differt aliquid.
Similiter: tu es aliquid a quo differt omne quod est; ergo et cetera.
Similiter: tu es aliquid[6] a quo non differt aliquid; ergo tu es aliquid a quo nihil differt; ergo tu es aliquid a quo nullus asinus differt, et omne tale est asinus; ergo tu es asinus. Pro istis omnibus dicitur negando quamlibet illarum consequentiarum.
Prima enim non valet: quia arguitur ibidem ac si argueretur ab indefinita ad suum universale: quia arguitur ac si argueretur ‘ab aliquo differs; ergo a quolibet differs’. Arguitur tunc sic: tu es aliquid a quo aliquid differt; ergo [124va] tu es aliquid a quo differt aliquid. Et notum est quod per hoc consequens denotatur quod tu es aliquid a quo quodlibet differt: quia si ab hoc differt aliquid, quodlibet differt ab hoc.
Ista consequentia arguitur: quia sequitur ‘ab hoc differt aliquid[7]; ergo hoc differt ab aliquo’, et ultra ‘ergo quodlibet differt ab hoc’; ergo a primo sequitur ‘a te differt aliquid; ergo quodlibet differt a te’. Ideo quando arguitur sic: a te est aliquid differens; ergo a te differt aliquid, non valet consequentia: quia antecedens non significat nisi quod aliquid differt a te, sed consequens significat quod tu differs ab aliquo; ideo et cetera.
Secunda etiam consequentia prius facta non valet, illa scilicet ‘tu es aliquid a quo differt omne quod est; igitur tu es aliquid a quo differt aliquid vel a quo differt aliquid quod est’, sicut non sequitur ‘tu differs ab omni homine; ergo tu differs ab homine’. In antecedente enim stat iste terminus ‘homo’ confuse tantum, et in consequente stat iste terminus communis ‘homo’ confuse distributive, et sic sub isto termino ‘homo’ in antecedente non contingit fieri descensus per illam regulam ‘quicquid mobilitat et cetera’.
Pro ultima forma, negatur consequentia illa, sicut non sequitur ‘tu es aliquid a quo non quodlibet differt; ergo tu es aliquid a quo quodlibet non differt’. Est enim antecedens verum et consequens falsum, et idem est argumentum factum, sicut potest apparere volenti respicere dicta ad primum argumentum et cetera.

Notes

  1. 191 aliquid corr.: aliquod V
  2. 192 aliquid corr.: aliquod V
  3. 193 aliquid corr.: aliquod V
  4. 194 aliquid corr.: aliquod V
  5. 195 aliquid corr.: aliquod V
  6. 196 aliquid corr.: aliquod V
  7. 197 aliquid corr.: aliquod V