Authors/Heytesbury/Sophismata/Sophisma 12
From The Logic Museum
< Authors | Heytesbury | Sophismata
Jump to navigationJump to searchLatin | English |
---|---|
[Duodecimum sophisma] | |
[Isti sciunt septem artes liberales] | |
[124va]Isti sciunt septem artes liberales. Supposito quod Socrates et Plato demonstrentur, et quod Socrates sciat tres artes, et Plato sciat quattuor artes, quarum nulla est aliqua ars scitarum a Socrate, quo posito, isti sciunt septem artes liberales: quia septem artes liberales sciuntur, et a nullo [125vb] sciuntur septem artes liberales, nec ab aliquibus aliis sciuntur septem artes liberales quam a Socrate et Platone. Ponatur quod a nullis aliis quam a Socrate et Platone sciantur septem artes liberales; ergo septem artes liberales sciuntur a Socrate et Platone, et ultra; ergo illi sciunt septem artes, demonstratis illis duobus, videlicet Socrates et Plato. | |
Similiter ad hoc arguitur quod isti sciunt septem artes: quia iste scit tres artes, demonstrato Socrate, et iste scit quattuor artes, demonstrato Platone, quarum nulla est aliqua scitarum a Socrate; ergo sophisma. | |
Ad oppositum arguitur sic: isti sciunt septem artes; ergo isti duo sciunt septem artes. Et ultra: isti duo sciunt septem artes; ergo isti duo sunt scientes septem artes, et ultra: ergo isti duo sunt duo scientes septem artes, vel tres scientes septem artes vel quattuor scientes septem artes, vel sic deinceps, sed isti duo non sunt tres scientes septem artes, nec quattuor scientes septem artes, nec sic deinceps, ut notum est; ergo isti duo sunt duo scientes septem artes; ergo aliquis istorum est unus sciens septem artes. | |
Consequentia patet: quia si sunt duo scientes septem artes; ergo unus est sciens septem artes, sed nullus unus scit septem artes, ut apparet sequi ex casu; ergo nulli duo sunt duo scientes septem artes, et si sic; ergo iam declaratum sequi quod isti duo non sunt duo scientes septem artes nec sciuntur septem artes. | |
Similiter arguitur sic: isti duo sunt nescientes septem artes. | |
Quod probatur sic: isti duo sunt duo quorum uterque est nesciens septem artes; ergo isti duo sunt nescientes septem artes. | |
Et confirmatur antecedens: aliquis istorum est nesciens septem artes, et nullus est istorum quin ille est nesciens septem artes; ergo quilibet istorum est nesciens septem artes, et ultra; ergo isti duo sunt nescientes septem artes, et si sic; ergo isti duo nesciunt septem artes. Similiter: isti duo non sciunt septem artes. | |
Probatur: quia isti iam non sunt ita sapientes sicut forent si uterque ipsorum sciret septem artes liberales; ergo si uterque illorum sciret illas septem artes, ipsi duo forent magis sapientes quam modo sunt, sed isti duo tunc non scirent nisi septem artes. Ponatur enim quod uterque istorum tunc praecise sciret septem artes ita quod nihil aliud quam aliquam istarum sciret aliquis istorum; ergo cum illi duo tunc forent magis sapientes quam modo sunt, sequitur quod ipsi non sciunt septem artes. | |
Similiter: si isti scirent septem artes; ergo scirent quod ita foret sicut istae septem artes significant, consequens falsum: quia nullus illorum scit quod ita est sicut istae septem artes significant. | |
Ad sophisma, posito casu quod Socrates sciat tres artes solum et Plato quattuor artes quarum nulla sit aliqua illarum scitarum a Socrate, et nulli alii sciant has artes nisi isti duo, dicitur concedendo sophisma tamquam sequens ex casu, sicut probant argumenta pro secunda parte. Et quando arguitur quod non, quia si isti sciunt septem artes; ergo isti duo sunt duo scientes septem artes, conceditur consequentia et consequens. | |
8 | |
Et quando ultra arguitur ex isto sic “isti sunt duo scientes septem artes; ergo aliquis istorum est sciens septem artes”, negatur consequentia, sicut non sequitur ‘isti sunt duo existentes Romae et Exoniae; ergo aliquis istorum est existens Romae et Exoniae’. Nam datis duobus hominibus quorum unus est existens Romae et alius Exoniae, tunc est hoc antecedens verum ‘isti duo sunt existentes Romae et Exoniae’: quia unus istorum est existens Romae et alius Exoniae, consequens eiusdem est falsum, et consimiliter in proposito. Sunt enim Socrates et Plato duo scientes septem artes: quia unus istorum scit tres artes et alius quattuor, et etiam quia isti sunt duo qui sciunt septem artes; ideo isti duo sunt duo scientes septem artes; et ideo non procedit illud argumentum ulterius factum. | |
Ad aliud argumentum, quando arguitur quod isti nesciunt septem artes, quia isti sunt duo nescientes septem artes, quia isti sunt duo quorum uterque est nesciens septem artes, dicitur consequentiam illam negando. | |
Et si probatur quod illa consequentia sit bona, quia si uterque est nesciens septem artes; ergo nullus istorum est sciens septem artes; ergo unus [125ra] et alter istorum sunt nescientes septem artes, et si sic; igitur isti sunt duo nescientes septem artes, ideo dicitur ad illud negando istam consequentiam ‘unus istorum est nesciens septem artes, et alter istorum est nesciens septem artes; ergo unus et alter istorum sunt nescientes septem artes’, sicut non sequitur in casu prius posito ‘unus istorum est non existens Romae et Oxoniae, et alter istorum est non existens Romae et Oxoniae; ergo unus et alter istorum sunt non existentes Romae et Oxoniae’. | |
Ad formam per quam confirmatur ista consequentia prius negata, scilicet ista “aliquis istorum est nesciens septem artes, et nullus est istorum quin ille est nesciens septem artes; ergo isti duo sunt nescientes septem artes”, dicitur etiam negando istam consequentiam, sicut non sequitur ‘aliquis istorum est non videns Socratem et Platonem, et nullus est istorum quin ille sit non videns Socratem et Platonem; ergo isti [duo] sunt non videntes Socratem et Platonem’. Posito enim quod unus videat Socratem et non Platonem et alius videat Platonem et non Socratem, tunc aliquis istorum est non videns Socratem; ergo isti duo sunt non videntes Socratem et Platonem, tunc est antecedens illius consequentiae verum et consequens falsum; ideo et cetera. | |
Ad aliam formam, quando arguitur quod isti duo nesciunt septem artes, quia isti duo non sunt modo ita sapientes sicut ipsi forent si uterque istorum sciret septem artes; ergo si uterque istorum sciret illas septem artes, isti duo forent magis scientes quam ipsi modo sint, sed tunc non scirent illi duo plus quam ipsas septem artes sic significantes -ponatur enim quod uterque illorum tunc sciret praecise illas septem artes ita quod iste istorum sciret praecise septem artes et nihil aliud quam aliquam illarum artium vel illas septem artes, sed tunc non scirent isti duo nisi praecise septem artes; ergo cum tunc ipsi forent magis scientes quam sunt iam ipsi, sequitur quod ipsi iam non sciunt septem artes, ad hoc breviter dicitur negando istam consequentiam longam. | |
Et causa est quia posito per possibile quod uterque illorum sciret sic praecise illas septem artes, sicut iam suppositum est de antecedente illius conditionalis, ita quod quamcumque scientiam haberet aliquis istorum quod iam eandem scientiam in numero haberet alius illorum, tunc isti duo forent magis scientes quam ipsi iam sunt, et tunc illi duo non tunc scirent plures propositiones vel plures artes quam ipsi modo sciunt, sed pro tanto forent ipsi magis scientes quam modo sunt: quia tunc illi duo scirent aliqualiter esse qualiter ipsi modo nesciunt esse: quia tunc scirent illi duo sic esse sicut quaelibet istarum artium significaret esse, sed sic non sciunt modo esse; et ideo illi duo forent magis sapientes quam ipsi modo sunt. | |
Quod enim ipsi iam non sciunt sic esse sicut iam significat quaelibet istarum artium patet: quia isti iam non sciunt aliqualiter esse: quia ad hoc quod isti sciunt aliqualiter esse requiritur quod uterque istorum sciat sic esse, sicut alias est declaratum: quia aliter sequitur quod isti scirent unam propositionem simplicem vel compositam quam nullus istorum scit, quod est impossibile. | |
Et consequentia ista apparet: capiatur enim una propositio quae significet aliqualiter esse, et sciat uterque istorum istam sic significare, et tunc vel sciunt isti duo istam propositionem vel non. Si sic, sequitur illa conclusio, scilicet quod illi duo scirent istam propositionem, quae est A, et nullus illorum scit illam: quia nullus istorum scit sic esse sicut illa significat nec sicut illa significat scit aliquis illorum esse. Ponitur enim quod isti duo sic sciunt esse, et quod nullus illorum sciat sic esse; ergo nullus illorum scit illam propositionem; ergo et cetera. Si dicatur quod isti non sciunt illam propositionem, contra: illa propositio praecise significat sicut isti sciunt esse, et isti duo sciunt illam propositionem sic significare, ponatur cum priori ipsi sciunt illam. | |
Consequentia ista nota est, et antecedens per rationem, et sic sequitur quod non potest esse quod isti duo sciant aliqualiter esse nisi uterque istorum sciat sic esse; sequitur ergo quod si uterque istorum scit septem artes liberales, quod isti duo forent magis scientes quam ipsi sunt: quia tunc scirent isti aliqualiter esse et modo [125rb] ipsi non sciunt taliter esse, et quilibet etiam illorum foret magis sciens quam modo est aliquis istorum. | |
Et per hoc patet responsio ad istam consequentiam, qua arguitur quod isti duo non sciunt septem artes liberales quia isti duo nesciunt sic esse qualiter istae septem artes significant; ergo isti nesciunt istas artes, huic dicitur quod ista consequentia non valet, sicut satis diffuse est declaratum. Ad hoc enim quod isti scirent sic esse sicut significant illae septem artes, requiritur quod uterque istorum sciret sic esse, et non valet ista consequentia; ideo et cetera. 0 |